Ensarkosi

Early Church · Latin

Epistolae (72–81)

Contents (11 letters)

Epistola 72

Ad Jubaianum, De Haereticis Baptizandis

1 (Eam porro, sicut et praecedentem, inter magnae Rebaptismatis causae monumenta demandavimus. Vide t. III.) 138

Epistola 73

Ad Pompeium Contra Epistolam Stephani De Haereticis Baptizandis

1 142

Epistola 74

Firmiliani, Episcopi Caesareae Cappadociae, Ad Cyprianum, Contra Epistolam Stephani

1 151

Epistola 75

Ad Magnum De Baptizandis Novatianis Et De Iis Qui In Lecto Gratiam Consequuntur

1 158

Epistola 76

Ad Nemesianum Et Caeteros Martyras In Metallo Constitutos

1 Cyprianus Nemesiano, Felici, Lucio, alteri Felici, Litteo, Poliano, Victori, Juderi Dativo coepiscopis, item compresbyteris et diaconibus, et caeteris fratribus in metallo constitutis martyribus Dei patris omnipotentis et Jesu Christi Domini et Dei conservatoris nostri aeternam salutem. Gloria quidem vestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum atque ad complexum vestrum venire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum praefiniti loci termini coercerent. Sed quomodo possum repraesento me vobis, et ad vos, etiamsi corpore et gressu venire non datur, dilectione tamen et spiritu venio, exprimens litteris animum meum, quo in istis virtutibus et laudibus vestris laetus exulto, participem me computans vobis, etsi non passione corporis, consortio charitatis. An ego possim tacere et vocem meam silentio premere cum de charissimis meis tam multa et gloriosa cognoscam quibus vos divina dignatio honoravit, ut ex vobis pars jam martyrii sui consummatione praecesserit meritorum suorum coronam de Domino receptura, pars adhuc in carcerum claustris sive in metallis et vinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum moras corroborandis fratribus et armandis majora documenta, ad meritorum titulos ampliores tormentorum tarditate proficiens, habitura tot mercedes in coelestibus praemiis quot nunc dies numerat in poenis? Quae quidem vobis, fortissimi ac beatissimi fratres, pro merito religionis ac fidei vestrae accidisse non miror, ut vos sic Dominus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suae honore provexerit, qui semper in Ecclesia ejus custodito fidei tenore viguistis, conservantes firmiter Dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in charitate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adjuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram. Ac, ne aliquid ad exemplum bonorum factorum deesset in vobis, etiam in confessione nunc 159 vocis et passione corporis fratrum mentes ad divina martyria provocatis, duces vos exhibendo virtutis, ut, dum grex pastores suos sequitur et quod fieri a praepositis cernit imitatur, paribus obsequiorum meritis a Domino coronetur.

2 Quod autem, fustibus caesi prius graviter et afflicti, per ejusmodi poenas initiastis confessionis vestrae gloriosa primordia, execranda nobis ista res non est. Neque enim ad fustes christianum corpus expavit, cujus est spes omnis in ligno. Sacramentum salutis suae Christi servus agnovit. Redemptus ligno ad vitam aeternam ligno provectus est ad coronam. Quid vero mirum si vasa aurea et argentea in metallum, id est auri et argenti domicilium, dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conversa est, locaque quae aurum et argentum dare ante consueverant, accipere coeperunt. Imposuerunt quoque compedes pedibus vestris, et membra felicia ac Dei templa infamibus vinculis ligaverunt, quasi cum corpore ligetur et spiritus, aut aurum vestrum ferri contagione maculetur. Dicatis Deo hominibus et fidem suam religiosa virtute testantibus ornamenta sunt ista, non vincula; nec Christianorum pedes ad infamiam copulant, sed clarificant ad coronam. O pedes feliciter vincti, qui non a fabro sed a Domino resolvuntur! o pedes feliciter vincti, qui in itinere salutari ad paradisum diriguntur! o pedes in saeculo ad praesens legati, ut sint semper apud Dominum liberi! o pedes compedibus et traversariis interim cunctabundi, sed celeriter ad Christum glorioso itinere cursuri! Quantum vult hic vel invida crudelitas vel maligna, nexibus vos suis et vinculis teneat, cito a terris et poenis istis ad coelorum regna venietis. Non fovetur in metallis lecto et culcitris corpus, sed refrigerio et solatio Christi fovetur. Humi jacent fessa laboribus viscera; sed poena non est cum Christo jacere. Squalent sine balneis membra situ et sorde deformia; sed spiritaliter intus abluitur quod foris carnaliter sordidatur. Panis illic exiguus: at non in solo pane vivit homo, sed in sermone Dei (Deut. VIII, 3). Vestis algentibus deest; sed qui Christum induit, et vestitus abundanter et cultus est. Semitonsi capitis capillus horrescit; sed, cum sit caput viri Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est quod ob Domini nomen insigne est. Omnis ista deformitas detestabilis et tetra gentilibus, quali splendore pensabitur? Saecularis haec et brevis poena quam clari et aeterni honoris mercede mutabitur, cum, secundum beati Apostoli vocem transformaverit Dominus corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae (Philip. III, 21)?

