Early Church · Latin
De Trinitate
Contents (12 books)
Liber I
In quo Hilarius, positis philosophorum de beatitudine ac de Deo sententiis, e Scripturis tum veteribus, tum maxime ex Joannis Evangelio veriorem ac sublimiorem Dei notitiam, certioremque immortalitatis spem nobis praeberi declarat. Deinde ex parta Scripturis Dei cognitione observat summam illius majestatem humani ingenii vires superare, nec attingi posse nisi fide; hincque natas haereses, quod infinitatem illius intra sensus sui finem concludere voluerint. Duas praesertim, Arianam videlicet et Sabellianam, impugnandas proponit. Denique quo animo sacra Dei verba legi debeant, quave ratione quod ipse de Deo locuturus est excipi velit, lectore praemonito, librorum suorum ordinem et argumenta praemittit, huncque humillima ac fide plena ad Deum prece concludit.
1 In otio et opulentia non est nisi beluina felicitas. — Circumspicienti mihi proprium humanae vitae ac religiosum officium, quod vel a natura manans, vel a prudentum studiis profectum, dignum aliquid hoc concesso sibi ad intelligentiam divino munere obtineret, multa quidem aderant, quae opinione communi efficere utilem atque optandam vitam videbantur, maximeque ea quae et nunc et semper antea potissima inter mortales habentur, otium simul atque opulentia, quod aliud sine altero mali potius materies, quam boni esset occasio; quia et quies inops prope quoddam vitae ipsius intelligatur esse exsilium, et opulens inquietudo tanto plus calamitatis afferat, quanto majore indignitate his caretur, quae maxime et optata et quaesita sunt ad utendum. Atque haec quidem quamquam in se summa atque optima vitae blandimenta contineant, tamen non multum videntur a consuetudine esse beluinae oblectationis aliena: quibus in saltuosa loca ac maxime pabulis laeta evagantibus, adsit et securitas a labore, et satietas ex pascuis. Nam si hic optimus et absolutissimus vitae humanae usus existimabitur, quiescere et abundare; necesse est hunc eumdem, secundum sui cujusque generis sensum, nobis atque universis rationis expertibus beluis esse communem: quibus omnibus, natura ipsa in summa rerum copia et securitate famulante, sine cura habendi copia redundat utendi.
2 Ad alia natos se senserunt plerique homines. — Ac mihi plerique mortalium non ob aliam quidem causam hanc ineptae ac beluinae vitae consuetudinem et respuisse a se, et coarguisse in aliis videntur, quam quod, natura ipsa auctore impulsi, indignum homine esse existimaverunt, in officium se ventris tantum et inertiae natos arbitrari; et in hanc vitam non ob aliqua praeclari facinoris aut bonae artis studia esse deductos, aut hanc ipsam vitam non ad aliquem profectum esse aeternitatis indultam quam profecto non ambigeretur munus Dei non esse reputandum, cum tantis afflictata angoribus, et tot molestiis impedita, sese ipsa atque intra se a pueritiae ignoratione usque ad senectutis deliramenta consumeret): et idcirco ad aliquas se patientiae et continentiae et placabilitatis virtutes et doctrina et opere transtulisse, quod bene agere atque intelligere, id demum bene vivere esse opinabantur: vitam autem non ad mortem tantum ab immortali Deo tribui existimandam; cum boni largitoris non esse intelligeretur, vivendi jucundissimum sensum ad tristissimum metum tribuisse moriendi.
3 In Dei cognitionem ardet Hilarius. — Et quamquam non ineptam hanc eorum esse sententiam atque inutilem existimarem, conscientiam ab omni culpa liberam conservare, et omnes humanae vitae molestias vel providere prudenter, vel vitare consulte, vel ferre patienter: tamen hi ipsi non satis mihi idonei ad bene beateque vivendum auctores videbantur, communia tantum et convenientia humano sensui doctrinarum praecepta statuentes: quae cum non intelligere beluinum esset, intellecta tamen non agere, ultra beluinae immanitatis esse rabiem videretur. Festinabat autem animus, non haec tantummodo agere, quae non egisse, et criminum esset plenum, et dolorum: sed hunc tanti muneris Deum parentemque cognoscere, cui se totum ipse deberet, cui famulans nobilitandum se existimabat, ad quem omnem spei suae opinionem referret, in cujus bonitate inter tantas praesentium negotiorum calamitates, tamquam tutissimo sibi portu familiarique requiesceret. Ad hunc igitur vel intelligendum, vel cognoscendum, studio flagrantissimo animus accendebatur.
4 Variae antiquorum de Deo opiniones. Hilario non probantur, pro certo habenti Deum non esse nisi unum. — Namque plures eorum numerosas incertorum deorum familias introducebant: et virilem ac muliebrem sexum in divinis naturis agere existimantes, ortus ac successiones ex diis deorum asserebant. Alii majores ac minores et differentes pro potestate deos praedicabant. Nonnulli nullum omnino Deum esse affirmantes, eam tantum, quae fortuitis motibus atque concursibus in aliquid exsisteret, naturam venerabantur. Plerique vero Deum quidem esse opinione publica loquebantur, sed hunc eumdem incuriosum rerum humanarum ac negligentem pronuntiabant. Aliqui autem ipsas illas creaturarum corporeas conspicabilesque formas in elementis terrenis et coelestibus adorabant. Postremo quidam in simulacris hominum, pecudum, ferarum, volucrum, serpentum, deos suos collocabant, et universitatis Dominum atque infinitatis parentem intra angustias metallorum et lapidum et stipitum coartabant. Dignumque jam non erat, auctores eos veritatis ex sistere, qui ridicula et foeda et irreligiosa sectantes, ipsis illis inanissimarum sententiarum suarum opinionibus dissiderent. Sed inter haec animus sollicitus, utili ac necessaria ad cognitionem Domini sui via nitens, cum neque incuriam Deo rerum a se conditarum dignam esse arbitraretur, neque naturae potenti atque incorruptae competere sexus deorum, et successiones satorum atque ortorum intelligeret: porro autem divinum et aeternum nihil nisi unum esse et indifferens pro certo habebat, quia id quod sibi ad id quod esset auctor esset, nihil necesse est extra se quod sui esset praestantius reliquisset: atque ita omnipotentiam aeternitatemque non nisi penes unum esse; quia neque in omnipotentia validius infirmiusque, neque in aeternitate posterius anteriusve congrueret; in Deo autem nihil nisi aeternum potensque esse venerandum.
5 E Scripturis discit quid sit Deus; quod aeternus. — Haec igitur, multaque alia ejusmodi cum animo reputans, incidi in eos libros, quos a Moyse atque a prophetis scriptos esse Hebraeorum religio tradebat: in quibus ipso creatore Deo testante de se, haec ita continebantur: Ego sum, qui sum (Exod. III, 14); et rursum: Haec dices filiis Israel. Misit me ad vos is qui est (Ibidem). Admiratus sum plane tam absolutam de Deo significationem, quae naturae divinae incomprehensibilem cognitionem aptissimo ad intelligentiam humanam sermone loqueretur. Non enim aliud proprium magis Deo, quam esse, intelligitur; quia id ipsum quod est, neque desinentis est aliquando, neque coepti: sed id, quod cum incorruptae beatitudinis potestate perpetuum est, non potuit aut poterit aliquando non esse; quia divinum omne neque abolitioni, neque exordio obnoxium est. Et cum in nullo a se Dei desit aeternitas; digne hoc solum, quod esset, ad protestationem incorruptae suae aeternitatis ostendit. 5 6. Deus infinitus; mente capi nequit. — Et ad hanc quidem infinitatis significationem satisfecisse sermo dicentis: Ego sum qui sum, videbatur: sed magnificentiae et virtutis suae erat a nobis opus intelligendum. Namque cum esse ei proprium esset, qui manens semper non etiam aliquando coepisset; aeterni et incorrupti Dei dignus de se hic rursum auditus est sermo: Qui tenet coelum palma, et terram pugillo (Esa. XL, 12); et rursum: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum mihi aedificabitis, aut quis locus erit requietionis meae? Nonne manus mea fecit haec (Esa. LXVI, et 2)? Universitas coeli palma Dei tenetur, et universitas terrae pugillo concluditur. Sermo autem Dei, etiamsi ad opinionem religiosae intelligentiae proficit, plus tamen significationis introspectus sensu continet, quam exceptus auditu (Vide Augustin. epist. CXXXVII ad Volusian., n. 3). Nam conclusum palma coelum rursum Deo thronus est; et terra, quae pugillo continetur, eadem et scabellum pedum ejus est: ne in throno et scabello, secundum habitum considentis, protensio speciei corporeae posset intelligi, cum id, quod sibi thronus et scabellum est, rursum ipsa illa infinitas potens palma ac pugillo apprehendente concluderet; sed ut in his cunctis originibus creaturarum Deus intra extraque, et supereminens et internus, id est, circumfusus et infusus in omnia nosceretur, cum et palma pugillusque continens potestatem naturae exterioris ostenderet; ac thronus et scabellum substrata esse ut interno exteriora monstraret, cum exteriora sua interior insidens, ipse rursum exterior interna concluderet: atque ita totus ipse intra extraque se continens ( supple, cuncta), neque infinitus abesset a cunctis, neque cuncta ei qui infinitus est non inessent. His igitur religiosissimis de Deo opinionibus veri studio detentus animus delectabatur. Neque enim aliud quid dignum esse Deo arbitrabatur, quam ita eum ultra intelligentias rerum esse, ut in quantum se ad aliquem praesumptae licet opinionis modum mens infinita protenderet, in tantum omnem persequentis se naturae infinitatem infinitas immoderatae aeternitatis excederet. Quod cum a nobis pie intelligeretur, tamen a propheta haec ita dicente manifeste confirmabatur: Quo abibo a spiritu tuo, aut a facie tua quo fugiam? Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero in infernum, et ibi ades. Si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, et seqq.). Nullus sine Deo, neque ullus non in Deo locus est. In coelis est, in inferno est, ultra maria est. Inest interior, excedit exterior. Ita cum habet, atque habetur; neque in aliquo ipse, neque non in omnibus est.
7 Deus pulcherrimus. Quia caeterarum rerum speciem, si non verbo, certe sensu assequimur; Dei autem speciem neutro modo. — Quamquam igitur optimae hujus atque inexplicabilis intelligentiae sensu animus gauderet, quod hanc in parente suo et creatore immensae aeternitatis infinitatem veneraretur; tamen studio adhuc intentiore ipsam illam infiniti et aeterni Domini sui speciem quaerebat, ut incircumscriptam immensitatem in aliquo pulchrae intelligentiae esse opinaretur ornatu. In quibus cum religiosa mens intra imbecillitatis suae concluderetur errorem, hunc de Deo pulcherrimae sententiae modum propheticis vocibus apprehendit: De magnitudine enim operum, et pulchritudine creaturarum, consequenter generationum conditor conspicitur (Sap. XIII, 5, sec. LXX). Magnorum creator in maximis est, et pulcherrimorum conditor in pulcherrimis est. Et cum sensum ipsum egrediatur operatio, omnem tamen sensum longe necesse est excedat operator. Pulchrum itaque coelum, aether, terra, maria, et universitas omnis est, quae ex ornatu suo, ut etiam Graecis placet, digne κόσμος, id est, mundus nuncupari videtur. Sed si hanc ipsam rerum pulchritudinem ita sensus naturali metitur instinctu, ut etiam in quarumdam volucrum ac pecudum accidit specie, ut dum infra sententiam sermo est, sensus tamen id ipsum intelligens non eloquatur; quod tamen rursum, dum sermo omnis ex sensu est, sensus sibi ipse loquatur intelligens: nonne hujus ipsius pulchritudinis Dominum necesse est totius pulchritudinis esse pulcherrimum intelligi; ut cum aeterni ornatus sui species sensum intelligentiae omnis effugiat, opinionem tamen intelligentiae sensus non relinquat ornatus? Atque ita pulcherrimus Deus est confitendus: ut neque intra sententiam sit intelligendi, neque extra intelligentiam sentiendi.
8 Deus intelligentiam excedens fide attingendus. — His itaque piae opinionis atque doctrinae studiis animus imbutus, in secessu quodam ac specula pulcherrimae hujus sententiae requiescebat, non sibi relictum quidquam aliud a natura sua intelligens, in quo majus officium praestare Conditori suo minusve posset, quam ut tantum eum esse intelligeret, quantus et intelligi non potest, et potest credi: dum intelligentiam et fides sibi necessariae religionis assumit, et infinitas aeternae potestatis excedit.
9 In immortalitatis spem assurgit Hilarius. Hanc ratio ipsa ei suadet. — Suberat autem omnibus his naturalis adhuc sensus, ut pietatis professionem spes aliqua incorruptae beatitudinis aleret, quam sancta de Deo opinio et boni mores quodam victricis militiae stipendio mererentur. Neque enim fructus aliquis esset, bene de Deo opinari: cum omnem sensum mors perimeret, et occasus quidam naturae deficientis aboleret. Porro autem non esse hoc dignum Deo ratio ipsa suadebat, deduxisse eum in hanc participem consilii prudentiaeque vitam hominem sub defectione vivendi et aeternitate moriendi: ut in id tantum non exsistens substitueretur, ne substitutus exsisteret; cum constitutionis nostrae ea sola esse ratio intelligeretur, ut quod non esset esse coepisset, non ut quod coepisset esse non esset.
10 Spem ac Dei notitiam auget Joannis Evangelium. — Fatigabatur autem animus, partim suo, partim corporis metu. Qui cum et constantem sententiam suam pia de Deo professione retineret, et sollicitam de se atque hoc occasuro secum, ut putabat, habitaculo suo curam recepisset, post cognitionem legis ac prophetarum istius modi quoque doctrinae evangelicae atque apostolicae instituta cognoscit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in eo, vita est, et vita erat lux hominum, et lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. In sua venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, iis qui credunt in nomine ejus: qui non ex sanguine, neque ex voluntate viri, neque ex voluntate carnis, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vidimus gloriam ejus, gloriam tamquam unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate (Joan. I, 1-14). Proficit mens ultra naturalis sensus intelligentiam, et plus de Deo quam opinabatur edocetur. Creatorem enim suum Deum ex Deo discit: Verbum Deum, et apud Deum in principio esse audit. Mundi lumen in mundo manens, et a mundo non recognitum intelligit. Venientem quoque in sua, a suis non receptum: recipientes autem sub fidei suae merito in Dei filios profecisse cognoscit; non ex complexu carnis, neque ex conceptu sanguinis, neque ex corporum voluntate, sed ex Deo natos. Deinde ( supple, cognoscit) Verbum carnem factum, et habitasse in nobis, et gloriam conspectam ejus, quae tamquam unici a patre, sit perfecta cum gratia et veritate.
11 Filius Dei Deus. Filios Dei fieri potestas est, non necessitas. Filius Dei factus homo, ut homo fieret filius Dei. Christus verus Deus et verus homo. — Hic jam mens trepida et anxia plus spei invenit, quam exspectabat. Ac primum ad cognitionem Dei patris imbuitur. Et quod antea de Creatoris sui aeternitate, et infinitate, et specie, naturali sensu opinabatur, hic nunc proprium esse etiam unigenito Deo accipit: non in deos fidem laxans, quia ex Deo Deum audit; non ad naturae diversitatem in Deum ex Deo decedens, quia plenum gratia et veritate Deum ex Deo discit; neque praeposterum ex Deo Deum sentiens, quia in principio apud Deum esse Deum comperit. Rarissimam deinde hujus salutaris cognitionis fidem esse, sed maximum praemium noscit: quia et sui non receperunt, et recipientes in filios Dei aucti sunt, non ortu carnis, sed fidei. Esse autem filios Dei, non necessitatem esse, sed potestatem: quia proposito universis Dei munere, non natura gignentium afferatur, sed voluntas praemium consequatur. Ac ne id ipsum, quod unicuique esse Dei filio fit potestas, in aliquo infirmitatem fidei trepidae impediret; quia per sui difficultatem aegerrime speretur, quod et magis optatur, et minus creditur: Verbum Deus caro factum est, ut per Deum Verbum carnem factum caro proficeret in Deum Verbum. Ac ne Verbum caro factum aut aliquid aliud esset quam Deus Verbum, aut non nostri corporis caro esset, habitavit in nobis: ut dum habitat, non aliud quam Deus maneret; dum autem habitat in nobis, non aliud quam nostrae carnis Deus caro factus esset; per dignationem assumptae carnis non inops suorum, quia tamquam unigenitus a Patre plenus gratiae et veritatis, et in suis perfectus sit, et verus in nostris.
12 Divina non capit nisi fides. — Hanc itaque divini sacramenti doctrinam mens laeta suscepit, in Deum proficiens per carnem, et in novam nativitatem per fidem vocata, et ad coelestem regenerationem obtinendam potestati suae permissa, curam in se parentis sui Creatorisque cognescens non in nihilum redigendam se per eum existimans, per quem in hoc ipsum quod est, ex nihilo substitisset: et haec omnia ultra intelligentiae humanae metiens sensum, quia ratio communium opinionum consilii coelestis incapax, hoc solum putet in natura rerum esse, quod aut intra se intelligat, aut praestare possit ex sese. Dei autem virtutes secundum magnificentiam aeternae potestatis, non sensu, sed fidei infinitate pendebat: ut Deum in principio apud Deum esse, et Verbum carnem factum habitasse in nobis, non idcirco non crederet, quia non intelligeret; sed idcirco se meminisset intelligere posse, si crederet.
15 Christi gesta non succumbunt naturalibus mentium sensibus. — Ac ne in aliquo saecularis prudentiae tardaretur errore, ad piae confessionis hujus absolutissimam fidem ita insuper per Apostolum divinis dictis edocetur: Videte ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: in quo et circumcisi estis, circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed circumcisione Christi, consepulti ei in baptismate, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui excitavit eum a mortuis. Et vos, cum essetis mortui in delictis et praeputiatione carnis vestrae, vivificavit cum illo, donatis vobis omnibus delictis, delens quod adversum nos erat chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit e medio, affigens illud cruci: exutus carnem, et potestates ostentui fecit, triumphatis iis cum fiducia in semetipso (Coloss. II, et seqq.). Respuit captiosas et inutiles philosophiae quaestiones fides constans, neque humanarum ineptiarum fallaciis succumbens, spolium se praebet veritas falsitati; non secundum sensum communis intelligentiae Deum retinens, neque de Christo secundum mundi elementa decernens, in quo divinitatis plenitudo corporaliter inhabitet: ut dum infinitas aeternae in eo est potestatis, omnem terrenae mentis amplexum potestas aeternae infinitatis excedat: qui nos ad divinitatis suae naturam trahens, non etiamnum corporali praeceptorum observatione distrinxerit, neque per legis umbram ad solemnia desecandae carnis ( id est, circumcisionis) imbuerit; sed ut omnem naturalem corporis necessitatem circumcisus a vitiis spiritus criminum emundatione purgaret: cujus morti consepeliremur in baptismo, ut in aeternitatis vitam rediremus; dum regeneratio ad vitam mors esset ex vita, et morientes vitiis immortalitati renasceremur; ipso pro nobis ex immortalitate moriente, ut ad immortalitatem una cum eo excitaremur ex morte. Carnem enim peccati recepit, ut assumptione nostrae carnis delicta donaret, dum ejus fit particeps assumptione, non crimine; delens per mortem sententiam mortis, ut nova in se generis nostri creatione constitutionem decreti anterioris aboleret; cruci se figi permittens, ut maledicto crucis oblitterata terrenae damnationis maledicta figeret omnia: ad ultimum in homine passus, ut potestates dehonestaret; dum Deus secundum Scripturas moriturus, et in his vincentis in se fiducia triumpharet; dum immortalis ipse, neque morte vincendus, pro morientium aeternitate moreretur. Haec itaque ultra naturae humanae intelligentiam a Deo gesta non succumbunt rursum naturalibus mentium sensibus; quia infinitae aeternitatis operatio infinitam metiendi exigat opinionem: ut cum Deus homo, cum immortalis mortuus, cum aeternus sepultus est, non sit intelligentiae ratio, sed potestatis exceptio; ita rursum e contrario non sensus, sed virtutis modus sit, ut Deus ex homine, ut immortalis ex mortuo, ut aeternus sit ex sepulto. Coexcitamur ergo a Deo in Christo per mortem ejus. Sed dum in Christo plenitudo est divinitatis, habemus et significationem Dei patris nos coexcitantis in mortuo, et Christum Jesum non aliud quam Deum in divinitatis plenitudine confitendum. 14. Christi fides et mortis metum et vitae tollit taedium. — In hoc ergo conscio securitatis suae otio mens spebus suis laeta requieverat: intercessionem mortis hujus usque eo non metuens, ut etiam reputaret in vitam aeternitatis. Vitam autem hujus corporis sui non modo non molestam sibi aut aegram arbitrabatur, ut eam quod pueritiae litteras, quod aegris medicinam, quod naufragis natatum, quod adolescentibus disciplinam, quod militiam esse crederet imperaturis: rerum scilicet praesentium tolerantiam, ad praemium beatae immortalitatis proficientem. Quin etiam id, quod sibi credebat, tamen per ministerium impositi sacerdotii etiam caeteris praedicabat, munus suum ad officium publicae salutis extendens. 15. Haereticorum ingenium. — Sed inter haec emerserunt desperata in sese, et saeva in omnes impiae temeritatis ingenia ( supple, hominum), potentem Dei naturam naturae suae infirmitate moderantium: neque ut ipsi usque ad infinitatem opinandi de infinitis rebus emergerent, sed intra finem sensus sui indefinita concluderent; essentque sibi arbitri religionis, cum religionis opus obedientiae esset officium; sui immemores, divinorum negligentes, praeceptorum emendatores.
16 Haereses duae praecipuae de Christo. Sabellii et Arii. — Nam ut de caeteris haereticorum stultissimis studiis sileam, de quibus tamen, sic ubi occasionem sermonis ratio praebebit, non tacebimus; quidam ita evangelicae fidei corrumpunt sacramentum, ut sub unius Dei pia tantum professione nativitatem unigeniti Dei abnegent; ut protensio sit potius in hominem, quam descensio: neque ut qui filius hominis secundum tempora assumptae carnis fuit, idem antea semper fuerit atque sit filius Dei: ne in eo nativitas Dei sit, sed ex eodem idem sit; ut unius Dei, ut putant, inviolabilem fidem series ex solido in carnem deducta conservet, dum usque ad virginem Pater protensus, ipse sibi natus sit in filium. Alii vero (quia salus nulla sine Christo sit, qui in principio apud Deum erat Deus Verbum), nativitatem negantes, creationem solam professi sunt: ne nativitas veritatem Dei admitteret, sed creatio falsitatem doceret, quae dum ementiretur in genere Dei unius fidem, non excluderet in sacramento: sed nativitatem veram nomini ac fidei creationis subjicientes, a veritate unius Dei separabilem eum facerent, ut creatio substitutionis, perfectionem sibi divinitatis non usurparet, quam veritatis nativitas non dedisset.
17 Fides vera contra utramque toto hoc opere stabilienda. — Horum igitur furori respondere animus exarsit: recolens hoc vel praecipue sibi salutare esse, non solum in Deum credidisse, sed etiam in Deum patrem; neque in Christo tantum sperasse, sed in Christo Dei filio; neque in creatura, sed in Deo creatore ex Deo nato. Maxime ergo properamus ex propheticis atque evangelicis praeconiis vesaniam eorum ignorantiamque confundere, qui sub unius Dei, sola sane utili ac religiosa praedicatione, aut Deum natum Christum negant, aut verum Deum non esse contendunt; ut creatio potentis creaturae intra unum Deum fidei sacramentum relinquat; quia nativitas Dei extra unius Dei fidem religionem protrahat confitentum. Sed nos edocti divinitus neque duos deos praedicare neque solum, hanc evangelici ac prophetici praeconii rationem in confessione Dei patris et Dei filii afferemus, ut unum in fide nostra sint uterque, non unus: neque eumdem utrumque, neque inter verum ac falsum aliud confitentes; quia Deo ex Deo nato, neque eumdem nativitas permittit esse, neque aliud.
18 Lectori fides necessaria. — Et vos quidem, quos fidei calor et ignoratae mundo ac sapientibus mundi veritatis studium ad legendum vocavit, meminisse oportet terrenarum mentium infirmas atque imbecillas opiniones esse abjiciendas, et omnes imperfectae sententiae angustias religiosa discendi exspectatione laxandas. Novis enim regenerati ingenii sensibus opus est, ut unumquemque conscientia sua secundum coelestis originis munus illuminet. Standum itaque per fidem ante est, ut sanctus Jeremias admonet (XXIII, 22), in substantia Dei: ut de substantia Dei auditurus, sensum suum ad ea quae Dei substantiae sint digna moderetur; moderetur autem non aliquo modo intelligendi, sed infinitate. Quin etiam conscius sibi divinae se naturae participem, ut beatus apostolus Petrus in epistola sua altera ait (cap. II, 14), effectum fuisse, Dei naturam non naturae suae legibus metiatur, sed divinas professiones secundum magnificentiam divinae de se protestationis expendat. Optimus enim lector est, qui dictorum intelligentiam exspectet ex dictis potius quam imponat, et retulerit magis quam attulerit, neque cogat id videri dictis contineri, quod ante lectionem praesumpserit intelligendum. Cum itaque de rebus Dei erit sermo, concedamus cognitionem sui Deo, dictisque ejus pia veneratione famulemur. Idoneus enim sibi testis est, qui nisi per se cognitus non est.
19 Comparatio ad divina nulla est perfecta. — Si qua vero nos de natura Dei et nativitate tractantes, comparationum exempla afferemus, nemo ea existimet absolutae in se rationis perfectionem continere. Comparatio enim terrenorum ad Deum nulla est: sed infirmitas nostrae intelligentiae cogit species quasdam ex inferioribus, tamquam superiorum indices quaerere; ut rerum familiarium consuetudine admonente, ex sensus nostri conscientia ad insoliti sensus opinionem educeremur (Haec memorantur lib. IV, n. 2). Omnis igitur comparatio homini potius utilis habeatur, quam Deo apta, quia intelligentiam magis significet, quam expleat: neque naturis carnis et spiritus, et invisibilium ac tractabilium coaequandis praesumpta reputetur, protestans et infirmitati se humanae intelligentiae necessariam, et ab invidia esse liberam non satisfacientis exempli. Pergimus itaque de Deo locuturi Dei verbis, sensum tamen nostrum rerum nostrarum specie imbuentes.
20 Ordo totius operis. — Ac primum ita totius operis modum temperavimus, ut aptissimus legentium profectibus connexorum sibi libellorum ordo succederet. Nihil enim incompositum indigestumque placuit afferre: ne operis inordinata congeries rusticum quemdam tumultum perturbata vociferatione praeberet. Sed quia nullus per praerupta conscensus est, nisi substratis paulatim gradibus feratur gressus ad summa; nos quoque quaedam gradiendi initia ordinantes, arduum hoc intelligentiae iter clivo quasi molliore lenivimus non jam gradibus incisum, sed planitie subrepente devexum, ut prope sine scandentium sensu, euntium proficeret conscensus.
21 Quid contineat liber secundus. — Post hunc enim primi hujus sermonis libellum, sequens ita sacramentum edocet divinae generationis, ut baptizandi in Patre et Filio et Spiritu sancto non ignorent nominum veritatem, neque vocabulis intelligentiam confundant, sed unumquodque ita sensu concipiant, ut est ac nuncupatur; agnituri absolutissime in iis quae dicta sunt, quod neque non ipsa veritas sit nominis, neque non nomen sit veritatis.
22 Liber tertius. — Post hunc itaque lenem ac brevem demonstratae Trinitatis sermonem, tertius liber, etsi sensim, tamen jam proficienter incedit. Nam id, quod ultra humani sensus intelligentiam Dominus de se professus est, quantis potest potentiae exemplis ad intelligentiae fidem coaptat, dicens: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 38): ut quod ab homine per naturam hebetem non capitur, id fides jam rationabilis scientiae consequatur: quia neque non credendum de se Deo est, neque opinandum est, extra rationem fidei esse intelligentiam potestatis.
23 Liber quartus. — Quartus deinde liber initium sui ex haereticorum doctrinis auspicatur, se ipsum vitiis, quibus fides Ecclesiae infamatur, expurgans: ipsam illam perfidiae expositionem a multis non olim editam proferens, et subdole eos, ac per id impiissime, unum Deum ex lege defendisse convincens, omnibus legis ac prophetarum testimoniis ita demonstratis, ut sine Deo Christo unum Deum confiteri irreligiositas sit; et confesso unigenito Deo Christo, non unum Deum praedicare perfidia sit.
24 Liber quintus. — Quintus vero tenuit eum responsionis ordinem, quem haeretici instituerant professionis. Namque cum unum Deum praedicare se secundum legem ementiti essent; unum quoque Deum verum ex eadem proferre se fefellerunt: ut per exceptionem Dei et unius et veri, nativitatem Domino Christo adimerent; quia ubi nativitas est, ibi et intelligentia sit veritatis. Nos autem iisdem gradibus, quibus idipsum negabatur, docentes, nec duos deos, nec solitarium verum Deum, sed Patrem verum Deum ita ex lege ac prophetis praedicavimus, ne aut unius Dei fidem corrumperemus, aut nativitatem denegaremus. Sed quia, secundum illos, creato potiusquam nato nomen Dei Domino Jesu Christo deputaretur potius quam inesset; divinitatis veritas ita ex auctoritatibus propheticis demonstrata est, ut nos, Domino Jesu Christo Deo vero praedicato, intra intelligentiam unius Dei veri nativae in eo divinitatis veritas contineret.
25 Liber sextus. — Sextus vero jam liber omnem haereticae assertionis fraudulentiam pandit. Namque ut dictis suis fidem facerent, damnantes dicta et vitia haereticorum, Valentini scilicet et Sabellii et Manichaei et Hieracae, pias Ecclesiae praedicationes velamento professionis impiae furati sunt: ut correptis in melius verbis irreligiosorum, et ambigua significatione moderatis, sub impietatis damnatione doctrinam pietatis exstinguerent. Sed nos singulorum dictis et professionibus demonstratis, sanctas Ecclesiae praedicationes absolvimus, neque quidquam cum damnatis haereticis commune eis esse permisimus, ut damnanda damnantes, sola venerabiliter sectanda sequeremur, filium Dei ( supple, esse) Dominum Jesum Christum, quod maxime ab iis negabatur, per haec docentes, dum de eo testatur Pater, dum de se ipse profitetur, dum Apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones clamant, dum Judaei negantes fatentur, dum ignorantes intelligunt gentes; ne jam ( id est, ut non) ambigendum permitteretur, quod ignorandum non relinquebatur.
26 Liber septimus. Sabellius, Hebion et Arius sese vincendo Ecclesiae vincunt. — Septimus deinceps liber, secundum perfectae fidei gradum, susceptae disputationis sermonem temperavit. Namque primum, per inviolabilis fidei sanam et incorruptam demonstrationem, inter Sabellium et Hebionem et hos non veri Dei praedicatores lite certavit, cur Sabellius subsistere ante saecula negaret, quem creatum alii confiterentur. Ignorabat enim Sabellius subsistentem Filium dum Deum verum operatum in corpore esse non ambigit. Hi autem negabant nativitatem, et affirmabant creaturam, dum opera ejus Dei veri esse opera non intelligunt. Lis eorum, fides nostra est. Nam dum filium negat (ideoque errat), in eo vincit Sabellius, quod Deus verus (ut recte probat) operatus est: et Ecclesia eos, qui verum in Christo Deum negaverint, vincit. At vero cum subsistentem Christum ante saecula hi adversus eum demonstrant semper operatum, de condemnato secum Sabellio nobis triumphant, Deum quidem verum sciente, sed Dei filium nesciente. Hebion autem ab utroque ita vincitur, ut hic (Arius) ante saecula subsistentem, hic (Sabellius) verum Deum convincat operatum. Omnesque se invicem vincendo vincuntur: quia Ecclesia et contra Sabellium, et contra creaturae praedicatores, et contra Hebionem, Deum verum ex Deo vero Dominum Jesum Christum, et ante saecula natum, et postea hominem genitum esse testatur.
27 Argumentum septimi libri. — Nemini autem dubium est, congruum id maxime pietati doctrinae fuisse, ut quia ex lege et prophetis primum Dei filium, post etiam Deum verum cum sacramento unitatis praedicassemus; rursum legem ac prophetas per Evangelia firmantes, primum ex his Dei filium, post etiam Deum verum doceremus. Competentissimum itaque fuit, post nomen filii, veritatem ejus ostendere: quamquam, secundum communem sensum, veritatis absolutionem nuncupatio filii obtineret. Sed ne quid, adversantibus unigeniti Dei veritati, occasionis ad fallendum et illudendum relinqueretur; ipsam illam ( seu, qua proprius Dei filius creditur) proprietatis fidem per divinitatis veritatem adstruximus: Deum esse eum, qui Dei filius non negaretur, his modis docentes, nomine, nativitate, natura, potestate, professione; ne (ut non) aliud esset quam nuncuparetur, neque nuncupatio non nativitatis esset, neque nativitas naturam amisisset, neque natura non retinuisset potestatem, neque potestas non etiam conscia sibi veritatis professione notesceret. Causas ergo omnes singulorum generum ita ex Evangeliis excerptas subjecimus, ut nec professio tacuerit potestatem, nec potestas non exseruerit naturam, nec natura non suae nativitatis sit, nec nativitas non sui nominis: ut per id non relinqueretur impietatis calumnia, cum Dei veri ex Deo vero divinitatem, secundum et nomen et nativitatem et naturam et potestatem, ipsa quoque Dominus Jesus Christus nativae veritatis suae protestatione docuisset.
28 Octavus liber. — Octavus jam vero liber, duobus superioribus libris de Dei filio et Deo vero multum ad credentium fidem proficientibus, totus in unius Dei demonstratione detentus est; non auferens filio Dei nativitatem, sed neque per eam duum deorum divinitatem introducens. Ac primum quibus modis haeretici veritatem Dei patris et Dei filii, quia negare non possent, tamen eludere niterentur, edocuit; dissolvens ineptas eorum et ridiculas occasiones, quibus per id quod dictum est: Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum (Act. IV, 32); et rursum: Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8); et iterum: Non pro his autem tantum rogo, sed et pro iis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 20, 21): voluntatis potius et unanimitatis quam divinitatis asserunt veritatem. Sed nos haec ipsa suis virtutibus pertractantes ( hoc est, secundum vim verborum), fidem in se divinae nativitatis continere ostendimus: et omnes dictorum dominicorum professiones revolventes, totum atque perfectum, ex apostolicis praeconiis ac sancti Spiritus (Vocis sancti Spiritus, quae hic vis sit, videsis lib. VIII, n. 23) proprietatibus, et paternae et unigenitae majestatis sacramentum docuimus: cum et in Patre Filius intellectus, et Pater in Filio cognitus, unigeniti Dei nativitatem, et perfecti in eo Dei ostenderent veritatem.
29 Liber nonus. Argumenta contra Christi divinitatem. — Parum est autem, in rebus ad salutem maxime necessariis, sola ea ad satisfactionem fidei afferre, quae propria sunt: quia plerumque blandientes sensum fallant dictorum nostrorum inexploratae assertiones, nisi etiam propositionum adversarum demonstratae inanitates, fidem nostram in eo ipso, quod ipsae ridiculae esse arguantur, affirment. Nonus itaque liber totus in repellendis iis, quae ad infirmandam unigeniti Dei nativitatem ab impiis usurpantur, intentus est: qui dispensationis occulti a saeculis mysterii immemores, evangelica fide Deum atque hominem praedicari non recordentur. Namque cum Deum esse Dominum nostrum Jesum Christum, et similem Deo esse et aequalem ut Deum filium Deo patri, natum ex Deo, et secundum nativitatis proprietatem in veritate Spiritus ( hoc est, divinitatis) subsistere negant; his niti dictorum dominicorum professionibus solent: Quid me dicis bonum? Nemo est bonus nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19); ut cum dici se bonum coarguat, et non nisi bonum Deum unum esse testetur; et extra bonitatem Dei sit, qui bonus est, et in Dei non sit veritate, qui unus est. Quibus dictis etiam haec ad impietatis suae argumenta connectunt: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): ut solum verum Deum confessus Patrem, nec verus ipse, nec Deus sit; quia solius Dei veri exceptio, significatae proprietatis non excedat auctorem. Non ambigue autem hoc ab eo dictum esse intelligendum, quia idem dixerit: Non potest Filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19): ut cum nihil nisi de exemplo operis possit operari, naturae in eo intelligatur infirmitas; quia nequaquam sit omnipotentiae comparandum, quod alienae operationis subjectum est necessitati; et ratio intelligentiae hoc suadeat, in omnibus a se posse et non posse, differre. Differre autem eo usque, ut de patre Deo haec ita professus sit: Pater major me est (Joan. XIV, 28) et cesset in professione absoluta adversandi calumnia; quia impiae vesaniae sit honorem ac naturam Dei tribuere abnuenti. Omni autem modo in tantum eum a proprietate veri Dei abesse, ut etiam testatus haec fuerit: De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marci XIII, 32): ut cum Filius nesciat quod Pater solus sciat, longe alienus sit nesciens a sciente; quia natura ignorationi obnoxia, non sit ejus virtutis et potestatis, quae a dominatu ignorationis excepta sit.
30 Argumentis respondetur. — Haec itaque, corrupto depravatoque sensu, impiissime ita intellecta esse monstrantes, omnes dictorum causas ex his ipsis vel interrogationum vel temporum vel dispensationum generibus attulimus, causis potius verba subdentes, non causas verbis deputantes: ut cum a se dissideat, Pater major me est (Joan. XIV, 28); et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); neque idem sit, Nemo bonus est, nisi unus Deus (Luc. XVIII, 19); et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); vel certe tanta a se diversitate contraria sint: Pater, omnia tua mea sunt, et mea tua (Joan. XVII, 10); et, Ut cognoscant te solum verum Deum (Ibidem, 3); vel illud, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11); et, De die autem et hora nemo scit, neque angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 31). Intelligantur in singulis et dispensationum praedicationes, et consciae potestatis naturalis professiones: et cum idem sit dicti auctor utriusque, demonstratis tamen virtutibus generum singulorum (naturarum singularum quae sunt in Christo), non pertineat ad contumeliam verae divinitatis, quod ad sacramentum fidei evangelicae sub dispensatione et causae et temporis et nativitatis et nominis praedicatur.
31 Liber decimus. Quaedam Scripturae verba haereticis specie tenus faventia. — Decimi vero libri eadem est ratio, quae fidei. Nam quia ex passionis genere et professione quaedam per stultae intelligentiae sensum ad contumeliam divinae in Domino Jesu Christo naturae virtutisque rapuerunt; ea ipsa demonstranda fuerunt, et ab his impiissime intellecta esse, et a Domino ad protestationem verae et perfectae in se majestatis esse memorata. Namque his sibi dictis, ut religiose impii sint, blandiuntur: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); ut longe a beatitudine atque incorruptione Dei sit, in cujus animam dominans metus tristitiae imminentis inciderit: qui etiam usque ad hanc precem consternatus fuerit passionis necessitate: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Ibidem, 39): et sine dubio timere videretur perpeti, quod ne pateretur oraverit; quia patiendi trepidatio causam attulerit deprecandi: in tantum vero infirmitatem ejus obtinuerit vis doloris, ut in ipso crucis tempore diceret: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? qui etiam usque ad querelam desolationis suae, passionis acerbitate commotus, auxilii inops paterni, spiritum in hac voce emiserit cum dixit: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Luc. XXIII, 46); et exhalandi spiritus trepidatione turbatus tuendum hunc Deo patri commendaverit; quia commendationis necessitatem desperatio securitatis exegerit.
32 Alia iis opponuntur. — Sed stultissimi atque impiissimi homines, non intelligentes nihil contrarium in rebus iisdem ab eodem dictum fuisse, verbis tantum inhaerentes, causas ipsas dictorum reliquerunt. Nam cum longe multumque diversum sit, Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38); et, Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis (Ibidem, 64); neque idipsum sit, Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Ibidem, 39); et illud, Calicem quem dedit mihi Pater meus, non bibam eum (Joan. XVIII, 11)? longeque diversum sit: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matt. XXVII, 46)? 21 ab eo: Amen dico tibi, hodie meum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43): multum quoque dissentiat: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Ibid. 46); et illud, Pater, remitte illis, quia quod faciunt nesciunt (Ibidem, 34): ad impietatem reciderunt divinorum dictorum incapaces. Et cum non conveniat trepidationi et libertati, festinationi et excusationi, querelae et adhortationi, diffidentiae et intercessioni, divinae professionis naturaeque immemores, ad argumentum impietatis suae, dispensationis gesta et dicta tenuerunt. Itaque nos demonstratis omnibus, quae in sacramento et animae et corporis Domini Jesu Christi sunt,nihil inexploratum, nihil tacitum dereliquimus: sed dictorum omnium pacificam intelligentiam singulis quibusque causarum generibus coaptantes, nec trepidare fiduciam, nec evitare voluntatem, nec conqueri securitatem, nec commendationem sui orantem, aliis veniam desiderasse monstravimus: fidem dictorum universorum absoluta evangelici mysterii praedicatione firmantes.
33 Liber XI alia haereticorum argumenta refellit. — Igitur quia desperatissimos homines ne ipsa quidem resurrectionis gloria intra religionis intelligentiam edoctos cohibuit, sed aut per dignationis professionem, impietatis suae arma sumpserunt, aut sacramenti revelationem ad Dei contumeliam transtulerunt: ut per id quod dictum est, Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17), dum communis nobis atque ipsi et Pater pater est, et Deus Deus est, extra exceptionem veri Dei sit in professione communi, eumque sicuti nos et creationis necessitas creatori Deo subdat, et adoptio assumat in filium; jam vero nulla in eo divinae naturae proprietas existimanda sit, secundum Apostoli dictum, Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, praeter eum qui subjecit ei omnia; cum enim fuerint subjecta ei omnia, tunc et ipse subjicietur ei qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 27, 28). Quia subjectio et infirmitatem subjecti protestetur, et dominantis significet potestatem: in his quoque cum summa religionis demonstratione tractandis liber undecimus occupatur, etiam ex his ipsis dictis apostolicis demonstrans, non modo non ad divinitatis infirmitatem subjectionem proficere, sed per eam ipsam ( supple, subjectionem) veritatem Dei, quia ex Deo sit natus, ostendi: et per id, quod sibi ac nobis et Pater pater est et Deus Deus est, nobis multum acquiri, et ei nihil detrahi; cum scilicet homo natus, et universis carnis nostrae passionibus functus, ad Deum et Patrem nostrum, ut homo noster in Deum glorificandus adscenderet.
34 Liber XII Arianam haeresim apertius expugnat. Filium Dei ita natum esse ut semper fuerit. — Quod autem in omni genere doctrinarum observari semper meminimus, ut si qui diu tenui primum exercitatione longoque usu humilioris studii fuerint eruditi, tum jam ad rerum ipsarum, quibus imbuti sunt, experimenta mittantur; ut cum jam bene luserint bella militaturi, in militiam protrahantur; aut cum forenses lites scholaris materiae tentaverint, tunc mittantur ad tribunalium pugnas; aut cum in stagnis domesticis navim nauta intrepidus instruxerit, tunc magni et peregrini maris committatur procellis: id ipsum nos in hac maxima et gravissima totius fidei intelligentia facere curavimus. Namque cum antea a levibus initiis de nativitate, de nomine, de divinitate, de veritate fidem teneram imbuissemus, ac leni profectu etiam usque ad evellendas omnes haereticorum occasiones, legentium studia extulissemus; tum eos jam ad ipsam palaestram gloriosi certaminis magnique produximus: ut in quantum ad aeternae nativitatis complectendam intelligentiam humana mens communis sensus opinione deficitur, in tantum studiis divinis ad sentienda ea, quae ultra naturae nostrae opinionem sunt, niterentur; quaestionem hanc maxime dissolventes, quae saecularis sapientiae hebetudine invalescens, de Domino Jesu ratione se putet dicere: Erat quando non erat, et, Non fuit ante quam nasceretur, et, De non exstantibus factus est: ut quia nativitas eam videatur afferre causam, ut esset qui non erat, et cum non exsisteret nasceretur; per id quoque unigenitum Deum sensui temporum subdant: (quasi vero non fuisse eum aliquando, fides ipsa et ratio nativitatis ostendat) atque ideo ex eo quod non fuit, natum esse dicant, quia nativitas praestet esse quod non fuit. Sed nos apostolicis atque evangelicis testimoniis semper Patrem, semper Filium praedicantes, non post aliqua Deum omnium, sed ante omnia esse docebimus: neque incidere in eum irreligiosae hujus intelligentiae temeritatem, ut de non exstantibus nasceretur, et non fuerit ante quam natus sit; sed ita semper fuisse, ut et natum praedicemus; ita vero natum esse, ut semper fuisse manifestemus: sitque in eo non innascibilitatis exceptio, sed nativitatis aeternitas; quia et nativitas auctorem habeat, neque careat aeternitate divinitas.
35 Exponuntur verba: Dominus creavit me, etc. — Et quia dicti prophetici inscii, et coelestis doctrinae imperiti sunt; corrupto sensu ac proprietate sententiae creatum esse per id Deum potius quam natum affirmare nituntur, quia dictum est, Dominus creavit me in initium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22); ut sit ex communi creationum natura, licet sit praestantior in genere creationis; neque in eo sit gloria divinae nativitatis, sed virtus potentis creaturae. Verum nos nihil novum, nihil extrinsecus praesumptum afferentes, ipso illo Sapientiae testimonio veritatem dicti rationemque praestabimus, neque ad nativitatis divinae et aeternae intelligentiam trahi posse, quod in initium viarum Dei et in opera sit creatus, quia non idem sit in haec creatum esse, et ante omnia natum esse: cum ubi nativitatis significatio est, sola nativitatis professio est; ubi vero creationis est nomen, ibi causa ejusdem creationis anterior est: et cum ante omnia sit nata Sapientia, tamen quia etiam in res aliquas sit creata, non idipsum sit id quod ante omnia est, et quod coepit esse post aliqua.
36 Liber XII quae de Spiritu sancto confitenda sunt aperit. — Dehinc consequens visum est, creationis nomine a fide, quae nobis de unigenito Deo est, repudiato, ea quoque quae confessioni sancti Spiritus congrua ac religiosa essent, docere: ut jam confirmatis longo anteriorum libellorum diligentique tractatu, nihil de totius fidei absolutione deesset, cum amotis vitiosarum praedicationum etiam de opinione Sancti Spiritus irreligiositatibus, illaesum atque incontaminatum regenerantis Trinitatis sacramentum intra definitionem salutarem apostolica atque evangelica auctoritas contineret: neque jam per sensus humani sententiam Spiritum Dei inter creaturas quisquam auderet referre, quem ad immortalitatis pignus, et ad divinae incorruptaeque naturae consortium sumeremus. 24 37. Gratia ad recte scribendum necessaria imploratur. — Ego quidem hoc vel praecipuum vitae meae officium debere me tibi, Pater omnipotens Deus, conscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquatur. Neque enim ullum aliud majus praemium hic ipse usus mihi a te concessus loquendi potest referre, quam ut praedicando te tibi serviat, teque quod es, patrem, patrem scilicet unigeniti Dei, aut ignoranti saeculo, aut neganti haeretico demonstret. Et in hoc quidem tantum voluntatis meae professio est: caeterum auxilii et misericordiae tuae munus orandum est, ut extensa tibi fidei nostrae confessionisque vela flatu Spiritus tui impleas, nosque in cursum praedicationis initae propellas. Non enim nobis infidelis sponsionis istius auctor est, dicens: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Luc. XI, 9). Nos quidem inopes ea quibus egemus precabimur, et in scrutandis prophetarum tuorum apostolorumque dictis studium pervicax afferemus, et omnes obseratae intelligentiae aditus pulsabimus: sed tuum est, et oratum tribuere, et quaesitum adesse, et patere pulsatum. Torpemus enim quodam naturae nostrae pigro stupore, et ad res tuas intelligendas intra ignorantiae necessitatem ingenii nostri imbecillitate cohibemur: sed doctrinae tuae studia ad sensum nos divinae cognitionis instituunt, et ultra naturalem opinionem fidei obedientia provehit. 38. Exspectamus ergo ut trepidi hujus coepti exordia incites, et profectu accrescente confirmes, et ad consortium vel prophetalis vel apostolici spiritus voces: ut dicta eorum non alio quam ipsi locuti sunt sensu apprehendamus, verborumque proprietates iisdem rerum significationibus exsequamur. Locuturi enim sumus, quae ab iis in sacramento praedicata sunt, te aeternum Deum, aeterni unigeniti Dei patrem: et unum te sine nativitate, et unum Dominum Jesum Christum ex te nativitatis aeternae, non in deorum numerum veritatis diversitate referendum: neque non ex te genitum, qui Deus unus es, praedicandum; neque aliud quam Deum verum, qui ex te Deo vero patre natus est, confitendum. Tribue ergo nobis verborum significationem, intelligentiae lumen, dictorum honorem, veritatis fidem: et praesta, ut quod credimus, et loquamur; scilicet, ut contingat nobis, unum te Deum patrem et unum Dominum Jesum Christum de Prophetis atque Apostolis cognoscentibus, nunc adversum negantes haereticos, ita Deum et te celebrare, ne solum; et eum praedicare, ne falsum.
Liber II
De veritate Trinitatis generatim, et de singularum personarum dignitate et officio nominatim disserit. Ac primo quidem declarat Hilarius tanti mysterii notitiam in baptismo traditam sufficere. Tum de haeresum origine, deque haereticis Trinitatis fidem infestantibus pauca praelocutus, ad scribendum de tam reconditis rebus invitum se ac trementem adduci pluribus protestatur. Hinc ubi aperuit de Patre quid sentiat, verbis rem ut est non satis explicari ostendit. Deinde quid sit quidve non sit Filius exponit; et arguit eos, qui inique ferunt se generationis illius sacramentum capere non posse; cum tot aliis in rebus, etiam suis, aequanimiter imperiti sint. Hanc vero inenarrabilem Filii Dei generationem sapientibus saeculi, scribis legis, et haereticis ignoratam, divina illius natura prius paucis demonstrata, verbis Piscatoris explicat. Postea fidem Scripturis fundatam commendans, eam medicamento comparat medendis omnibus morbis idoneo, idque confirmat allatis Scripturae testimoniis, quibus Sabellii simul et Hebionis Arianorumque commenta debellantur. Non tacet quaedam de Christo in Scripturis memorari, quae Deo indigna videantur; sed in iis ipsis, quae humani generis causa pertulisse narratur, ostendit non deesse potestatis ac dignitatis signa, quibus eum vere Deum esse doceamur. Tandem Spiritum sanctum existere a Patre et Filio distinctum probat, et eorum scrupulum levat, qui hoc aut ignorant aut ambigunt, quia Spiritus voce Patrem aut Filium frequenter intelligi videant. Praeterea demonstratur Spiritus sancti divina natura, officium, quam necessarium nobis sit illius donum, quove studio promerendum.
1 Quod sufficiat Trinitatis notitia in baptismo tradita. — Sufficiebat credentibus Dei sermo, qui in aures nostras Evangelistae testimonio cum ipsa veritatis suae virtute transfusus est, cum dicit Dominus: Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mando vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque in consummationem saeculi (Matth. XXVIII, 19, 20). Quid enim in eo de sacramento salutis humanae non continetur? aut quid est, quod sit reliquum aut obscurum? Plena sunt omnia ut a pleno, et a perfecto perfecta. Nam et verborum significationem, et efficientiam rerum, et negotiorum ordinem, et naturae intelligentiam comprehendunt. Baptizare jussit in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, id est, in confessione et auctoris, et unigeniti, et doni. Auctor unus est omnium. Unus est enim Deus Pater, ex quo omnia; et unus Unigenitus Dominus noster Jesus Christus, per quem omnia; et unus Spiritus, donum in omnibus. Omnia ergo sunt suis virtutibus ac meritis ordinata: una potestas ex qua omnia, una progenies per quam omnia, perfectae spei munus unum. Nec deesse quidquam consummationi tantae reperietur, intra quam sit, in Patre et Filio et Spiritu sancto, infinitas in aeterno, species in imagine, usus in munere.
2 Plura de ea disserere cogit haereticorum vitium. — Sed compellimur haereticorum et blasphemantium vitiis, illicita agere, ardua scandere, ineffabilia eloqui, inconcessa praesumere. Et cum sola fide expleri quae praecepta sunt oporteret, adorare videlicet Patrem, et venerari cum eo Filium, sancto Spiritu abundare; cogimur sermonis nostri humilitatem ad ea quae inenarrabilia sunt extendere, et in vitium vitio coartamur alieno: ut quae contineri religione mentium oportuissent, nunc in periculum humani eloquii proferantur.
3 Haeresis e Scriptura perperam intellecta nascitur. — Exstiterunt enim plures, qui coelestium verborum simplicitatem pro voluntatis suae sensu, non pro veritatis ipsius absolutione susciperent, aliter interpretantes quam dictorum virtus postularet. De intelligentia enim haeresis, non de Scriptura est: et sensus, non sermo fit crimen. Numquid corrumpi veritas potest? Cum patris nomen auditur, numquid natura filii non continetur in nomine? Numquid Spiritus Sanctus non erit, qui nuncupatur? Neque enim in Patre potest non esse quod pater est, neque in Filio deesse quod filius est, neque in Spiritu sancto non exstare quod sumitur. Sed homines mente perversi omnia confundunt et implicant, et usque ad naturae demutationem sensus sui perversitate contendunt; ut quod Pater est Patri adimant, dum volunt Filio auferre quod filius est. Adimunt autem, quando cum his non de natura sit filius. Non ex natura autem est, quando non eadem in se habet ortus, et generans. Neque enim filius est, cui alia ac dissimilis erit a patre substantia. Pater autem quomodo erit, si non quod in se substantiae atque naturae est, genuerit in filio?
4 Haereticorum doctrinae novae, Sabellii, Hebionis, Arianorum, Pneumatomachorum. — Haec igitur licet mutare de eo quod sint nullo modo possint, afferunt tamen doctrinas novas et humana commenta: ut Sabellius Patrem extendat in Filium, idque nominibus potius confitendum putet esse quam rebus, cum ipsum sibi Filium, ipsum proponat et Patrem: ut Hebion omne initium filio Dei ex Maria concedens, non ex Deo hominem, sed ex homine Deum proferat; neque subsistens antea quod in principio apud Deum erat Deus Verbum virgo susceperit, sed carnem genuerit per verbum; quia in Verbo antea, non existentis unigeniti Dei naturam dicat, sed sonum vocis elatum: ut aliqui hujus nunc temporis praedicatores, qui ex nihilo atque a tempore formam et sapientiam et virtutem Dei provehunt; ne si ex Patre sit Filius, Deus sit imminutus in Filium; solliciti nimium, ne Patrem Filius ab eo natus evacuet: atque idcirco Deo in filii creatione subveniant, eum ex non exstantibus comparando, ut intra naturae suae perfectionem Pater, quia nihil ex eo sit genitum, perseveret. Jam vero quid mirum, ut de Spiritu sancto diversa sentiant, qui in largitore ejus creando, et demutando, et abolendo tam temerarii sint auctores? atque ita dissolvant perfecti hujus sacramenti veritatem, dum substantias diversitatum in rebus tam communibus moliuntur: Patrem negando, dum Filio quod est filius adimunt; Spiritum sanctum negando, dum et usum et auctorem ejus ignorant. Ita et imperitos perdunt, dum rationem praedicationis hujus affirmant; et audientes fallunt, dum naturam nominibus adimunt, quia nomina non possunt auferre naturae. Praetermitto reliqua humani periculi nomina, Valentinos, Marcionitas, Manichaeos pestesque caeteras, quae interdum imperitorum mentes occupant, et ipso contagio conversationis inficiunt: fitque omnium lues una, dum in audientium sensum praedicantium morbus infunditur.
5 De divinis sermonem quam aegre ac tremens instituat Hilarius. — Horum igitur infidelitas in anceps nos ac periculum protrahit, ut necesse sit de tantis ac tam reconditis rebus aliquid ultra praescriptum coeleste proferre. Dixerat Dominus baptizandas gentes, In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Forma fidei certa est: sed quantum ad haereticos omnis sensus incertus est. Ergo non praeceptis aliquid addendum est, sed modus est constituendus audaciae: ut quia malignitas instinctu diabolicae fraudulentiae excitata veritatem rerum per naturae nomina eludit, nos naturam nominum proferamus; et editis, prout in verbis habebimus, dignitate atque officio Patris, Filii, Spiritus sancti, non frustrentur naturae proprietatibus nomina, sed intra naturae significationem nominibus coartentur. Et nescio quid de his rebus aliter sentientibus animi sit, veritatem corrumpentibus, tenebras luci inferentibus, insecabilia desecantibus, incorrupta scindentibus, indivisa partientibus. Quibus si tantum factu facile est perfecta concerpere, jus ponere potestati, modum circumscribere infinito: mihi certe his respondenti in curis aestus est, in sensu labes ( f. tabes) est, in intelligentia stupor est; in sermone autem non jam infirmitatem, sed silentium confitebor. Et certe mihi extorquetur hoc velle, dum et audaciae resistitur, et errori consulitur, et ignorantiae providetur. Immensum est autem quod exigitur, incomprehensibile est quod audetur; ut ultra praefinitionem Dei, sermo de Deo sit. Posuit naturae nomina, Patrem, Filium, Spiritum sanctum. Extra significantiam sermonis est, extra sensus intentionem, extra intelligentiae conceptionem, quidquid ultra quaeritur, non enuntiatur, non attingitur, non tenetur. Verborum significantiam rei ipsius natura consumit, sensus contemplationem imperspicabile lumen obcaecat, intelligentiae capacitatem quidquid fine nullo continetur excedit. Sed nos necessitatis hujus ab eo, qui haec omnia est, veniam deprecantes, audebimus, quaeremus, loquemur: et, quod solum in tanta rerum quaestione promittimus, ea quae erunt significata credemus.
6 Patris notio. — Pater est, ex quo omne quod est constitit. Ipse in Christo et per Christum origo omnium. Caeterum ejus esse in sese est, non aliunde quod est sumens, sed id quod est, ex se atque in se obtinens. Infinitus, quia non ipse in aliquo, sed intra eum omnia; semper extra locum, quia non continetur; semper ante aevum, quia tempus ab eo est. Curre sensu si quid ei putas ultimum esse, eum semper invenies: quia cum semper intendas, semper est quod intendas. Semper autem locum ejus intendere ita tibi est, ut ei esse sine fine est. Sermo in eo deficiet, non natura claudetur. Iterum revolve tempora, esse semper invenies: et cum calculi numerus in sermone defecerit, Deo tamen semper esse non deficit. Intelligentiam commove, et totum mente complectere; nihil tenes. Totum hoc habet reliquum, reliquum autem hoc semper in toto est. Ergo neque totum, cui reliquum est; neque reliquum est omne, quod totum est. Reliquum enim, portio est; omne vero, quod totum est. Deus autem et ubique est, et totus ubicumque est. Ita regionem intelligentiae excedit, extra quem nihil est, et cui est semper ut semper sit. Haec veritas est sacramenti Dei, hoc imperspicabilis naturae nomen in Patre. Deus invisibilis, ineffabilis, infinitus: ad quem et eloquendum sermo sileat, et investigandum sensus hebetetur, et complectendum intelligentia coartetur. Habet tamen, ut diximus, naturae suae nomen in patre: sed pater tantum est. Non enim humano modo habet aliunde quod pater est. Ipse ingenitus, aeternus, habens in se semper ut semper sit. Soli Filio notus: quia Patrem nemo novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare; neque Filium nisi Pater: illis scientia mutua est, illis vicissim cognitio perfecta. Et quia Patrem nemo novit nisi Filius, de Patre una cum revelante Filio, qui solus testis fidelis est, sentiamus.
7 Pater ineffabilis est. Dei scientia perfecta. — Atque haec senserim potius de Patre, quam dixerim: nam me non fugit, quod ad ea quae ejus sunt eloquenda, sermo omnis infirmus sit. Sentiendus est invisibilis, incomprehensibilis, aeternus. Caeterum ipsum quod in semetipso et a semetipso sit, et ipse per se sit; quod invisibilis, et incomprehensibilis, et immortalis: in his quidem honoris confessio est, et sensus significatio, et quaedam circumscriptio opinandi, sed naturae sermo succumbit, et rem ut est verba non explicant. Namque quod in semetipso sit cum audias, rationi humanae absolutio non occurrit; habere enim haberique discernitur, et erit alterum quod est, alterum in quo est. Si rursum quod a semetipso sit accipias; nemo sibi ipse et munerator et munus est. Si quod immortalis est; ergo est aliquid non ab eo, cui alter non fiat obnoxius: nec solum id est, quod per enuntiationem verbi hujus vindicatur ab altero. Si quod incomprehensibilis est: nusquam ergo erit, quod negatur attingi. Si quod invisibilis est, caret se ipso quidquid non exstat ad visum. Deficit ergo in nuncupatione confessio, ex quidquid illud sermonum aptabitur, Deum ut est, quantusque est, non eloquetur. Perfecta scientia est, sic Deum scire, ut licet non ignorabilem, tamen inenarrabilem scias. Credendus est, intelligendus est, adorandus est; et his officiis eloquendus.
8 Filius quid sit, quid non sit. — Evecti de importuosis locis in altum turbato mari sumus, et nec regredi, nec progredi sine periculo licet: plus tamen difficultatis in emetiendis est, quam emensis. Est Pater ut est, et ut est esse credendus est. 32 Filium mens consternatur attingere, et trepidat omnis sermo se prodere. Est enim progenies ingeniti, unus ex uno, verus a vero, vivus a vivo, perfectus a perfecto, virtutis virtus, sapientiae sapientia, gloria gloriae, imago invisibilis Dei, forma patris ingeniti. Quam autem progeniem opinabimur unigeniti ab ingenito? Clamat enim saepe numero Pater de coelis: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui (Matth. III, 17). Non est abscissio, aut divisio: impassibilis est enim ille qui genuit, et imago invisibilis Dei est ille qui natus est; et testatur: Quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38). Non est assumptio: verus enim filius Dei est, et clamat: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Sed neque esse ut caetera jussus est: namque Unigenitus ex uno est, et in se habet vitam, ut habet in se vitam ille qui genuit; ait enim: Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio habere vitam in semetipso (Joan. V, 26). Sed neque pars Patris in Filio est; testatur enim Filius: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15): et rursum: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10); et: Quaecumque habet Pater, dedit Filio; testatur et Apostolus: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Neque natura habet omnia esse, quod portio est. Perfectus autem a perfecto est: quia qui habet omnia, dedit omnia. Neque existimandus est non dedisse, quia habeat; vel non habere, quia dederit.
9 Filii Dei generatio captum humanum superat. — Habent igitur nativitatis hujus uterque secretum. Et si quis forte intelligentiae suae imputabit, generationis hujus sacramentum non posse se consequi, cum tamen et Pater sit absolute intellectus et Filius; majore istud dolore a me audiet ignorari. Ego nescio, non requiro; et consolabor me tamen. Archangeli nesciunt, angeli non audierunt, saecula non tenent, propheta non sensit, apostolus non interrogavit, filius ipse non edidit. Cesset dolor querelarum. Non te, quisquis es qui haec requires, revoco in excelsum, non in amplitudinem tendo, non deduco in profundum: nonne aequanimiter ignorabis Creatoris nativitatem, ignorans originem creaturae? Hoc saltem requiro, sentisne te genitum, et quae ex te generentur intelligis? Non quaero sensum unde hauseris, vitam unde sortitus sis, intelligentiam unde adeptus sis, quale est quod in te sit odor, sensus visus, auditus; certe nemo quod facit nescit: quaero unde ista iis quos generes indulgeas, qualiter sensum inseras, oculos accendas, cor affigas. Haec, si potes, enarra. Habes ergo quae nescis, et tribuis quae non intelligis: aequanimiter imperitus in tuis, insolenter in Dei rebus ignarus.
10 Generatio Dei qui pie et quo fructu investigetur. — Audi igitur Patrem ingenitum, audi unigenitum Filium; audi: Pater major me est (Joan. XIV, 28); audi: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); audi: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); audi: Pater in me est, et ego in Patre (Joan. X, 38); audi: Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 28); et, Qui est in sinu Patris; et, Omnia quae habet Pater, tradidit Filio; et, Vitam Filius in semetipso habet, sicut et Pater habet in semetipso (Joan. V, 26); audi Filium imaginem, sapientiam, virtutem, gloriam Dei: et intellige proclamantem Spiritum sanctum: Generationem ejus quis enarrabit (Esa. LIII, 8)? et objurga Dominum testantem: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27: et insere te in hoc secretum, et inter unum ingenitum Deum, et unum unigenitum Deum, arcano te inopinabilis nativitatis immerge. Incipe, procurre, persiste: etsi non perventurum sciam, tamen gratulabor profecturum. Qui enim pie infinita persequitur, etsi non contingat aliquando, tamen proficiet prodeundo. Stat in hoc intelligentia fine verborum.
11 Filii natura. Fidei officium. — Est Filius ab eo patre qui est, unigenitus ab ingenito, progenies a parente, vivus a vivo. Ut Patri vita in semetipso, ita et Filio data est vita in semetipso. Perfectus a perfecto, quia totus a toto; non divisio aut discissio, quia alter in altero, et plenitudo divinitatis in Filio est. Incomprehensibilis ab incomprehensibili; novit enim nemo, nisi invicem. Invisibilis ab invisibili: quia imago Dei invisibilis est; et quia qui vidit Filium, vidit et Patrem. Alius ab alio; quia pater et filius: non natura divinitatis alia et alia; quia ambo unum. Deus a Deo, ab uno ingenito Deo unus unigenitus Deus; non dii duo, sed unus ab uno; non ingeniti duo, quia natus est ab innato; alter ab altero nihil differens, quia vita viventis in vivo est. Haec de natura divinitatis attigimus, non summam intelligentiae comprehendentes, sed intelligentes esse incomprehensibilia quae loquamur. Nullum ergo, dicis, officium est fidei, si nihil poterit comprehendi. Immo hoc officium fides profiteatur, id unde quaeritur incomprehensibile sibi esse se scire.
12 Generatio Filii Dei, ignota sapientibus mundi, scribis legis, miraculis non satis probata. — Superest de inenarrabili generatione Filii adhuc aliquid, immo aliquid illud adhuc totum est. Aestuo differor, hebesco, et unde incipiam nescio. Nescio enim quando natus sit Filius; et nefas est mihi nescire quod natus sit. Quem imprecer? quem implorem? ex quibus libris ad tantarum difficultatum enarrationem verba praesumam? Evolvam omnem Graeciae scholam? Sed legi: Ubi sapiens? ubi conquisitor saeculi (I Cor. I, 20)? In hoc ergo sophistae mundi et sapientes saeculi muti sunt; sapientiam enim Dei reprobaverunt. Scribam ergo legis consulam? Sed ignorat; quia ei crux Christi scandalum est. Hortabor forte vos connivere et tacere, quia ad venerationem satis sit ejus qui praedicatur, leprosos emundatos fuisse, surdos audisse, claudos cucurrisse, paralyticos constitisse, caecos lumen recepisse, caecum ab utero oculos consecutum, daemonas fugatos, aegrotos revaluisse, mortuos vixisse? Sed haec haeretici confitentur, et pereunt.
13 Eadem piscatori revelata. Verbum est a tempore liberum. — Exspectate itaque nihil minus claudorum cursu, caecorum visu, fuga daemonum, vita mortuorum. Consistit enim mecum, in patrocinium editarum superius difficultatum, piscator egens, ignarus, indoctus, manibus lino occupatus, veste uvida, pedibus limo oblitus, totus e navi. Quaerite et intelligite, utrum mirabilius fuerit mortuos excitasse, an imperito scientiam doctrinae istius intimasse. Ait enim: In principio erat Verbum (Joan. I, 1). Quid est istud, in principio erat? Transeuntur tempora, transmittuntur saecula, tolluntur aetates. Pone aliquod quod voles tua opinione principium: non tenes tempore, erat enim unde tractatur. Respice ad mundum, intellige quid de eo scriptum sit: In principio fecit Deus coelum et terram (Gen. I, 1). Fit ergo in principio quod creatur, et aetate continens quod in principio continetur ut fieret. Meus autem piscator illitteratus, indoctus, liber a tempore, solutus a saeculis est, vicit omne principium: erat enim quod est, neque in tempore aliquo concluditur ut coeperit, quod erat potius in principio, quam fiebat.
14 Non est tamen solitarium. — Sed excidisse forte ab ordine propositae distributionis piscatorem nostrum deprehendemus: Verbum enim tempore liberavit, et suum est sibique, quod liberum est, et solitarium et obtemperans nemini. Aures erigamus in caetera. Ait: Et Verbum erat apud Deum (Joan. I, 1). Jam sine principio est apud Deum, quod erat ante principium. Est ergo qui erat, apud Deum: et qui abest a cognitionis tempore, non abest ab auctore. Piscator noster evasit: sed forte haerebit in caeteris.
15 An sit sonus vocis juxta Hebionem. Vocis sono non congruit erat. Verbum Deus est. — Dices enim: Verbum sonus vocis est, et enuntiatio negotiorum, et elocutio cogitationum. Hoc apud Deum erat, et in principio erat: quia sermo cogitationis aeternus est, cum qui cogitat sit aeternus. Respondeo tibi interim pro piscatore meo paucis, dum videbimus quomodo rusticitatem suam ipse defendat. Sermo in natura habet ut esse possit, sequens autem ei est ut fuerit; est vero tantum cum auditur. Et quomodo in principio erat, quod neque ante tempus, neque post tempus est? Et nescio an vel ipso esse possit in tempore: loquentium enim sermo neque est ante quam loquantur, et cum locuti erunt non erit; in eo autem ipso quod loquuntur, dum finiunt, jam non erit id unde coeperunt. Haec a me, ut ab uno ex caeteris. Sed piscator aliter pro se: et objurgabit te prius, cur negligenter audieris. Nam etsi sententiam primam rudis auditor amiseras: In principio erat Verbum, de sequenti quid quereris, Et Verbum erat apud Deum? Numquid audieras, in Deo (et non apud Deum ), ut sermonem reconditae cogitationis acciperes? aut fefellerat rusticum, quid esset inter inesse et adesse momenti? Id enim, quod in principio erat, non in altero esse, sed cum altero praedicatur. Sed de superioribus nihil sumo, consequentia sibi adsint; statum Verbi et nomen exspecta. Dicit namque: Et Deus erat Verbum. Cessat sonus vocis, et cogitationis eloquium. Verbum hoc res est, non sonus; natura, non sermo; Deus, non inanitas est.
16 Nec laedit unitatem Dei. — Sed trepido in dicto, et me insolens sermo commovet. Audio: Et Deus erat Verbum, cui unum Deum prophetae nuntiaverunt. Sed ne quo ultra trepidatio mea progredi possit, redde sacramenti tanti piscator meus dispensationem, et refer ad unum omnia sine contumelia, sine abolitione, sine tempore. Ait: Hoc erat in principio apud Deum. Cum hoc erat in principio, non tenetur in tempore; cum Deus est, non refertur ad vocem; cum est apud Deum nihil nec offenditur, nec aufertur: nam nec aboletur in alterum et apud unum ingenitum Deum, ex quo ipse unus unigenitus Deus est, praedicatur.
17 Tempus ab eo est, tempus quid. — Expectamus adhuc a te, piscator, plenitudinem Verbi. Erat quidem in principio, sed potuit non esse ante principium. Etiam hic tibi aliquid pro piscatore meo profero: Quod erat, non potuit non fuisse; erat enim non habet in tempore non fuisse. Sed quid pro se ille? Omnia per eum facta sunt (Ibid., 3). Ergo si nihil sine illo est; per quem universa coeperunt; et in infinitum est, per quem quod est omne sit factum. Tempus enim est spatii, non in loco, sed in aetate manentis significata moderatio. Et cum ab eo omnia, res nulla non ab eo: et idcirco tempus ab eo est.
18 Verbum non est solitarium. — Sed dicitur tibi ab aliquo, piscator meus: Nimium facilis et promiscuus hic fuisti; omnia per eum facta sunt non habet modum. Est ingenitus, qui factus a nemine est: est et ipse genitus ab innato. Sine exceptione sunt omnia, et nihil quod extra sit derelinquunt. Sed dum nihil ultra dicere audemus, aut forte dum dicere molimur, occurre: Et sine eo factum est nihil. Reddidisti auctorem, cum socium professus es. Cum enim nihil sine eo, intelligo non solum; quia alius est per quem, alius est sine quo: utroque discernitur significatio et intervenientis et agentis.
19 Non tantum adfuit facienti omnia, sed et fecit. — Sed sollicito de auctore, qui unus ingenitus est, ne in eo quod omnia diceres, nihil esset exceptum, solvisti metum dicendo: Et sine eo factum est nihil. Verum confundor et turbor in eo, quod sine eo factum est nihil. Est ergo aliquid per alterum factum, quod tamen non sit sine eo factum: et si aliquid per alterum, licet non sine eo; jam non per eum omnia; quia aliud est fecisse, aliud est intervenisse facienti. Non habeo hic, piscator meus, ut in caeteris, quod ex meo proferam; a tuo statim respondendum est, Omnia per eum facta sunt. Sentio. Apostolus enim docuit: Visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum, et in ipso (Coloss. I, 16).
20 Qui omnia in Verbo creata. Verbum non successive, sed nascendo perfectum existit. — Cum ergo omnia per ipsum, subveni et enarra, quid non sine eo factum sit. Quod factum est in eo, vita est (Joan. I, 4). Hoc igitur non sine eo, quod in eo factum est: nam id quod in eo factum est, etiam per eum factum est. Omnia enim per ipsum et in ipso creata sunt (Coloss. I, 16). In ipso autem creata, quia nascebatur creator Deus. Sed etiam ex hoc sine eo nihil factum est, quod in eo factum est, quia nascens Deus vita erat: et qui vita erat, non postea quam est natus, effectus est vita; non enim in eo aliud est quod natum est, et aliud est quod natus accepit. Non habent inter se tempus et nativitas et profectus. Sed nihil sine se fiebat ex iis quae in eo fiebant, quia vita est ( supple is) in quo fiebant, et Deus qui a Deo natus est, non postea quam natus est, sed nascendo Deus exstitit. Nascens enim a vivente vivus, a vero verus, a perfecto perfectus, non sine potestate nativitatis suae natus est, nativitatem videlicet suam non postea sentiens, sed se Deum in eo ipso quod Deus ex Deo nascebatur intelligens. Hoc unigenitus ab ingenito: hoc, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30): hoc in confessione Patris et Filii Deus unus: hoc Pater in Filio, et Filius in Patre. Hinc, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Hinc, Omnia quae habet Pater, dedit Filio (Joan. XVI, 15). Hinc, Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26). Hinc, Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius (Matth. XI, 27). Hinc, In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9).
21 Verbi generatio humana ratione non capitur; tenenda igitur fide. — Haec vita lux hominum est, haec lux tenebras illuminans. Et ut impossibilitatem generationis ejus enarrandae secundum prophetam piscator consolaretur (Esa. LIII, 8); adjecit, Et tenebrae eam non comprehenderunt (Joan. I, 4). Cessit sermo naturae, et non habet quo excurrat; et tamen hoc piscator iste recubans in Domini pectus accepit. Non est iste saeculi sermo; quia de qua agitur, non saeculi res est. Edatur aliquid, si in significatione verborum reperiri potest ultra quam dictum sit: et si qua sunt alia expositae a nobis naturae nomina, proferantur. Quae si non sunt, immo quia non sunt; miremur hanc in piscatore doctrinam, et in eo eloquia Dei sentiamus: confessionemque Patris et Filii, ingeniti et unigeniti inenarrabilem, et excedentem complexum omnem et sermonis et sensus, teneamus atque adoremus: et in Domino Jesu, exemplo Joannis, ut haec possimus sentire et colloqui, accubemus (Joan. XIII, 25).
22 Haereticorum artes contra fidem vanae. Fides una vincit omnes haereses. — Commendat autem fidei hujus integritatem, et evangelica auctoritas, et apostolica doctrina, et circumstrepentium undique haereticorum otiosa fraudulentia. Stat enim hoc fundamentum validum et immotum adversus omnes ventos, pluvias, torrentes, non flatibus pellendum, non stillicidiis penetrandum, non inundationibus subluendum (Math. VII, 25): et optimum est, quidquid a plurimis incursatum, a nullo tamen poterit impelli. Ut autem quaedam medicamentorum genera sunt ita comparata, ut non singulis tantum aegritudinibus utilia sint, sed omnibus in commune medeantur, habeantque in se virtutem generalis auxilii: ita et fides catholica non adversum singulas pestes, sed contra omnes morbos opem medelae communis impertit, non infirmanda genere, non vincenda numero, non diversitate fallenda; sed una atque eadem adversum singula omniaque consistit. Magnum est enim; tot in ea una remedia esse, quot morbi sunt; et totidem veritatis esse doctrinas, quotidem erunt studia falsitatis. Contrahantur in unum nomina haereticorum, et omnes scholae prodeant: audiant unum ingenitum Deum patrem, et unum unigenitum Dei filium perfecti patris progeniem perfectam; non per diminutionem genitum, non ex solido parte aliqua decisum, sed omnia habentem, genuisse omnia consecutum; non ex derivatione fluxuve deductum, sed ex omnibus atque in omnibus natum ab eo, qui in omnibus in quibus est esse non desinat; liberum a tempore, solutum a saeculis, per quem omnia facta sunt: neque enim esse in his (saeculis) potuit, quae ab ipso sunt instituta. Haec de Evangeliis catholica et apostolica confessio est.