3 Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei jactura sentiri quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia divina. Celebratis, immo atque offertis sacrificium Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum vobis ad retributionem praemiorum coelestium profuturum, cum Scriptura divina loquatur et dicat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psal. L, 18). Hoc vos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo, et vosmetipsos sanctas atque immaculatas victimas exhibentes, sicut Apostolus adhortatur et dicit: Oro ergo vos, fratres, per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renovatione sensus, ad probandum quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta (Rom. XII, 1; Phil. III, 21).

4 Hoc est enim quod praecipue Deo placeat, hoc est in quo majoribus 160 meritis ad promerendam voluntatem Dei opera nostra proveniant; hoc est quod solum Domino de beneficiis ejus grandibus et salutaribus fidei ac devotionis nostrae obsequia retribuant, praedicante in Psalmis et contestante Spiritu sancto: Quid retribuam, inquit, Domino pro omnibus quae tribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Pretiosa in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 12, 13, 15). Quis non libenter et prompte calicem salutis accipiat? quis non appetat gaudebundus et laetus in quo aliquid et ipse Domino suo retribuat? quis non pretiosam in conspectu Domini mortem fortiter et constanter excipiat, placiturus ejus oculis qui nos in congressione nominis sui constitutos desuper spectans, volentes comprobat, adjuvat dimicantes, vincentes coronat, retributione bonitatis ac pietatis paternae remunerans in nobis quidquid ipse praestitit, et honorans quod ipse perfecit?

5 Ipsius enim esse quod vincimus et quod ad maximi certaminis palmam, subacto adversario, pervenimus declarat et docet Dominus in Evangelio suo dicens: Cum autem vos tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Et iterum: Ponite in cordibus vestris non praemeditari excusare. Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere adversarii vestri (Luc. XXI, 14, 15). In quo quidem et credentium magna fiducia est et culpa gravissima perfidorum non credere ei qui se opem suam daturum confitentibus pollicetur, nec rursus eumdem timere qui aeternam poenam negantibus comminatur.

6 Quae vos omnia, fortissimi ac fidelissimi milites Christi, insinuastis fratribus nostris, implentes factis quod verbis ante docuistis, futuri maximi in regno coelorum, pollicente Domino et dicente: Qui fecerit et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum (Matth. V, 19). Denique exemplum vestrum secuta, multiplex plebis portio confessa est vobiscum pariter et pariter coronata est, connexa vobis vinculo fortissimae charitatis, et a praepositis suis nec carcere nec metallis separata. Cujus numero nec virgines desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit (Matth. XIII, 8), quasque ad coelestem coronam gloria gemina provexit. In pueris quoque virtus major aetate annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii vestri beatum gregem et sexus et aetas omnis ornaret.

7 Qui nunc vobis, dilectissimi fratres, conscientiae victricis vigor, quae sublimitas animi, quae in sensu exultantia, qui triumphus in pectore, unumquemque vestrum stare ad promissum Dei praemium, de judicio Dei esse securum, ambulare in metallis, captivo quidem corpore, sed corde regnante, scire Christum secum esse praesentem, gaudentem tolerantia servorum suorum per vestigia et vias suas ad regna aeterna gradientium? Exspectatis quotidie laeti profectionis vestrae salutarem diem, et jam jamque de saeculo recessuri, ad martyrum munera et domicilia divina properatis, post has mundi tenebras visuri candidissimam lucem, et accepturi majorem passionibus omnibus et conflictationibus claritatem, Apostolo contestante et dicente: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Plane, quia nunc vobis in precibus efficacior sermo est, et ad impetrandum quod in pressuris petitur facilior oratio est, petite impensius et rogate ut confessionem omnium nostrum dignatio divina consummet, ut de istis tenebris et laqueis mundi nos quoque vobiscum integros et gloriosos Deus liberet, ut qui charitatis 161 et pacis vinculo copulati contra haereticorum injurias et pressuras gentilium simul stetimus pariter in regnis coelestibus gaudeamus. Opto vos, beatissimi ac dilectissimi fratres, in Domino bene valere et nostri semper et ubique meminisse.