23 Testimonia contra Sabellium, contra Hebionem, contra Arianos. Petra Petri confessio. — Patrem et Filium, si audet, Sabellius eumdem praedicet, et ipsum illum esse qui utrumque sit nuncupatus; ut cum eo unus sit ambo, non unum. Audiet statim de Evangeliis non semel neque iterum, sed frequenter, Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui (Mat. XVII, 5). Audiet, Pater major me est (Joan. XIV, 28). Audiet, Ego vado ad Patrem (Ibidem, 12); et, Pater gratias tibi ago (Joan. XI, 41); et, Clarifica me, Pater (Joan. XVII, 5); et, Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 17). Subrepat Hebion, initium filio Dei ex Maria concedens, et Verbum a diebus carnis intelligens. Relegat, Pater, clarifica me apud temetipsum ea claritate, quam habui apud te prius quam mundus esset (Joan. XVII, 5); et, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1); et, Omnia per eum facta sunt (Ibid. 3); et, In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit (Ibid., 10). Existant novelli apostolatus, sed ab antichristo, praedicatores, omni contumelia Dei filium illudentes: et audiant, Ego de Patre exivi (Joan. XVI, 28); et, Filius in Patris sinu (Joan. I, 18); et, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11). Et postremo una cum Judaeis irascantur, quod Christus proprium sibi patrem Deum confitens, aequalem se Deo fecerit: et una cum iis audiant, Vel operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. XIV, 28). Unum igitur hoc est immobile fundamentum, una haec felix fidei petra Petri ore confessa, Tu es Filius Dei vivi (Matth. XVI, 17), tanta in se sustinens argumenta veritatis, quantae perversitatum quaestiones et infidelitatis calumniae movebuntur.
24 Quae nostrae salutis causa Christus susceperit. — Jam in caeteris dispensatio voluntatis paternae est. Virgo, et partus, et corpus; postque crux, mors, inferi, salus nostra est. Humani (Haec citat cod. can. Eccl. Rom. c. 41) enim generis causa Dei filius natus ex virgine est et Spiritu sancto, ipso sibi in hac operatione famulante; et sua, Dei videlicet inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit, et exordia carnis instituit; ut homo factus ex virgine naturam in se carnis acciperet, perque hujus admixtionis societatem sanctificatum in eo universi generis humani corpus exsisteret: ut quemadmodum omnes in se per id quod corporeum se esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse per id quod ejus est invisibile referretur. Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem, partum, vagitum, cunas, omnes naturae nostrae contumelias transcucurrit. 41 25. Quod nihil dignum rependere valeamus. — Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectui rependetur? Inenarrabilis a Deo originis unus unigenitus Deus, in corpusculi humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit. Qui omnia continet, et intra quem et per quem cuncta sunt, humani partus lege profertur, et ad cujus vocem Archangeli atque Angeli tremunt, coelum et terra et omnia mundi hujus resolvuntur elementa, vagitu infantiae auditur. Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus. Haec si quis indigna Deo recolet, tanto se majoris beneficii obnoxium confitebitur, quanto minus haec Dei convenerint majestati. Non ille eguit homo effici, per quem homo factus est: sed nos eguimus ut Deus caro fieret, et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis unius interna universae carnis incoleret. Humilitas ejus nostra nobilitas est, contumelia ejus honor noster est: quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati.
26 Humilitatem conceptionis et partus dignitas commendat. — Sed ne forte detineant scrupulosas mentium cogitationes cunae, vagitus, partus atque conceptio; reddenda est singulis Dei dignitas: ut voluntatis humilitatem potestatis ambitio praecedat, nec dignationem dignitas derelinquat. Videamus igitur quae sunt ministeria conceptus. Angelus Zachariae loquitur, sterili partus affertur, de incensi loco sacerdos mutus egreditur, Joannes in vocem adhuc utero matris detentus erumpit, Mariam angelus benedicit, matrem filii Dei virginem pollicetur. Illa virginitatis suae conscia difficultate facti commovetur, angelus efficientiam divinae operationis exponit; ait enim, Spiritus sanctus de super veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Spiritus sanctus de super veniens virginis interiora sanctificavit, et in his spirans [quia ubi vult, Spiritus spirat (Joan. III, 8) ] naturae se humanae carnis immiscuit; et id, quod alienum a se erat, vi sua ac potestate praesumpsit: atque ut ne quid per imbecillitatem humani corporis dissideret, virtus Altissimi virginem obumbravit, infirmitatem ejus veluti per umbram circumfusa confirmans, ut ad sementivam ineuntis Spiritus efficaciam substantiam corporalem divinae virtutis inumbratio temperaret. Haec conceptionis est dignitas.
27 Partus dignitas. — Videamus partum, vagitum et cunas dignitas quae sequatur. Loquitur ad Joseph angelus parituram Virginem, et eum qui natus fuerit vocandum Emmanuel, id est, nobiscum Deum. Proclamat Spiritus per prophetam (Es. VII, 14), angelus testis est, Deus nobiscum est ille qui nascitur. Novum Magis de coelo stellae lumen effertur, et coeli Dominum signum coeleste prosequitur. Angelus pastoribus nuntiat natum Christum Dominum, salutem universorum. Multitudo exercitus coelestis in laudem puerperii concurrit, et tanti operis praeconia divini coetus gaudia eloquuntur. Gloria deinde in coelis Deo, et pax in terra bonae voluntatis hominibus nuntiatur. Adsunt deinde Magi, involutum pannis adorant: et post illam inanis scientiae suae operationem arcanam, posito in cunis genu flectunt. Sic per Magos cunarum sordes adorantur, sic vagitus per angelorum divina gaudia honoratur, sic partui proclamans per prophetam Spiritus, et angelus nuntians, et novae lucis stella famulatur. Sic initia nascendi Spiritus sanctus superveniens et inumbrans virtus Altissimi moliuntur. Aliud intelligitur, aliud videtur; aliud oculis, aliud animo conspicitur. Parit virgo: partus a Deo est. Infans vagit: laudantes angeli audiuntur. Panni sordent: Deus adoratur. Ita potestatis dignitas non amittitur, dum carnis humilitas adoptatur.
28 Christus gestis Deum egit. — Par etiam reliquae est cursus aetatis. Nam omne tempus, quod in homine egit, in Dei operibus explevit. De singulis non est tempus dicere: tantum illud in universis virtutum et curationum generibus contuendum est, in carnis assumptione hominem, Deum vero in gestis rebus exsistere.
29 Spiritum sanctum esse. — De Spiritu autem sancto nec tacere oportet, nec loqui necesse est: sed sileri a nobis, eorum causa qui nesciunt, non potest. Loqui autem de eo non necesse est, qui Patre et Filio auctoribus, confitendus est. Et quidem puto, an sit, non esse tractandum. Est enim; quando quidem donatur, accipitur, obtinetur; et qui confessioni Patris et Filii connexus est, non potest a confessione Patris et Filii separari. Imperfectum enim est nobis totum, si aliquid desit a toto. De quo si quis intelligentiae nostrae sensum requiret, in Apostolo legimus ambo, Quoniam estis filii Dei, misit Deus Spiritum filii sui in corda nostra clamantem, Abba pater (Galat. IV, 6). Et rursum: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis (Ephes. IV, 30). Et iterum: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Et rursum: Vos autem non estis in carne, sed in spiritu; si tamen Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). Et rursum: Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis, qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum suum qui habitat in vobis (Ibid. 11). Unde quia est, et donatur, et habetur, et Dei est; cesset hinc sermo calumniantium. Cum dicunt per quem sit, et ob quid sit, vel qualis sit: si responsio nostra displicebit dicentium, Per quem omnia, et ex quo omnia sunt, et quia Spiritus est Dei, donum fidelium; displiceant et Apostoli et Prophetae, hoc tantum de eo quod esset loquentes; et post haec Pater et Filius displicebit.
30 Et Pater et Filius est sanctus Spiritus. — Manere autem hinc quosdam in ignorantia atque ambiguitate existimo, quod hoc tertium, id est, quod nominatur Spiritus sanctus, videant pro Patre et lio frequenter intelligi. In quo nihil scrupuli est: sive enim Pater, sive Filius, et Spiritus et sanctus est. 45 31. Qua ratione dictum sit, Deus Spiritus est. Error Samaritanae Deum templo vel monte claudentis. — Sed id quod in Evangeliis legitur, Quia Deus spiritus est (Joan. IV, 24), diligenter est contuendum quomodo et qua ratione sit dictum. Omne enim dictum ut dicatur ex causa est, et dicti ratio ex sensu erit intelligenda dicendi; ne quia responsum a Domino est, Spiritus Deus est, idcirco cum sancti Spiritus nomine et usus negetur et donum. Cum Samaritana Domino erat sermo: venerat enim redemptio universorum. Cui post multum sermonem aquae vivae, et quinque virorum, et nunc ejus qui esset alienus (Ibid., 20), mulier respondit: Domine, animadverto quod propheta es. Patres nostri in monte hoc adoraverunt; et vos dicitis quoniam in Jerosolymis est locus ubi adorare oportet. Dominus respondit: Crede mihi, mulier, quoniam venit hora, quando neque in isto monte, neque in Jerosolymis adorabitis Patrem. Vos adoratis quod nescitis, nos adoramus quod scimus, quoniam salus ex Judaeis est. Sed venit hora, et nunc est, cum veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate: etenim Pater tales quaerit qui adorent eum. Spiritus enim Deus est, et adorantes eum, in Spiritu et veritate oportet adorare, quia Deus spiritus est (Ibid., et seqq.). Mulier igitur traditionum memor paternarum, vel tamquam Samaria in monte, vel tamquam Jerusalem in templo adorandum Deum existimabat: quod Samaria ad adorandum Deum per transgressionem legis locum montis elegerat, Judaei vero templum a Salomone conditum religionis sedem existimabant: quorum utrorumque praesumptio, aut collis edito, aut exstructae domus concavo, Deum intra quem omnia et extra quem nihil ejus capax est, continebat. Ergo quia Deus invisibilis, incomprehensibilis, immensus est; ait Dominus venisse tempus, ut non in monte vel templo Deus sit adorandus: quia spiritus Deus est, et spiritus nec circumscribitur, nec tenetur, qui per naturae suae virtutem ubique est, neque usquam abest, in omnibus omnis exuberans: hos igitur veros esse adoratores, qui in Spiritu et veritate sint adoraturi. Adoraturis autem in Spiritu Deum Spiritum, alter in officio, alter in honore est; quia discretum est in quo quisque sit adorandus. Non enim tollit sancti Spiritus et nomen et donum, quia dictum est, Deus Spiritus est. Responsum autem est mulieri Deum templo et monte claudenti, esse omnia in Deo, Deum in semetipso, et invisibilem atque incomprehensibilem in iis quae invisibilia et incomprehensibilia sunt adorandum. Atque ita natura et muneris et honoris significata est, cum in Spiritu Deum Spiritum docuit adorandum, et libertatem ac scientiam adorantium, et adorandi infinitatem, dum in Spiritu Deus Spiritus adoratur, ostendens. 32. Simile huic etiam illud Apostoli est: Quia Dominus Spiritus est, ubi autem Spiritus Domini est, ibi libertas est (II Cor. III, 17). Discrevit ad intelligentiae significationem eum qui est, ab eo cujus est. Non enim habere haberique unum est, neque eadem significatio continet eum atque ejus. Ita cum dicit, Dominus Spiritus est, naturam infinitatis ejus ostendit; cum vero adjecit, Ubi Spiritus Domini ibi libertas est, eum qui ejus est significat; quia et Spiritus Dominus est, et ubi Spiritus est Domini, ibi libertas est. Haec non quod causa postulet dicta sunt, sed ne quid in his obscuritatis haereret. Est enim Spiritus sanctus unus ubique, omnes patriarchas, prophetas, et omnem chorum legis illuminans, Joannem etiam in utero matris inspirans: datus deinde apostolis caeterisque credentibus, ad agnitionem ejus quae indulta est veritatis.
33 Spiritus sancti quod officium in nobis. — Quod autem sit officium ejus in nobis, verbis ipsius Domini audiamus. Ait enim: Adhuc multa habeo quae dicam vobis, sed non potestis illa modo portare (Joan. XVI, 12). Expedit enim vobis ut ego eam; si iero, mittam vobis Advocatum (Ibid. 7). Et rursum: Ego rogabo Patrem, et alium Advocatum mittet vobis ut vobiscum sit in aeternum, Spiritum veritatis (Joan. XIV, et 17). Ille vos diriget in omnem veritatem: non enim loquetur a se, sed quaecumque audierit, loquetur, et ventura annuntiabit vobis. Ille me honorificabit, quia de meo sumet (Joan. XVI, et 14). Haec de pluribus ad intelligentiae viam dicta sunt, quibus et voluntas munerantis, et ratio et conditio muneris continetur: ut quia infirmitas nostra neque Patris neque Filii capax esset, fidem nostram de Dei incarnatione difficilem, sancti Spiritus donum quodam intercessionis suae foedere luminaret. 34. Est autem nunc consequens, ut et apostolum explicantem doni hujus virtutem atque officium audiamus; ait enim: Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis Spiritum adoptionis, in quo clamamus: Abba pater (Rom. VIII, 14). Et rursum: Quia nemo in Spiritu Dei dicit anathema Jesu, et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3). Et rursum: Divisiones autem donorum sunt, idem autem Spiritus; et divisiones ministeriorum sunt, idem autem Dominus; et divisiones operationum sunt, sed idem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem donatur illuminatio Spiritus ad utilitatem. Alii autem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii dona sanitatum in uno Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii separatio spirituum: alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus (Ibid. 4 et seqq.). Habemus igitur doni istius causam, habemus effectus, et nescio quid de eo ambiguitatis sit, cujus in absoluto sit et causa, et ratio, et potestas.
35 Spiritus sancti donum maxime necessarium. Absque eo habetur natura Deum intelligendi, non usus. — Utamur ergo tam liberalibus donis et usum maxime necessarii muneris expetamus. Ait enim, ut jam superius ostendimus, Apostolus: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12). Accipitur ergo ob scientiam. Ut enim natura humani corporis cessantibus officii sui causis erit otiosa; nam oculis, nisi lumen aut dies sit, nullus ministerii erit usus; ut aures, nisi vox sonusve reddatur, munus suum non recognoscent; ut nares, nisi odor fragraverit, in quo officio erunt nescient; non quod his deficiet natura per causam, sed usus habetur ex causa: ita et animus humanus nisi per fidem donum Spiritus hauserit, habebit quidem naturam Deum intelligendi, sed lumen scientiae non habebit. Munus autem quod in Christo est, omne omnibus patet unum: et quod ubique non deest, in tantum datur in quantum quis volet sumere; in tantum residet, in quantum quis volet promereri. Hoc usque in consummationem saeculi nobiscum, hoc exspectationis nostrae solatium, hoc, in donorum operationibus futurae spei pignus est hoc mentium lumen, hic splendor animorum est. Hic ergo Spiritus sanctus expetendus est, promerendus est, et deinceps praeceptorum fide atque observatione retinendus.
Liber III
Aeternam Verbi generationem adstruit, eosque retundit qui humana adversus illam ratione nituntur. Ac primo quidem haec Filii verba, Ego in Patre, et Pater in me, ubi sensus humani captum superare demonstravit, ex ipsa Scripturarum de Patre et Filio doctrina luculenter explicat. Deinde ex mira aquae in vinum conversione, et ex quinque panum incrementis, evincit multa Deum posse, in quibus deficiat humanae mentis acies. Tum affertur humana ratio, qua nullam ex Deo nativitatem esse posse contendunt, multisque exploditur: 1o quia ortum habet ex humana sapientia, quam se perditurum Deus propheticis et apostolicis oraculis declaraverit. 2o Quia praestat audire Christum, ad hoc hominem factum; ut rerum divinarum nobis testis esset (Hic expenduntur verba, quibus dispensationis suae opus et officium exposuit, ac veram ex Deo nativitatem suam multis argumentis testatam fecit). 3o Quia ne conspicabilium quidem Christi gestorum, illius v. g. ad discipulos januis clausis ingressu, intelligentiam assequimur. 4o Denique quia ea est mentis humanae natura, ut cum creata et imperfecta sit, concipere non valeat perfectum et Creatorem suum. Postremo laudatur sapiens stultitia fidelium, qui sibi diffidunt ut Deo credant, nec divina ex propriae rationis infirmitate moderantur, sed secundum omnipotentis virtutis infinitatem expendunt.
1 Filium in Patre, et vicissim, sensus humanus non capit. — Affert plerisque obscuritatem sermo Domini, cum dicit: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11), et non immerito; natura enim intelligentiae humanae rationem dicti istius non capit. Videtur namque non posse effici, ut quod in altero sit, aeque id ipsum extra alterum sit; et cum necesse sit ea, de quibus agitur, non solitaria sibi esse, numerum ac statum tamen suum, in quo sint, conservantia, non posse se invicem continere, ut qui aliquid aliud intra se habeat, atque ita maneat manensque semper exterior, ei vicissim, quem intra se habeat, maneat aeque semper interior. Haec quidem sensus hominum non consequetur, nec exemplum aliquod rebus divinis comparatio humana praestabit: sed quod inintelligibile est homini, Deo esse possibile est. Hoc non a me ita dictum sit, ut ad rationem dicti ea tantum sufficiat auctoritas, quod a Deo dictum sit. Cognoscendum itaque atque intelligendum est quid sit illud: Ego in Patre, et Pater in me; si tamen comprehendere hoc ita ut est valebimus: ut quod natura rerum pati non posse existimatur, id divinae veritatis ratio consequatur.
2 Cognito Patre et Filio juxta Scripturas, facilius illud percipitur. Quid Pater. — Atque ut facilius intelligentiam difficillimae istius quaestionis consequi possimus, prius Patrem et Filium secundum divinarum Scripturarum doctrinam cognosci a nobis oportet, ut de cognitis ac familiaribus absolutior sermo sit. Aeternitas Patris, ut libro anteriore tractavimus, locos, tempora, speciem, et quidquid illud humano sensu concipi poterit, excedit. Ipse extra omnia et in omnibus, capiens universa et capiendus a nemine, non accessu decessuve mutabilis; sed invisibilis est, incomprehensibilis, plenus, perfectus, aeternus, non aliunde quid sumens, sed ad id quod ita manet sibi ipse sufficiens. 3, Filius quid nascendo a Patre accepit. Quid nascendo in carne pro nobis assumpserit. — Hic ergo ingenitus ante omne tempus ex se filium genuit, non ex aliqua subjacente materia, quia per Filium omnia; non ex nihilo, quia ex se filium: non ut partum, quia nihil in Deo demutabile aut vacuum est; non partem sui vel divisam vel discissam vel extensam; quia impassibilis et incorporeus Deus est, haec autem passionis et carnis sunt, et, secundum Apostolum, in Christo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Sed incomprehensibiliter, inenarrabiliter, ante omne tempus et saecula, Unigenitum ex his quae ingenita in se erant procreavit, omne quod Deus est per charitatem atque virtutem nativitati ejus impertiens: ac sic ab ingenito, perfecto, aeternoque Patre, unigenitus et perfectus et aeternus est Filius. Ea autem, quae ei sunt secundum corpus quod assumpsit, bonitatis ejus ad salutem nostram voluntas est. Invisibilis enim et incorporeus et incomprehensibilis, utpote a Deo genitus, tantum in se et materiae et humilitatis recepit, quantum in nobis erat virtutis ad intelligendum se et sentiendum et contuendum; imbecillitati nostrae potius obtemperans, quam de his in quibus erat ipse deficiens.
4 Qua ratione sit in Patre. — Igitur perfecti patris perfectus filius, et ingeniti Dei unigenita progenies, qui ab eo qui habet omnia accepit omnia, Deus a Deo, spiritus a spiritu, lumen a lumine, confidenter ait: Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38): quia ut spiritus Pater, ita et Filius Spiritus; ut Deus Pater, ita et Filius Deus; ut lumen Pater, ita et Filius lumen. Ex iis ergo, quae in Patre, sunt ea in quibus est Filius, id est, ex toto Patre totus Filius natus est; non aliunde, quia nihil ante quam Filius; non ex nihilo, quia ex Deo Filius; non in parte, quia plenitudo deitatis in filio; neque in aliquibus, quia in omnibus: sed ut voluit qui potuit, ut scit qui genuit. Quod in Patre est, hoc et in Filio est; quod in ingenito, hoc et in unigenito; alter ab altero, et uterque unum; non duo unus, sed alius in alio, quia non aliud in utroque; Pater in Filio, quia ex eo Filius; Filius in Patre, quia non aliunde quod Filius; unigenitus in ingenito, quia ab ingenito unigenitus. Ita in se invicem; quia ut omnia in ingenito patre perfecta sunt, ita omnia in filio unigenito perfecta sunt. Haec in Filio et Patre unitas, haec virtus, haec charitas, haec spes, haec fides, haec veritas, via, vita, non calumniari de virtutibus suis Deo, nec per secretum ac potestatem nativitatis obtrectare Filio; Patri ingenito nihil comparare, Unigenitum ab eo nec tempore nec virtute discernere, Deum filium quia ex Deo est confiteri.
5 Dei potentia se gestis ostendit: quorum ratio lateat. Homo non capit qui aqua in vinum sit conversa. — Sunt istiusmodi in Deo potestates, quarum cum ratio intelligentiae nostrae incomprehensibilis est, fides tamen per veritatem efficientiae in absoluto est. Nec hoc in spiritalibus tantum, sed etiam in corporalibus deprehendemus; non ad nativitatis exemplum, sed ad admirationem facti intelligibilis ostensum. Nuptiarum die vinum in Galilaea ex aqua factum est (Joan. II, 9): numquid consequetur aut sermo noster aut sensus, quibus modis natura demutata sit, ut aquae simplicitas defecerit, vini sapor natus sit? Non permixtio fuit, sed creatio; et creatio non a se coepta, sed ex alio in aliud existens: non per transfusionem potioris obtinetur quod infirmius est, sed aboletur quod erat, et quod non erat coepit. Sponsus tristis est, familia turbatur, solemnitas nuptialis convivii periclitatur. Jesus rogatur: non exsurgit, aut instat, sed quiescentis ejus hoc opus est. Aqua hydriis infunditur, vinum calicibus hauritur; infundentis scientiae sensus non convenit haurientis. Qui infuderunt, hauriri aquam existimant; qui hauriunt, vinum infusum arbitrantur; tempus, quod in medio est, non proficit ut liquoris natura et nascatur et pereat. Ratio facti et visum frustratur et sensum: virtus tamen Dei in his quae sunt gesta sentitur. 53 6. Aut quomodo quinque panes excreverint. — Sed et de quinque panibus non dissimilis facti admiratio est (Matth. XIV, 17). Incrementis eorum, quinque millium virorum et innumerabilium mulierum ac puerorum fames vincitur: fugit oculos sensus nostri, operis intelligentia. Quinque panes offeruntur et franguntur, subrepunt praefringentium manibus quaedam fragmentorum procreationes. Non imminuitur unde praefringitur; et tamen semper praefringentis manum fragmenta occupant. Fallunt momenta visum; dum plenam fragmentis manum sequeris, alteram sine damno portionis suae contueris; inter haec fragmentorum cumulus augetur. Praefringentes in ministerio sunt, edentes in negotio sunt, esurientes saturi sunt, duodecim cophinos replent reliquiae. Non sensus, non visus profectum tam conspicabilis operationis assequitur. Est quod non erat, videtur quod non intelligitur: solum superest ut Deus omnia posse credatur.
7 Haec non sui causa egit Christus, sed ut humanum de Dei rebus judicandi pruritum retunderet. — Non habent itaque divina adulationem, nec subest Deo ad placendum fallendumque simulatio. Haec filii Dei opera non de jactantiae studio sunt profecta: neque enim ille, cui innumerabilia millia millium angelorum serviunt, adulatus est homini. Quid enim eorum quae nostra sunt indigebat, per quem sunt universa quae nostra sunt? An honorem a nobis expostulabat, nunc a somno stupidis, nunc de luxu noctium fessis, nunc post rixas et caedes dierum male consciis, nunc post convivia ebriis, quem Archangeli, et Dominatus, et Principatus, et Potestates sine somno, sine occupatione, sine crimine aeternis et indefessis in coelo vocibus laudant: et laudant, quia ipse invisibilis Dei imago omnes in se creaverit, saecula fecerit, coelum firmaverit, astra distinxerit, terram fundaverit, abyssos demerserit; ipse deinceps homo natus sit, mortem vicerit, portas inferi fregerit, cohaeredem sibi plebem acquisiverit, carnem in aeternitatis gloriam ex corruptione transtulerit. Nihil ergo iste eguit a nobis, ut haec eum apud nos inenarrabilia et inintelligibilia opera tamquam egentem laudis ornarent. Sed providens Deus nequitiae et stultitiae humanae errorem, et sciens eo usque infidelitatem prorupturam esse, ut sibi de Dei rebus judicium praesumeret, audaciam nostram earum, de quibus ambigeretur, rerum vicit exemplis.
8 Humana ratio contra generationem Dei reprobatur. — Sunt enim plures saeculi prudentes, quorum prudentia Deo stultitia est, qui cum audiunt Deum ex Deo, verum a vero, perfectum a perfecto, unum ab uno natum esse, tamquam impossibilia nobis praedicantibus contradicant, quibusdam sententiarum collectionibus inhaerentes, cum dicunt: « Nasci nihil potuit ab uno, quia omnis ex duobus nativitas est. Jam si ab uno natus hic filius est, partem ejus qui genuit accepit: et si pars, neuter ergo perfectus est; deest enim ei unde decessit: nec plenitudo in eo erit, qui ex portione constiterit: neuter ergo perfectus est, cum plenitudinem suam et qui genuerit amittat, nec qui natus est consequatur. » Hanc mundi sapientiam etiam per prophetam providens Deus, ita damnat, dicens: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo (Esa. XXIX, 14). Item in Apostolo: Ubi est sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus prudentiam hujus mundi? Nam quia in sapientia Dei non cognovit mundus per prudentiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes: quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, iis autem qui sunt vocati, Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, et seqq.).
9 Christi officium apud nos. — Curam ergo humani generis habens Dei filius, primum, ut sibi crederetur, homo factus est: ut testis divinarum rerum nobis esset ex nostris, perque infirmitatem carnis Deum patrem nobis infirmibus et carnalibus praedicaret, voluntatem in eo Dei patris efficiens, ut dicit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38), non quod nolit et ille quod faciat; sed obedientiam suam sub effectu paternae voluntatis ostendit, volens ipse voluntatem Patris explere. Erat autem haec efficiendae voluntatis voluntas, cujus ipse testis est dicens: Pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius clarificet te: sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. Ego te clarificavi super terram, opere consummato quod dedisti mihi ut faciam. Et nunc clarifica me Pater apud temetipsum claritate quam habui, prius quam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi (Joan. XVII, et seqq.). Verbis brevibus et paucis omne opus officii sui et dispensationis exposuit, nihilo minus fidei veritatem adversum omnem inspirationem diabolicae fraudulentiae communiens. Curramus ergo per singulas sermonis sui virtutes. 10. Quid postulet dicens, CLARIFICA FILIUM.--Ait: Pater, venit hora, clarifica filium tuum, ut filius tuus clarificet te. Non diem, non tempus, sed horam venisse dicit. In hora dici portio est. Et quae haec erit hora? Nempe illa, de qua in tempore passionis discipulos confirmans locutus est: Ecce venit hora, ut filius hominis clarificetur (Joan. XII, 23): Haec ergo hora est, in qua se a Patre clarificari orat, ut Patrem ipse clarificet. Sed quid est istud? Clarificari se clarificaturus exspectat, et honorem redditurus expostulat, et eget hoc quod rursum impertiet? Et hic occurrant sophistae mundi et sapientes Graeciae, et syllogismis suis veritatem irretiant. Quomodo et unde et quid causae sit quaerant: et cum haeserint, audiant, Quia stulta mundi elegit Deus (I Cor. I, 27). Ergo per stultitiam nostram intelligamus inintelligibilia sapientibus mundi. Dixerat Dominus, Pater, venit hora: horam passionis ostenderat; nam haec sub momento eo loquebatur: deinde adjecit, Clarifica filium tuum. Sed quomodo clarificandus erat Filius? Namque natus ex virgine, a cunis et infantia usque ad consummatum virum venerat: per somnum, famem, sitim, lassitudinem, lacrymas hominem egerat, etiam nunc conspuendus, flagellandus, crucifigendus. Quid ergo? Nobis solum hominem in Christo haec erant contestatura. Sed non confundimur cruce, non flagellis praedamnamur, non sputis sordidamur. Clarificat Pater Filium. Quo modo? Tandem suffigitur cruci. Deinde quid sequitur? Sol non occidit, sed refugit. Quid refugisse dico? Non receptus in nubem est, sed de cursu operis defecit: et interitum suum cum eo reliqua mundi elementa senserunt: et ne huic facinori ullae coelestes operationes interessent, intercessionis hujus necessitate quadam sui abolitione caruerunt. Sed terra quid fecit? Ad onus Domini in ligno pendentis intremuit, eum qui moriturus erat intra se contestata non capere. Numquid et portionem suam rupes et saxa concedunt? Sed rupta dissiliunt, et naturam suam perdunt, caesamque ex se arcam incontinentem condendi corporis confitentur.
11 Christus proprius est Dei filius. — Quid ad haec? Proclamat quoque centurio cohortis, et crucis custos, vere Dei Filius erat iste (Matth. XXVII, 54). Creatura intercessione hujus piaculi liberatur; firmitatem et virtutem saxa non retinent. Qui cruci affixerant, vere Dei Filium confitentur: praedicationi consentit effectus. Dominus dixerat: Clarifica Filium tuum. Non solum nomine contestatus est esse se filium, sed et proprietate, qua dicitur tuum. Multi enim nos filii Dei, sed non talis hic filius. Hic enim et verus et proprius est filius, origine, non adoptione; veritate, non nuncupatione; nativitate, non creatione. Ergo post clarificationem ejus, veritatem confessio consecuta est. Nam verum Dei filium centurio confitetur; ne quis credentium ambigeret, quod homo persequentium non negasset.
12 Claritas Filio danda et Patri ab eo reddenda virtutis in utroque unitatem significat. — Sed forte ea clarificatione creditur eguisse Filius quam orabat: et infirmus reperietur, dum clarificationem potioris exspectat. Et quis non Patrem potiorem confitebitur, ut ingenitum a genito, ut patrem a filio, ut eum qui miserit ab eo qui missus sit, ut volentem ab eo qui obediat? Et ipse nobis erit testis: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Haec ita ut sunt, intelligenda sunt: sed cavendum est, ne apud imperitos gloriam Filii honor Patris infirmet. Nec infirmari patitur haec ipsa clarificatio postulata: ad id enim quod dictum est, Pater, clarifica Filium tuum; sequitur et illud, ut Filius clarificet te. Non ergo infirmus est Filius, vicem clarificationis ipse, cum clarificandus sit, redditurus. Sed si non infirmus, quid postulabat? nemo enim nisi hoc quod ( al. quo) eget postulat. Aut numquid infirmus est et Pater? Aut eorum quae habet ita profusus est, ut ei clarificatio sit reddenda per Filium? Sed neque hic eguit, neque ille desiderat: et tamen alteri alter impertiet. Ergo expostulatio clarificationis dandae, vicissimque reddendae, nec Patri quidquam adimit, nec infirmat Filium; sed eamdem divinitatis ostendit in utroque virtutem cum et clarificari se Filius a Patre oret, et clarificationem Pater non dedignetur a Filio: sed haec in Patre et Filio virtutis unitatem, per vicissitudinem dandae et rependendae clarificationis ostendunt.
13 Claritas quam sibi Pater et Filius exhibent, quae sit. — Sed clarificatio haec quae sit, et ex quibus sit, noscendum est ( Tres mss. docendum). Non, opinor, demutabilis Deus est, neque in aeternitatem cadit aut vitium aut emendatio, aut profectus aut damnum; sed quod est, semper est, hoc enim Deo est peculiare. Quod semper est, habere aliquando in natura non poterit ut non sit: quo modo ergo clarificabitur, quod suo non eget, neque a se deficit; ( supple, ita ut) neque quidquam sit quod in se recipiat, neque amiserit ut resumat? Haeremus, moramur. Sed intelligentiae nostrae infirmitatem Evangelista non deserit, qui quam clarificationem Patri Filius esset redditurus ostendit, dicens: Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, et 3). Clarificatur ergo per Filium Pater, in eo quod sit a nobis intelligendus. Claritas autem haec erat, quod ab eo Filius potestatem omnis carnis acceperat caro factus ipse, quod vitae aeternitatem erat caducis et corporeis et mortalibus redditurus. Vitae autem nostrae aeternitas non operationis erat, sed virtutis effectus: cum aeternitatis gloriam non jam molitio nova, sed sola Dei esset cognitio sumptura. Ergo non claritas Deo additur; neque enim decesserat ut adderetur: sed per Filium clarificatur apud nos imperitos, refugas, sordidos, sine spe mortuos, sine lege tenebrosos; et clarificatur per id, quod ab eo Filius potestatem omnis carnis acceperit, vitam ei aeternam daturus. Per haec igitur Filii opera clarificatur Pater. Itaque cum omnia Filius accepit, clarificatus a Patre est; et contra clarificatur Pater, cum fiunt universa per Filium. Et claritas accepta sic redditur, ut quod claritatis in Filio est, id totum claritas Patris sit: quia a Patre accepit omnia; quia honor famulantis in honorem mittentis est, ut honor gignentis in honorem nascentis est.
14 Spes vitae non in solo Patre, sed et in Filio. Missio non naturam, sed personas discriminat. — Sed in quo tandem aeternitas vitae est? Ait ipse: Ut cognoscant te solum verum Deum; et quem misisti Jesum Christum. Quae hic difficultatum quaestiones sunt, et quae pugna verborum est? Vita est verum Deum nosse: sed nudum hoc non facit vitam. Quid ergo connectitur? Et quem misisti Jesum Christum. Debitus Patri a Filio honor redditur, cum dicit te solum verum Deum. Non tamen se Filius a Dei veritate secernit, cum adjungit: et quem misisti Jesum Christum. Non habet intervallum confessio credentium, qui in utroque spes vitae est: nec Deus verus ab eo deficit, qui in conjunctione succedit. Cum ergo dicitur: Ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum; sub hac significatione, id est, mittentis et missi, non Patris et Filii veritas et divinitas sub aliqua aut significationis aut dilationis diversitate discernitur, sed ad gignentis et geniti confessionem fides religionis instruitur.
15 Laus Filii laus est Patris. — Ergo absolute Patrem Filius clarificat in eo quod sequitur: Ego te clarificavi super terram opere consummato, quod dedisti mihi ut faciam. Laus Patris omnis a Filio est: quia in quibus laudabitur Filius, laus erit Patris. Consummat enim omnia, quae Pater voluit. Dei Filius homo nascitur; sed Dei in partu virginis virtus est. Dei Filius homo cernitur; sed Deus in operibus hominis existit. Dei Filius cruci figitur; sed in cruce hominis mortem Deus vincit. Christus Dei Filius moritur; sed omnis caro vivificatur in Christo. Dei Filius in inferis est; sed homo refertur ad coelum. In quantum haec laudabuntur in Christo, tanto plus laudis a quo Christus Deus est consequetur. His igitur modis Pater Filium clarificat super terram: rursumque Filius ignorationi gentium et stultitiae saeculi, per virtutum suarum opera, eum ex quo est ipse clarificat. Et haec quidem clarificationis vicissitudo non pertinet ad divinitatis profectum, sed ad honorem eum qui ex cognitione ignorantium suscipiebatur. Quo enim Pater non abundabat, ex quo sunt omnia? Vel quid Filio deerat, in quo complacuerat omnem plenitudinem divinitatis habitare? Ergo clarificatur Pater in terra, quia opus ejus quod mandavit efficitur.
16 Quam claritatem a Patre exspectet Filius. — Videamus quid Filius a Patre clarificationis exspectet: et absolutum est. Nam in continentibus est: Ego te clarificavi super terram, opus consummavi quod dedisti mihi ut facerem: et nunc clarifica me, Pater, apud temetipsum ea claritate quam habui, priusquam mundus esset, apud te. Manifestavi nomen tuum hominibus (Job. XVII, 4). Operibus ergo Filii clarificatus est Pater: dum Deus esse intelligitur, dum Dei unigeniti pater manifestatur, dum ad salutem nostram filium suum etiam ex virgine natum esse hominem voluit, in quo explentur ea omnia in passione, quae de partu virginis coepta sunt. Itaque quia Dei filius ex omni qua est parte perfectus, et ante omne tempus in divinitatis plenitudine natus, nunc a carnis suae origine homo, consummabatur ad mortem; clarificari se apud Deum postulat, sicut Patrem ipse clarificabat in terris: quia tum Dei virtutes ignoranti saeculo clarificabantur in carne. 59 Nunc autem quid est quod apud Patrem clarificationis exspectet? Nempe hoc quod habuit apud eum, prius quam mundus esset. Habuit plenitudinem divinitatis; atque habet, namque Dei filius. Sed qui erat Dei filius, et ( ceu etiam) hominis coeperat esse filius; erat enim Verbum caro factum. Non amiserat quod erat, sed coeperat esse quod non erat; non de suo destiterat, sed quod nostrum est acceperat: profectum ( puta, humanae naturae) ei quod accepit, ejus claritatis expostulat unde non destitit. Ergo quia Filius Verbum, et Verbum caro factum, et Deus Verbum, et hoc in principio apud Deum, et Verbum ante constitutionem mundi Filius: Filius nunc caro factus orabat, ut hoc Patri caro inciperet esse quod Verbum; ut id, quod de tempore erat, gloriam ejus quae sine tempore est claritatis acciperet; ut in Dei virtutem et spiritus incorruptionem transformata carnis corruptio absorberetur. Haec itaque oratio ad Deum est, ad Patrem haec confessio Filii est, haec carnis deprecatio est: in qua eum judicii die compunctum et de cruce recognitum universi videbunt, in qua praefiguratus in monte est, in qua elevatus ad coelos est, in qua Deo assedit a dextris, in qua visus a Paulo est, in qua honorificatus ab Stephano est.
17 Dei nomen ante Christum hominibus ignotum. — Manifestato itaque hominibus nomine Patris, haec postulat: sed quo nomine? Numquid nomen Dei ignorabatur? Hoc Moyses de rubo audivit, hoc Genesis in exordio creati orbis nuntiavit, hoc lex exposuit, prophetae praetulerunt, homines in his mundi operibus senserunt, gentes etiam mentiendo veneratae sunt; non ergo ignorabatur Dei nomen. Sed plane ignorabatur. Nam Deum nemo noscit, nisi confiteatur et Patrem patrem unigeniti filii, et Filium non de portione, aut dilatatione, aut emissione; sed ex eo natum inenarrabiliter, incomprehensibiliter, ut filium a patre, plenitudinem divinitatis ex qua et in qua natus est obtinentem, verum et infinitum et perfectum Deum; haec enim Dei est plenitudo. Nam si horum aliquid deerit, jam non erit plenitudo, quam in eo habitare complacuit (Coloss. I, 19). Hoc a Filio praedicatur, hoc ignorantibus manifestatur; sic clarificatur per Filium Pater, cum pater filii talis agnoscitur.
18 Nativitatis suae fidem Christus fecit gestis. Divina quia non capiunt negantes objurgantur. — Volens itaque Filius hujus nativitatis suae fidem facere, factorum suorum nobis posuit exemplum ut per inenarrabilium gestorum suorum inenarrabilem efficientiam de virtute nativitatis inenarrabilis doceremur: cum aqua fit vinum, cum quinque panes saturatis quinque millibus virorum, excepto sexu et aetate reliqua, replent fragmentis cophinos duodecim. Res cernitur, et nescitur; fit et non intelligitur; ratio non apprehenditur, et effectus ingeritur. Stultum est autem, calumniam in eo inquisitionis intendere, quod comprehendi id unde quaeritur, per naturam suam non potest. Ut enim inenarrabilis est Pater in eo quod ingenitus est; ita enarrari Filius in eo quod unigenitus est non potest; quia ingeniti est imago qui genitus est. Cum enim sensu atque verbis imaginem apprehendimus, necesse est etiam eum cujus imago est consequamur. Sed invisibilia persequimur, et incomprehensibilia tentamus, quibus intelligentia ad conspicabiles res et corporeas coarctatur. Non erubescimus stultitiae, non nosmetipsos irreligiositatis arguimus, Dei arcanis, Dei virtutibus calumniantes. Quomodo Filius, et unde Filius, et quo damno Patris, vel ex qua portione sit natus, inquirimus. Habueras in exemplo operationum, ut crederes Deum efficere posse, quorum intelligere efficientiam non possis.
19 Provocantur ut explicent Christi januis clausis ingressum. — Quaeris quomodo secundum Spiritum natus sit Filius: ego te de corporeis rebus interrogo. Non quaero quomodo natus ex virgine sit; an detrimentum sui caro perfectam ex se carnem generans perpessa sit. Et certe non suscepit quod edidit, sed caro carnem sine elementorum nostrorum pudore provexit, et perfectum ipsa de suis non imminuta generavit. Et quidem fas esset, non impossibile in Deo opinari, quod per virtutem ejus possibile fuisse in homine cognoscimus. 20. Sed te, quisquis es, investigabilia sectantem, et divinorum secretorum atque virtutum gravem arbitrum consulo, ut mihi imperito, et tantum de omnibus Deo ut sunt ab eo dicta credenti, rationem saltem facti istius afferas. Dominum audio, et quia his credo quae scripta sunt, scio jam post resurrectionem frequenter videndum se in corpore praebuisse multis non credentibus; certe Thomae, non nisi contrectatis ejus vulneribus credituro, sicut ait: Nisi videro in manibus ejus fixuram clavorum, et misero digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan., XX, 25). Dominus ad omnem se intelligentiae nostrae imbecillitatem accommodat, et dubitationi infidelium satisfacturus, arcanum invisibilis virtutis operatur: facti rationem, quisquis eris coelestium rerum scrutator, expone. Erant discipuli in clauso, et secreto post passionem Domini congregati consederant. Dominus Thomae fidem propositis conditionibus confirmaturus assistit, palpandi corporis et contrectandi vulneris obtulit facultatem: et utique qui compunctus recognoscendus sit, necesse est corpus in quo est compunctus attulerit. Quaero ergo per quas clausae domus partes sese corporeus intulerit. Diligenter enim Evangelista expressit dicens: Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio (Ib., 26). An constructa parietum penetrans et solida lignorum, naturam eorum impenetrabilem transcucurrit? Stetit namque corporeus, non simulatus aut fallax. Sequantur ergo oculi mentis tuae penetrantis ingressum, et cum eo clausam domum intelligentiae tuae visus introeat. Integra sunt omnia et obserata: sed esse assistit medius, cui per virtutem suam universa sunt pervia. Invisibilibus calumniaris: ego a te visibilium exposco rationem. Nihil cedit ex solido, neque per naturam suam aliquid tamquam lapsu insensibili ligna et lapides admittunt. Corpus Domini a sese non deficit, ut sese resumat ex nihilo: et unde qui assistit in medio est? Cedit ad haec et sensus et sermo, et extra rationem humanam est veritas facti. Idcirco ergo ut de nativitate fallimus, ita et de ingressus Domini mentiamur. Dicamus factum non fuisse, quia intelligentiam facti non apprehendimus: et cessante sensu nostro, facti ipsius cesset effectus. Sed mendacium nostrum facti fides vincit. Adstitit Dominus clausa domo in medio discipulorum: et Filius est natus ex Patre. Noli negare quod steterit, quia per intelligentiae infirmitatem, consistentis non consequaris introitum: noli nescire quod ab ingenito et perfecto Deo patre unigenitus et perfectus filius Deus natus sit, quia sensum et sermonem humanae naturae virtus generationis excedat.
21 Si possent, Dei opera omnia turbarent. — Et omnia quidem insuper mundi opera adesse nobis in testimonium possent, ne ambigere de Dei rebus arque virtutibus fas crederemus. Sed in ipsam veritatem infidelitas nostra procurrit, et violenti in excidium Dei potestatis irrumpimus. Si liceret, corpora et manus ad coelum elevaremus, solem astraque caetera annuis cursus sui limitibus proturbaremus, permisceremus decessus Oceani et accessus, fluenta etiam fontium inhiberemus, et naturas fluminum referremus, concuteremus fundamenta terrae, et toto in haec opera Dei parricidio desaeviremus. Sed bene, quod nos intra hanc modestiae necessitatem natura corporum detinet. Certe non fallimus, quid, si liceret, essemus facturi. Namque quia possumus, profanae voluntatis audacia naturam veritatis convellimus, et bellum dictis Dei comparamus.
22 Christus Patrem nobis manifestavit ut patrem, non ut creatorem. — Filius dixit: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus (Joan. XVII, 6). Quid ad haec calumniamur? quid aestuamus? Patrem tu negas? Atquin hoc maximum opus Filii fuit, ut Patrem cognosceremus. Negas plane, quando secundum te Filius non ex eo natus est. Et cur filius dicetur, factus pro voluntate quasi caetera? Admirari Deum possum conditorem mundi Christum creantem: et digna Deo virtus est, ut effectorem archangelorum et angelorum, visibilium et invisibilium, coeli atque terrae, et universae hujus creationis effecerit. Sed non hic labor Domini est, ut omnia in creandis rebus Deum posse tu sentias; sed ut scias Deum patrem ejus esse filii qui loquitur. Virtutes in coelo plures sunt, et efficientes, et aeternae: sed unus unigenitus est filius, non a caeteris sola differens potestate, quia per eum cuncta sunt. Sed quia verus unus est filius, non fiat degener, ut natus ex nihilo sit. Audis Filium: crede quia filius est. Audis Patrem: memento quia pater est. Quid istis nominibus suspicionem, malitiam, audaciam interseris? Secundum naturae intelligentiam nomina divinis rebus aptata sunt. Quid affers vim verborum veritati? Audis patrem et filium: ne ambigas esse quod nuncupantur. Summa dispensationis est Filio, ut noveris Patrem: quid irritum facis opus prophetarum, Verbi incarnationem, virginis partum, virtutem operationum, crucem Christi? Tibi haec omnia impensa, tibi praestita sunt: ut per haec manifestus tibi et Pater esset et Filius. Supponis nunc voluntatem, creationem, adoptionem: inspice et militiam et stipendium Christi. Nempe proclamat: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus; non audis, creatorem coelestium creasti; non audis, effectorem terrestrium effecisti; sed audis: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus. Utere Salvatoris tui munere: scito patrem esse qui genuit, filium esse qui natus est; natum ex eo patre, qui est, veritate naturae. Memento non tibi patrem manifestatum esse quod Deus est, sed Deum manifestatum esse quod pater est.
23 Filius a Patre subsistentia non natura discernitur. Ut imago, omnia habet quae Pater. — Audis: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quid discindis et distrahis Filium a Patre? 65 Unum sunt: scilicet is qui est, nihil habens quod non sit etiam in eo a quo est. Cum audis Filium dicentem: Ego et Pater unum sumus; personis rem accommoda, gignenti et genito professionis suae permitte sententiam. Sint unum, ut sunt qui genuit et qui genitus est. Cur naturam excludis? cur veritatem interimis? Audis: Pater in me, et ego in Patre (Ibid., 38): et hoc de Patre et Filio Filii opera testantur. Non corpus ( al. ut corpus) per intelligentiam nostram corpori immittimus, neque ut aquam vino infundimus: sed eamdem in utroque et virtutis similitudinem et deitatis plenitudinem confitemur. Omnia enim Filius accepit a Patre, et est Dei forma, et imago substantiae ejus. Eum enim ab eo qui est: imago substantiae tantum ad subsistendi fidem, non etiam ad aliquam naturae dissimilitudinem intelligendam discernit. Patrem autem in Filio, et Filium in Patre esse, plenitudo in utroque divinitatis perfecta est. Non enim diminutio Patris est Filius, nec Filius imperfectus a Patre est. Imago sola ( hoc est solitaria) non est, et similitudo non sibi est. Deo autem simile aliquid esse, nisi quod ex se erit, non potest. Non enim aliunde est, quod in omnibus simile est: neque diversitatem duobus admisceri alterius ad alterum similitudo permittit. Ne similia permutes, neque sibi ex veritate indiscreta disjungas: quia qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), invicem esse sui similes, in eo quod similitudinem nostram dicat, ostendit. Ne contigeris, ne contrectaveris, ne corruperis. Tene naturae nomina, tene Filii professionem. Nolo aduleris, ut Filium de tuo laudes: bene habet, ut iis quae sunt scripta contentus sis.
24 Prudentia humana in Dei rebus deficit. Desipit dum se putat perfectum sapere. — Non est autem in tantum confidendum prudentia humana, ut perfectum se quis putet sapere quod sapiat: et in eo arbitretur absolutae rationis summam contineri, quod ipsa mente pertractans, aequabili undique apud se existimet veritatis opinione constare. Non enim concipiunt imperfecta perfectum, neque quod ex alio subsistit, absolute vel auctoris sui potest intelligentiam obtinere, vel propriam: se quidem in eo tantum quod est sentiens, caeterum ulterius sensum suum quam sibi constituta sit natura non tendens. Motum enim suum non sibi debet, sed auctori: et idcirco id, quod in aliud ex auctore subsistit, imperfectum sibi est, dum constat aliunde; et necesse est, ut in quo se perfectum putet sapere, desipiat: quia naturae suae non moderans necessitatem, et omnia infirmitatum suarum existimans terminis contineri, falso jam sapientiae nomine gloriatur: quia sapere, sibi ultra sensus sui non liceat potestatem, et quam infirmum subsistendi est virtute, tam sensus sit. Atque ob id imperfectae naturae substitutio, perfecti sensus sapientiam obtinere se glorians, stultae sapientiae irridetur opprobrio, Apostolo dicente: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non in sermone sapientiae, ne inanis fiat crux Christi: verbum enim crucis stultitia est his qui pereunt, iis autem qui salvantur, virtus Dei est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum intelligentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Quoniam quidem in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, decrevit Deus per stultitiam praedicationis salvare credentes: quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum Jesum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus; et quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, et seqq.). Omnis itaque infidelitas stultitia est: quia imperfecti sensus sui usa sapientia, dum omnia infirmitatis suae opinione moderatur, putat effici non posse quod non sapit. Causa enim infidelitatis de sententia est infirmitatis, dum gestum esse quis non putat, quod geri non posse definiat.
25 Stultitia sapiens fidelium. — Et idcirco Apostolus sciens naturae humanae imperfectam cogitationem hoc solum putare in veri ratione esse quod saperet, ait non in sermone se sapientiae praedicare, ne praedicationis suae inanis esset assertio. Ac ne stultitiae esse praedicator existimaretur, adjecit, verbum crucis stultitiam esse pereuntibus: quia eam solam infideles prudentiam crederent esse, quam saperent; et cum nihil nisi intra infirmitatis suae saperent naturam, eam, quae sola Dei perfecta sapientia est, putarent esse stultitiam; per quod in ea ipsa infirmis sapientiae suae opinione desiperent. Ergo quidquid pereuntibus stultitia est, hoc iis qui salvantur Dei virtus est: quia nihil naturalis sensus sui infirmitate moderantur, sed divinae potestatis efficientiam secundum infinitatem coelestis virtutis expendunt. Et idcirco sapientiam sapientium, et intelligentiam intelligentium Deus improbat, quia per opinionem stultitiae humanae credentibus salus tribuitur: dum et infideles, quae extra sensum suum sunt, stulta esse decernunt, et fideles potestati ac virtuti Dei omnia largiendae sibi salutis suae sacramenta permittunt. Non ergo sunt stulta quae Dei sunt; sed humanae naturae insipiens prudentia est, quae a Deo suo aut signa aut sapientiam ad fidem postulet. Et Judaeorum quidem est postulare signa; quia in Dei nomine per legis familiaritatem non admodum rudes, crucis scandalo commoventur. Graecorum autem est sapientiam poscere, quia gentili ineptia humanaque prudentia rationem sublati in crucem Dei quaerant. Quae quia secundum sensum naturae infirmis occulta in sacramento sit; fit stultitia infidelis: cum quod naturaliter mens imperfecta non concipit, id extra prudentiae causam esse decernat. Sed ob hanc imprudentem mundi sapientiam, quae per Dei sapientiam Deum ante nescivit, id est, per hanc magnificentiam mundi ac tam sapienter instituti opificii ornatum, creatoris sui non est venerata sapientiam; placuit Deo praedicatione stultitiae salvos facere credentes, id est, crucis fide aeternitatem mortalibus provenire: ut confusa humanae sententiae opinione, ibi salus reperiretur, ubi creditur esse stultitia. Christus enim qui stultitia gentibus et Judaeis scandalum est, Dei virtus Deique sapientia est: quia quae sensu humano infirma in Dei rebus et stulta existimantur, haec prudentiae virtutique terrenae, et sapientiae et potestatis veritate praecellant.
26 De Dei rebus non suo sensu, sed fide decernendum. — Nihil igitur in divinis effectibus humanae mentis opinione tractandum est, neque de creatore suo opificii ipsius materia decernat. Assumenda autem nobis est stultitia, ut sapientiam sumamus, non imprudentiae sensu, sed naturae nostrae conscientia: ut quod cogitationis terrenae ratio non concipit, id nobis rursum ratio divinae virtutis insinuet. Cum enim recognita stultitiae nostrae intelligentia, imperitiam naturalis in nobis imprudentiae senserimus, tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuemur: cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur, cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum ipse sibi nobiscum et testis et auctor exsistat.
Liber IV
Catholicorum simplicitatem adversus Arianorum astus munire aggreditur. Eam ob rem quae illorum de Christo sit sententia exponit. Tum defendit Filium Patri homousion ac semper fuisse, et a pravis sensibus, quibus necessarias illas voces supprimere tentant, Ecclesiam abhorrere declarat. Allatis deinde variis Scripturae testimoniis, quibus Filium a naturae divinae possessione exclusum esse veteratorie insinuant, integram exhibet fidei professionem, quam Arius Alexandria pulsus aliique ipsius partibus addicti ad Alexandrum antistitem miserunt. Hujus deinceps primam partem, his maxime nixam verbis, Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est, quasi nimirum iis Moyses Deum non modo natura, sed et persona unum praedicarit, multis refutat: ostenditque tum ex creatione mundi, tum ex pluribus visis factis Agar, Abrahae, Jacob et Moysi, tum etiam ex Prophetarum testimoniis, ac nominatim Moysi, Psalmographi, Oseae, Esaiae ac Baruch, sive ut vocat, Jeremiae, Deum etsi natura unum, non tamen esse solitarium, sed filium habere, qui cum ipso divinitatis et nomen obtineat et naturam. De visis in eo expositis quaedam observanda.-- Quia vero hujus ac subsequentis libri argumenta pleraque nituntur visis patriarcharum; operae pretium est nonnulla de iis praefari. Constans apud veteres videtur opinio, Filium ab initio mundi variis se modis hominibus spectabilem praebuisse. Hoc diserte docent Justinus martyr, Irenaeus, Origenes, Theophilus Antioch., Clemens Alexandr., Tertullianus, Cyprianus, Patres Antiocheni concilii contra Paulum Samosat., ut mittamus Faustinum Presbyterum, Ambrosium, Leonem, aliosque plurimos. Sed ne ab iis quidem hoc negatum est, qui Ario favebant. Idipsum passim praedicat Eusebius in lib. Dem. Ev., et Sirmiense concilium contra Photinum eos anathemate damnat qui aliter senserint. Sed cum in hac doctrina fraudem moliti sint Ariani, ut Filium, qui visibilis ac visus sit, a Patre invisibili natura dissimilem praedicarent; alte retinendum, sanctos Patres ita Deum visum asseruisse, ut cum Augustino lib. II contra Maximinum, cap. 26, n. 12, senserint, divinitatem non per substantiam suam, in qua invisibilis et immutabilis est, sed per creaturam sibi subjectam mortalium oculis apparuisse cum voluit. Ac ne peregrina huc adsciscamus, locuples hujus rei testis est Hilarius, lib. XII, n. 45 et 46. Certe, inquit, qui ante angelus, nunc etiam homo est: ne naturalem hanc esse Dei speciem diversitas hujus ipsius assumptae creationis pateretur intelligi. Adest autem Jacob etiam usque ad luctae complexum in habitu humano . . . Sed idem postea et Moysi esse ignis ostenditur: ut naturae creatae tum potius ad speciem, quam ad substantiam naturae, fidem disceres. Acute Augustinus epist. alias CXII, nunc CXLVII, num. 20, in illa Moysi verba, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum. Quid ergo, inquit? Ille non erat ipse? Si non esset ipse, non ei diceret, ostende mihi temetipsum, sed, ostende Deum: et tamen si ejus naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret, ostende mihi temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie, qua apparere voluerat: non autem ipse apparebat in natura propria, quam Moyses videre cupiebat. Si ex proximis Scripturae verbis ipsum Deum a Moyse visum Augustinus recte asseruit; pari ratione concedendum est ipsum Deum eidem Moysi in rubo dixisse: Ego sum Deus Abraham, etc., verumque Deum Agar allocutam esse, cui clamavit: Tu Deus, qui adspexisti me. Neque hoc etiam negantii Patres, qui in visis illis veros Angelos adstitisse arbitrantur. Non enim existimant angelos illos Dei ac Domini nomen sibi attribuisse, quia ut legati Dei ac Domini nomine loquebantur; quis enim legatus regis, imperatoris, aut principis sibi arroget nomen, cujus personam repraesentat? sed ideo potius, quod Deus ipse in illis loquebatur. 71 Hoc diserte docet Athanasius Or. IV cont. Arian., pag. 467: Is quidem, qui sentiebatur oculis, angelus erat, sed Deus in angelo loquebatur. Nam quemadmodum in columna nubis verba ad Moysen in tabernaculo faciebat, ita quoque in angelis apparebat loquens Deus. Ita et Hieronymus, cap. III, ad Gal.: Quod autem, ait, Lex ordinata per Angelos, hoc vult intelligi, quod in omni veteri Testamento, ubi angelus primum visus refertur, et postea quasi Deus loquens inducitur, angelus quidem vere ex ministris pluribus quicumque sit visus, sed in illo mediator loquatur, qui dicat: « Ego sum Deus Abraham. » His accedit Augustinus, l. II contra Maximin., cap. 26, n. 11. Quaero, inquit, quis apparuerit Moysi in igne quando rubus inflammabatur, et non urebatur. Quamquam et illic angelum apparuisse Scriptura ipsa declarat. . . . In angelo autem Deum fuisse quis dubitet? Juxta hos Gregorius papa, praef. in Job, c. 2: Angelus, qui Moysi apparuisse dicitur, modo angelus, modo Deus memoratur. Angelus videlicet propter hoc quod exterius loquendo serviebat; Dominus autem dicitur, quia interius praesidens, loquendi efficaciam ministrabat. Cum ergo loquens exterius ab interiori regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus nominatur. Concedit praeterea Augustinus, lib. II contra Maximinum, c. 26, n. 9, angelis illis licuisse Dei ac Domini se nomine commendare propter prophetiam futura nuntiantem, quia nimirum Christus, qui Deus ac Dominus est, in illis figuratus sit. Sic et Irenaeus, lib. V, c. 1: Praediximus quoniam Abraham et reliqui prophetae prophetice videbant eum, id quod futurum erat per visionem prophetantes. Sed quovis modo intelligantur illa visa, stat prope eadem vis argumentorum, quae ex illis Hilarius conficit.
1 Tria in haereticos praemittenda veritatis assertioni. — Quamquam anterioribus libellis, quos jam pridem conscripsimus, absolute cognitum existimemus, fidem nos et confessionem Patris et Filii et Spiritus sancti ex evangelicis atque apostolicis institutis obtinere, neque quidquam nobis cum haereticis posse esse commune, quippe illis divinitatem Domini nostri Jesu Christi sine modo et ratione et metu abnegantibus: tamen etiam his libellis quaedam necessario fuerunt comprehendenda, ut omnibus fallaciis eorum et impietatibus editis, absolutior fieret cognitio veritatis. Et primum cognoscendum est, quae doctrinae eorum temeritas sit, quodve irreligiositas periculum: dehinc quid adversum fidem apostolicam, cui nos congruimus, habeant sententiae, quidve dicere soleant e contrario, quave verborum ambiguitate simplicitati audientium illudant: postremo qua intepretationum suarum arte veritatem divinorum dictorum virtutemque corrumpant.
2 Verbis humanis res divinas non bene explicari. — Non ignoramus autem, ad res divinas explicandas, neque hominum elocutionem, neque naturae humanae comparationem posse sufficere. Quod enim inenarrabile est, significantiae alicujus finem et modum non habet: et quod spiritale est, id a specie corporalium exemploque diversum est. Tamen cum de naturis coelestibus sermo est, illa ipsa, quae sensu mentium continentur, usu communis et naturae et sermonis sunt eloquenda, non utique dignitati Dei congrua, sed ingenii nostri imbecillitati necessaria; rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi. Atque haec sicut primo libello (num. 19) testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, ut cum aliquid ex humanis comparationibus proferimus, non secundum naturas corporales de Deo sentire credamur, nec passionibus nostris spiritalia comparare, sed potius rerum visibilium speciem ad intelligentiam invisibilium protulisse.
3 Haereticorum opiniones de Dei filio. — Aiunt namque haeretici, non ex Deo esse Christum, id est, Filium non ex Patre natum, neque Deum ex natura, sed ex constitutione esse; adoptionem scilicet ejus in nomine, quia sicut plures Deo filii, ita et hic filius sit; dehinc liberalitatem in dignitate, quia sicut dii plures sunt, ita et hic Deus sit: indulgentiore tamen in eo et adoptionis et nuncupationis affectu, ut et prae ca eteris sit adoptatus, et adoptivis aliis major ipse sit filiis, et excellentius cunctis naturis creatus, creaturis ipse caeteris praestet. Aiunt etiam quidam eorum Dei omnipotentiam confitentes, in similitudinem eum Dei creatum, et ex nihilo ut caetera in aeterni illius Creatoris sui imaginem constitisse: verbo videlicet de non exstantibus jussum esse subsistere, Deo potente similitudinem sui ex nihilo coaptare.
4 Homousion ob sensus pravos respuere se confingunt. Qui illi sensus. — Quin etiam id adjiciunt, cum unius substantiae Patrem et Filium esse audiunt ab anterioribus episcopis praedicatum, ut id subtiliter per speciem haereticae opinionis infirment: dicentes eos verbi hujus significationem, id est, unius substantiae, quod graece ὁμοούσιον dicitur, hoc sensu usurpare atque eloqui, tamquam ipse sit pater qui et filius, ex infinitate videlicet sua protensus in Virginem, ex qua corpus assumens, sibi in eo corpore, quod assumpsit, filii nomen addiderit. Et haec quidem de homousio eorum falsitas prima est. Sequens illa est, quod affirment id enuntiationem homousii significare, quod rei anterioris atque alterius communio sit duobus, et tamquam prior substantia vel usia materiae alicujus exstiterit, quae participata duobus, et in utroque consumpta, utrumque illum et naturae anterioris, et rei esse testetur unius. Atque idcirco improbare se homousii aiunt confessionem, quod enuntiatio ejus neque Filium a Patre distinguat, et posteriorem Patrem materia, quae sibi cum filio sit communis, ostendat. Tertio quoque hanc improbandi homousii causam comminiscuntur, quod secundum verbi hujus significationem, ex divisione paternae substantiae esse Filius existimetur; tamquam desectus ex eo fuerit, ita ut in duos sit res una divisa; et ideo substantiae dicantur unius, quia portio desecta de toto, in natura ea sit unde desecta est: nec posse in Deum cadere divisionis passionem, quia et demutabilis erit, si imminutioni per divisionem fiat obnoxius: et imperfectus efficietur, perfectionis suae in portionem alteram decedente substantia.
5 Filium semper esse cur negent. — Nec non in eo se eleganter doctrinae propheticae, sed et evangelicae atque apostolicae posse existimant contraire, ut Filii nativitatem intra tempora praedicent. Cum enim vitiose a nobis asserant dici, Filium semper fuisse; necesse est, excludendo quod semper fuerit, nativitatem ejus confiteantur ex tempore. Si enim non semper fuit, erit tempus quo non fuit. Et si est tempus quo non fuit, erit ante eum tempus: quia qui non semper est, esse coepit ex tempore. Qui autem caret tempore, non potest eo carere quod semper est. Respuere se autem id, quod semper filius fuerit, ob eam causam affirmant, ne per id quod semper fuit, sine nativitate esse credatur: tamquam per id, quod semper fuisse dicitur, innascibilis praedicetur.
6 Nec homousion nec semper esse Filium sensibus relatis admittit Ecclesia. — O stultos atque impios metus, et irreligiosam de Deo sollicitudinem! Haec, quae in homousii significatione et in eo quod semper Filius esse dicitur arguuntur, Ecclesia abominatur, respuit, damnat. Novit enim unum Deum ex quo omnia: novit et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, unum ex quo, et unum per quem; ab uno universorum originem, per unum cunctorum creationem. In uno ex quo, auctoritatem innascibilitatis intelligit; in uno per quem, potestatem nihil differentem ab auctore veneratur: cum ex quo et per quem, ad id quod creatur, in his quae creata sunt communis auctoritas sit. Novit in Spiritu Deum Spiritum impassibilem et indesecabilem; didicit enim a Domino, spiritui carnem et ossa non esse (Luc. XXIV, 39): ne forte cadere in cum corporalium passionum detrimenta credantur. Novit unum innascibilem Deum: novit et unum unigenitum Dei filium. Confitetur Patrem aeternum et ab origine liberum: confitetur et Filii originem ab aeterno: non ipsum ab initio, sed ab ininitiabili: non per se ipsum, sed ab eo, qui a nemine semper est, natum ab aeterno, nativitatem videlicet ex paterna aeternitate sumentem. Caret ergo fides nostra haereticae pravitatis opinione. Edita namque est sensus nostri professio, licet nondum sit ratio professionis exposita. Tamen ne quid, in homousii a Patribus nuncupati enuntiatione, et in ea quod semper fuerit confessione, suspicionis relinqueretur: ista memorata sunt, quibus et subsistere Filium in substantia qua genitus ex Patre est cognosceretur, et Patri de substantia qua manebat per Filii nativitatem nihil esse decerptum, et homousion Patri Filium non de commemoratis superius vitiis causisque a sanctis et doctrina Dei calentibus viris esse memoratum; ne quis forte existimaret adimi per usiam nativitatem unigeniti Filii, quod Patri homousios diceretur.
7 Vox HOMOUSION qua necessitate suscepta. — Sed ut suscepti hujus utriusque verbi necessitatem, et contra debacchantes tum haereticos ad maximam fidei securitatem usurpati, rationem intelligamus: respondendum esse existimo haereticorum perversitati, et omnes eorum stultas ac mortiferas institutiones evangelicis atque apostolicis testimoniis coarguendas. Videntur enim sibi de singulis, quae asserunt, praestare rationem: quia singulis assertionibus suis quaedam ex divinis voluminibus testimonia subdiderunt, quae corrupto intelligentiae sensu solis tantum ignorantibus blandiantur, speciem veritatis secundum pravitatem interpretantium praestatura.
8 Scripturae quibus simplices decipiunt Ariani. — Conantur enim, sola Dei Patris divinitate celebrata, Filio auferre quod Deus est; quia scriptum sit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est est (Deut. VI, 4). Et id ipsum ad legis doctorem, interrogantem quod praeceptum maximum esset in lege, Domino dicente: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Marci XII, 29). Et rursum Paulo ita praedicante: Unus enim Deus, et unus Mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5). Tum quod solus sapiens sit, ne quid sapientiae Filio relinquatur, secundum Apostoli dictum: Ei autem, qui potens est confirmare vos secundum Evangelium meum et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem sacramenti temporibus saecularibus taciti, manifestati autem nunc per Scripturas propheticas secundum praeceptum aeterni Dei, in obedientiam fidei in omnes gentes cogniti, soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum (Rom. XVI, et seqq.). Tum quod solus innascibilis, et quod solus verus sit, quia Esaias dixerit (LXV, 16): Benedicent te Deum verum. Quodque id ipsum contestatus sit Dominus in Evangeliis dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Tum quia solus bonus, ne quid sit bonitatis in Filio, quia per eum dictum sit: Nemo est bonus nisi unus Deus (Marci X, 18). Tum quod solus potens sit; quia Paulus dixerit: Quem temporibus suis ostendet nobis beatus et solus potens: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15). Tum quod hunc noverint inconvertibilem et indemutabilem; quia per prophetam dixerit: Ego sum Dominus Deus vester, et non demutor (Malach. III, 6); et Jacobus apostolus dixerit (I, 17): Apud quem non est demutatio. Hunc justum judicem ( supple hic et infra, noverint), quia scriptum est: Deus judex justus, fortis et patiens (Psal. VII, 12). Hunc cunctis procurantem, quia Dominus dixerit, cum ei de avibus sermo esset: Et Pater vester coelestis pascit illas (Matth. VI, 26); et rursum: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadit super terram sine voluntate Patris vestri? Sed et capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. X, 29). Hunc omnia providentem, sicut beata Susanna dicit: Deus aeternus, absconditorum cognitor, sciens omnia ante generationem eorum (Dan. XIII, 42). Hunc etiam inconceptibilem, secundum quod dictum est: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requietionis meae? Haec enim fecit manus mea, et sunt omnia haec mea (Esa. LXVI, 1). Hunc quoque capientem omnia, Paulo testante: Quoniam in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28); et Psalmographo dicente: Quo abibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades; si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, et seqq). Hunc quoque incorporeum, quia dictum sit: Spiritus enim Deus est, et adorantes eum, in Spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24). Hunc immortalitatem habentem et invisibilem, Paulo dicente: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16); et secundum Evangelium: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18). Hunc quoque solum manentem innascibilem, quia dictum sit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14); et rursum: Sic dices filiis Israel: Misit me ad vos is qui est (Ibid.); et per Jeremiam: Qui es Dominus, Domine (Jerem. I, 6).
9 Fraus in praedictis latens retegitur. — Atque haec quis non intelligat plena fraudis esse et plena fallaciae? quae quamquam sint subtiliter confusa atque permixta, tamen absolute artificiosam malitiae et stultitiae calliditatem et ineptiam testantur. Inter caetera enim addiderunt, solum se Patrem innascibilem cognovisse: tamquam hinc quisquam possit ambigere, eum, ex quo ille genitus sit per quem omnia sunt, id quod ipse est a nemine consecutum. In ipso enim, quod pater dicitur, ejus quem genuit auctor ostenditur; id habens nomen quod neque profectum ex alio intelligatur, et ex quo is qui genitus est substitisse doceatur. Igitur id, quod Deo patri proprium est, proprium ei ac secretum relinquamus, confitentes in eo aeternae virtutis innascibilem potestatem. Nemini autem dubium esse existimo, ob eam causam in confessione Dei patris quaedam ejus tamquam peculiaria et privata memorari, ne praeter ipsum eorum quisquam particeps relinquatur. Cum enim dicunt, solum verum, solum justum, solum sapientem, solum invisibilem, solum bonum, solum potentem, solum immortalitatem habentem; in eo quod solus haec sit, a communione eorum secundum hos Filius separatur. Soli enim, ut aiunt, propria non participantur ab altero. Quae si in Patre solo, non etiam in Filio esse existimabuntur; necesse est ut Filius Deus et falsus, et insipiens, et secundum conspicabiles materias corporeus, et malevolus, et infirmus, et extra immortalitatem esse credatur, qui ab his omnibus, cum in his Pater sit solus, excipitur.
10 Filii honor nil detrahit Patri. — Dicturi autem de absolutissima majestate et de plenissima divinitate unigeniti Dei filii, non existimamus quemquam arbitraturum, omnem hunc sermonem, quo usuri erimus, ad Dei patris contumeliam pertinere, quasi ex ejus dignitate decedat, si quid eorum referatur ad filium: cum potius honor filii dignitas sit paterna; et gloriosus auctor sit, ex quo is, qui tali gloria sit dignus, exstiterit. Nihil enim nisi natum habet filius, et geniti honoris admiratio in honore generantis est. Cessat ergo opinio contumeliae: cum quidquid inesse Filio majestatis docebitur, id ad amplificandam potestatem ejus, qui istiusmodi genuerit, redundabit.
11 Arianorum de Filio doctrina. — Consequens autem est, ut cognitis jam iis, quae ad deformationem Filii de Patre confessi sunt, ipsum illud quod de Filio professi sunt audiatur. Responsuri enim singulis eorum propositionibus, et divinorum dictorum testimoniis irreligiosam eorum doctrinam prodituri, debemus ad illa, quae de Patre dicta sunt, ea quae deinceps de Filio sint commemorata subjungere: ut confessione ea, quae de Patre et Filio est, inter se comparata, unus atque idem a nobis in absolvendis singulis propositionibus ordo teneatur. Memorant namque filium Dei neque ex aliqua subjacente materia genitum esse, quia per eum creata omnia sint; neque ex Deo esse, quia decedere ex Deo nihil possit: sed esse ex iis, quae non erant: id est, creaturam Dei perfectam, verumtamen non similem caeteris creaturis. Esse autem creaturam; quia scriptum sit, Dominus creavit me in initium viarum suarum (Prov. VIII, 22). Esse etiam facturam perfectam, sed non similem caeteris facturis: facturam autem per id quod Paulus ad Hebraeos dixit: Tanto melior factus angelis, quanto excellentius ab his possidet nomen (Hebr. I, 4). Et rursum: Unde fratres sancti, vocationis coelestis participes, cognoscite apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Jesum Christum, qui fidelis est ei qui fecit eum (Hebr. III, 1). Ad infirmandum vero Filii et virtutem et potestatem et divinitatem, eo maxime utuntur, quod dixerit: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Idcirco autem non esse eum unum ex omnibus creaturis concedunt, quia scriptum sit: Omnia per eum facta sunt (Joan. I, 3). Concludunt ergo omnem irreligiositatis suae doctrinam istiusmodi verbis suis, dicentes: Exemplum blasphemiae eorum, qui creaturam esse Dei filium dicunt. 12. « Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti: hunc Deum genuisse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit: natum autem non putative, sed vere, obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum creaturarum; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit; nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; nec sicut Hieracas, lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu fratrum, frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed, sicut diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre. Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta habentur ab ipso; fons est autem omnium. 13. « Quapropter tres substantiae (ὑποστάσεις) sunt Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius: Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus et fundatus, non erat antequam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre substitit. Nec enim est aeternus, aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti quidam dicunt, aut aliqui duo non nata principia introducentes: sed sicut unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est. Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus. Principatur autem ei, utpote Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus.
14 Quia divina non percipit homo nisi ex Dei de se dictis, ex his refellendae sunt haereticae assertiones. Dei dicta non nude, sed ex suis causis expendenda. — Hic eorum error est, haec mortifera institutio: ad cujus confirmationem corrupto intelligentiae sensu, divinorum dictorum testimonia usurpant, et de his sub occasione humanae ignorantiae mentiuntur. Nemini autem dubium esse oportet, ad divinarum rerum cognitionem divinis utendum esse doctrinis. Neque enim scientiam coelestium per semet humana imbecillitas consequetur, neque invisibilium intelligentiam ipse sibi corporalium sensus assumet. Non enim vel id quod creatum in nobis atque carnale est, vel id quod in usum vitae nostrae ex Deo datum est, suomet judicio naturam Creatoris sui opusque discernit. Non subeunt ingenia nostra in coelestem scientiam, neque incomprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi de se Deo credendum est: et iis, quae cognitioni nostrae de se tribuit, obsequendum. Aut enim more gentilium denegandus est, si testimonia ejus improbabuntur: aut si ut est Deus creditur, non potest aliter de eo, quam ut ipse est de se testatus, intelligi. Cessent itaque propriae hominum opiniones, neque se ultra divinam constitutionem humana consilia extendant. Sequimur ergo, adversus irreligiosas et impias de Deo institutiones, ipsas illas divinorum dictorum auctoritates: et unumquodque eo ipso, de quo quaeritur, auctore tractabimus, non ad fallendam et male imbuendam audientium imperitiam quasdam verborum enuntiationes subtractis eorum causis coaptantes. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi (Vide supra l. II, n. 30): quia non sermoni res, sed rei est sermo subjectus. Verum omnia editis simul et dicendi causis et dictorum virtutibus prosequemur. Igitur singula secundum propositionis ordinem retractentur.
15 Moyses dicens, Deus unus est, non negavit Filii deitatem. — Nam hoc eorum principale est: Novimus inquiunt, unum solum Deum, Moyse dicente, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Sed numquid hinc quisquam fuit ausus ambigere? aut umquam aliter a quoquam eorum praedicatum esse, qui Deum crederent, cognitum est, nisi unum Deum esse ex quo omnia, unam virtutem innascibilem, et unam hanc esse sine initio potestatem? Sed non per id, quod Deus unus est, Dei filio accidit negari posse quod Deus est. Moyses namque, vel potius Deus per Moysen, populo et in Aegypto et in deserto idolis et deorum, ut putabant, religionibus occupato, hoc constituit principale mandatum, ut unum Deum crederet: et vere ac merito constituit. Unus est enim Deus ex quo omnia. Sed videamus, an idem Moyses eum quoque, per quem omnia sunt, Deum esse confessus sit. Non enim Patri adimitur quod Deus unus est, quia et Filius Deus sit. Est enim Deus ex Deo, unus ex uno: ob id unus Deus, quia ex se Deus. Contra vero non minus per id Filius Deus, quia Pater Deus unus sit; est enim unigenitus filius Dei: non innascibilis, ut Patri adimat quod Deus unus sit; neque aliud ipse quam Deus, quia ex Deo natus est. De quo quamvis ambigi non oporteat, quin nascendo ex Deo Deus sit, per quod fidei nostrae Deus unus est; tamen videamus an Moyses, qui ad Israel dixerit, Dominus Deus tuus unus est, Dei filium Deum praedicaverit. Uti enim nos ad confitendam Domini nostri Jesu Christi divinitatem testimonio illius oportebit, cujus auctoritate haeretici unum tantum Deum confitentes Filio putent negandum esse quod Deus sit.