Epistola 77

Nemesiani, Dativi, Feligis Et Victoris Responsum Ad Cyprianum

1 Cypriano fratri Nemesianus, Dativus Felix, et Victor in Domino aeternam salutem. Semper magnis sensibus pro temporis conditione litteris tuis locutus es, Cypriane dilectissime; quibus assidue lectis et pravi corriguntur et bonae fidei homines corroborantur. Dum enim non desinis tractatibus tuis sacramenta nudare, sic nos in fide facis crescere et de saeculo homines ad credulitatem accedere. Nam quaecumque bona in multis libris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti; es enim omnibus hominibus in tractatu major, in sermone facundior, in consilio sapientior, in patientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior, et in actu bono innocentior. Scis ei ipse, charissime, nostrum optabile votum esse quod te videamus, doctorem et amatorem nostrum, ad coronam magnae confessionis pervenisse.

2 Nam, quasi bonus et verus doctor, quid nos discipuli secuti apud praesidem dicere deberemus, prior apud acta proconsulis pronuntiasti, et tuba canens Dei milites, coelestibus armis instructos, ad congressionis praelium excitasti, et in acie prima pugnans spiritali gladio diabolum interfecisti, agmina quoque fratrum hinc et inde verbis tuis composuisti, ut insidiae inimico undique tenderentur, et cadaveris ipsius publici hostis nervi concisi calcarentur. Crede nobis, charissime, quoniam non est a centesimo praemio minor tua innocens anima, quae nec saeculi primos impetus timuit, nec ire in exsilium recusavit, nec relinquere civitatem dubitavit, nec in deserto loco commorari horruit; et, quoniam multis documentum confessionis dedit, ipsa martyrum prior duxit. Alios enim ad martyria facienda exemplo suo provocavit; et non tantum martyrum de saeculo jam excedentium socia esse coepit, sed cum et futuris coelestem amicitiam copulavit.

3 Agunt ergo tibi nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cypriane dilectissime, quod litteris tuis laborantia pectora recreasti, fustibus vulnerata membra curasti, compedibus pedes ligatos resolvisti, semitonsis capitis capillaturam adaequasti, tenebras carceris illuminasti, montes metalli in planum deduxisti, naribus etiam fragrantes, flores imposuisti, et tetrum odorem fumi exclusisti. Fecit autem et prosecutum ministerium tuum et Quirini dilectissimi nostri quod per Herennianum hypodiaconum, et Lucianum et Maximum et Amantium acolytos distribuendum misisti quaecumque necessitatibus corporum defuerant expediri. Simus ergo orationibus nostris alterutrum adjutores, et rogemus, sicut mandasti, ut Deum et Christum et Angelos in omnibus actibus nostris habeamus fautores. Optamus te, domine frater 162, semper bene valere et nostri meminisse. Saluta omnes qui tecum sunt. Omnes nostri qui nobiscum sunt te amant et salutant, et videre desiderant.

Epistola 78

Ad Eumdem Lucii Et Caeterorum Martyrum Responsum. Argumenti Esse Ejusdem Cum Praecedenti, Verba Ipsa Epistolae Demonstrant, Atque Adeo Non Lucii Romani Pontificis, Sed Lucii Martyris Et Episcopi Africani Epistola Est, Multo Minus Autem Cypriani Ad Lucium Papam

1 Cypriano fratri et collegae, Lucius et qui mecum sunt fratres, omnes in Domino salutem. Exultantibus nobis et laetantibus in Deo quod nos ad congressionem armaverit et in praelio victores sua dignatione fecerit, supervenerunt litterae tuae, frater charissime, quas per Herennianum hypodiaconum et Lucianum et Maximum et Amantium acolythos misisti nobis; quibus lectis, recipimus in vinculis laxamentum, in pressura solatium et in necessitate praesidium, et excitati sumus et robustius animati ad si quid amplius fuerit poenarum. Nam ante passionem a te sumus ad gloriam provocati, qui prior nobis ducatum ad confessionem nominis Christi praebuisti. Nos vero, secuti vestigia confessionis tuae, parem gratiam tecum speramus. Nam qui prior est in cursu prior est et ad praemium; et qui prior occupasti de quo coepisti, inde hoc nobis communicasti, demonstrans scilicet individuam charitatem, quia semper nos dilexisti; ut quibus unus fuit spiritus in conjunctione pacis, esset precum tuarum gratia et una corona confessionis.

2 Accessit autem tibi, frater charissime, ad confessionis coronam retributio operum abundans mensura, quam accipies a Domino in die remunerationis, qui et te nobis litteris tuis repraesentasti, ut pectus illud tuum candidum et beatum, quod semper novimus, manifestares, et secundum latitudinem ejus nobiscum laudes Deo diceres, non quantum nos meremur audire, sed quantum tu potes dicere. Tuis enim vocibus et quae minus in nobis instructa erant exornasti et coufirmasti ad sustentationem earumdem passionum quas patimur, securi de praemio coelesti et de corona martyrii et de regno Dei, ex prophetia quam litteris tuis Spiritu sancto plenus spopondisti. Hoc totum fiet, dilectissime, si nos orationibus tuis in mente habueris, quod te facere confido, sicut et nos utique facimus.

3 Accepimus itaque, frater desiderantissime, id quod a Quirino et a te ipso misisti sacrificium ex omni opere mundo. Sicut et Noe obtulit Deo, et delectatus est Deus in odorem suavitatis, et respexit in sacrificium ejus, ita et in vestrum respiciat et delectetur reddere vobis hujus tam boni operis mercedem. Peto autem ut litteras quas ad Quirinum fecimus transmitti praecipias. Opto te, frater charissime ac desiderantissime, semper bene valere et nostri meminisse. Saluta omnes qui tecum sunt. Vale. 163

Epistola 79

Felicis, Jaderis, Poliani, Et Caeterorum Martyrum Responsum Ad Cyprianum

1 Cypriano charissimo et dilectissimo Felix, Jader, Polianus, una cum presbyteris et omnibus nobiscum commorantibus apud metallum Siguense, aeternam in Domino salutem. Resalutamus te, frater charissime, per Herennianum hypodiaconum, Lucianum et Maximum fratres nostros fortes et incolumes adjuvantibus orationibus tuis; a quibus accepimus oblationis nomine non minimam quantitatem una cum litteris tuis quas scripsisti, in quibus dignatus es de verbis coelestibus nos tamquam filios confortare. Et Deo Patri omnipotenti per Christum ejus gratias egimus et agimus quod sic confortati et corroborati sumus per tuam allocutionem, petentes de animi tui candore ut nos assiduis orationibus tuis in mente habere digneris, ut confessionem vestram et nostram, quam Dominus in nobis conferre dignatus est, suppleat. Saluta omnes qui tecum commorantur. Optamus te, frater charissime, in Deo semper bene valere. Felix scripsi. Jader subscripsi. Polianus legi. Dominum meum Eutychianum saluto.

Epistola 80

Cypriani Ad Sergium Et Rogatianum Et Caeteros Confessores In Carcere Constitutos

1 Cyprianus Sergio et Rogatiano et caeteris confessoribus in Domino perpetuam salutem. Saluto vos, fratres charissimi ac beatissimi, optans ipse quoque conspectu vestro frui, si me ad vos pervenire loci conditio permitteret. Quid enim mihi optatius et laetius posset accidere quam nunc vobis inhaerere, ut complecteremini me manibus illis quae purae et innocentes et Dominicam fidem servantes sacrilega obsequia respuerunt? Quid jucundius et sublimius quam osculari nunc ora vestra, quae gloriosa voce Dominum confessa sunt, conspici etiam praesentem ab oculis vestris, qui, despecto saeculo, conspiciendo Deo digni extiterunt? Sed, quoniam huic laetitiae interesse facultas non datur, has pro me ad aures et ad oculos vestros vicarias litteras mitto, quibus gratulor pariter et exhortor ut in confessione coelestis gloriae fortes et stabiles persevcretis, et ingressi viam Dominicae dignationis, ad accipiendam coronam spiritali virtute pergatis, habentes Dominum protectorem et ducem qui dixit: Ecce vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi (Matth., XXVIII, 20). O beatum carcerem, quem illustravit vestra praesentia! o beatum carcerem, qui homines mittit ad coelum! o tenebras lucidiores sole ipso et luce hac mundi clariores, ubi modo constituta sunt! Dei templa et sanctificanda divinis confessionibus membra vestra.