16 In historia creationis Deum non solitarium docet. Alius dicens, alius faciens; uterque Deus. Filius est Deus faciens. — Igitur cum absoluta haec de Deo et perfecta confessio sit, secundum Apostolum ita loqui, Unus Deus pater ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6), videamus originem mundi, quid de ea Moyses loquatur. Ait namque: Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam: et factum est sic, et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus per medium aquae (Gen. I, 6, 7). Habes ergo Deum ex quo, habes Deum per quem. Aut si id negabis, necesse est id quod factum est per quem factum sit doceas: aut certe naturam ipsam creandorum Deo obedientem esse demonstres, quae ad id quod dictum est: Fiat firmamentum, se ipsam Dei verbo jussa firmaverit. Sed haec divinae Scripturae ratio non recipit. Omnia enim, secundum prophetam, facta ex nihilo sunt (II Mach. VII, 28): nec natura aliqua manens demutata in aliud est, sed id quod non erat creatum est, et absolutum est. Per quem? Audi evangelistam: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si quaeris per quem, audies eumdem Evangelistam dicentem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt (Ibid. 1-3). Quod si negare voles a Patre dictum videri, Fiat firmamentum (Gen. I, 6), audies rursum prophetam dicentem, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. (Psal. CXLVIII, 5.) Quod ergo dictum est, Fiat firmamentum; in eo quod Pater sit locutus ostenditur. Quod autem adjicitur: Et factum est sic, et quod fecisse Deus dicitur; in eo persona efficientis est intelligenda qui faciat. Dixit enim, et facta sunt, non utique solum voluit, et fecit: mandavit, et creata sunt, non utique quia complacitum ei est, exstiterunt; ut (ita) Mediatoris officium inter se et ea quae essent creanda cessaret. Dicit ergo fieri Deus ex quo omnia sunt, et facit Deus per quem omnia, eodem parique nomine et in dicentis significatione et in efficientis operatione confesso. Si autem loqui audebis, non de Filio dici, Et fecit Deus; et ubi erit quod dictum est, Omnia per ipsum facta sunt et illud apostolicum: Et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6); et illud, Ipse dixit, et facta sunt (Ps. CXLVIII, 5)? Quod si impudentiam tuam haec divinitus dicta convincent; non adimitur Dei filio quod Deus sit, per id quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est: cum ab eo ipso, qui haec est locutus, in ipsa constitutione mundi Deus fuerit praedicatus et Filius. Sed videamus, in quem profectum haec distinctio jubentis Dei, et facientis Dei augeatur. Nam tametsi sensus communis intelligentiae non recipiat, ut in eo quod dictum est: Jussit, et facta sunt, solitarius atque idem significatus esse credatur; tamen ne quid ambigi possit, oportet ea, quae mundi creationem consecuta sunt, explicari. (V. Tract. Ps. XCI, n. 6.)
17 Neque in condendo homine solitarius Deus. — Cum igitur perfecto mundo ejus incola formandus esset, talis de eo sermo est: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). [Et rursum, Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Ibid. 27) ]. Quaero nunc, solumne sibi Deum locutum existimes, an vero sermonem hunc ejus intelligas non sibi, sed ad alterum exstitisse? Si solum fuisse dicis; ejus ipsius voce argueris dicentis, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Deus enim per legislatorem (Moysen) secundum intelligentiam nostram locutus est, verbis videlicet, quibus uti ipse nos voluit, cognitionem eorum nobis quae gessit impertiens. Significatio namque Dei filio per quem facta sunt omnia, in eo quod dictum esset, Et dixit Deus, Fiat firmamentum; et (in eo quod) rursum ita dictum est, Et fecit Deus firmamentum: ne tamen hic idem inanis ac superfluus sermo existimaretur, si sibi ipse dixisset ut fieret, et rursum ipse fecisset (quid enim tam alienum ab eo qui solus esset, ut sibi faciendum diceret, cum voluntate tantum opus esset ut fieret?); absolutius voluit intelligi significationem hanc non ad se tantum esse referendam. Dicendo, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sustulit singularis intelligentiam professione consortii. Consortium autem esse aliquod solitario ipse sibi non potest. Neque rursum recipit solitarii solitudo faciamus; neque quisquam alieno a se nostram loquitur. Uterque sermo, et faciamus et nostram, ut solitarium eumdemque non patitur; ita neque diversum a se alienumque significat. Aut quaero, si cum audias solitarium, utrum non ipsum eumdemque esse existimes? aut cum audias non ipsum neque eumdem, anne quod solitarius tantum sit intelligas? In solitario ergo solitarius, in non eodem vero neque ipso, non solitarius reperietur. Solitario ergo convenit, faciam, et meam: non solitario vero, faciamus, et nostram.
18 Nec solitudo est nec divinitatis diversitas. — Cum itaque legimus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quia sermo uterque, ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse significat; nobis quoque nec solitarius tantum, nec diversus est confitendus: cognita per id, quod nostram imaginem dicit, non etiam imagines nostras, unius in utroque proprietate naturae. Non sufficit autem solam verborum attulisse rationem, nisi dictorum intelligentiam etiam rerum operatio consequatur: scriptum enim ita est: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 27). Quaero, si solitario atque ipsi ad se eumdem fuit sermo, quid hic sentiendum existimes? Video enim nunc tripertitam significationem, et facientis, et facti, et exempli. Qui factus est, homo est; Deus autem fecit; et quem fecit, ad imaginem Dei fecit. Si de solitario Genesis esset locuta, dixisset utique, Et fecit ad imaginem suam. Sed sacramentum evangelicum annuntians, non duos deos, sed Deum et Deum elocuta est, cum hominem per Deum effectum ad imaginem Dei dicit. Atque ita Deus ad communem sibi cum Deo imaginem atque eamdem similitudinem hominem reperitur operari: ut nec solitudinis intelligentiam significatio efficientis admittat, nec divinitatis diversitatem ad eamdem imaginem ac similitudinem constituta patiatur operatio.
19 Alio loco idipsum confirmatur. — Et quamquam superfluum post haec existimetur ultra aliquid afferre, quia in divinis rebus non frequentius dicta, sed tantum dicta sufficiunt: tamen quid de hoc eodem dictum sit, cognosci oportet. Non enim divinorum dictorum, sed intelligentiae nostrae a nobis ratio praestanda est. Deus ad Noe inter multa mandata ita loquitur: Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine ejus effundetur anima ejus; quia ad imaginem Dei feci hominem (Gen. IX, 6). Etiam hic distinguitur exemplum, opus, operans. Deus testatur se ad imaginem Dei hominem fecisse. Cum faciendus homo est, quia de se, neque ad se loquebatur, dixit ad imaginem nostram: cum autem factus homo est, Fecit Deum hominem ad imaginem Dei. Non ignoravit utique verbi proprietatem, si sibi ipse loqueretur, ut diceret, Feci ad imaginem meam. Dixerat enim ad demonstrandam naturae unitatem, Faciamus ad nostram. Neque rursum confudit de solitario ac non solitario intelligentiam: cum hominem Deus faciens, ad imaginem Dei fecerit.
20 Patrem non sibi ut solitario FACIAMUS locutum esse. — Quod si Deum patrem solitarium sibi haec locutum fuisse affirmare voles, tamquam concedi tibi possit, ut unus secum velut cum altero sit locutus, credaturque in eo, quod ad imaginem Dei feci hominem, ita voluisse intelligi, tamquam, Ad imaginem meam feci hominem; primum ipse testimonio tuo redargueris. Dixisti enim, Ex Patre omnia, sed per Filium omnia. Namque per id quod dictum est. Faciamus hominem, ex eo origo est ex quo coepit et sermo: in eo vero quod Deus ad imaginem Dei fecit, significatur etiam is per quem consummatur operatio.
21 Sed Sapientiam, quae haereticis annuentibus Christus est, ei adfuisse. — Tum deinde, ne quid tibi hinc liceat mentiri, Sapientia, quam tu ipse Christum confessus es, contraibit dicens, Cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat fundamenta terrae, eram apud illum componens. Ego eram, ad quam gaudebat. Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore cum laetaretur orbe perfecto et laetaretur in filiis hominum (Prov. VIII, et seqq.). Conclusa est omnis occasio, et coartatur ad veri confessionem universus error. Adest Deo genita ante saecula Sapientia. Neque solum adest, sed etiam componit. Est ergo componens apud ipsum. Intellige compositionis vel dispositionis officium. Pater enim in eo quod loquitur, efficit; Filius in eo quod operatur quae fieri sunt dicta, componit. Personarum autem ita facta distinctio est, ut opus referatur ad utrumque. Nam in eo quod dicitur, Faciamus, et jussio exaequatur, et factum: in eo vero quod scribitur, Eram apud illum componens (Ibid. 30), non solitarium se sibi esse in operatione significat. Laetatur autem ante eum, quem sibi significabat adgaudere laetanti. Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore, quando laetabatur orbe perfecto, et laetabatur in filiis hominum (Ibid. 30, 31). Causam laetitiae suae Sapientia docuit. Laetatur ob laetitiam Patris, in perfectione mundi et in filiis hominum laetantis. Scriptum est enim: Et vidit Deus quia bona sunt (Gen. I). Placere Patri opera sua gaudet, per se ex praecepto ejus effecta. Gaudium enim suum hinc esse profitetur, quod in consummato orbe et in filiis hominum Pater laetus existeret: in filiis hominum ob id, quia jam in uno Adam omne humani generis exordium constitisset. Non ergo in fabricatione mundi solitarius Pater sibi loquitur, Sapientia sua secum et cooperante, et consummata cooperatione gaudente.
22 Conclusio eorum quae a num. 16 probata sunt. — Non ignoramus autem multa et maxima ad absolutionem horum dictorum esse reliqua: sed dilata a nobis potiusquam dissimulata habentur; plenior namque eorum tractatus propositionibus caeteris reservatur. Nunc enim tantum ad id respondetur, quod in expositione fidei suae, vel potius perfidiae, ab impiis dictum est, unum tantum Deum a Moyse praedicatum. Et vere ita praedicatum meminimus, quia unus Deus est ex quo omnia: sed non propterea ignorandum esse, quia Filius Deus est; cum idem Moyses Deum et Deum toto Operis sui corpore sit professus. Igitur videndum est, quomodo et electio et legislatio Deum et Deum pari confessionis ordine praedicet.
23 Angelus Dei Agar allocutus, Deus est. Filius et angelus Dei et Deus. — Post multas namque Dei ad Abraham allocutiones, cum adversum Agar Sara commoveretur, conceptui ancillae domina sterilis invidens, cumque discessisset a conspectu ejus, ita de ea Scriptura loquitur: Et dixit Angelus Domini ad Agar, Redi ad dominam tuam, et humilia te sub manibus ejus. Et dixit ei Angelus Domini, Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non dinumerabitur a multitudine (Gen. XVI, 9, 10). Et rursum: Et vocavit nomen Domini qui loquebatur secum, Tu Deus qui adspexisti me (Ibid., 13). Angelus Dei loquitur (duplex autem in angelo Dei significatio est: ipse qui est, et ille cujus est): et loquitur non res secundum nomen officii sui; ait enim: Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non dinumerabitur a multitudine. Ministerium angeli potestas multiplicandarum gentium excedit. Sed quid tandem de eo, qui Dei Angelus quae soli Deo propria sunt loquebatur, Scriptura testata est? Et vocavit nomen Domini qui loquebatur secum, Tu Deus qui adspexisti me. Primum angelus Dei, secundo Dominus; vocavit enim nomen Domini qui loquebatur secum; dehinc tertio Deus, Tu enim es Deus qui adspexisti me. Qui angelus Dei dictus est; idem Dominus et Deus est. Est autem secundum prophetam filius Dei magni consilii angelus (Esai. IX, 6, sec. LXX). Ut personarum distinctio absoluta esset, angelus Dei est nuncupatus; qui enim est Deus ex Deo, ipse est et angelus Dei. Ut vero honor debitus redderetur, et Dominus et Deus est praedicatus.
24 Cur idem loquens ad Agar angelus, ad Abraham Deus dicatur. — Et hic quidem primum angelus, deinde idem postea et Dominus et Deus: ad Abraham vero tantum Deus. Tuto enim, jam personarum discretione praemissa, ne solitarii error subesset, absolutum et verum ejus nomen edicitur. Scriptum namque est: Et dixit Deus ad Abraham, Ecce Sara uxor tua pariet filium tibi, et vocabis nomen ejus Isaac: et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, et semini ejus post illum. De Ismael autem, ecce exaudivi te, et benedixi ei, et amplificabo eum valde: duodecim gentes generabit, et dabo eum in gentem magnam (Gen. XVII, 19, 20). Numquid ambigitur, quin qui angelus Dei dictus est, idem rursum dicatur et Deus? Pariterque de Ismael sermo est, et nunc et dudum multiplicandus ab ecdem est. Et ne forte non idem, qui esset locutus ad Agar, non loqui crederetur: ejusdem personae significationem divinus sermo testatur, dicens, Et benedixi ei et multiplicabo eum. Benedictio ex praeterito est; jam enim ad Agar sermo fuerat: amplificatio vero in futurum; nunc enim primum ad Abraham de Ismael Deus loquitur. Et ad Ahraham Deus loquitur; ad Agar vero angelus Dei locutus est. Deus igitur est, qui et angelus est: quia qui et angelus Dei est, Deus est ex Deo natus. Dei autem angelus ob id dictus, quia magni consilii est angelus: Deus vero idem postea demonstratus est, ne qui Deus est, esse angelus crederetur. Sequatur sermo ordinem rerum. Angelus Domini ad Agar locutus est; idem ad Abraham Deus loquitur, ex eodem ad utrumque fit sermo. Benedicitur Ismael, et in gentem magnam amplificandus esse promittitur.
25 Referuntur et alia visa, dicta, gesta. — Scriptura et per Abraham, Deum esse qui loqueretur, ostendit. Abrahae quoque Isaac filius promittitur. Dehinc postea assistunt viri tres. Abraham conspectis tribus unum adorat, et Dominum confitetur. Scriptura adstitisse viros tres edidit: sed patriarcha non ignorat qui et adorandus sit et confitendus. Indiscreta assistentium species est; sed ille Dominum suum fidei oculis et visu mentis agnovit. Dehinc sequitur: Et dixit ei, Revertens veniam ad te ad hoc tempus in futurum, et habebit filium Sara uxor tua (Gen. XVIII, 10). Et post haec dixit ei Dominus, Non celabo ego Abraham puerum meum quae facturus sum (Ibid., 17). Et rursum: Dixit autem Dominus, Clamor Sodomorum et Gomorrhae impletus est, et peccata eorum magna valde (Ibid., 20). Et rursum post multum alium sermonem, quem brevitatis studio praetermittimus, cum de justis una cum injustis perdendis Abraham esset sollicitus, ait: Nequaquam, qui judicas terram, facies hoc judicium. Et dixit Dominus, Si invenero in Sodomis quinquaginta justos in civitate, remittam omni loco propter illos (Ib., 25, 26). Et rursum consummato sermone ad Lot fratrem Abrahae, Scriptura dicit, Et Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo (Gen. XIX, 24). Et rursum: Et Dominus visitavit Saram, sicut dixit, et fecit Deus Sarae sicut locutus est, et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Gen. XXI, 1, 2). Dehinc expulsa de Abrahae domo cum filio suo ancilla, et in deserto ob aquae inopiam interitum pueri timente, eadem Scriptura ait, Et exaudivit Dominus Deus vocem pueri ubi erat, et vocavit angelus Dei Agar de coelo, et dixit ei, Quid est Agar? noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. Surge, et accipe puerum, et tene manum ejus; in gentem enim magnam faciam eum (Ibid., 17, 18).
26 Expenduntur singula. Filius et magni consilii angelus est, et Dominus, et Deus. — Quae perfidiae caecitas est, quae increduli cordis obtusio est, quae irreligiositatis temeritas, aut ignorare haec, aut non ignorata negligere? Certe ita commemorata et dicta sunt, ne intelligentiam veritatis error aliquis aut obscuritas impediret. Quae si non posse ignorari doceamus; impietatis esse crimen necesse est quod negatur. Angelus Dei loqui ad Agar coepit, Ismaelem in gentem magnam adaucturus, eique innumerabilem gentis progeniem praestaturus. Confessio audientis et Dominum eum esse et Deum edocet. Sermonis enim exordium ab angelo Dei coepit, sed in confessione Dei constitit. Ita qui sub ministerio magni consilii nuntiandi, Dei angelus est, ipse et natura et nomine Deus est. Nomen enim naturae, non nomini natura componitur. Iisdem etiam de rebus ad Abraham Deus loquitur: benedictum jam Ismaeli docetur, et multiplicandum eumdem esse in gentem: Benedixi, inquit, ei (Gen. XVII, 20). Non itaque demutavit personae suae significationem: se enim jam benedixisse demonstrat. Scriptura certe sacramenti ordinem et verae praedicationis modum, ab angelo Dei incipiens, et postea iisdem de rebus eumdem loquentem Deum confessa, servavit.
27 Vir quem ex tribus adorat Abraham, Dominus, Deus, et judex est. — Procedit autem pleniore doctrinae profectu sermo divinus, Deus isthic ad Abraham loquitur, parituram Saram pollicetur. Post haec viri tres sedenti assitunt, unum adorat, et Dominum confitetur. Idemque et adoratus et confessus ab illo, tempore eodem in futurum rediturum se promittit, et Sarae filium futurum Deus ad Abraham locutus est. Idem postea de rebus ipsis eumdem vir ab eo visus alloquitur. Demutatio tantum fit nominum, nihil tamen de confessione decessit. Virum enim licet conspectum, Abraham tamen Dominum adoravit (Gen. XVII, 2, 3): sacramentum scilicet futurae corporationis agnoscens. Nec tamen tantae fidei testimonio caruit; Domino in Evangeliis dicente, Abraham pater vester laetabatur, ut videret diem meum: et vidit, et laetatus est (Joan. VIII, 56). Vir ergo conspectus rediturum se tempore eodem pollicetur. Contuere sponsionis effectum: memento tamen virum esse qui spondeat. Quid ergo Scriptura dicit, Et Dominus visitavit Saram (Gen. XXI, 1)? Vir ergo iste Dominus est, efficiens quod spopondit. Quid autem sequitur? Et fecit Deus Sarae sicut locutus est (Ibid.). Vir in loquendo nuncupatus, Dominus in visitatione significatus, Deus praedicatur in facto. Locutum certe virum non ignoras, qui Abrahae et visus est et locutus. Deum quomodo ignorabis, Scriptura eadem, quae virum dixerat, Deum confitente? Ipsa enim dixit, Et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Ibidem, 2). Sed vir venturum se locutus est. Virum crede tantum, nisi qui venit, et Deus et Dominus est. Causam compara. Vir certe ob id veniet, ut Sara et concipiat et pariat, Fidem disce. Dominus et Deus ob hoc venit, ut Sara et conciperet et pareret. In potestate Dei vir locutus est: in effectu Dei Deus praestitit. Ita se Deum et loquendo et faciendo significat. Viri deinde de conspectis tribus duo abeunt: sed qui residet, et Dominus et Deus est. Neque solum Dominus et Deus est, sed et judex est. Stans enim ante Dominum Abraham dixit, Nullo modo tu facies hoc verbum, occidere justum cum impio, et erit justus sicut impius. Nequaquam, qui judicas omnem terram, facies hoc judicium (Gen. XVIII, 25). Toto igitur sermone suo Abraham fidem, ob quam justificatus est, docet, Dominum suum ex tribus agnitum, et solum adoratum, et Dominum confessus et judicem.
28 Unum ex tribus, non tres in uno Abraham adorat. Discrimen inter visum Lot, et visum Abrahae. — Ac ne forte existimes in unius confessione, trium omnium virorum, qui simul videbantur, honorem contineri; contuere quid conspectis duobus qui discesserant Lot dixerit: Et ut vidit Lot, exsurrexit obviam illis, et adoravit in faciem in terram: et dixit, Ecce, domini, divertite in domum pueri vestri (Gen. XIX, 1, 2). Hic pluralem retinuit significationem simplex visio angelorum, illic singularem honorem patriarchae fides confitetur. Hic divinae Scripturae historia duos de tribus tantum angelos fuisse significat, illic Dominum et Deum praedicat. Ait enim: Et dixit Dominus Abraham, Quare risit Sara, dicens, Ergo vere paritura sum? ego autem senui. Numquid impossibile est a Deo verbum? In tempore hoc revertar ad te in futurum, et erit Sarae filius (Gen. XVIII, et seqq.). Tenet ergo Scriptura ordinem veritatis, nec pluralem significationem in eo qui et Deus et Dominus agnoscebatur admiscens, neque angelis duobus honorem, qui Deo tantum fuerat delatus, impertiens. Lot quidem dominos dicit, sed Scriptura angelos nuncupat. Illic hominis officium est, isthic confessio veritatis.
29 Dominus a Domino, Filius. — Dehinc adest in Sodomam et Gomorrham justi poena judicii. Et quid tandem momenti in eo est? Dominus sulphur et ignem pluit a Domino (Gen. XIX, 24). Ut Dominus a Domino; ita non discrevit naturae nomine, quos significatione (non unius personae) distinxerat. Legimus namque in Evangelio, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Dedit ergo Dominus, quod Dominus accepit a Domino.
30 Eum ut Deum vidit Jacob nec solitarium. — Sed qui accepisti in Domino et Domino judicis cognitionem, cognominis ejusdem in Deo et Deo cognosce consortium. Jacob discedens ob metum fratris sui, somnians viderat scalam fundatam in terra et contingentem coelum, et per eam adscendentes et descendentes angelos Dei, et Dominum incumbentem super eam, sibique omnes benedictiones, quas Abrahae et Isaac dederat, impertientem (Gen. XXVIII). Ad hunc postea talis Dei sermo est: Dixit autem Deus ad Jacob, surgens adscende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi altarium Deo, qui apparuit tibi cum fugeres a facie fratris tui (Gen. XXXV, 1). Deus honorem Deo postulat, et postulat cum alterius significatione personae: Qui, inquit, apparuit tibi cum fugeres; ne qua personae ejusdem confusio nasceretur. Deus ergo est qui loquitur, Deus et de quo loquitur: honoris confessio a naturae nomine non discernit, quos significatio subsistentes esse distinguit. 31. Synopsis et scopus praedictorum a numero 23.--Et huic quidem loco quaedam memini ad pleniorem absolutionem necessaria: sed secundum propositionis ordinem, responsionis quoque ordo retinendus est. Itaque quae ei reliqua sunt, in libro altero suo loco exsequemur. Tantum hoc nunc in Deo, qui honorem Deo postulat, demonstrandum fuit, angelum Dei, qui cum Agar locutus esset, et Deum esse et Dominum, cum iisdem de rebus ad Abraham locutus ipse sit: et virum, qui Abrahae visus sit, et Deum esse et Dominum; angelos autem duos, et cum Domino visos, et ab eo ad Lot missos, nihil aliud a propheta nisi angelos praedicatos. Non solum autem ad Abraham in viro Deus adfuit, sed etiam ad Jacob in homine Deus venit. Neque solum venit, sed luctatus ostenditur (Gen. XXXII, 24): neque tantummodo luctatus, sed etiam adversus eum, cum quo luctabatur, infirmus. Nunc de luctae sacramento non est, neque in tempore, neque in materia, aliquid tractare. Deus certe est; quia Jacob adversus Deum invaluit, et Israel Deum vidit.
32 Moysi in rubo visus, Dominus et Deus est. — Videamus autem, an etiam alibi, praeter quam ad Agar, hic angelus Dei Deus esse sit cognitus. Cognitus plane est. Neque solum Deus, sed etiam Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob repertus. Angelus enim Domini Moysi de rubo apparuit, Dominus de rubo loquitur: vocem cujus intelligendam existimas, utrum ejus qui visus est, an alicujus alterius? Hic mendacii locus nullus est. Ait enim Scriptura, Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo (Exod. III, 2). Et rursum, Vocavit eum Dominus de rubo, Moyses, Moyses. Et respondit: Quid est? Et dixit Dominus: Ne accesseris huc, solve calciamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et dixit ei: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Ibid., et seqq.). Qui apparuit in rubo, de rubo loquitur: et visionis locus unus et vocis est; neque alius, quam qui est visus, auditur. Qui angelus Dei est cum videtur, idem rursum cum auditur est Dominus; ipse vero Dominus qui auditur, Deus deinde Abrahae, Isaac et Jacob esse cognoscitur. Cum angelus Dei dicitur, non proprius sibi ac solitarius esse monstratur; est enim angelus Dei: cum Dominus et Deus nuncupatur, in honore naturae suae et nomine praedicatur. Habes ergo angelum, qui de rubo apparuit, et Dominum et Deum.
33 Moyses non semel Deum et Dominum praedicat. Uterque tamen unus est Deus. Filio uti natura Deo honor postulatur. Filius et Angelus Dei et Deus. — Percurre adhuc Moysi testimonia; et intellige an occasionem aliquam praedicandi Deum et Dominum negligat. Tenes nempe ex dictis ejus, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Tene nunc divinae illius cantionis suae dicta: ait namque, Videte, videte quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39). Et cum omnis sermo ei ex persona Dei usque ad finem cantionis fuisset, ait, Laetamini coeli simul cum eo, et adorent eum omnes filii Dei. Laetamini gentes cum populo ejus, et honorificent eum omnes angeli Dei (Ib., 43). 95 Honorificandus est a Dei angelis Deus, dicens: Quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me. Est enim Unigenitus Deus: neque consortem unigeniti nomen admittit (sicuti non recipit innascibilis, in eo tantum quod est innascibilis, participem); est enim unus ab uno. Neque praeter innascibilem Deum innascibilis Deus alius est, neque praeter unigenitum Deum unigenitus Deus quisquam est. Uterque itaque unus et solus est, proprietate videlicet in unoquoque et innascibilitatis et originis. Ac sic uterque Deus unus est; cum inter unum et unum, id est, ex uno unum, divinitatis aeternae non sit secunda natura. Adorandus ergo est a filiis Dei, et honorificandus ab Angelis Dei. Ita et honor et veneratio Deo a Dei filiis et Angelis postulatur. Significationem honorandi, et corum per quos est honorandus intellige, scilicet per angelos et filios Dei, Deus. Ac ne forte honorem Dei non naturalis existimes postulari, et arbitreris hoc in loco Moysen de honorando Deo patre sensisse, cum tamen Pater sit honorandus in Filio; tamen benedictionem, quam sub eodem sermone ad Joseph disponit, adverte. Ait enim: Et quae accepta sunt ei qui apparuit in rubo, veniant super caput Joseph et verticem (Deut. XXXIII, 16). Adorandus ergo a Dei filiis Deus est, sed Deus qui et Dei filius est. Honorandus autem a Dei angelis Deus est, sed Deus qui Dei angelus Deus est: quia de rubo apparuit Dei angelus Deus, et quae ei complacita sunt, Joseph cum benediceretur optantur. Non ideo non Deus, quia angelus Dei est; neque rursum angelus Dei non idcirco, quia Deus est: sed significata personarum intelligentia, et distincto innascibilitatis nativitatisque sensu, ac manifestata sacramentorum coelestium dispensatione, non solitarium Deum docuit opinandum, cum angelum et filium Dei Deum, Dei et angeli et filii adorabunt. 34. Et haec quidem de Moysi libris responsa a nobis sint, vel potius Moyses ipse responderit: quia eo haeretici auctore usi, per unius Dei confessionem putent persuaderi posse, ne Deus esse Dei filius praedicetur; contra auctoris sui testimonium impii, cum quando ille unum Deum confitens, non destiterit de Dei filio docere quod Deus est. Sed consequens est multiplices de eodem prophetarum sententias proferre.
35 Qui propheta Filium et Deum doceat, et a Patre secernat. Filii cur pater Deus sit. — Tenes dictum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est: atque utinam recte teneres. Sed secundum sensum tuum dicti prophetici quaero rationem. Ait enim in psalmis: Unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8). Discerne ad legentis intelligentiam unctum et ungentem: distingue te et tuus: ad quem et de quo sit sermo, demonstra. Superioribus enim dictis hic confessionis ordo subjectus est. Dixerat namque: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis tuae, virga regni tui; dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem (Ibid., 7). Nunc quoque his adjecit: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Deus ergo regni aeterni, ob meritum dilectae justitiae et perosae iniquitatis, a Deo suo unctus est. Numquid intelligentiam nostram aliqua saltem nominum intervalla confundunt? Nam discretio tantum personae in te et tuus posita est, in nullo tamen naturae distincta confessione. Tuus enim relatum est ad auctorem, te vero ad ejus qui ex auctore est significationem. Est enim Deus ex Deo, propheta eodem ordine confitente: Unxit te, Deus, Deus tuus. Non est autem ante innascibilem Deum Deus ullus, ipso dicente: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et intelligatis quoniam ego sum, et ante me non est alius Deus, et post me non erit (Esa. XLIII, 10). Ejus igitur, qui sine initio est, demonstrata est dignitas; et ejus qui ex innascibili est, honor conservatus est: Unxit te, enim Deus, Deus tuus. Id enim, quod ait tuus, ad nativitatem refertur, caeterum non perimit naturam (Vide lib. XI, n. 18, etc.). Et idcirco Deus ejus est, quia ex eo natus in Deum est. Non tamen per id, quod Pater Deus est, non et Filius Deus est: Unxit enim te, Deus Deus tuus: designata videlicet et auctoris, et ex eo geniti significatione, uno eodemque dicto utrumque illum in naturae ejusdem et dignitatis nuncupatione constituit. 97 36. Filium Patris qualem Esaias praedicat. — Verum ne forte ex eo arripi impiae assertionis possit occasio, quod dictum est, Quoniam ego sum, et ante me non est Deus alius, et post me non erit (Esai, XLIII, 10); tamquam per id non et Filius Deus sit, quia post Deum, ante quem Deus nullus sit, nullus quoque postea Deus futurus sit: totius ob id dicti ratio tractanda est. Deus ipse sermonis sui testis est, sed et puer ejus electus una cum eo testis est, Deum ante se non esse, neque post se futurum. Sufficiens quidem sibi ipse testis est: sed testimonio de se suo, testimonium pueri quem elegit admiscuit. Unum ergo duum testimonium est, nullum ante se Deum esse; ex eo enim omnia sunt: neque post se Deum futurum; non utique ex se non fuisse. Erat enim jam puer in testimonio Patris haec loquens, puer in tribu ex qua gigni habebat electus. Idipsum ita in Evangeliis demonstrat: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus, in quo complacuit anima mea (Matth. XII, 18). Non est ergo ante me alius Deus, et post me non erit: aeternae videlicet et indemutabilis virtutis infinitatem in eo, quod ante et postea Deus praeter se sit nullus, ostendens: puero tamen suo, ut in testimonio suo, ita et in nomine, collocato.
37 Oseae locus pro Filii deitate. Patri nullus, Filio Pater, nobis Pater et Filius est Deus. — Et hoc ipsum promptum est ex persona ipsius discere. Ait enim ad Osee prophetam, Non apponam adhuc ut miserear domui Israel, sed enim adversans adversabor illis: filiorum autem Juda miserebor, et salvos eos faciam in Domino Deo ipsorum (Oseae I, 6, 7). Ergo absolute Pater Deum Filium nuncupat, in quo et elegit nos ante tempora saecularia (Ephes. I, 4). Ipsorum idcirco ait, quia Deus innascibilis a nullo est, nosque Filio in haereditatem a Deo patre donamur. Legimus namque, Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8). Deo enim ex quo omnia sunt Deus nullus est, qui sine initio aeternus est. Filio autem Deus Pater est; ex eo enim Deus natus est. Nobis autem et Pater Deus est, et Filius Deus est: Patre de Filio confitente quod Deus noster sit, Filio de Patre docente quod Deus nobis sit: Deo tamen Filio a Patre, id est, ipso innascibilis virtutis suae nomine, nuncupato. Et haec quidem ad Osee.
38 Testimonium luculentum ex Esaia. Magorum adoratio praedicta. Qui fuerunt magi. — Per Esaiam autem quam absoluta Dei patris de Domino nostro professio est. Ait namque: Quoniam sic dicit Dominus Deus sanctus Israel, qui fecit quae ventura sunt: Interrogate me de filiis vestris et de filiabus, et de operibus manuum mearum mandate mihi. Ego feci terram, et hominem super eam, ego omnibus sideribus praecepi, ego suscitavi regem cum justitia, et omnes viae ejus rectae. Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem plebis meae convertet, non cum praemio, neque cum muneribus, dicit Dominus Sabaoth. Laborabit Aegyptus, et mercatus Aethiopum, et Sabain. Viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus. Deus Israel salvator. Erubescent et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Esai, XLV, et seq.). Estne adhuc aliquis temeritatis locus? aut ulla relicta est ignorationis occasio: nisi id tantum reliquum sit, ut impietas professa se prodat? Deus ex quo omnia sunt, qui omnia mandando fecit, facti opera sibi assumens, non utique efficienda, nisi dixisset ut fierent, testatur regem per se excitatum justum, et aedificantem sibi Deo civitatem, et plebis captivitatem avertentem, non cum praemio neque cum muneribus; gratia enim omnes salvamur. Deinde ita loquitur, cum post laborem Aegypti, id est, saeculi calamitatem, et mercatus Aethiopum et Sabain viri excelsi ad cum transibunt. Et qui tandem existimandus labor Aegypti, et mercatus Aethiopum et Sabain? Recordemur Orientis Magos adorantes Dominum et munerantes, et laborem veniendi usque in Bethlehem Judae tanti itineris metiamur. In principum enim labore totius Aegypti labor demonstratus est. Magis namque divinae virtutis operationes falsa rerum specie mentientibus, potissimus impiae religionis honor a saeculo omni deferebatur. Iisdem Magis et mercatu Aethiopum et Sabain, auri, et thuris, et myrrhae munera deferentibus: quod quidem idipsum et alius propheta praemonuit, dicens: In conspectu ejus procident Aethiopes, et inimici ejus limum lingent. Reges Tharsis munera offerent, reges Arabum et Sabain munera adducent, et dabitur ei de auro Arabiae (Psal. LXXI, 9, 10). In Magis itaque et muneribus, labor Aegypti et mercatus Aethiopum et Sabain ostenditur, scilicet mundi error Magis adorantibus, et electa gentium munera adorato ab his Domino oblata.
39 Apostoli viri excelsi. — Excelsi autem viri, qui ad eum transituri sunt, atque eum vincti sequentur, qui tandem isti sunt, non in obscuro est. Respice ad Evangelia; Petrus Dominum suum secuturus praecingitur (Joan. XXI, 7). Intuere Apostolos: servus Christi Paulus in vinculis gloriatur (Philem. I). Et videamus an vinctus Christi Jesu ea, quae Deus de filio suo Deo fuerat locutus, impleverit. Precabuntur, inquit, quoniam in te est Deus (Esai. XLV, 14). Dictum itaque ab Apostolo recognosce, et recognitum intellige: Deus in Christo erat mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Dehinc sequitur, Et non est Deus praeter te. Quibus continuo idem Apostolus ait, unus est enim Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6); et nullus praeter eum videtur alius esse, quia unus est. Tertio quoque ait, Tu es Deus, et nesciebamus. Sed ex persecutore Ecclesiae dixit: Quorum patres, ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom. IX, 5). Hi igitur vincti haec praedicabunt: excelsi videlicet, et in duodecim thronis judicaturi tribus Israel, et Dominum suum doctrinae et passionis suae martyrio secuturi.
40 Pater de se dicit, Non est Deus praeter me, et de Filio, Non est Deus praeter te. Filius persona non genere a patre discretus. — Deus ergo in Deo est: et in quo est Deus, Deus est. Et quomodo non est Deus praeter te; cum in eodem Deus sit? Usurpas, o haeretice, ad confessionem solitarii Dei patris, Non est Deus praeter me: quomodo ex praedicatione Dei patris dicentis, Non est Deus praeter te, dictum interpretaberis, si per id quod dictum est, Non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39), affirmare contendis, ne Dei filius Deus sit? Et cui ergo Deus (Pater) dixerit, Non est Deus praeter te? subjicere enim hic tibi personam solitarii non licebit. Dominus enim dixit regi quem excitavit, ex persona virorum excelsorum adorantium et deprecantinm, Quoniam in te est Deus. Solitarium res ista non recipit. In te enim praesentem, veluti ad quem sit sermo, significat. Quod autem sequitur, In te est Deus, non solum eum qui praesens est, sed etiam eum qui maneat in praesente demonstrat: habitantem ab eo in quo habitet discernens, personae tamen tantum distinctione, non generis: Deus enim in eo est: et in quo est Deus, Deus est. Non enim Deus in diversae atque alienae a se naturae habitaculo est, sed in suo atque ex se genito manet. Deus in Deo, quia ex Deo Deus est. Tu es enim Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator (Is. XLV, 15).
41 Filio adversantes erubescent. Filium qui negat, Patrem inhonorat. — Negantem te Deum in Deo, sequens sermo confutat: ait enim, Erubescent, et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Ibid., 16): Decretum hoc in impietatem tuam Dei est. Adversaris enim Christo, de quo te professio paternae vocis objurgat. Deus est enim, quem esse tu Deum denegas. Denegas vero sub specie honoris Dei (Patris), dicentis, Non est alius Deus praeter me (Ibid., 18). Sed confundere et erubesce: non eget delato a te honore innascibilis Deus, gloriam hanc a te solitudinis suae non postulat, non desiderat hanc opinionis tuae intelligentiam; ut ob hoc quod dixerit, Non est Deus praeter me, cum quem ex se genuit Deum abneges. Ac ne sibi hoc, ad divinitatem Filii destruendam, peculiare deferres; Unigeniti sui gloriam honore perfectae divinitatis implevit, dicens, Et non est Deus praeter te. Quid exaequata discriminas? quid comparata discernis? Proprium Dei filio est, ne praeter eum Deus sit; proprium Deo patri est, ne absque eo Deus quisquam sit: verbis Dei de Deo utere. Confitere ita, et precare regem: Quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator. Caret contumelia honoris officium, neque offensionem habet confessionis exemplum; maxime cum adversatio ejus plena confusionis sit et pudoris. Immorare Dei verbis, confitere Dei vocibus; et fuge confusionis denuntiationem. Deum enim Dei filium abnegando, non tam Deum tamquam solitarium gloriae honore veneraberis, quam Patrem Filii inhonoratione contemnes. Honoris fidem innascibili Deo confitere, quod praeter eum Deus nullus sit: unigenito Deo praedica, quod absque eo Deus non sit. 101 42. Filii divinitati adstipulatur Jeremias. Qui Deus super terram visus. Filius et in legis latione et in carnis assumptione unus Mediator. Pater et Filius unum. — Audi enim praeter Moysen et Esaiam, tum tertio id ipsum quoque et Jeremiam docentem, cum dicit: Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum. Qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post hoc super terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruch. III, et seqq.). Dixerat enim jam superius, Et homo est, et quis cognoscet eum? Habes ergo Deum in terris visum, et inter homines conversatum: et requiro quomodo intelligendum existimes, Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18); cum Jeremias Deum praedicet, qui et visus in terris est, et inter homines conversatus est? Pater certe non nisi soli Filio visibilis est. Quis ergo iste est qui est visus et conversatus inter homines? Deus certe noster est, et visibilis in homine et contrectabilis Deus. Et prophetam loquentem intellige: Non deputabitur alter ad eum. Si quaeris, quomodo? audi quae sequuntur: ne per id non et Patri proprium esse existimes quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Haec enim sibi cohaerent: Non deputabitur alter ad eum: qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post hoc super terram visus est, et inter homines conversatus est. Unus est enim Mediator Dei et hominum, Deus et homo: et in legis latione, et in corporis assumptione mediator. Alius igitur ad eum non deputatur. Unus est enim hic in Deum ex Deo natus, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra, per quem tempora et saecula facta sunt. Totum enim quidquid est, ex ejus operatione subsistit. Hic ergo unus est disponens ad Abraham, loquens ad Moysen, testans ad Israel, manens in prophetis, per virginem natus ex Spiritu sancto, adversantes nobis inimicasque virtutes ligno passionis affigens, mortem in inferno perimens, spei nostrae fidem resurrectione confirmans, corruptionem carnis humanae gloria corporis sui perimens. Ad hunc ergo non deputabitur alius. Soli enim haec unigenito Deo propria sunt, et unus hic in hac peculiari virtutum suarum beatitudine natus ex Deo est. Non alter ad eum Deus deputatur: non enim ex alia substantia, sed ex Deo Deus est. Nihil in eo itaque novum, nihil extraneum, nihil recens est. Cum enim audit Israel, quod sibi Deus unus sit, et Filio Dei Deo non alter Deus deputetur, ut Deus sit; absolute pater Deus et filius Deus unum sunt, non unione personae, sed substantiae unitate: quia filio Dei Deo deputari ad alterum Deum non sinit propheta, quod Deus est.