2 Nec quicquam versetur in 164 cordibus et mentibus vestris quam divina praecepta et mandata coelestia, quibus vos ad tolerantiam passionis Spiritus sanctus semper animavit. Nemo mortem cogitet, sed immortalitatem, nec temporariam poenam, sed gloriam sempiternam, cum scriptum sit: Pretiosa est in conspectu Domini mors justorum ejus (Psal. CXV, 15). Et iterum: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit (Psalm. L, 19). Et iterum, ubi loquitur Scriptura divina de tormentis quae martyres Dei consecrant et in ipsa passionis probatione sanctificant: Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes eorum immortalitate plena est. Et in paucis vexati, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se. Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausti hostiam accepit illos, et in tempore erit respectus illorum. Fulgebunt justi, et tamquam scintillae in arundineto discurrent. Judicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit eorum dominus in perpetuum (Sap. III, 4-8). Quando ergo judicaturos vos et regnaturos cum Christo Domino cogitatis, exultetis necesse est et futurorum gaudio praesentia supplicia calcetis, scientes ab initio mundi sic institutum ut laboret istic in saeculari conflictatione justitia, quando in origine statim prima Abel justus occiditur, et exinde justi quique et Prophetae et Apostoli missi. Quibus omnibus Dominus quoque in se ipso constituit exemplum, docens ad suum regnum non, nisi eos qui se per viam suam secuti sint, pervenire dicens: Qui amat animam suam in isto saeculo, perdet illam. Et qui odit animam suam in isto saeculo, in vitam aeternam conservabit illam (Joa. XII, 25). Et iterum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam vero non possunt occidere: magis autem metuite eum qui potest et animam et corpus occidere in gehennam (Matth. X, 28). Paulus etiam nos adhortatur ut qui ad Domini promissa venire cupimus, imitari Dominum in omnibus debeamus: Sumus, inquit, filii Dei. Si autem filii, et haeredes, haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi, siquidem compatiamur, ut et commagnificemur. (Rom. VIII, 16). Addidit etiam comparationem praesentis temporis et futurae claritatis dicens: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis (Ibid. 18). Cujus claritatis gloriam cogitantes, pressuras omnes et persecutiones tolerare nos convenit, quia, etsi sunt multae pressurae justorum, ex omnibus tamen liberantur qui in Deum fidunt.

3 Beatas etiam feminas quae vobiscum sunt in eadem confessionis gloria constitutae, quae, Dominicam fidem tenentes et sexu suo fortiores, non solum ipsae ad gloriae coronam proximae sunt, sed et caeteris quoque feminis exemplum de sua constantia praebuerunt. Ac, ne quid deesset ad gloriam numeri vestri, ut omnis vobiscum et sexus et aetas esset in honore, pueros etiam vobis gloriosa confessione sociavit divina dignatio, repraesentans nobis tale aliquid quale Ananias, Azarias et Misahel illustres pueri aliquando fecerunt; quibus inclusis in caminum cesserunt ignes et refrigerium flammae dederunt, praesente cum illis Domino et probante quod in confessores et martyres ejus nihil posset gehennae ardor operari, sed quod qui in Deum crederent, incolumes semper et tuti in omnibus perseverarent. Et consideretis diligentius peto, pro vestra religione, quae apud pueros fides fuerit, quae promereri Dominum plenius potuit. Ad omnia enim parati, sicut omnes esse debemus, aiunt regi: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc verbo respondere tibi. Est enim Deus, cui nos servimus, potens eripere nos de camino ignis ardentis,165 et de manibus tuis, rex, liberabit nos. Et si non, notum tibi sit quoniam diis tuis non servimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus (Dan. III, 16-18). Cum se crederent et pro fide sua scirent posse etiam de praesenti supplicio liberari, jactare hoc tamen et vindicare sibi noluerunt dicentes, Et si non, ne minor esset confessionis virtus sine testimonio passionis. Addiderunt posse omnia Deum facere, sed tamen non in hoc fidere ut liberari in praesentia vellent, sed illam libertatis et securitatis aeternae gloriam cogitarent.

4 Quam fidem vos quoque retinentes et die ac nocte meditantes, toto corde ad Deum prompti, contemptu praesentium futura tantummodo cogitatis, ut ad fructum regni aeterni et ad complexum et osculum Domini et conspectum venire possitis, ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum, gloriosum senem, viam vobis ad gloriam temporis nostri religiosa virtute et divina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum, primum hospitium vobis in carcere praeparavit, et metator quodam modo vester, nunc quoque vos antecedit. Quod ut consummetur in vobis, assiduis orationibus Dominum deprecamur, ut, initiis ad summa pergentibus, quos confiteri fecit, faciat et coronari. Opto vos, fratres charissimi ac beatissimi, in Domino semper bene valere et ad coronam coelestis gloriae pervenire. Victor diaconus et qui mecum sunt vos salutant.

Epistola 81

Ad Successum, De Nuntiis Roma Reversis Persecutionem Nuntiantibus

1 Cyprianus Successo fratri salutem. Ut non vobis in continenti scriberem, frater charissime, illa res fecit, quod universi clerici sub ictu agonis constituti, recedere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui devotione ad divinam et coelestem gloriam. Sciatis autem eos venisse quos ad Urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam sibi veritatem ad nos perferrent. Multa enim varia et incerta opinionibus ventilantur. Quae autem sunt in vero ita se habent. Rescripsisse Valerianum ad senatum ut episcopi et presbyteri et diacones in continenti animadvertantur, senatores vero et egregii viri et equites Romani, dignitate amissa, etiam bonis spolientur; et, si ademptis facultatibus christiani esse perseveraverint, capite quoque mulctentur; matronae vero, ademptis bonis, in exsilium relegentur; Caesariani autem quicumque vel prius confessi fuerant vel nunc confessi fuerint, confiscentur et vincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur. Subjecit etiam Valerianus imperator orationi suae exemplum litterarum quas ad praesides provinciarum de nobis fecit: quas litteras quotidie speramus venire, stantes secundum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam, et expectantes de ope et indulgentia Domini vitae aeternae coronam. Xistum autem in cimiterio animadversum sciatis octavo iduum augustarum die, et cum eo diacones quatuor. Sed et huic persecutioni quotidie insistunt praefecti in Urbe; ut, si qui sibi oblati fuerint, animadvertantur, et bona eorum 166 fisco vindicentur.

2 Haec peto per vos et caeteris collegis nostris innotescant, ut ubique hortatu eorum possit fraternitas corroborari et ad agonem spiritalem praeparari, ut singuli ex nostris non magis mortem cogitent quam immortalitatem, et, plena fide ac tota virtute Domino dicati, gaudeant magis quam timeant in hac confessione; in qua sciunt Dei et Christi milites non perimi, sed coronari. Opto te, frater charissime, semper in Domino bene valere.

Epistola 82

Ad Clerum Et Plebem, De Suo Secessu, Paulo Ante Passionem

1 Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi universae salutem. Cum perlatum ad nos fuisset, fratres charissimi, commentarios esse missos qui me Uticam perducerent, et consilio charissimorum persuasum esset ut de hortis nostris interim secederemus, justa interveniente causa, consensi, eo quod congruat episcopum in ea civitate in qua Ecclesiae Dominicae praeest, illic Dominum confiteri et plebem universam praepositi praesentis confessione clarificari. Quodcumque enim sub illo confessionis momento confessor episcopus loquitur, aspirante Deo, ore omnium loquitur. Caeterum mutilabitur honor ecclesiae nostrae tam gloriosae, si ego episcopus alterius ecclesiae praepositus, accepta apud Uticam super confessione sententia, exinde martyr ad Dominum proficiscar, quandoquidem ego et pro me et pro vobis apud vos confiteri et ibi pati, et exinde ad Dominum proficisci, orationibus continuis deprecer et votis omnibus exoptem et debeam. Expectamus ergo hic, in secessu abdito constituti, adventum proconsulis Carthaginem redeuntis, audituri ab eo quid imperatores super Christianorum laicorum et episcoporum nomine mandaverint, et dicturi quod ad horam Dominus dici voluerit.

2 Vos autem, fratres charissimi, pro disciplina quam de mandatis Dominicis a me semper accepistis, et secundum quod me tractante saepissime didicistis, quietem et tranquillitatem tenete, nec quisquam vestrum aliquem tumultum fratribus moveat, aut ultro se gentilibus offerat. Apprehensus enim et traditus loqui debet; siquidem in nobis Dominus positus illa hora loquatur, qui nos confiteri magis voluit quam profiteri. Quid autem de caetero nos observare conveniat antequam in me super confessione nominis Dei proconsul sententiam ferat, instruente Domino in commune disponemus. Incolumes vos, fratres charissimi, Dominus noster in Ecclesia sua permanere faciat et conservare dignetur. Ita fiat per suam misericordiam. Tres epistolae quae sequuntur inter epistolas Cypriani reperiuntur in quibusdam libris antiquis.