Liber V
Dicitur etiam secundus: quia secundus est adversus Arianarum partium perfidiam, superiori libro primum coeptam impugnari. Hanc agnoscit Hilarius subdole adeo contextam, ut ei qui consenserit, Filium Deum negare; qui contradixerit, Patrem et Filium aut duos Deos, aut Sabellii more unum et eumdem praedicare videatur. Quocirca cum libro superiore adversus fraudem paratam in primis haereticorum verbis, Novimus unum Deum, ex legis et prophetarum testimoniis fideles munierit; nunc in subsequentibus illis, solum verum, latens venenum propulsat, Filium esse Deum verum iisdem fere testimoniis defendens, quibus in quarto libro Deum et Deum, seu Deum non solitarium ac singularem esse ostendit. Tum sub libri finem probat Patrem et Filium unum esse in distinctis personis Deum. In his porro omnibus, nondum ad evangelica excedens testimonia, prorsus se continet intra fines legis, in qua Dei nomen, virtutem, rem ac naturam, proindeque veritatem, Filio attribui demonstrat. Legis autem nomine intelligit, quidquid sacris litteris ante Christum natum scriptis continetur.
1 Haereticis Deum unum praedicantibus aut assentiri, aut adversari periculosum. — Respondentes impiis et vesanis haereticorum institutionibus superioribus libris, non ignoravimus in eam nos contradicendi necessitatem deductos fuisse, ut non minus periculi audientibus responsio nostra, quam silentium commoveret. Cum enim unum Deum profane assertio infidelis ingereret, et rursum unum Deum religiose negare fides sana non posset; tractari de eo non sine ancipitis periculi conscientia potuit, quod non minus impie confirmaretur, quam negaretur. Et quidem humani sensus opinione ineptum et rationis alienum esse hoc forte existimabitur, ut quod irreligiosum est negare, idipsum irreligiosum sit confiteri: cum pietas confitendi, impietatem condemnet negandi; nec rationi conveniat, ut utiliter affirmetur, quod utiliter destruatur. Sed ad divinae sapientiae intelligentiam humanus sensus imprudens, et secundum coelestem prudentiam stultus, juxta infirmitates suas sentit, et juxta imbecillitatem naturae suae sapit; stultus sibi futurus, ut Deo sapiat, scilicet ut sensus sui inopiam intelligens, et Dei sapientiam consectans, non secundum humanam sapientiam prudens sit, sed secundum quod ad Deum proficit sapiat, in Dei sapientiam ex recognita mundi stultitia transiturus. Cujus stultae sapientiae sensum haeretica subtilitas ad fallendi occasionem coaptans, unum Deum professa est, auctoritate Legis Evangeliorumque usa, qua dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4; Marc. XII, 29): non ignorans quantum in eo esset vel responsionis periculum, vel silentii; et ex utroque opportunitatem impietatis exspectans: ut si sanctitatem dicti infideliter usurpati, conniventis taciturnitas confirmaret, per id quod Deus unus est, filius tamen Dei Deus non esset, Deo tantum sicut est uno manente; at vero si contradictio praesumptae impiae hujus professionis exsisteret, veritatem fidei evangelicae non conservaret Deum unum non confessa responsio, cum fidei nostrae professio secundum Deum unum sit; recideretque in alterius haereseos impietatem, Deum unum Patrem et Filium professa confessio. Atque ita sapientia mundi, quae stultitia apud Deum est, specie blandae et pestiferae simplicitatis illuderet, cum hoc fidei suae constitueret exordium, in quo sibi impie aut assentiremur, aut adversaremur: et per hoc utriusque rei periculum, Dei filium Deum non esse obtineret, quia Deus unus est; aut extorqueret haereseos necessitatem, si et Patrem Deum et Filium Deum confitentes, unum Deum praedicare secundum Sabellii opinionem impiam existimaremur: et ita hoc praedicationis suae modo unus Deus aut alium excluderet, aut per alium non esset ( supple, unus), aut tantum in nominibus unus esset: quia et unitas alium nesciret, et alius non permitteret unionem, et duo unus esse non posset.
2 Quo temperamento periculum omne caverit Hilarius. Scopus libri superioris. — Sed nos sapientiam Dei, qui mundo stultitia est, consecuti, et per fidei dominicae salutarem et sinceram confessionem, vipereae doctrinae fraudulentiam prodituri, hunc responsionis nostrae ordinem inchoavimus, qui et aditum sibi demonstrandae veritatis acquireret, nec se periculo impiae professionis insereret: temperato inter utrumque moderamine; non negantes Deum unum, sed eo ipso auctore Deum et Deum, per quem Deus unus praedicatus est, praedicantes; et Deum unum non per unionem docentes, neque rursum ad diversitatis numerum desecantes, neque contra tantum in nominibus confitentes; sed Deum et Deum, reposita et dilata adhuc plenius unitatis quaestione, monstrantes. Recte enim unum Deum a Moyse praedicatum Evangelia testantur: et rursum fideliter in Evangeliis Deum et Deum doceri, Moyses Deum unum praedicans auctor est. Atque ita non auctoritati contraitum est, sed ex auctoritate responsum est, ne per id Dei filium liceret Deum negari, quia ad Israel Deus unus est: cum confitendi Dei filium Deum idem auctor esset, qui auctor est Dei unius praedicandi.
3 Scopus hujus alterius libri. Veritas rei unde constet. — Sequitur itaque ordinem quaestionis etiam ordo connexi sibi libelli. Nam quia haec sequens impii blandimenti posita sententia est: Novimus unum Deum verum: hinc quoque secundi hujus libri omnis sermo consistit, an filius Dei Deus verus sit. Nam sine dubio in hunc se ordinem haeretici ingenii subtilitas coaptavit, primum unum Deum dicens, deinde unum verum Deum confitens: ut per id filium Dei a natura Dei et veritate averteret, cum veritas in natura unius manens, naturalem unius non excederet veritatem. Igitur quia ambiguitatis locus nullus est, quin Moyses unum Deum praedicans, intelligatur de Dei filio significasse quod Deus sit, per ipsas illas significationis suae auctoritates recurramus: et requiramus, an quem Deum significaverit, Deum quoque verum intelligendum docuerit. Nulli autem dubium est, veritatem ex natura et ex virtute esse: ut exempli causa dictum sit, verum triticum est, quod spica structum, et aristis vallatum, et folliculis decussum, et in farinam comminutum, et in panem coactum, et in cibum sumptum, reddiderit ex se et naturam panis et munus. Itaque quia naturae virtus praestat veritatem; videamus an verus Deus sit, quem Moyses Deum esse significat: de uno Deo, et eodem vero Deo postea locuturi; ne non interposita sponsione de unius et veri Dei in Patre et Filio subsistentibus confirmatione, periculosa suspicio pendulae exspectationis sollicitudinem defatiget.
4 Filius ex creandi virtute probatur verus Deus. — Creatio igitur mundi, postquam et Dei cognitio suscepta est, filium Dei Deum esse significans, rogo in quo tandem verum esse Deum deneget. Non enim ambigitur, quin per Filium omnia sint. Omnia namque, secundum Apostolum, per ipsum, et in ipso (Coloss. I, 16). Si omnia per eum, et omnia ex nihilo, et nihil non per eum; quaero in quo ei veritas Dei desit, cui non desit Dei nec natura, nec virtus. Naturae enim suae virtute usus est, ut et essent quae non erant, et fierent quae placerent. Vidit enim Deus quia bona sunt.
5 Lex in dicente Deo et in faciente Deo solas personas distinguit. Dicentis et facientis una natura est. Filius Dei non est Deus falsus aut adoptivus. — Neque enim aliam, quam personae, intulit lex significationem, cum ait: Et dixit Deus, fiat firmamentum (Gen. I, 6); et subjecit rursum: Et fecit Deus firmamentum (Ibid., 7). Caeterum nec virtutem distinxit, nec naturam separavit, nec nomen demutavit in eo, in quo tantum dicentis intelligentiam praestitit, ut significationem efficientis afferret. Veritatem autem naturae atque virtutis, significatio sermocinantis non adimit; quin potius veritatem ipsam quanta proprietate commendat. Afferre enim dicto efficientiam, naturae ejus est, quae efficiens id possit praestare, quod dicens. In quo ergo tandem non erit verus ille qui efficit, cum verus sit ille qui dicit; quando quidem dicti veritatem, facti veritas consequatur? Deus est qui dixit, Deus est qui fecit. Si in dicto (in eo qui dixit) veritas est; quaero cur negetur in facto (in eo qui fecit). Nisi forte hic dicendo verus sit, et non sit verus iste faciendo. Habemus itaque in filio Dei Deo naturae veritatem. Deus est, creator est, Dei filius est, potest omnia. 107 Parum est ut quod vult possit, quia semper voluntas virtutis est; quin etiam id quod sibi dicitur potest. Perfectae enim potestatis est, hoc naturam posse facientis, quod possit significare sermo dicentis. Atque ita cum quidquid dici potest, id ipsum et effici possit; tenet veritatis naturam ea quae dictis exaequatur operatio. Non est itaque Dei filius Deus falsus, nec Deus adoptivus, nec Deus connuncupatus, sed Deus verus. Et non necesse est aliquid e diverso demonstrare, per quod non sit Deus verus: mihi enim sufficit in eo Dei nomen atque natura. Deus enim est, per quem facta sunt omnia. Hoc mihi de eo creatio mundi locuta est. Exaequatur Deus Deo nomine, exaequatur veritati veritas opere. Ut significatio est Dei potentis in dicto, ita intelligentia est Dei potentis in facto. Et post haec quaero, in Patris et Filii confessione qua auctoritate naturae veritas denegetur, quam et virtus nominis, et nomen virtutis implevit.
6 Objecta ex Evangeliis adducta alibi diluentur. Cur. Veritas non intelligitur, nisi objecta falsa esse evincantur. — Meminisse autem legentem oportet, non me immemorem aut diffidentem earum quae objici soleant quaestionum, de his nunc tacere. Neque enim hoc quod dici solet: Pater major me est (Joan. XIV, 28), et caetera hujusmodi similia, aut ignorantur, aut non intelliguntur, ut non per haec ipsa veri Dei in Filio natura doceatur: sed ordinem responsionis nostrae eum esse convenit, qui erat propositionis adversae; ut vestigia impiae institutionis gressus hic piae praedicationis inculcans, ipsa illa prima evadentis in hoc profanum irreligiosumque iter fallacis doctrinae signa deleret. Dilatis igitur atque in postremum reservatis evangelicis atque apostolicis praeconiis, omnis interim nobis de lege et prophetis adversus impios pugna sit, ementitam eorum ac fallacem perversitatem his ipsis interim, quibus fallere tentant, dictis coarguentibus. Neque enim aliter veritas intelligi potest, quam si falsa ea esse, quae veritati objecta sunt, detegantur; et hoc quidem mentientium absolutiore dedecore, si mendacia ipsa proficiant veritati. Et quidem sensu humanae opinionis commune judicium est, nequaquam veris falsa sociari, neque haec rerum genera mutuo sibi assensu contineri: quia per generis differentiam adversante natura numquam dissidentia coeant, nec diversa consentiant, nec sibi invicem aliena communia sint.
7 Pater dicens Faciamus aequalem sibi significat cui id dicit. — Quae cum ita sint, interrogo inter verum et falsum Deum quomodo hoc dictum intelligatur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Verba sensum enuntiant, sensus rationis est motus, rationis motum veritas incitat. Ex verbis igitur sensum sequamur, ex sensu rationem intelligamus, et ex ratione veritatem apprehendamus. Cui enim dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quaero in quo non secundum eum verus sit, qui sibi dicat: nam sine dubio dictum hoc ex affectu sensuque dicentis est. Ergo qui dicit Faciamus, significat secum ad faciendum non dissentientem, non alienum, non infirmum, sed qui potens sit ad id, unde est sermo, faciendum. Hoc ergo sine dubio sensisse qui loquitur, quia id locutus est, intelligendus est.
8 Dicens ad imaginem nostram unam sibi cum Filio naturam indicat. — Ut plenior autem naturae atque operationis veritas doceretur; qui sensum suum per verba eloquebatur, sensus quoque rationem ex natura cum veritate subjecit, dicens ad imaginem et similitudinem nostram. Ubi est hic falsus Deus, cui verus Deus dicit ad imaginem et similitudinem nostram? Nostram non habet unionem, non habet diversitatem, non habet discretionem. Homo enim ad communem fit, secundum veritatem sermonis, imaginem. Communio autem falso veroque non competit. Deus, qui loquitur, ad Deum loquitur: ad Patris et Filii imaginem homo conditur. Nomen non discrepat, natura non differt. Una enim est imaginis, ad quam homo creatus est, species. Et inter haec veritas ubi deperit, manente inter utrumque et facti communione, et communis imaginis veritate? Nondum absolvendae hujus quaestionis mihi tempus est: posterius enim demonstrabimus, in quam imaginem Dei patris et Dei filii homo conditus sit. Nunc interim hoc tenemus, an verus Deus non sit, cui verus Deus dixerit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Discerne, si quid potes, in hac imaginis communione verum atque falsum: et haeretico furore haec indissecabilia decide. Unum enim sunt, quorum imaginis et similitudinis unum est homo factus exemplum.
9 Homo faciendus ad imaginem Patris et filii fit ad imaginem Dei. — Sed sequamur ordinem lectionis, ut veritas semper sibi cohaerens non demutetur offendiculo falsitatis. Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 27). Imago communis est: Deus ad imaginem Dei hominem fecit. Qui verum Deum filium Dei denegat, quaero ad cujus Dei imaginem a Deo factum hominem intelligat. Meminerit tamen semper per Filium omnia; ne forte haeretica intelligentia operationem sibi Dei patris coaptet. Si igitur ad imaginem Dei patris per filium Deum homo conditur, conditur quoque ad imaginem Filii: quia nemo Filio dictum denegat ad imaginem et similitudinem nostram. Tenuit ergo sermo divinus rationem veritatis in dictis, quam opus explebat in factis: ut hominem ad imaginem Dei Deus figuraret, ut Deum significaret, nec veritatem Deo adimeret: cum et in communione imaginis esset Deus verus, qui in opere efficiendo intelligebatur Deus filius.
10 Haeretici perstringuntur ex dictis. — O desperatae mentis furor perdite! o stulta caecae impietatis temeritas! Audis Deum et Deum, audis imaginem nostram: quid tu subjicis verum et non verum? quid inseris naturalem atque falsum? quid sub religionis nomine religionem evertis? quid per unum Deum, et unum Deum verum, tentas ne Deus verus unus sit? Nondum vesanos spiritus tuos dictis evangelicis atque apostolicis suffoco, in quibus Pater et Filius non persona, sed natura unus et verus Deus uterque est: interim te lex sola enecat. Numquid ait Deum verum et non Deum verum? Numquid aliter in utroque praeter quam naturae nomine usa est? Deum et Deum dixit, quae dixit Deum unum. Sed quid tantum dixisse dico? Deum verum et Deum verum per veritatem imaginis praedicavit. Usa est in nuncupatione primum naturae nomine: utitur deinceps in genere veritate naturae. Cum enim qui fit, secundum imaginem creatur utriusque, non potest non ex vero consistere, quod uterque Deus verus sit.
11 Filius ut persona alius a Patre, angelus Dei dictus est; Deus vero ut idem natura. Cur dictus sit angelus Dei. — Sed pergamus etiam nunc eo praedicationis nostrae itinere, quo lex sancta de Deo docuit. Angelus Dei ad Agar loquitur, et idem Angelus Deus est. Sed forte idcirco non Deus verus est, quia angelus Dei est. Inferioris enim naturae videtur hoc nomen: et ubi nuncupatio est generis alieni, ibi existimatur veritas ejusdem generis non inesse. Et quidem jam superior liber inanitatem hujus quaestionis ostendit. In angelo enim officii potius quam naturae intelligentia est. Et propheta mihi testis est, dicens: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4). Urens igitur ignis ille ministri ejus sunt: et veniens spiritus, angeli ejus sunt. Per haec enim nuntiorum, qui angeli nuncupantur, ac ministrorum ostenditur vel natura, vel virtus. Fit ergo hic spiritus angelus, vel hic ignis urens minister Dei: et haec natura eorum accipit nuntii et ministri officium. Volens igitur lex, immo per legem Deus, personam paterni nominis intimare, Deum filium angelum Dei locuta est, id est, nuntium Dei. Significationem enim officii testatur in nuntio: naturae autem veritatem confirmavit in nomine, cum Deum dixit. Hic autem nunc dispensationis est ordo, non generis. Non enim aliud quam Patrem et Filium praedicamus: et ita naturam nominum coaequamus, ut veritatem Dei teneat ex innascibili Deo Dei unigeniti nativitas. Missi autem et mittentis significatio hic non aliud quam Patrem et Filium docet, caeterum veritatem non adimit naturae, neque in Filio perimit nativae divinitatis proprietatem: quia nemo ambigat naturam auctoris in filii nativitate connasci, ut ex uno consistat in unum, quod per unum non discernatur ex uno: atque ita unum sint per quod unus ex uno est.
12 Hilarius fidei ardore scopum excedit. — O impatiens fidei calor, et desiderati sermonis incontinens silentium! Jam enim et in superiori libro modum constitutae praedicationis excessimus, cum quando impie dictum unum Deum ab haereticis arguentes, et Deum atque Deum a Moyse praedicatum docentes, ad unius Dei veram et religiosam confessionem pia, quamvis inconsiderata, festinatione descendimus: et nunc quoque alterius quaestionis negotio immorantes, non tenuimus ordinem constitutum; et dum de Deo vero Dei filio loquimur, usque ad confessionem Dei veri in Patre et Filio ferventis spiritus ardore prorupimus. Sed tractatui suo fidei nostrae veritas reservetur: quae cum inchoata sit ad securitatem legentis, tractanda tamen atque absolvenda plenius est ad desperationem contradicentis. 111 13. Angelus Agar Deum se ostendit dictis et gestis. — Non affert itaque demutationem naturae nomen officii: qui enim angelus Dei est, Deus est. Non sit plane Deus verus, si non res Dei et locutus fuerit, et gesserit. In gentem enim magnam Ismael adauget, et nomini ejus multiplicationes gentium pollicetur: et quaero, si hoc Angeli opus est. Sin vero Dei potestas est; quid naturae aufers veritatem, cui veritatis non adimis potestatem? Tenet itaque naturae virtus veritatis fidem: et inter dispensationis suae salutaria mundo sacramenta qui Deus verus est, nescit Deus verus aliquando non esse.
14 Qui Deus est, Deus verus est. — Et primum quaero, quid significationis habeat Deus verus et non Deus verus? non enim verbi hujus apprehendo rationem, si dicatur mihi, Ignis est, sed non est verus ignis; aut aqua est, sed non est vera aqua: et quaero, in quo ejusdem generis veritas a generis ejusdem veritate dissentiat? Quod enim ignis est, non potest esse ne verus sit: nec natura manens eo potest carere quod vera est. Perime aquae, quod aqua est: et per id poteris abolere ne vera sit. Caeterum si aqua maneat, etiam in eo necesse est persistat ut vera sit. Potest ita demum natura perire, si non sit: verum non potest non vera esse, si maneat. Aut Deus verus est filius Dei, ut Deus sit; aut si non est verus Deus, non potest etiam id esse quod Deus est: quia si natura non sit, naturae non competit nomen; si autem naturae in eo nomen est, non potest ab eo veritas abesse naturae.
15 Quem in specie angeli Agar Deum dixit, Abraham in forma hominis adoravit. Adorando justificatus est. Deum verum adoravit. — Sed forte in eo, cum angelus Dei Deus dicitur, adoptionis nomen indulgeatur, et sit in eo nuncupatio Dei potius quam veritas. Si parum naturam in se Dei tum, cum angelus Dei dictus est, docuit; in inferioris adhuc ab angelo naturae nomine intellige, an ex se Dei praestiterit veritatem. Namque ad Abraham homo locutus est; sed Abraham Deum adoravit. Sed o pestifer haeretice, Deum Abraham confessus est, quem tu Deum denegas. Quas promissas Abrahae benedictiones impie exspectas? Non est tibi ille, ut est, gentium pater: neque in familiam seminis sui per benedictiones fidei suae renatus evadis. Non de lapidibus Abrahae filius excitaris; sed natio viperarum confessionis suae hostis exsistis. Non es Israel Dei, non es Abrahae successio, non justificatus ex fide es: non enim Deo credidisti. Per eam namque fidem justificatus est, et constitutus est Abraham pater gentium, per quam Deum cui crediderat adoravit. Adoravit etenim beatus ille et fidelis patriarcha Deum (Gen. XVIII, 14); et accipe quam Deum verum, cui, ut ipse de se ait, non impossibile est omne verbum. Aut numquid non soli Deo possibile est omne verbum? Aut cui possibile est omne verbum, quaero quid desit de Deo vero.
16 Judicem justum agnovit. Deus solus est justus judex ex ipsis haereticis. — Et rogo, quis est Deus hic Sodomae et Gomorrhae eversor? Pluit enim Dominus a Domino: numquid non verus Dominus a vero Domino? aut quid aliud quam Dominus a Domino? vel quid praeter significationem personae in Domino ac Domino coaptabis? Et memento quod quem solum verum Deum nosti, hunc eumdem solum justum judicem sis professus. Et intellige, quod Dominus, qui pluit a Domino, non occidens justum cum impio, omnem judicans terram, et Dominus et justus judex est, et pluit a Domino. Et inter haec, quem solum justum judicem dixeris, quaero. A Domino enim Dominus pluit: et hunc justum judicem non negabis, qui pluit a Domino. Abraham enim dixit, pater gentium, non utique infidelium: Nullo modo facies hoc verbum, ut occidas justum cum impio, et erit justus tamquam impius. Nullo modo, qui judicas terram, facies hoc judicium (Gen. XVIII, 25). Hunc ergo Deum justum judicem, necesse est et verum Deum esse. Tuo te, impie, teneo mendacio. Nondum ex Evangeliis Deum judicem profero: lex mihi judicem Deum locuta est. Adime Filio quod judex est, ut auferas quod Deus verus est. Eum enim solum verum Deum, quem solum judicem justum, professus es: et quem justum judicem doces, hunc non potes secundum te verum Deum negare. Qui judex est, Dominus est, potens ad omne verbum est, benedictionum aeternarum sponsor est, piorum impiorumque judex est, Abrahae Deus est, ab eo adoratus est: ementire saltem aliquid per hanc impiam et stultam verbi tui impudentiam, unde non verus est.
17 Filius hoc Patribus est visus quod natus est sine damno naturae suae. — Non perimunt naturae veritatem coelestis misericordiae sacramenta: sed nec sanctorum fidem species, quae ad fidei visionem coaptantur, eludunt. Sacramenta enim legis mysterium dispensationis evangelicae praefigurant: ut patriarcha videat et credat, quod Apostolus contemplatur et praedicat. Namque cum lex umbra sit futurorum, veritatem corporis umbrae species expressit. Et Deus in homine et videtur et creditur et adoratur, qui secundum plenitudinem temporis esset in homine gignendus. Namque ad visum species praefiguratae veritatis assumitur. Visus est autem tum (sub lege) tantum Deus in homine, non natus est: mox etiam hoc, quod est visus, et natus est. Ad veritatem vero nascendi familiaritas proficit assumptae ad contemplandum formam speciei. Illic homo per Deum secundum naturae nostrae infirmitatem videndus assumitur: hic pro naturae nostrae infirmitate nascitur quod erat visum. Accipit umbra corpus (evangelicis temporibus), et species veritatem, et visio naturam. Non tamen Deus a se demutatur, cum in homine nobis aut videtur, aut nascitur, familiari inter se proprietate et nativitatis et visus: ut quod natum est, visum sit; et quod visum est, nasceretur. Et quia nondum nobis collationis evangelicae ac propheticae locus est, institutum interim ex lege ordinem persequamur. Probaturi enim postea ex Evangeliis verum Dei filium natum in homine fuisse, nunc visum interim patriarchis in specie hominis Dei filium Deum verum docemus ex lege. Namque cum Abrahae homo visus, est et Deus adoratus, et judex praedicatus: et cum pluit Dominus a Domino, non ambigitur quin quod pluit Dominus a Domino, ad significationem Patris et Filii lex loquatur: neque rursum existimandum est, quod patriarcha nescierit quin Deum verum adoraret, quem Deum intelligens adorabat.
18 Verbi incarnati fidem haeretici non capiunt. Cur. Evangelia ex Lege sunt. — Habet autem non exiguam perfidiae impietas ad intelligentiam verae fidei difficultatem. Augustum enim irreligiositate sensum religiosae doctrinae institutio non adit. Ex quo fit, ut quae ad sacramentum salutis humanae Deus in homine nascendo gessit, mens irreligiosa non capiat: dum opus salutis suae non intelligit Dei esse virtutem. Et contemplando partum nativitatis, infantiae infirmitatem, pueritiae profectum, juventutis aetatem, corporis passiones, et passionum crucem, et crucis mortem, per haec non sentiunt Deum verum; cum haec in se ad naturam genuerit, quae sibi non erant antea in veritate naturae; ita ut naturae non amitteret veritatem, neque homo factus Deus esse desineret, cum qui Deus est, homo esse coepisset: non intelligentes non nisi ex veri Dei virtute esse, ut quod non esset, esset; nec tamen quod esset, esse desineret: cum naturae infirmis assumptio non esset, nisi ex potentis virtute naturae, quae cum in eo quod esset maneret, posset tamen esse quod non erat. O haeretica imprudentia, et stulta mundi sapientia, opprobrium Christi non intelligens Dei esse virtutem, et stultitiam fidei non sentiens Dei esse sapientiam! Deus ergo idcirco tibi Christus non est, quia qui erat nascitur, quia qui indemutabilis est crescit aetate, quia impassibilis patitur, quia vivens moritur, quia mortuus vivit, quia omnia in eo contra naturam sunt? Rogo hoc quid aliud est, quam omnipotentem esse, quod Deus est? Nondum vos sacra et veneranda Evangelia contingo, ut ex vobis Christus Jesus in his passionibus Deus sit. Ex lege enim estis: et oportet eam docere, quod per assumptam infirmitatem non amittat Deus esse, qui Deus est. Sacramentum enim fidei vestrae, mysteriorum suorum virtute testata est.
19 Jacob in lucta Deum vidit, non oculis corporis sed fidei. — Adesto, adesto nunc mecum fidei tuae spiritu adversus venenata infidelitatis sibila, sancte et beate patriarcha Jacob, et in lucta hominis invalescens, benedici te ab eo fortior deprecare (Gen. XXXII, 26). Quid istud est, quod imbecillum oras, quod ab infirmo exspectas? Hunc cujus benedictiones rogas, complexu tuo validior elidis. A gestis corporis tui, mentis tuae opus dissidet: aliud enim quam agis sentis. Tenes in gestu luctae tuae hominem infirmum: sed hic tibi homo Deus verus est, non ex nuncupatione, sed ex natura. Non enim adoptivis benedictionibus benedici te postulas, patriarcha, sed veris. Cum homine luctaris: sed Deum facie ad faciem vides (Ibid., 30). Non hoc oculis tui corporis cernis, quod visu fidei tuae sentis. Infirmus secundum te homo est: sed anima tua secundum visum Deum salvata est. Jacob in lucta es: post fidem postulatae benedictionis Israel es (Ibid., 28; vid. Tr. Psal. LII, n. 21). Subditur tibi secundum carnem homo, ad mysterium passionis in carne: Deum in carnis infirmitate non nescis, ad sacramentum benedictionis in Spiritu. Nec adspectus impedit quin fides maneat; nec infirmitas avocat quin benedictio postuletur. Nec homo efficit, quin qui homo est, Deus sit: nec qui Deus est, non Deus verus est; quia non potest non Deus verus esse, qui Deus est, et benedicendo et transferendo et nuncupando.
20 Filius ex alio viso Jacob Deus verus ostenditur. Deus non intelligitur nisi per Deum. — Tenet adhuc sacramenti evangelici ordinem legis umbra, et apostolicae doctrinae veritatem mysteriis suis veri aemula praefigurat. In visu somnii beatus Jacob Deum viderat (Gen. XXVIII, 13): in somnio sacramenti revelatio est, non corporalis contemplatio. Nam et per scalam descensus et adscensus angelorum ad coelum demonstratur, et super scalam incumbens Deus ostenditur, et interpretatio visionis, revelationem somnii prophetavit. Nam patriarchae dictis, et domus Dei et porta coeli locus esse hic visionis ostenditur (Ibid., 17). Et post multam gestorum ejus enarrationem sequitur: Dixit autem Deus ad Jacob, surge et adscende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi sacrificium Deo, qui visus est tibi cum recederes a facie Esau (Gen. XXXV, 1). Si evangelica fides per Deum filium ad Deum patrem habet aditum, et non potest Deus nisi per Deum intelligi; nunc Deus, qui honorem Deo incumbenti in scalam coeli postulat, doce unde non verus sit. Aut quae in utroque naturae diversitas est, ubi ejusdem naturae unum atque idem nomen est? Deus visus est, Deus de viso Deo loquitur. Non potest Deus nisi per Deum intelligi, sicuti nec honorem a nobis Deus nisi per Deum accipit. Namque honorandus esse non intelligetur, nisi iste docuerit honorandum: nec Deus scietur, nisi hic Deus scitus sit. Habet dispensatio sacramentorum suum ordinem. Ad Dei honorem per Deum docemur. Tenet natura suum nomen: non aliud uterque quam Deus est. Et inter Patris et Filii naturae unius nomen unum, quaero quomodo Deus filius a se possit degenerare, ne verus sit.
21 Ad hoc non sufficit saecularis doctrina aut vitae innocentia. — Non est de Deo humanis judiciis sentiendum. Neque enim nobis ea natura est, ut se in coelestem cognitionem suis viribus efferat. A Deo discendum est, quid de Deo intelligendum sit: quia non nisi se auctore cognoscitur. Adsit licet saecularis doctrinae elaborata institutio, adsit vitae innocentia: haec quidem proficient ad conscientiae gratulationem, non tamen cognitionem Dei consequentur. Moyses in reginae filium adoptatus, et omnibus Aegyptiorum doctrinis eruditus (Act. VII, 22), cum utique ex naturae affectu Hebraei injuriam morte Aegyptii ultus esset (Exodi II, 12), Deum tamen paternarum benedictionum nesciebat. Namque ob metum caedis proditae Aegyptum derelinquens, cum in terra Madian pastor ovium esset, ignem in rubo sine concrematione rubi contuens, Deum audivit, et nomen interrogavit, et naturam cognovit (Exodi III, et seqq.). Neque enim haec de Deo, nisi per Deum, cognita esse potuissent. Loquendum ergo non aliter de Deo est, quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est.
22 Filium de rubo locutum, eumque verum esse Deum. — Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur. Habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura: habes in naturae nomine Deum, quia Angelus Dei Deus est. Sed forte non verus est. Numquid non verus est Deus Abrahae, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Horum enim angelus de rubo loquens Deus in aeternum est. Et ne adoptivi nominis fureris occasionem, loquitur ad Moysen Deus ille, qui est. Ita enim scriptum est: Dixit autem Dominus ad Moysen: Ego sum qui sum. Et dixit: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exodi III, 14). Coeptus ab angelo Dei sermo est; ut sacramentum intelligatur humanae salutis in Filio: idem Deus Abrahae, et Deus Isaac, et Deus Jacob est; ut ei naturae suae nomen sit: mittit deinde ad Israel Deus, qui est; ut vere intelligeretur esse quod Deus est.
23 Nec falsum esse qui legem dedit. — Quid ad haec inefficax haereticae impietatis stultitia vesano spiritu mentiris, et contra tantorum patriarcharum scientiam generosi seminis tritico urendam zizaniam sator nocturnus interseris? Sed si Moysi crederes, crederes et Deo Dei filio: nisi forte negabis quod de eo Moyses locutus sit. Quod cum negare voles, audies verbis Dei: Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Arguet te plane, arguet ille toto legis volumine, quam manu Mediatoris per angelos dispositam suscepit. Et quaere an qui legem dederit, Deus verus est, cum utique Mediator sit ille qui dederit. Aut numquid non obviam Deo Moyses populum eduxit ad montem (Exodi XIX, 17)? Aut numquid non Deus descendit in montem (Ibid. 20)? Aut forte falsum hoc et adoptivum potius quam naturae suae nomen est? Intellige personantes tubas, et lampadum flammas, et e monte aestuantem fornacium fumum, et ad adventum Dei consciam humanae infirmitatis trepidationem, et a populo, orato ad loquendum Moyse, confessam sub voce Dei mortem (Exodi XX, 19). Tibi, haeretice, non est Deus verus, quo Israel tantum loquente mori timuit, et vocem ejus humana infirmitas non tulit? Tibi idcirco Deus non est, quia ut audires et videres, per infirmitatem hominis est locutus? Moyses montem adiit (Ibid. 24); divinorum et coelestium sacramentorum cognitionem quadraginta dierum ac noctium tempore adeptus est, omnia secundum speciem ostensae sibi in monte veritatis instituit, per familiaritatem loquentis ad se Dei, gloriam claritatis inconspicabilis sumpsit, et corruptivam vultus sui speciem lux intolerabilis vicinae majestatis implevit, Deum testatur, de Deo loquitur, ad hunc adorandum cum laetitia gentium angelos Dei advocat, hujus placitas benedictiones Joseph vertici imprecatur (Deut. XXXIII, 16): et post haec solo concesso ei nomine, audet quisquam negare quod verus est?
24 Summa eorum quae hocce libro hactenus probata sunt. — Nunc quia omni hoc sermone nostro demonstratum existimamus, nullam interpositam intelligentiae rationem fuisse, ut Deus verus et Deus falsus in sensum humanae mentis incideret, cum Deum et Deum, et Dominum et Dominum lex locuta sit; neque in nominibus naturisque significatam diversitatem fuisse, ne non secundum nomen naturae et natura nominis posset intelligi; cum virtus Dei, potestas Dei, res Dei, nomen Dei in eo esset, quem Deum lex praedicabat: quae secundum sacramenti evangelici distributionem, ad personae significationem, demonstraret et in creando mundo obedientem dictis Dei Deum, et in figurando homine communis secum et Dei imaginis Deum creatorem, et in judicandis Sodomitis judicem Dominum a Domino, et in largiendis benedictionibus et in decernendis mysteriis legis angelum Dei Deum: ut ad salutarem confessionem in patre Deo et in filio Deo Deus semper ostensus, naturae veritatem ipso naturae nomine edoceret, cum lex Deum utrumque significans, ambiguitatem non relinqueret veritatis.
25 Occurritur haereticis Filium Deum verum negantibus. Filius hoc est vere quod natus est. — Tempus jam nunc est, ut quod pie et religiose lex docuit, non impie furto haereticae stultitiae praedicari sinamus, quae Dei filium negatura sic coepit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Et quia impietas ejus periclitaretur in nomine, cum Deum et Deum lex esset locuta; ut naturam nominis per auctoritatem dicti prophetici negaret, adjecit, Benedicent te Deum verum (Esai. LXV, 16): ut per id unum Deum locuta lex esset, essetque in filio Dei Deo nomen potius quam veritas, uno tantum vero Deo intelligendo. Et forte contradicere nos dictis tuis, o stulte, arbitraris, ut negemus unum Deum verum. Non plane negamus secundum te ( id est, sicuti tu) confitendo. Haec enim fides nostra, haec conscientia, hic sermo est. Sed intelligimus Deum unum, et eumdem Deum verum. Nec confessio nostra periclitatur in nomine, quae in natura Filii unum et verum Deum praedicat. Disce confessionis tuae intelligentiam, et unum ac verum Deum cognosce, ut unum ac verum Deum pie praedices. Rapis enim ad impietatem tuam religionis nostrae professionem: et quod est negas, dum quod est non negas. Sic stultam sapientiam fallis, ut veritatem perimas specie veritatis. Unum verum Deum confiteris, ut unum verum Deum deneges. Professio enim tua sic putatur pia, quod magis impia est; sic vera quod falsa est. Sic a te unus et verus Deus praedicatur, ut non sit. Negas enim Dei filium Deum verum, cum tamen Deum non neges; Deum tamen non natura confitendo, sed nomine. Si nativitas ejus, nominis potius est quam veritatis, potes auferre nomini veritatem: si autem vere Deus natus est, quaero quomodo possit non vere esse quod natus est? Aut nega esse, ne sit; aut si est, quomodo quod est non erit, cum quod est non possit esse, ut non sit? Ac de nativitate quidem mox erit sermo. Interim tamen de veritate naturae Dei impietatem mendacii tui prophetica confessione convincam; ita tamen, ut unum et verum Deum praedicari a nobis, neque Sabellii haeresis ipsum Patrem sibi et Filium professa praesumat, neque tu veritatem de filio Dei unum tantum Deum verum praedicans mentiaris.
26 Haeretici subdole Scripturam interpolatam citantes revincuntur. — Nihil plane in se habet sapientiae impietas: et Dei timor, qui sapientiae initium est, ubi deest, aufert secum omne exordium prudentiae. Ad infirmandam enim Dei veri in Filio fidem propheticus sermo profertur, quo dictum est, Et Benedicent te Deum verum. Primum haec impietatis stultitia fuit, ut quae ( supple, ab eodem propheta) superius dicta sunt, aut non intelligerentur; aut intellecta cum essent, tacerentur. Tum deinde ad quam se fraudem syllabae adjectione, quae in libris non exstat, instruxit: stultitiae suae in eo usa mendacio, tamquam dictis suis eo usque adhibenda fides esset, ut requirendam esse ipsam dictorum propheticorum auctoritatem non putaret. Non enim ita scriptum est, Benedicent te Deum verum (Esai. LXV, 16): sed Benedicent Deum verum. Nam non exiguum ambiguitatis momentum est inter te Deum verum, et Deum verum. Personae enim alterius videtur esse pronomen, ubi te est: caeterum ubi pronominis syllaba non erit, ibi ad auctorem dicti refertur et nomen. 121 27. Inde Filius ostenditur Deus verus, unde innuebant falsum. Filium Scriptura hic praedicans Deum contra morem addit verum, quia futuri erant quibus id lateret. — Et ut absoluta intelligendae veritatis ratio sit, ipsa illa ex solido prophetae dicta subdentur. Propterea sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos vero esurietis: ecce qui serviunt mihi, bibent; vos autem sitietis: ecce qui serviunt mihi, exultabunt in laetitia; vos autem clamabitis propter dolorem cordis vestri et a contribulatione spiritus ululabitis. Relinquetis enim vos nomen vestrum in laetitia electis meis, vos autem interficiet Dominus. Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum quod benedicetur super terram: et benedicent Deum verum, et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum (Esai. LXVII, et seqq.). Numquam non ex causa est, cum consuetudo praedicationis exceditur: et rationem novitatis ratio falsitatis inducit. Cum enim antea tantae de Deo prophetiae exstitissent, et ad Dei dignitatem ac naturam demonstrandam simplex et solum Dei nomen commemoratum fuisset; quaerendum est, qua ratione nunc per Esaiam benedicendum Deum verum, et jurandum super terram in Deum verum prophetiae Spiritus praeloquatur. Et primum noscendum est, sermonem hunc res futuri temporis nuntiare. Et quaero an Deus verus non sit, qui tum secundum opinionem Judaeorum et benedicebatur et jurabatur. Judaei namque sacramentum mysterii Dei nescientes, et per hoc Dei filium ignorantes, Deum tantum, non et Patrem venerabantur (V. l. III, n. 17). Nam utique venerantes Patrem, venerarentur et Filium. Hi ergo Deum benedicebant, et jurabant per eum. Sed propheta benedicendum Deum verum testatur: verum Deum idcirco pronuntians, quia per mysterium assumpti corporis non ab omnibus esset in eo Dei veritas intelligenda. Et opus fuit veri confirmatione, ubi falsi proruptura esset assertio. Et singulas dictorum eorumdem sententias recenseamus. 28. Prophetia haec aliquid praesens, et aliud futurum significat. Quod praesens, ad Israel carnalem; quod futurum, ad spiritalem attinet.--Propterea sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos vero esurietis: ecce qui serviunt mihi, bibent; vos vero sitietis (Esai. LXV, 13). Cognosce sub eodem dicto utriusque temporis significationem, ut sacramentum assequaris aetatis. Qui enim serviunt mihi, manducabunt. Religionem scilicet praesentem futuris praemiis muneratur: ita ut praesentium impietatem futurae sitis ac famis poena conficiat. Deinde adjecit, Ecce qui serviunt mihi, exultabunt in laetitia; vos autem clamabitis propter dolorem cordis vestri, et a contritione spiritus ululabitis (Ibid., 14). Secundum superiorem sensum etiam nunc futuri et praesentis temporis demonstratio est: ut qui serviunt, exultaturi sint in laetitia; qui vero non serviunt, in clamore atque in ululatu per dolorem cordis et contritionem spiritus mansuri sint. Dehinc subjecit, Relinquetis enim vos nomen vestrum in laetitia electis meis, vos autem interficiet Dominus (Ibid., 15). Sermo ad carnalem Israel est cum futuri temporis significatione, cui exprobratur quod nomen suum electis Dei relicturus sit. Quaero, quod hoc nomen sit? Nempe Israel, ad quem tum erat sermo. Dehinc interrogo, qui sit hodie Israel? Et quidem testatur Apostolus, Qui spiritu, non littera, qui in regula Christi procedentes, Israel Dei sunt (Rom. II, 29).
29 Filius triplici titulo Deus verus ab Esaia ostenditur. Christianum nomen novum. — Tum praeterea, cum superius dictum sit, Propterea sic dicit Dominus; intelligendum est cur ita hoc consequatur, Vos autem interficiet Dominus: deinde post haec quid sibi velit hic sermo, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram (Ibid. 16). Numquid ambigitur in eo quod dictum est, Propterea sic dicit Dominus, et in eo quod sequitur, Vos autem interficiet Dominus, id demonstratum fuisse, ut qui loqueretur, et qui interfecturus esset, non aliud intelligeretur esse quam Dominus; qui et postea sibi servientes novo esset nomine muneraturus, et non ignoraretur et in prophetis locutus esse, et piorum atque impiorum judex futurus? Mysterium itaque sermo reliquus evangelici sacramenti, ne quid in Domino dicente et in Domino interficiente ambigi possit, explicuit: Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram. Omnis hic futuri temporis sermo est. Et quod est hoc novum nomen religionis, quod benedicetur super terram? Si a saeculis Christiani vocabuli antea beatitudo umquam fuit, nunc novum non est. Sin vero hoc sanctificatum pietatis nostrae in Deum novum nomen est, haec profecto professionis novitas coelestium benedictionum merces super terram est. 30. Quod de Christo intelligendum, et benedicent Deum verum.--Jam vero totius fidei nostrae conscientiam sequens sermo confirmat, dicens, Et benedicent Deum verum, et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum. Hi certe benedicent Deum verum, quorum in Dei servitute novum nomen est: tum deinde qui jurandus erit Deus, Deus verus est. Anne ambigitur quis juretur, quis benedicatur, per quem novum ipsi servientibus benedictumque nomen sit? Consistit mecum adversus impiam tuam, haeretice, praedicationem absoluta sermonis ecclesiastici fides, novi per te Christe nominis, et per servitutis professionem benedictae ex te super terram nuncupationis, te verum Deum jurans. Omne enim os credentium te, Christe, Deum loquitur. Omnis credentium fides te Deum jurat, Deum verum esse te confitens, Deum verum esse te praedicans, Deum verum esse te conscia.
31 Idem ex superioribus prophetae dictis, illustratur. — Quamquam igitur omnis hic propheticus sermo nullam reliquerit difficultatem, quin Deum significasse intelligatur, et cui per novum nomen serviatur, et per quem ejusdem nominis in terris benedicta sit novitas, et qui benedicatur Deus verus, et qui juretur Deus verus; quae omnia secundum temporum plenitudinem Ecclesiae fides pia in Dominum Christum religione profitetur (et ita se in eo propheticus sermo coaptavit, ut significationem personae alterius adjectione pronominis non novaret. Si enim addidisset, te Deum verum, referri ad alterum dicentis sermo potuisset: sed cum ait, Deum verum, significationis intelligentiam penes loquentem reliquit): et quamquam quem praesens sermo significet, non ambigatur; tamen connexa superius dicta, cujus professio ista sit intelligenda, demonstrant. Ait enim: Palam apparui non interrogantibus me, et inventus sum non quaerentibus me. Dixi, Ecce sum genti, qui non invocaverunt nomen meum. Extendi manus meas tota die ad populum diffidentem et contradicentem (Esai. LXV, 1, 2). Anne impia furtivae praedicationis falsitas in obscuro est, et Deus verus ignorabitur qui haec loquitur? Rogo, quis apparuit non interrogantibus, et quis inventus non quaerentibus? Et quis gentium est quae non invocaverunt antea nomen ejus? Et quis die tota manus ad diffidentem et contradicentem populum extendit? Confer cum his sacrum illud et divinum Deuteronomii Canticum (Deut. XXXII, 21), in quo super non deos Deus exacerbatus, super non gentem et gentem stultam in zelum incitat infideles: et intellige quis manifestus fit ignorantibus, et quis proprius usurpatur alienis, et quis manus suas ante diffidentem contradicentemque populum, configens cruci chirographum edicti anterioris expandit. Hic namque prophetae Spiritus dixit per continentem sibi in ordine connexumque sermonem, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram, et benedicent Deum verum: et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum (Esa. LXV, 16).
32 Esaiae verba de Filio dicta Paulus interpretatur. — Haec si stultitia atque impietas haeretica, ad fallendum ignorantes simplicioresque, dicta esse ex persona Dei patris mentietur, ne in Deum fillium dicti hujus intelligentia suscipi possit: audiat mendacii sui ab apostolo et doctore gentium reatum; omnia haec ad sacramentum passionis dominicae et evangelicae fidei tempora praedicante, tum cum infidelitatem Israel adventum Domini in carnem non intelligentis exprobrat. Ait enim ita: Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvabitur. Quomodo invocabunt eum in quem non crediderunt? Quomodo autem credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo autem praedicabunt nisi missi fuerint? sicuti scriptum est: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, eorum qui annuntiant bona (Esai. LII, 7): Sed non omnes obediunt Evangelio. Esaias enim dicit, Domine, quis credidit auditui nostro (Esai. LIII, 1)? Itaque fides ex auditu, auditus autem per verbum. Sed dico, numquid non audierunt? Imo in omnem terram exivit sonus eorum, et ad terminos orbis verba eorum. Sed dico: Numquid Israel non scivit? Primus Moyses dicit, Ego incitabo vos in non gentem, in gentem insensatam exacerbabo vos. Esaias autem audet et dicit, Apparui autem his qui me non quaerunt, inventus sum iis qui me non interrogabant (Esaia. LXV, 1). Ad Israel autem quid dicit? Tota die extendi manus meas ad populum non audientem (Rom. X, et seq.). Quis coeli circulos, incertum incorporeus an corporeus, egressus, fidelior Paulo dictorum propheticorum interpres exstitisti (II Cor. XII, 2)? Quis inenarranda coelestium mysteriorum audiens sacramenta et tacens, majore haec fiducia revelatae tibi a Deo scientiae praedicasti? Quis ad plenitudinem dominicae passionis cruci reservandus, antea in paradisum raptus evadens, melius de divinis Scripturis electionis vase docuisti, haec nesciens dicta gestaque esse a Deo vero, et ad intelligentiam Dei veri a vero ejus et electo apostolo praedicata?
33 Esaiam ex Esaiae dictis interpretatur Apostolus. Esaias vidit Deum, neque alium vidit praeter Filium. — Nisi forte Apostolus dictis propheticis non ex prophetiae spiritu usurpatis, temerarius alieni sermonis interpres est. Omnia quidem per revelationem Christi Apostolus dicit: sed Esaiae dicta ex dictis Esaiae ipsius novit. In exordio enim sermonis ejus, in quo Deus verus a servientibus sibi benedicendus atque jurandus est, haec prophetae oratio legitur: A saeculo non audivimus, nec oculi nostri viderunt Deum praeter te, et opera tua quae facies exspectantibus misericordiam tuam (Esa. LXIV, 4). Loquitur Esaias, praeter hunc se neminem Deum vidisse. Vidit enim gloriam Dei, cujus praenuntiaverat mysterium corporationis ex virgine. Ac si tu haeretice ignoras, quod in ea gloria unigenitum Deum viderit; audi Joannem evangelistam dicentem (XII, 41): Haec autem dixit Esaias, quando vidit honorem ejus, et locutus est de eo (Esa. VI, 1). Hinc apostolicis, hinc evangelicis, hinc propheticis dictis, impie haeretice, concluderis. Esaias enim Deum vidit; et cum scriptum sit: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18); Deum tamen propheta vidit, et gloriam ejus usque ad invidiam propheticae dignitatis adspexit. Nam in judicium mortis ob hanc causam a Judaeis actus est. 126 34. Pressius ostenditur Filium ab Esaia Deum verum praedicatum esse. Haereticorum id negantium dolus. — Deum itaque nemini visum, unigenitus filius qui in sinu Patris est enarravit. Aut dissolve unigeniti enarrationem, aut crede qui visus est, qui apparuit non intelligentibus se, et factus est gentium non invocantium se, et expandit manus ante populum contradicentem: ita tamen ut et servientibus sibi nomen novum vocetur, et in terris Deus verus benedicatur atque juretur. Prophetia loquitur, Evangelium testatur, Apostolus interpretatur, Ecclesia confitetur, Deum verum esse qui visus sit; cum tamen Deum patrem visum nemo fateatur: et eo haeretici furoris prorupit insania, ut dum confiteri se simulat, denegaret. Negat enim novo confessionis impioque consilio; et arte subdola fidem dum mentitur, eludit. Cum enim confesso uno Deo eodemque vero et solo justo, solo sapiente, solo indemutabili, solo immortali, solo potente, subjicitur et filius in diversitate substantiae, non ex Deo natus in Deum, sed per creationem susceptus in filium, non naturae habens nomen, sed adoptionis sortitus appellationem; necesse est ut his omnibus careat Filius, quae ad privilegium solitariae in Patre majestatis sunt praedicata.
35 Ariani unum verum Deum nesciunt. Cur. Quid duobus superioribus libris praestitum, quid jam praestandum. — Nescit haeretica perversitas unum Deum verum nosse et confiteri; et extra impietatis sensum, confessionis hujus est et fides et intelligentia. Prius confitendus est Pater et Filius, ut unus verus Deus possit intelligi: et cognitis sacramentis salutis humanae, quae in nobis per regenerationis virtutem in Patre et Filio consummantur ad vitam, legis et prophetarum sunt mysteria consequenda. Unum Deum verum non apprehendit ignara evangelicae et apostolicae praedicationis impietas. Cujus quamvis intelligentiam, usque ad absolutissimam verae pietatis professionem, ex ipsis eorum doctrinis praestabimus; ut indivisus atque inseparabilis, non ex persona, sed ex natura, subsistens ex Patre unigenitus intelligatur; et per id unus Deus sit, quia ex natura Dei Deus sit: tamen ex propheticis dictis perfectae hujus unitatis fides est exstruenda, et hinc evangelicae domus sunt ponenda fundamina; ut per eamdem naturam divinitatis unius unus Deus per id intelligatur, quod in Deum alterum Deus unigenitus non refertur. Tenuimus enim omni hoc sermonis nostri libello eum ordinem, ut in quibus superiore libro Deum filium docueramus, in ipsis nunc Deum verum ostenderemus. Et, ut spero, ea dictorum omnium absolutio fuit, ut Deus verus intelligeretur, qui Deus esse non negabatur. Reliquus autem nunc omnis sermo ad id proficiet, ut qui Deus verus esse intelligitur, non in Deum alterum deputetur; et quod ad alterum non proficit, ad unum intelligatur: unum autem illud non subsistentem naturam perimat in Filio, sed in Deo et Deo naturam Dei conservet unius.
36 Quod ex Moyse Filius cum Patre unus sit Deus. — Veritatis ratio postulat, ab eo initium intelligentiae istius sumi, per quem manifestari saeculo Deus coeptus est, Moyse namque, cujus ore haec de se unigenitus Deus professus est: Videte, videte, quoniam ego sum Deus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39). Ac ne forte dicti hujus virtutem haeretica impietas ad patrem innascibilem Deum referat; et ipsa dicti ratio, et Apostolus auctor occurrit, qui ex persona unigeniti Dei, sicut superius (lib. IV, n. 33) docuimus, intelligendi totius hujus sermonis interpres est; et hoc quod dictum est, Laetamini gentes cum plebe ejus (Deut. XXXII, 43; et Rom. XVII, 10), proprium ejus esse demonstravit, subjiciens ad fidem dicti: Et erit radix Iesse, et qui surget regere gentes, in eum gentes sperabunt (Ibid., 12). Demonstrato igitur per Moysen eo qui dixerat: Non est Deus praeter me, in eo quod ait: Laetamini gentes simul cum eo; et Apostolo id ipsum ad Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Deum intelligente, in quo secundum carnem ex radice Jesse surgente rege gentium spes est, ipsa nunc dicti ratio tractanda est, ut quia dictum non ambigitur, quatenus dictum sit possit intelligi.
37 Qui Deus ex Deo et in eadem natura. — Verum et absolutum et perfectum fidei nostrae sacramentum est, Deum ex Deo, et Deum in Deo confiteri; non corporalibus modis, sed divinis virtutibus; nec naturae in naturam transfusione, sed mysterio et potestate naturae. Non enim per desectionem aut protensionem aut derivationem ex Deo Deus est, sed ex virtute naturae in naturam eamdem nativitate subsistit. Res ipsas planius consequens liber evangelicorum atque apostolicorum dictorum interpres loquetur: sed interim ex lege et prophetis hoc, quod et loquimur et credimus, est docendum. Nativitas igitur Dei non potest non eam, ex qua profecta est, tenere naturam. Neque enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam ex Deo subsistit. Eamdem autem naturam ita, non ut natus sit ipse qui genuit (nam quomodo erit ipse, cum genitus sit?), sed in his ipsis subsistat ille qui genitus est, quae totus est ipse qui genuit: quia non est aliunde quod genitus est. Et per hoc non refertur ad aliud, quod in unum subsistit ex uno: neque novum in se est, quod vivit ex vivo: neque abest a se, quod vivus genuit in vivum. Ac sic in generatione Filii et naturam suam sequitur incorporalis atque indemutabilis Deus, incorporalem atque indemutabilem Deum gignens: nec naturam suam deserit ex incorporali atque indemutabili Deo incorporalis atque indemutabilis Dei perfecta nativitas, per hoc utique subsistentis ex Deo Dei sacramentum. Haec ita unigenitus Deus per sanctum Moysen testatur: Videte, videte, quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39). Non est enim natura divinitatis alia, ut praeter se Deus ullus sit. Nam cum ipse Deus sit, tamen etiam per naturae virtutem in eo Deus est. Et per id, quod ipse Deus est et in eo Deus est, non est Deus praeter eum: cum non exstet aliunde quod Deus est, et in eo Deus sit, habens in se et quod ipse est, et ex quo ipse subsistit.
38 Individua Patris et Filii divinitas ex Esaia. — Confirmat autem fidei nostrae veram et salutarem professionem idem atque unus in plurimis Spiritus prophetiae, per successiones et intervalla temporum non demutans religiosae doctrinae praedicationem. Ut enim per Moysen ex persona unigeniti Dei dicta, pleniore ad intelligendum confirmarentur profectu; rursum sermone Dei patris ex persona virorum excelsorum idem prophetiae Spiritus per Esaiam loquitur: Quoniam in te est Deus, et non est praeter te Deus. Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus, Israel salvator (Esai. XLV, 14, 15). Exserat se in hanc et naturae et nominis inseparabilem professionem haereticae impietatis desperatus furor: et haec, si potest, dictis ac rebus unita, rabido vesaniae suae ore concerpat. In Deo Deus est, et praeter eum Deus non est; dissolvat eum qui inest, ab eo in quo inest: et sacramenti hujus intelligentiam dividat generum varietate. Nam in eo quod ait, In te Deus est, naturae Dei patris in Deo filio docuit veritatem, cum in eo Deus intelligeretur esse qui Deus est. In eo vero quod subjecit: Et praeter te non est Deus: ostendit praeter eum Deum non esse, quia in se Deo Deus inesset. Hoc vero quod tertium est, Tu es Deus, et nesciebamus, humanae intelligentiae piam et fidelem testatur professionem, quae cognitis nativitatis mysteriis, et nomine (Emmanuel) ad Joseph per Angelum nuntiato confiteretur, Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator: subsistentem in eo Dei naturam intelligentes, cum in Deo Deus insit, nec praeter eum qui est Deus quisquam Deus alius sit: quia ipse Deus, et in eo Deus, alterius nobis cujusquam Dei non relinquat errorem. Et haec quidem Esaias, individuam atque inseparabilem Patris et Filii divinitatem testatus, ita prophetavit.
39 Ex Jeremia idem evincitur. — Jeremias vero non dispari prophetiae virtute, indiscretae a Deo patre naturae unigenitum esse Deum ita docuit, dicens: Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum. Qui invenit omnem vitam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec supra terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruc. III, 36). Quid alium Deum in filio Dei Deo haeretice supponis? Disce unum Deum verum intelligere et confiteri. Non alius Deus ad Christum deputatur ut Deus sit. Deus est ex natura, ex nativitate, ex Deo. Quod enim Deus est, ex Deo est, non etiam Deus alius est. Alius enim ad eum non deputatur; quia non est in eo alia praeter quam quae Dei est veritas. Quid verum et non verum, quid degenerem et nobilem, quid diversum et diversum sub unius Dei ementita religione componis? Deus est pater, Deus est et filius. In Deo Deus est; praeter eum Deus non est, non alter ad eum deputatur ut Deus sit. In his si unum magis quam solitarium Deum intelliges; Ecclesiae religionem profiteberis, quae Patrem in Filio confitetur. Sin vero unum Deum, ad solitarii significationem, sacramenti coelestis ignarus obtendis; extra cognitionem Dei es, Deum in Deo esse non confitens. ==131-132 LIBER SEXTUS.== Statim ab exordio repraesentat Arianam luem per omnes ferme imperii Romani provincias grassantem: cujus difficillima cura sit, quia error ex plurimorum assensu publicam sibi auctoritatem comparasset. Episcopali tamen officio, et plurimos ad veritatem revocandi spe adductus Hilarius fidei patrocinium suscipit. Arianarum partium epistolam in quarto licet libro, ut eam ex lege et prophetis refelleret, exscriptam, in hoc rursum exscribit, ut eamdem ex Evangeliis et apostolis plenius confutet. Quam deinde percurrens, nodos illius explicat ac venenum pandit: qui videlicet, haereticorum damnandorum obtentu, pias Ecclesiae voces, Filium ex Deo prolatum, homousion, lumen de lumine, et sine initio genitum, supprimere tentent, et exstincta fide haeresim inducere. Quocirca quod apud haereticos vitiosum est aperit, et ab Ecclesia damnari declarat, confirmatque quod in ea pie praedicatur. Tum ex occasione humanae rationis, qua compositum aut corporeum fore Deum volunt, si quod ex ipso aut ex utero ipsius genitum esse Filium scriptum sit, eum ex paterna substantia intelligamus: observat primo haeresim audacem quidem esse, sed prudentia destitutam: deinde negari non posse, quin Christus dixerit, Ex ipso sum; et, hoc dicendo, se neque ex nihilo, neque ex alia quam ex Patris substantia, neque cum eo ex quo est eumdem esse testificatus sit: demum nefas esse Deo non credere, adeoque humanae rationi quae Christi testimonio adversetur locum nullum esse, ac licet plura possent, aliud tamen ei opponi non debere. Hic commemorata haereticorum sententia, qua Christum filium ex adoptione, ex nuncupatione Deum, unigenitum ex privilegio, et ex ordine quem in rebus creatis obtinet primogenitum interpretantur, ad Deum sese convertit conquerentis ad modum, quod se per Moysen et prophetas deceperit, et evangelicis apostolicisque doctrinis immedicabiliter imbuto, novos illos doctores tam tarde sibi protulerit. Tandem ad veram fidem stabiliendam venit. Et quia Christo inesse naturam Dei sequitur, si verus sit filius Dei; postrema ac potissima hujus libri parte eum verum ac naturalem, et non adoptivum, Dei filium esse demonstrat testimonio Patris, Filii ipsius, apostolorum in unum conspirantium, ac seorsim Petri, Pauli, Joannis; nec non Marthae, caeci nati, daemonum, Judaeorum, quorumdam in mari periclitantium, gentium denique confessione. 1. Haeresis Ariana late serpens aegre depelli potest. — Non sum nescius, difficillimo me asperrimoque tempore scribere haec adversum vesanam impiorum haeresim, Dei filium creaturam esse affirmantem, aggressum fuisse; multis jam per omnes ferme Romani imperii provincias ecclesiis morbo pestiferae hujus praedicationis infectis, et velut ad piae fidei hujus male usurpatam persuasionem, longo doctrinae usu, et ementito nomine verae religionis imbutis, non ignorans difficilem esse ad emendationis profectum voluntatem, quam in erroris sui studio per plurimorum assensum auctoritas publicae jam sententiae contineret. Gravis enim et periculosus est error in plurimis: et multorum lapsus, etiamsi se intelligat, tamen exsurgendi pudore auctoritatem sibi praesumit, ex numero habens hoc impudentiae, ut quod errat, prudentiam velit existimari; et quod cum multis errat, intelligentiam esse asserat veritatis, dum minus erroris esse existimatur in multis. 133 2. Ad eam refellendam quid Hilarium moveat. — Ac mihi quidem praeter studii mei atque officii necessitatem, qua hoc Ecclesiae episcopus praedicationis evangelicae debeo ministerium; tamen eo propensior cura ad scribendum fuit, quo magis plures periculo infidelis intelligentiae detinebantur; uberius gaudium consectans ex salute multorum, si cognitis sacramentis perfectae in Deum fidei, impia humanae stultitiae instituta desererent, et se Deo redderent haereticis repudiatis, atque a cibo mortis, quo in laqueum aves solent illici, in volatum se liberae securitatis erigerent; sequerenturque Christum ducem, prophetas nuntios, Apostolos praevios, fidem consummatam, et salutem in Patris et Filii confessione perfectam; et cum dictum meminissent ore Domini: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23), ad honorificandum Patrem per honorem Filii se referrent. 3. Haeresis Arianae lues. — Emersit enim pestifera et letalis populis proxime lues, quae ingenti grassata contagio ruinam miserandae mortis invexit. Non enim tantum aut considentium ( f. concidentium) in chaos cum populis suis repens urbium vastitas, aut frequentes bellorum et funebres mortes, aut immedicatae aegritudinis populosa contagia desaevierunt, in quantum ad exitium generis humani haeresis haec funesta grassata est. Deo enim, cui omnia in mortuis vivunt, hoc solum perit quod sibi deperit. Nam judicaturus ipse de omnibus, et pro majestatis suae misericordia poenae meritum ignoranti moderaturus errori, negantes se non jam judicabit utique, sed negabit (Matth. X, 33; vid. Tr. psal. CXL, n. 8). 4. Quam subdole virus suum effundat. — Negat enim, negat furens haeresis sacramentum verae fidei, ad impietatis suae doctrinam religionis usa principiis, cum infidelitatis suae expositionem, ut superioribus libris continetur, ita coepit: « Novimus unum Deum solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem. » Ad id enim usurpatum proficit piae confessionis exordium, quo ait: « Unum Deum, et solum infectum, et solum sine initio: » ut per haec, quae religiose verbis ostentarentur, caetera impie subderentur. Nam post multa alia, quae de Filio pari quoque simulatae religionis professione protulerat, subjecit: « Creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae. » Et post multa alia, quibus, veritatis interjectis confessionibus, haereticae impietatis obumbraretur intentio, ut subsistere eum de non exstantibus argutae interpretationis subtilitate defenderet, ait: « Et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur. » Postremo quasi rebus jam omnibus validissime ad impietatis defensionem communitis, ne vel filius vel Deus intelligeretur, adjecit, « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Et quia nobis ex integro adversum hanc impiissimae doctrinae expositionem evangelicus nunc erit sermo; consequens existimavimus omnem jam in primo licet libro editionem hujus haereseos conscriptam, nunc quoque huic sexto inserere: ut recens lectio, et responsionis ad singula subjecta collatio, per evangelicas atque apostolicas institutiones invitis licet et contradicentibus sensum veritatis eliciat. Dicunt ergo. Exemplum blasphemiae. 5. Arii et asseclarum ejus ad Alexandrum epistola. — « Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti. Hunc Deum generasse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit. Natum autem non putative, sed vere obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit; nec sicuti Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; sed nec sicuti Hieracas lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed sicuti diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre. Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta ab ipso habentur: fons est autem omnium. 6. « Quapropter tres substantiae sunt, Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius. Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre substitit. Nec enim est aeternus aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti quidam dicunt, aut aliqui, duo non nata principia introducentes: sed sicut unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est. Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus. Principatur autem ei, utpote Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » 7. Venenum in hac epistola latens. — Quis non his sentiat lubricos serpentinae viae flexus, vel tortuosis spiris nodos vipereos non intelligat, quibus venenati oris principalis potestas collecto inflexi corporis orbe concluditur? Sed extensis omnibus atque absolutis, totum occultati capitis virus patebit. Ingeruntur enim nobis primum nomina veritatis, ut virus falsitatis introeat. Bonum in ore est, ut de corde malum subeat. Et inter haec nusquam audio ab his Deum Dei filium dici: nusquam Filium invenio ita praedicatum esse, quod filius sit. Nomen filii ingeritur, ut natura taceatur; natura adimitur, ut nomen alienum sit. Haereses caeterae praetenduntur, ut de se haeresis mentiatur (Idem notat Athanas. Or. I, p. 313). Unus solus Deus et solus verus ingeritur, ne verum ac proprium Dei filio relinquatur esse quod Deus est. 8. Quid jam sibi tractandum proponat Hilarius. — Quamquam igitur superioribus libellis (scil. IV et V) de Deo et Deo, et Deo vero ac Deo vero, et in Deo vero patre et in Deo vero filio uno vero Deo intelligendo secundum naturae unitatem, non secundum personae unionem, ex legis et prophetarum praedicationibus docuerimus; tamen perfecta fidei hujus absolutio ex evangelicis atque apostolicis est praestanda doctrinis, ut verus Dei filius Deus non alienae a Patre diversaeque naturae, sed ejusdem esse divinitatis, per veritatem nativitatis existens, possit intelligi. Nec sane quemquam tam amentem posse esse existimo, qui Dei de se professiones aut cognitas non intelligat, aut intellectas a se nollet intelligi, aut emendandas putet humanae opinione prudentiae. Sed antequam res ipsas salutarium sacramentorum loqui incipiamus; ne in aliquo sibi, editis haereticorum nominibus, haeresis professio blandiatur, demonstrandum est omne hujus argutae malitiae velamen: ut per quod se virus latens contegit, per id ipsum proditum sit et revelatum, et ad blandientis veneni intelligentiam publicae conscientiae sensus introeat. 9. Valentini commenta. Ecclesia ab his aliena. Prolationis nomine haeretici nativitatem nituntur abolere. — Volentes igitur haeretici Dei filium non ex Deo esse, neque de natura et in natura Dei ex Deo Deum natum, cum jam superius commemorassent unum Deum solum verum, neque adjecissent et patrem; ut unius veritatis esse Patrem et Filium exclusa proprietate nativitatis negarent, dixerunt, « Nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est: » ut sub specie haereseos Valentinae, nomine prolationis improbato, nativitatem Dei ex Deo improbarent. Valentinus enim ridicula quaedam et foeda commentans, cum praeter principem Deum, familiam deorum et numerosas aeternitatum potestates introduxisset, tunc prolatum Dominum nostrum Jesum Christum mysterio occultae voluntatis asseruit. Hanc ergo inanem prolationem, temerarii ac stulti auctoris furore quaesitam, evangelica atque apostolica Ecclesiae fides nescit. Ignorat enim Valentini bythona, et silentium, et ter denos aeonas: scit vero nihil aliud quam unum Deum patrem ex quo omnia sunt, et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, natum ex Deo Deum. Sed quia ex Deo Deus natus, neque per nativitatem suam Deo ademit esse quod Deus est, neque ipse in nativitate non Deus est; et quod Deus est, non coepit esse, sed natus ex Deo est; et quod nascitur, id ipsum secundum humanae naturae sensum videtur esse prolatum, ita ut prolatio ipsa nativitas esse existimetur: idcirco tentatum est per Valentini haeresim prolationis nomen excludi, ne nativitatis veritas permaneret; quia prolationis intelligentia, opinione terrena, non multum esset a natura terrenae nativitatis aliena. Naturae humanae tarda ac difficilis ad res divinas intelligentia exigit, de his, quae semel dicta a nobis sunt (lib. I, n. 10 et lib. IV, n. 2), frequentius admoneri, ne satisfacere sacramentis divinae virtutis, humanae comparationis exempla credantur; sed tantum ad imbuendum spiritaliter de coelestibus sensum, speciem terreni generis afferri, ut per hunc naturae nostrae gradum ad intelligentiam divinae magnificentiae provehamur. 138 Non est autem secundum humanarum nativitatum prolationes, Dei nativitas aestimanda ( al. existimanda). Ubi enim unus ex uno est, et Deus natus ex Deo est, affert tantum significationis intelligentiam terrena nativitas: caeterum non satisfacit comparationis exemplo origo nascentium, quae habet in se et coitum, et conceptum, et tempus, et partum; cum Deus ex Deo natus nihil aliud intelligendus sit esse, quam natus. Et quidem de divinae nativitatis, secundum fidem evangelicam atque apostolicam, veritate suo loco tractabimus: interim tamen haereticae artis ingenium ostendi debuit, quae, ad veritatem nativitatis abolendam, prolationis nomen exstingueret. 10. Manichaeum damnant, ut ὁμοούσιον removeant. Ecclesia nescit in filio portionem Dei, sed plenitudinem. — Tenet vero etiam in caeteris ejusdem artis suae malignam fraudulentiam, dicens: « Nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit. » Negata superius prolatio est, ut nativitas negaretur: nunc quoque sub Manichaei nomine neganda unius substantiae infertur et portio, ne Deus ex Deo esse credatur. Manichaeus enim abrupti in improbanda lege ac prophetis furoris, et diaboli quantum in se est professus assertor, et solis sui nescius cultor, id quod in Virgine fuit, portionem unius substantiae praedicavit, et id Filium intelligi voluit, quod ex Dei substantia parte aliqua deductum apparuerit in carne. Ut igitur unigeniti filii nativitas, et unius substantiae nomen tolleretur, portio unius substantiae in nativitate Filii praetenditur: ut quia profane ea, quae ex portione unius substantiae nativitas asserta est, praedicatur; primum nativitas ipsa non esset, quae in Manichaeo esset ex portionis professione damnata; tum deinde nomen ac fides unius substantiae tolleretur, quia apud haereticos ex portione competeret; et per id non ex Deo Deus esset, quod in eo divinae naturae proprietas non inesset. Quid vesanas sollicitudines ementita religionis specie impius furor simulat? Manichaeum, secundum haereticae insaniae praedicatores, pia Ecclesiae fides damnat. Nescit enim in Filio portionem: sed scit Deum totum ex Deo toto: scit ex uno unum; non desectum, sed natum: scit nativitatem Dei nec diminutionem esse gignentis, nec infirmitatem esse nascentis. Si ex se scit, infer calumniam temerarie usurpatae scientiae: si vero de Domino suo didicit, nativitatis suae scientiam permitte nascenti. Haec enim ita ei a Deo unigenito comperta sunt, quod Pater et Filius unum sunt, quod plenitudo deitatis in Filio est: per quod et portionem unius substantiae odit ad Filium, et per nativitatis veritatem, verae divinitatis proprietatem veneratur in Filio. Sed reposita pleniore singularum responsionum absolutione, per reliqua curramus. 11. Sabellium respuunt, ut naturae in Patre et Filio unitatem auferant. — Namque id sequitur: « Nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem. » Ignorat evangelica atque apostolica sacramenta sic credens Sabellius. Sed hoc non simpliciter ab haereticis in haeretico damnatur. Volentes enim nihil inter Patrem et Filium esse unum, divisae a Sabellio unionis crimen exprobrant: cujus unionis divisio non nativitatem intulit, sed eumdem divisit in Virgine. Nobis autem in confessione nativitas est: et unionem detestantes, unitatem divinitatis tenemus; scilicet ut Deus ex Deo unum sint in genere naturae, dum quod per nativitatis veritatem ex Deo in Deum exstitit, non aliunde quam ex Deo esse substiterit. Quod autem non aliunde quam ex Deo manet, maneat necesse est in ea veritate qua Deus est: ac per hoc unum sunt, cum qui ex Deo Deus est, neque aliud ipse est, neque aliunde quod Deus est. Idcirco autem unionis in Sabellio impietas praetenditur, ut Ecclesiae fidei unitatis religio auferatur. Persequar deinde et caetera haeretici ingenii artificia, ne forte suspiciosis magis quam veris sollicitudinibus, malevolus interpres alienae simplicitatis existimer: ostensurus totius professionis conclusione, in quem se exitum praemissio tam subdoli sermonis instruxerit. 12. Lumen ex lumine Filium Hieracas prave intelligit. Qui intelligat Ecclesia. — Id enim sequitur: « Sed nec sicut Hieracas, lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes. Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Hieracas nesciens Unigeniti nativitatem, nec evangelicorum sacramentorum virtutem adeptus, unius lucernae duo lumina praedicavit, ut lychnorum bipertita divisio substantiam Patris et Filii aemularetur, quae ex unius vasculi unguine accenderetur in lumen: tamquam esset substantia exterior, ut olei in lucerna, continens luminis utriusque naturam; vel certe ut lampas papyro eodem intexta, utroque capite luceret, essetque media materies lumen ex se utrumque protendens. Haec stultitiae humanae error invexit, dum quod sapiunt, ex se potius quam ex Deo sapiunt. Sed quia verae fidei professio est, ita Deum ex Deo natum ut lumen ex lumine, quod sine detrimento suo naturam suam praestat ex sese, ut det quod habet, et quod dederit habeat, nascaturque quod sit; cum non aliud, quam quod est, natum sit; nativitas acceperit quod erat; nec ademerit quod accepit; sitque utrumque unum, dum ox eo quod est nascitur, et quod nascitur, neque aliunde, neque aliud est; est enim lumen ex lumine: ut ergo fidei hujus intelligentia averteretur, Hieracae lampas vel lucerna ad crimen confitendi ex lumine luminis objecta est; ne dici religiose existimetur, quod impie dictum et nunc et ante damnatum est. Absiste, absiste inanissime timor haereticorum, nec patrocinium ecclesiasticae fidei falsa sollicitae assertionis opinione mentire. Nihil corporale secundum nos, nihil inanimum in Dei rebus est: quod Deus est, Deus totum est. Nihil in eo, nisi virtus, nisi vita, nisi lux, nisi beatitudo, nisi spiritus est. Materies hebetes natura illa non recipit, neque ex diversis constat ut maneat: Deus, ut est Deus, quod est permanet: et permanens Deus Deum genuit. Non continentur, ut lampas et lampas, aut lychnus et lychnus, exteriore natura. Unigeniti ex Deo Dei nativitas non series est, sed progenies, non tractus est, sed ex lumine lumen. Luminis naturae unitas est, non ex connexione porrectio. 13. Dei ex Deo nativitas impugnata, asseritur. — Jam vero in eo quanta haereticae astutiae et quam callida professio fuit: « Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Deus, qui ex Deo natus est, non utique natus ex nihilo est, neque de non exstantibus natus est; sed nativitatis suae viventem habuit naturam. Nec idem Deus, qui erat; sed Deus ex Deo, qui erat, natus est: et nativitas habuit originis suae in ipsa sua nativitate naturam. Si ex nostro loquimur, insolentes sumus: sin vero ad loquendum edoctos nos per Deum docebimus, nativitas Dei secundum doctrinam Dei est confitenda. Hanc igitur in Patre et Filio naturae unitatem, et hoc viventis nativitatis inenarrabile sacramentum excludere haereticus furor tentans ait, « Non eum, qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Quis enim tam vesanus erit, ut defecisse a se Patrem putet; ut idem, qui fuerat, postea nasceretur vel supercrearetur in filium; et esset abolitio Dei, ut succederet de abolitione nativitas, cum nativitas manentem testetur auctorem? Vel quis tam demens est, ut substitisse filium nisi ex nativitate fateatur? Quis porro tam vecors, qui non exstitisse Deum ex eo quod Deus nascitur audeat praedicare? Non enim qui manebat Deus, sed ex manente Deo Deus natus est, tenens in se naturam gignentis in nativitate naturae. Nativitas autem Dei, quae ex Deo in Deum exstitit, non quae non erant tenet, sed quae Dei manebant et manent, obtinuit veritate nascendi. Non ergo qui erat natus est; sed ex his atque in his, quae Dei erant, Deus natus exstitit. Omnis igitur hic superior haereticae fraudulentiae sermo hanc viam impiissimae doctrinae suae praeparavit: ut Unigenitum Deum negatura, tamquam ratione veritatis ante praemissa, ex nihilo potiusquam ex Deo natum praedicaret, nativitatem ejus ad creationis referens de non exstantibus voluntatem. 14. Qua arte Filium ex nihilo innuant. — Denique post multa ad id tamquam ex praeparato sibi aditu prorupit dicens: Filius autem sine tempore editus et ante saecula creatus et fundatus, non fuit antequam nasceretur. Temperavit se, quantum putat, haereticus sermo et ad impietatis confirmationem, et ad calumniae, si quaestio intenderetur, excusationem, dicens: non erat antequam nasceretur: ut in eo quod non fuit antequam nascitur, naturam ei subsistentis originis denegaret, et coepisset esse de nihilo, cui ante nativitatem suam existens non daretur auctoritas: tum porro si irreligiose hoc dictum existimaretur, adesset ei prompta defensio, quia nasci qui erat non potuit; neque qui antea esset, nascendi causam per quam esset habuisset; cum nativitas ad id proficiat, ut subsistat esse qui nascitur. O stulte atque impie, quis nativitatem exspectet in eo, qui sine nativitate subsistat? Aut quomodo qui est nasci existimandus est, cum nativitas natura nascendi sit? Sed subdole ad negandam ex Deo patre unigeniti Dei nativitatem contendens, per id quod non fuit ante quam nasceretur evadere voluisti; quod Deus, ex quo Dei filius natus est, erat; maneretque Dei natura, ex qua filius Deus nativitate subsistit. Si igitur ex Deo natus est, manentis naturae confitenda nativitas est; non ut Deus qui erat nasceretur, sed ut ex Deo qui erat Dei nativitas intelligeretur. 15. Haeresis audax, sed imprudens. In quibus aegre, in quibus facilius curetur. — Sed irreligiosos aestus suos calor haereticus non continet; et per id quod ait, non erat antequam nasceretur, id laborans, ut de non exstantibus nasceretur, id est, non a Deo patre in Deum filium vera et perfecta nativitate natus esset, in ipsa totius expositionis conclusione ad ultimum et profanissimum irreligiosi furoris sui prorupit ardorem, dicens: « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Gravis et multae difficultatis labor esset veritatem religionis adversum falsitatis impietatem tueri, si quantum audet impietas, in tantum consuleret prudenter. Sed bene, quod irreligiositatis voluntas ex inopia prudentiae est. Et idcirco cum facilis sit adversum stultitiam responsio, emendatio tamen difficilis stultorum est: per quam primum et ratio intelligentiae non quaeritur, et deinceps ab intelligente intimata non capitur. Sed si quos timor Dei et intelligentiae ignoratio, non impietatis voluntas per stultitiae sensum detinuerit in errore, spero ut ad emendationem proclives sint; cum impietatis stultitiam absolute veritatis sit demonstratio proditura. 16. Filius ut ex ipso Deo neque ipse qui Pater, neque aliud, neque ex nihilo. — Dixistis, o stulti, qui et hodie idem dicitis, nescientes in Deum sapere, si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Pater exivi et veni. Quaero a te, hoc totum dictum a Deo, anne non dictum sit? Dictum utique est: et necesse est, cum a Deo de se dictum sit, non aliter intelligendum esse quam dictum est. De dictis suo loco, demonstratis singulorum quorumque virtutibus, tractabimus. Interim tamen uniuscujusque intelligentiam consulo, quid existimet in eo, cum dictum sit ex ipso: utrumne ex altero intelligendum sit, an ne ex nullo, an vero ipse ille credendus sit? Ex altero non est: quia ex ipso est, id est (ita ut non), ne aliunde, praeter quam ex Deo Deus sit. Ex nihilo non est: quia ex ipso est; demonstratur enim natura unde nativitas est. Ipse non est: quia ubi ex ipso est, nativitas filii refertur ex patre. Deinde cum significatur ex utero, interrogo an credi possit esse natus ex nihilo, cum nativitatis veritas per corporalium efficientiarum nomina reveletur? Non enim membris corporalibus consistens Deus, cum generationem Filii commemoraret, ait: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3); sed inenarrabilem illam unigeniti ex se filii nativitatem ex divinitatis suae veritate confirmans, ad intelligentiae, fidem locutus est; ut de divinis suis rebus, secundum humanam naturam, humanae naturae sensum ad fidei scientiam erudiret: ut cum ait ex utero, non ex nihilo creatio substitisse, sed ex se Unigeniti sui naturalis nativitas doceretur. Postremo quod dixit: Ex Patre exivi, et veni (Job. XVI, 27), utrum ambiguitatem reliquerit, quin intelligeretur non aliunde quam ex Patre esse quod Deus est? Ex Patre enim exiens, neque aliam nativitatis habuit naturam, neque nullam: sed eum sibi testatur auctorem, ex quo se profitetur exisse. De his autem demonstrandis atque intelligendis posterior mihi sermo est. 17. Deo de se non credere nefas. — Interim tamen hoc videamus, qua hominis fiducia intelligenda de Deo inhibentur, quae quod a Deo de se dicta sint non negantur. O gravissimum humanae stultitiae atque insolentiae dedecus, professionis suae de se Deum non modo arguere non credendo, sed emendando damnare; et illud ineffabile in eo naturae suae virtutisque secretum, humanis contaminare et impugnare doctrinis, et haec audere loqui: Si, inquit, ex Deo est Filius, demutabilis et corporeus Deus est, qui ex se protulerit vel extenderit, quod sibi esset in filium! Quid sollicitus es, ne demutabilis Deus sit? Nos nativitatem confitemur, nos unigenitum praedicamus ex Deo docti: tu, ne nativitas maneat, ne unigenitus Deus in Ecclesiae fide sit, naturam indemutabilis Dei quae nec extendi nec protendi possit opponis. Afferrem tibi, infelix error, etiam ex rebus mundi quarumdam naturarum quae gignuntur exemplum, ne nativitatem protensionem existimares, ne nascentium naturas detrimenta crederes esse gignentium, ut etiam multa sine corporali admixtione ex viventibus in viventes animas gignerentur: nisi nefas esset, Deo de se non credidisse; et ultimi furoris vesania judicaretur, adimere auctoritatem ad fidem, cui venerationem profitearis ad vitam. Si enim non nisi per eum vita est, quomodo non per eum fides vitae est? Fides autem vitae quomodo in eo est, qui sibi de se testis infidelis habeatur? 145 18. Filii nuncupationes qui ab haereticis intellectae. — Usurpas enim, impiissime haeretice, nativitatem Filii ad creationis voluntatem; ut non ex Deo natus sit, sed volente eo qui creavit, ex creatione substiterit. Et tecum idcirco non Deus est, quia manente Deo uno, non teneat Filius originis suae in nativitate naturam; sed in substantiam alteram conditio, ipse tamquam unigenitus conditionibus et facturis caeteris praestantior sit: substitutus tamen, ut creationis indultae sibi habeat substitutionem, non Dei attulerit ex generatione naturam; et natum dicas, quod substitit ex nihilo: filium autem idcirco nuncupes, non quia ex Deo natus est, sed quia per Deum creatus est; quia et homines religiosos appellatione hujus nominis dignos a Deo habitos memineris: tum porro ei non alia conditione Dei nomen indulgeas, quam ea qua dictum sit: Ego dixi, dii estis: et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6), ut utatur dignatione in vocabulo nuncupantis, non naturae in nomine veritate; sitque tecum ex adoptione filius, deus ex nuncupatione, unigenitus ex privilegio, primogenitus ex ordine, totus creatio, ex nullo Deus; quia generatio ejus non naturalis ex Deo nativitas sit, sed substantia creaturae. 19. Quid Scripturis de Deo edoctus sit Hilarius. — Ac primum orata a te impatientissimi doloris mei venia, loqui me apud te, omnipotens Deus, patere, et me terram ac cinerem, charitatis tamen tuae religione devinctum, liberum in haec verba permitte. Ego infelix nihil antea fui, et vitae sensu expers, sine mei intelligentia, eo quod sum carebam. Sed misericordia tua ad vivendum mihi causa est: et non ambigo, quin tu bonus bonum mihi statueris esse quod natus sum. Neque enim, qui mei non eges, ad mali me originem inchoasses. Sed cum me in vitam animatum, rationis quoque intelligentem praestitisses; ad cognitionem me tui sacris, ut arbitror, per servos tuos Moysen et prophetas voluminibus erudisti, ex quibus te non in solitudine tua venerandum prodidisti. Cognovi tecum illic Deum, non alterum in natura, sed in sacramento substantiae tuae unum. Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae, dum quod tu Deus es, in eo qui ex te est, inesses: non ut idem tu esses, et inesses; sed inesse te in eo, qui ex te esset, perfectae nativitatis veritas edoceret. Hoc mihi rursum evangelicae atque apostolicae voces loquuntur, et ex ipso sacro Unigeniti tui ore condita in libros ( al. in libris) verba testantur, Filium tuum ex te ingenito Deo unigenitum Deum, hominem ex Virgine ad mysterium salutis meae natum: in quo te generationis ex te veritas contineret, et quem in te manentis ex te nativitatis natura retineret. 20. Eorum quibus credidit commendatio. — In quod me, oro, profundum desperati reditus mersisti? Haec enim ego ita didici, ita credidi, et ita confirmatae mentis fide teneo, ne aut possim credere aliter, aut velim. Quid me miserum de te fefellisti, et infelicem carnem atque animam alienae a te cognitionis doctrina perdidisti? Decepit me post rubri maris divisionem gloria descendentis de monte Moysi, et omnia tecum arcanorum coelestium secreta cernentis (Exodi XXXIV, 29). Huic ego de te verbis tuis credidi. Perdidit me repertus secundum cor tuum David (Act. XIII, 22), et dignus Salomon divinae sapientiae munere (III Reg. III, 12), et viso Domino Sabaoth Esaias praedicans (Esa. VI, 1), et ante conformationem santificatus in utero Jeremias eradicandarum et plantandarum gentium prophetes (Jerem. I, 5), et mysterii resurrectionis Ezechiel testis (Ezech. XXXVII), et vir desideriorum Daniel temporum conscius (Dan. IX, 23), et prophetarum consecratus chorus, et omne praedicationis evangelicae sacramentum, electus ex publicano Matthaeus in Apostolum, et ex familiaritate Domini revelatione coelestium mysteriorum dignus Joannes (Matth. XVI, 18), et post sacramenti confessionem beatus Simon aedificationi Ecclesiae subjacens et claves regni coelestis accipiens, et reliqui omnes sancto Spiritu praedicantes, et ex persecutore apostolus vas electionis tuae Paulus (Act. IX, 15), in profundo maris vivens (II Cor. XI, 25), in coelo tertio homo (Ibid. XII, 2), in paradiso ante martyrium, in martyrio perfectae fidei consummata libatio (II Tim. IV, et 7). 21. Quam firma illius de Filii cum Patre aequalitate fides; et unde firma. — Ab his ego quae teneo edoctus sum, his immedicabiliter imbutus sum. Et ignosce, omnipotens Deus, quia in his nec emendari possum, et commori possum. Tarde mihi hos impiissimos, quantum ego arbitror, doctores aetas hujus nunc saeculi protulit. Sero hos habuit fides mea, quam tu erudisti, magistros. Inauditis ego his nominibus in te ita credidi, per te ita renatus sum; et exinde tuus ita sum. Omnipotentem te scio, nec consciae tibi tantum atque ipsi Unigenito tuo nativitatis inenarrandae exspecto rationem. Impossibile enim tibi nihil est, et genitum a te filium omnipotentiae tuae virtute non ambigo. Ambigens enim, jam omnipotentem te negabo. Bonum te etiam ex nativitate mea didici: atque ob id non invidum te bonorum tuorum in Unigeniti tui nativitate esse confido. Credo enim, quod quae tua sunt, ejus sint; et quae ejus sunt, tua sint. Sapientem te mihi etiam ipsa mundi creatio prodidit: Sapientiam te tuam, non dissimilem, ex te genuisse mihi conscius sum. Vere et unus mihi Deus es: sed non aliud in eo, qui ex te Deo est, credam inesse, quam tuum est. Et in eo me judica, si mihi crimen est, nimium me per Filium tuum et legi, et prophetis, et apostolis credidisse. 22. Christus si verus Dei filius, est quoque verus Deus. Vere Dei filium eum esse multis modis notum est. — Sed cesset sermo temerarius, et ex his, in quae demonstrandae stultitiae haereticae necessitate proruperat, in reddendae potius rationis ministerium decedat: ut si qui adhuc salvi esse possunt, ad fidem teneant evangelicae doctrinae atque apostolicae iter, ac verum Dei filium non ex adoptione, sed ex natura intelligant. Hunc enim responsionis nostrae esse ordinem convenit: ut primum Dei filium esse doceamus: ut natura in eo divinitatis, per quod filius est, absoluta sit. Id enim maxime haeresis, de qua nunc agitur, elaborat, ne Dominus noster Jesus Christus vere Dei filius Deus verus sit. Vere Dei filium unigenitum Deum Dominum nostrum Jesum Christum esse ac doceri, multis modis cognitum est, dum de eo testatur Pater, dum de se ipse profitetur, dum apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones confitentur, dum Judaei negant, dum gentes in passione cognoscunt. Neque enim ex communione nuncupationis est, quod de proprietatis fide dicitur. Et cum omnia, quae Christus Dominus aut egit aut docuit, ultra omnia eorum sint qui filii nuncupantur; et in iis omnibus, quae praecipua sint Christi, hoc vel potissimum doceatur esse, quod Dei filius est: non est in eo filii ex generali familiaritate cognomen. 23. Non adoptivum, sed proprium esse Pater testatur. — Non contamino veritatis fidem, ut hoc verbis meis adstruam. Loquatur, ut saepe solitus est, de Unigenito suo Pater, ne sub consummandi baptismi sacramento Jesus Christus ignorabilis possit esse per corpus: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17). Rogo in quo veritas deperit, et in quo infirma fides professionis est? Non annuntiatus per angelum de sancto Spiritu partus ex virgine, non index Magis stella, nec adorati in cunis honor, nec baptizandi sub Baptistae professione virtus satis esse ad demonstrationem majestatis existimantur: Pater de coelo loquitur, et ita loquitur: Hic est filius meus. Quid sibi vult non cognominum, sed pronominum fides? Cognomina enim nominibus adduntur, pronomina vero obtinent in se nominum virtutem. Proprietatis autem significatio est, ubi et hic est dictum esse auditur, et meus est. Et intellige quae sit veritas et ratio dictorum. Legeras: Filios genui, et exaltavi (Esai. I, 2): sed non legeras, filios meos: genuerat enim eos sibi per divisionem gentium, et plebem haereditatis in filios. Ne igitur per communionem adoptivae haereditatis cognomentum filii unigenito Deo adderetur, naturae veritas per significationem proprietatis ostensa est. Assignetur sane hoc communionis in Christo nomen, ut filius sit, si de quoquam dictum reperietur: Hic est filius meus. Sin vero proprium ac singulare ei est: Hic est filius meus; quid calumniam Deo patri professae de filio proprietatis afferimus? Anne tibi in eo, quod dicitur hic est, non hoc significari videtur: Alios quidem cognominatos ab eo in filios, sed hic filius meus est; donavi adoptionis plurimis nomen, sed iste mihi filius est: ne quaeras alium, ne non hunc esse credas; hunc ego tamquam digito indice ac verbi significatione contingo, qua dico et meus est, et hic est, et filius est? Quid post haec intelligentiae poterit esse, ne non esse credatur? Et haec quidem paternae vocis significatio ea fuit, ne qui ad implendam omnem justitiam baptizandus esset, quid esset ignoraretur: sed ut qui ad sacramentum salutis nostrae homo cernebatur, Dei voce Dei filius nosceretur. 24. Idem denuo declarat. Filii dictis auctoritatem praestat. — Et quia in fidei hujus confessione credentium vita esset (non enim alia aeternitatis vita est, nisi Jesum Christum unigenitum Deum sciamus esse Dei filium); vox e coelis rursum ab Apostolis iteratae hujus significationis auditur; ut id firmius crederetur ad vitam, quod non credidisse mors esset. Namque cum Dominus in monte majestatis suae habitu constitisset, Moyse atque Elia assistentibus, et ad visionis ac vocis fidem tribus columnis ecclesiarum testibus assumptis, haec vox paterna de coelo est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui, hunc audite (Matth. XVII, 5). Non ad confirmationem honoris claritas conspecta satis fuerat; voce designatur: Hic filius meus est. Apostoli gloriam Dei non ferunt, et mortales oculi hebetantur ad visum, et consternata ad metum Petri et Jacobi et Joannis fides concidit: adest tamen auctoritatis paternae professio, et filius hic per proprietatem significantis ostenditur. Neque solum veritas filii per hoc, quod et hic et meus est, intimatur; sed additur, Hunc audite. Testimonium quidem Patris e coelo est: sed testimonium Filii confirmatur in terra, nam audiendus ostenditur. Et quamquam ambiguitas per professionem paternam non relinquatur, tamen et Filii de se professio credenda decernitur, et eo usque veritas in eo filii docetur, ut paternae vocis confirmatio audiendi a nobis postulet obsequelam. Igitur quia paternae voluntatis haec vox est, ut Filius audiatur; audiamus Filium de se quid sit ipse profitentem. 25. Christus et Deum sibi patrem et se Filium ejus merito nuncupat. — Neminem autem tam alienum a communi sensu existimo esse, ut cum in omnibus Evangeliorum libris ex professione Filii assumptionem corporeae humilitatis intelligat, cum ait: Pater, clarifica me (Joan., XVII, 5); et rursum frequentissime: Videbitis Filium hominis (Matth., XXVI, 64); et illud: Pater major me est (Joan., XIV, 28); sed et hoc: Nunc anima mea turbata est valde (Joan., XII, 27); vel etiam hoc: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46)? et multa alia istius modi, de quibus suo ordine erit sermo: tamen in hac tam assidua humilitatis contestatione insolentiae eum arguat, quod sibi patrem Deum dicat, cum ait: Omnis plantatio, quam non plantavit pater meus, eradicabitur (Matth., XV, 13); vel illud: Domum patris mei domum fecistis negotiationis (Joan., II, 16); et ubicumque semper patrem sibi Deum nominat, temerariae praesumptionis potius sit, quam confidentis naturae, quae conscia nativitatis suae teneat veritatis nomen in patre. Humilitatis igitur professio frequens non habet hoc insolentiae vitium, ut sibi aliena vendicet, et non sua defendat, et proprie Deo coaequanda praesumat. Nec pari temeritate, qua patrem nuncupat, se quoque filium profiteatur dicens: Nec enim misit Deus filium suum in hunc mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus fiat mundus per eum (Joan., III, 17); vel iterum: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 35)? Quid nunc agimus, concedentes tantum Jesu Christo nomen adoptionis? per quod et in patre sibi Deo nuncupando temerariae eum arguimus praesumptionis. Paterna de coelo vox est: Hunc audite (Matth., XVII, 5). Audio: Pater, gratias ago tibi (Joan., II, 41): audio, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum (Joan., X, 36): si non credo nominibus, si naturam vocabulis non intelligo, qui credendum et intelligendum sit quaero. Non mihi relinquitur alia suspicio. Auctoritas paterna de coelo est: Hic est filius meus. Professio filii de se est : Domum patris mei, et Pater meus. Professio nominis salus est, cum interrogatio fidem postulat, dicens: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 14)? Proprietatis nomina sequuntur, ubi meus est. Tibi quaero, haeretice, unde alia praesumptio sit. Adimis Patri fidem, filio professionem, nominibus naturam: vim verbis Dei affers, ne sint quod enuntiant. Impietatis tuae sola impudentia est, ut mentitum de se Deum arguas. 26. Proprietates filii ad nomen adjectae. Opera testantur filium eum esse. — Quamquam igitur sola simplex confessio naturae nomina ostendat, ut de quo dictum est: Hic est filius meus, et ad quem dictum est, Pater meus, hoc sint quod nuncupantur: tamen ne aut adoptionis in Filio nomen sit, aut honoris in Patre: videamus quae proprietates per Filium ad filii nomen adjectae sint. Ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. II, 27). Ad id quod dictum est: Hic est filius meus, et Pater meus, utrumne sibi convenit: Nemo novit Filium nisi pater, neque Patrem quis novit nisi Filius? Non enim nisi per mutuam testificationem cognosci vel per Patrem Filius, vel per Filium Pater potuit. Vox e coelis est: sermo etiam Filii est. Tam ignorabilis est Filius, quam et Pater. Omnia ei tradita sunt: et in omnibus nihil intelligitur exceptum. Si potestas exaequata est, si secretum cognitionis aequale est, si natura in nominibus est: quaero quomodo quod vocantur non sunt, quorum et vis in potestate, et difficultas in cognitione non differt. Non fallit itaque in vocabulis Deus, nec se aut Pater mentitur, aut Filius: et accipe quam in his fides nominum sit. 152 27. Opera testantur filium eum esse. Nil aliud asserit Patris testimonium. Christus a filiis adoptivis secernitur. — Ait enim: Opera enim quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater misit me: et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me (Joan., V, et 37). Unigenitus Deus non nominis tantum testimonio, sed etiam virtutis, docet se esse filium: opera enim ejus, quae facit, testantur a Patre se missum. Quaero, quam rem opera testentur? Missum namque esse. Itaque et Filii obedientia et paterna auctoritas docetur in misso, dum alterius opera esse non possunt quae facit, nisi ejus qui missus a Patre sit. Sed opera non sufficiunt incredibilibus ad testimonium, quod se Pater miserit. Sequitur namque: Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me; neque vocem ejus audistis, neque figuram ejus vidistis (Joan., V, 37). Quaero quod testimonium Patris de eo fuerit. Evolve evangelica volumina, et totum eorum opus recense. Da testimonium Patris, praeter quam quod auditum est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth., III, 17), et: Tu es filius meus (Marc., I, 11). Hoc Joannes licet non ignarus audivit, tamen ad doctrinam nostram paternae vocis testimonium mittitur: nec hoc sufficit. Joannes quidem in deserto dignus hac voce est, sed et apostoli non fuerunt hujus testimonii auctoritate privandi. Eadem de coelo ad eos vox adest: sed accipiunt plus Joanne. Joannes enim jam ab utero prophetans non eguit hac voce: Hunc audite. Audiam plane: nec quemquam praeter hunc audiam, nisi eum qui audierit ut doceret. Si nullum aliud Patris de Filio testimonium exstat in libris, quam quod hic filius suus sit: testimonii hujus veritas est, ut opera ipsa Patris, quae gerit, veritatem testimonii hujus affirment. Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint? Testatus est Pater de Filio, operibus suis Filius testimonio se Patris exaequat: cur non videatur esse in eo, id est filii veritas quae dicitur et probatur? Non est per Deum patrem filii nomen in Christo ex adoptione bonitatis: neque sanctitate meruit hoc nomen, sicut plures post confessionem fidei Dei filii sunt. Proprietatis enim in his significatio nulla est: nominis namque tantum, ut Deo dignum est, indulta dignatio est. Aliud est hic est, et hic meus est, et hunc audite: in hoc veritas est, natura est, fides est. 28. Filii a Deo nativitas, et adventus ad nos ostenditur. Qui solus novit Patrem quia ab eo est, creatus non est. — Nec sane quidquam de se minus Filius hac paternae significationis proprietate testatur. Ut enim in eo quod ait Pater, Hic est filius meus, naturae demonstratio est, et in eo quod subjecit, Hunc audite, sacramenti et fidei, ob quam e coelis venit, auditio est, cum eum ad salutarem confessionis doctrinam admonemur audire: ita in eo Filius et nativitatis veritatem docuit et adventus, dicens: Neque me scitis, neque unde sim nostis: nec enim a me veni, sed est verax qui misit me, quem vos nescitis; sed ego novi eum, quoniam ab eo sum, et ipse me misit (Joan. VII, et 29). Patrem nemo novit, et frequens hinc professio Filii est (Matth. XI, 27). Idcirco autem soli sibi esse cognitum dicit, quia ab eo sit. Quaero autem utrum id, quod ab eo est, opus in eo creationis an naturam generationis ostendat. Si opus creationis est, universa quoque, quae creantur, a Deo sunt. Et quomodo Patrem non universa noverunt, cum Filius eum idcirco, quia ab eo est, non nesciat? Quod si creatus potius, quam natus, videbitur in eo quod a Deo est; cum a Deo cuncta sint, quomodo non cum caeteris Patrem quae ab eo sunt ignorat? Sin vero idcirco ei, quia ab eo sit, cum nosse sit proprium; quomodo non hoc ei, quod ab eo est, erit proprium? scilicet ut verus filius ex natura sit Dei; cum idcirco Deum solus noverit, quia solus ab eo sit. Habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis: et quod ab eo est, non creaturae in eo virtutem (nam omnia ad eo per virtutem creationis exsistunt), sed nativitatis veritatem ( supple, habes), per quam solus Patrem novit, cum caetera eum quae ab eo sunt ignorent. 29. Illud ab eo sum, referri nequit ad carnem. Neque est creatus qui nescitur unde sit. — Tamen ne forte id quod ab eo est, ad adventus sui tempus haeresis invaderet, continuo subjecit: Quoniam ab eo sum, et ipse me misit. Tenuit ordinem evangelici sacramenti, natum se professus et missum: ut et quis esset, et unde esset, secundum superiorem sententiam nasceretur. Neque enim id ipsum est ab eo sum, et ipse me misit: sicuti non idem est neque me scitis, neque unde sim nostis. Numquid non omnis homo in carne licet natus, secundum sensum communis opinionis ex Deo est? Et quomodo negat, ab his vel se ipsum, vel unde ipse sit sciri: nisi id unde est, ad naturae suae referret auctorem? qui idcirco ignorabilis esset, quia ipse esse filius Dei ignoraretur. Discute, infelix, stultitia quid illud sit: Neque me scitis, neque unde sim nostis. Omnia utique ex nihilo, et usque adeo ex nihilo, ut etiam unigenitum Deum ex nihilo substitisse sisausa mentiri. Quid ergo est, quod impii et Christum nesciunt, et unde sit nesciunt? Nam id, quod unde sit ignoratur, naturam ex qua est, dum unde sit nescitur, ostendit. Ignorari enim unde sit non potest, quiquid substitit ex nihilo: quia hoc ipsum, quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem ejus unde sit non habet. Non ex se est autem ille qui venit; sed qui misit eum verax est, quem impii nesciunt. Jam ergo ille qui misit, ipse est qui misisse ignoratur. Ab eo ergo, qui misit, est ille qui missus est: et ab eo est unde esse nescitur; et ob hoc qui sit ipse nescitur, dum ignoratur a quo sit. Non novit Christum, qui unde Christus sit nescit; nec filium confitetur, qui negat natum; nec natum intelligit, qui putavit ex nihilo. Ex nihilo autem usque adeo non est, ut impii unde sit nesciant. 30. Deus iis solis est pater qui filium colunt, non ut adoptivum. Exire ex Deo quid sit. Filii diligendi causa, ratio nascendi. — Nesciunt plane, nesciunt, qui naturam nomini adimunt, qui nescientes non amant scire. Et audiant Filium scientiae hujus ignorationem impiis ex exprobrantem, tum cum sibi patrem Deum Judaei dicerent; ait enim: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi, et veni: nec a me veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42). Religiosi nominis assumptionem Dei filius in his qui se Dei filium confitentes patrem sibi Deum dicerent, non improbavit; sed temerariam Judaeorum usurpationem, patrem sibi Deum praesumentium, per id quod se non diligerent, objurgat: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi. Omnibus, quibus per fidem Deus pater est, per eam fidem pater est, qua Jesum Christum Dei filium confitemur. Confiteri autem filium secundum generale sanctorum nomen, quid habet fidei, ut dicamus, Unus ex filiis est? Sed numquid et caeteri in hac creaturae suae infirmitate non filii sunt? In quo ergo filium Dei Jesum Christum fides confessa praecellit, cum ei secundum filios, filii non natura, sed nomen sit? Christum perfidia ista non diligit, nec haec impia professio pie sibi assumit Deum patrem: quia si sibi pater Deus esset, Christum ob id diligerent, quia exisset ex Deo. Exisse ex Deo quid sit requiro. Non utique dici potest, id ipsum esse a Deo exisse , quod et venisse; nam utrumque significat: Quoniam a Deo exivi, et veni. Et ostendens quid esset a Deo exivi, et quid esset et veni: continuo subjecit, Nec enim a me veni, sed ille me misit. Non se sibi esse originem docuit, cum ait: Nec enim a me veni, et ( supple, cum) rursum ex Deo se exisse, et ab eo missum esse testatur. Sed cum ab iis, qui sibi Deum patrem dicerent, idcirco se diligendum ait, quia ex Deo exisset; causam dilectionis ex causa docuit esse nascendi. Exisse enim ad incorporalis nativitatis retulit nomen: quia religio profitendi sibi patrem Deum, ex dilectione Christi qui ex eo genitus est sit merenda. Nam cum ait: Qui me odit, et patrem meum odit (Joan. XV, 23): meum cum ait, communionem nominis ( supple, cum aliis) per significationem proprietatis exclusit. Caeterum profitentem sibi patrem Deum, et se non diligentem, in paterni nominis usurpatione condemnat: quia qui se odit, oderit et Patrem; nec in Deum patrem sit religiosus, qui non diligat Filium; cum diligendi Filii non alia causa sit, quam quod ex Deo sit. Ex Deo igitur Filius est, non adventu, sed nativitate: et dilectio in Patrem hic erit omnis, si Filius ex eo esse credatur. 31. Perfectae de Filio fidei meritum. Qui et nativitatem ex Patre et adventum ad nos distinguat. — Testatur hoc Dominus dicens: Non dicam vobis, quoniam ego rogabo Patrem pro vobis: ipse enim Pater amat vos, quoniam vos me amatis, et creditis quoniam ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Joan. XVI, et 28). Caret apud Patrem intercessionis necessitate perfecta de Filio fides, quae quod a Deo exierit credat atque amet: et per se ipsa jam et audiri meretur et amari, natum ex Deo Filium missumque confessa. Nativitas itaque ejus et adventus ostenditur cum absolutissima significandae proprietatis veritate. A Deo, ait, exivi; ne in eo alia quam nativitatis natura esse existimaretur; cum exire a Deo, id est, ex nativitate subsistere, quid aliud quam Deus posset? Et a Patre, inquit, veni in hunc mundum. Ut exitio illa a Deo nativitas significata esse intelligeretur ex Patre, a Patre se in hunc mundum professus est venisse. Alterum itaque in dispensatione, alterum in natura est. Nec patitur exitionem adventum existimari, cum post exitionem a Deo, adventum commemoret a Patre. A Patre enim venisse, et ex Deo exisse, non est significationis ejusdem: et quantum interest nasci, et adesse, tantum a se uterque sermo discernitur. Cum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exisse, aliud est a Patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostrae sacramenta venisse. 32. Christus ab apostolis filius ex natura non ex adoptione creditus. — Et quidem secundum propositae a nobis responsionis ordinem opportunissimus hic nobis locus est, ut tertio nunc doceamus filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab apostolis creditum non ex nuncupatione, sed ex natura; neque ex adoptione, sed ex nativitate. Quamquam enim plures et maximae adhuc unigeniti de se Dei exstent professiones, quibus generationis suae veritatem sine levi saltem ementiendae licet calumniae occasione testetur: tamen quia neque legentium onerandus est sensus coacervatis ad copiam dictis, et cum jam nonnulla de proprietate nativitatis ostensa sint, caetera omnia aliis erunt quaestionibus reservanda. Nunc vero quia hic sermonis nostri ordo institutus est, ut post Patris contestationem, post Filii professionem, fide quoque Apostolorum de vero et secundum nativitatem confitendo Dei filio doceremur; videndum est, an in eo quod ait Dominus, Ex Deo exivi, aliud in eo aliquid potius quam naturam intellexerint nativitatis. 33. Quid sit quod primum credant eum a Deo exisse. — Post multas namque proverbiorum obscuritates, quibus in parabolis locutus esset, quem jam antea Christum sciebant annuntiatum a Moyse et prophetis, confessum quoque a Nathanael et Dei filium et regem Israel (Joan. I, 49), objurgato etiam Philippo, cum de Patre quaereret, cur per operum virtutem Patrem in se esse et se in Patre inesse nesciret, cumque se a Patre missum frequentibus dictis ante docuisset (Joan. XIV, 9-12): tamen cum profitentem eum audissent se a Deo exisse, haec eorum responsio fuit (connexus enim hic sibi sermo est): Dicunt ei discipuli ejus, Nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi (Joan. XVI, 29). Quae, rogo, haec verbi hujus admiratio est, quod se exisse a Deo professus sit? Tanta et tam Deo propria vos, o sancti et beati viri, et ob fidei vestrae meritum claves regni coelorum sortiti, et ligandi ac solvendi in coelo et in terra jus adepti, gesta esse per Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium videratis: et ad id, quod a Deo exisse se dixit, nunc primum vos veri intelligentiam assequi protestamini? Videratis utique nuptiales aquas, et easdem nuptiale vinum, et naturae in naturam vel demutationem, vel profectum, vel creationem (Joan. II). Quinque etiam panes ad cibum tantae multitudinis fregeratis, et satiatis omnibus in plenitudinem duodecim cophinorum fragmenta panum creverant, et naturae parvitas famem pellens profecerat in ejusdem copiam naturae (Matth. XIV). Reviruisse manus aridas conspexeratis, et in vocem mutorum linguas solutas, et in cursum claudorum pedes alacres, et caecorum oculos cernentes, et mortuorum vitas revertentes. Foetens Lazarus constiterat ad vocem, et e sepulcro vocatus, nullo intervallo vocis et vitae, citus fuerat egressus, et adhuc odorem mortis in sensum narium spiritu agente, ipse jam vivus adstiterat (Joan. XI, 44). Taceo de caeteris magnarum virtutum et divinarum operationibus. Nunc ergo primum intelligitis qui sit hic missus e coelis, postquam audistis: De Patre exivi? Et hoc vobis primum jam sine proverbio dictum est, et per naturae virtutem intelligitis verum esse quod a Deo exivit, cum voluntatum vestrarum cogitationes tacitus intuetur, cum de nullis tamquam ignarus interrogat, cum omnium cognitor est? Per haec enim omnia, quae virtute ac natura Dei agit, a Deo exisse credendus est. 34. Prius noverant a Deo missum: sed nativitatis rationem non acceperant. — Non hic sancti apostoli a Deo exisse, id est, a Deo missum esse intellexerunt; nam omni superiore sermone confitentem missum esse se frequenter audierant: sed audientes a Deo exisse, naturam in eo Dei ex operibus cernentes, naturae veritatem perid quod a Deo exiit recognoscunt, cum dicunt: Nunc ergo scimus, quia nosti omnia, et non habes necesse, ut aliquis te interroget: in hoc credimus quod a Deo existi (Joan. XVI, 29). Per id enim credunt, quod a Deo exiit, per quod ea quae Dei sunt potest atque agit. Non enim naturam Dei a Patre venisse, sed a Deo exisse consummat. Denique hoc, quod nunc primum audiunt, confirmatur ad fidem. Nam cum Dominus utrumque dixisset: Ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 28); nihil admirationis in eo habuerunt, quod frequenter audierant, et a Patre veni in hunc mundum. Responsio autem eorum, fidem et intelligentiam hujus dicti contestata est, Ego a Deo exivi. Nam ad id tantum responsum est, cum dicunt, In hoc credimus quoniam a Deo existi; neque addunt, Et a Patre venisti in hunc mundum. 159 Et cum alterum in professione, alterum in silentio est; professionis causam dicti novitas exegit, profitendi autem contestationem intelligentia veritatis elicuit. Sciebant quidem eum omnia ut Deum posse, sed nondum rationem nativitatis acceperant: et qui sciebant a Deo missum, exisse tamen a Deo nesciebant. Inenarrabilem illam et perfectam Filii nativitatem per virtutem dicti istius intelligentes, nunc secum sine proverbiis profitentur locutum. 35. Exitio quam apte Filii nativitatem enuntiet. — Non enim per consuetudinem humani partus Deus ex Deo nascitur, neque per elementa originis nostrae ut homo ex homine propellitur. Integra illa et perfecta et incontaminata nativitas est, cujus a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno. Non est portio, non est defectio, non est deminutio, non derivatio, non protensio, non passio; sed viventis naturae ex vivente nativitas est. Deus ex Deo exiens est, non creatura in Dei nomen electa; non ut esset coepit ex nihilo, sed exiit a manente: et exiisse significationem habet nativitatis, non habet inchoationis. Non enim idem est substantiam coepisse, et Deum exiisse de Deo. Et nativitatis hujus conscientia licet non subjecta verbis sit, cum inenarrabilis sit; habet tamen in doctrina Filii fidei securitatem, a Deo se manifestantis exisse. 36. Petrus filium Dei confessus rerum credidit. Tunc primum eum agnovit Deum. Ubi didicerit. — Non est evangelica et apostolica fides, filium Dei nomine potius quam natura credidisse. Si enim adoptionis haec nuncupatio est, et non idcirco filius est, quia exierit a Deo; quaero unde beatus Simon Bar Jona est confessus, Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 16)? anne cum omnibus potestas sit per sacramentum regenerationis in filios Dei nasci? Si secundum hanc nuncupationem filius Dei Christus est: interrogo quid illud sit, quod Petro non caro neque sanguis revelavit, sed Pater qui in coelis est (Ibid. 17)? Generalis professio quid habet meriti? aut quae revelationis est gloria in publica conscientia? Si ex adoptione filius est; unde haec in Petro beata confessio est, hoc Filio deferenti quod est commune sanctorum? Ultra humanam autem intelligentiam se fides apostolica protendit. Audierat utique frequenter, Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). Missum ergo jam non ignorabat: et quem missum non ignorabat, audierat profitentem, Omnia mihi tradita sunt a Patre, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. XI, 25). Quid istud est quod nunc Petro Pater revelat, quod beatae confessionis gloriam sumit? Numquid patris nomen et filii nesciebat? Atquin frequenter audierat. Sed loquitur quod nondum vox humana protulerat, Tu es Christus filius Dei vivi. Nam tametsi in corpore manens Dei se filium esset professus; tamen apostolica fides nunc primum naturam in eo divinitatis agnovit. Neque enim Petro tantum ex confesso honore laus reddita est, sed ex agnitione mysterii: quia non Christum solum, sed Christum Dei filium esse confessus est. Nam utique ad confessionem honoris suffecerat dixisse: Tu es Christus. Sed inane fuerat, Christum ab eo confessum fuisse, nisi Dei filium confiteretur. In eo enim quod ait, Tu es, virtutem et proprietatem naturalis veritatis explicuit. Et Pater dicendo, Hic est filius meus (Matth. XVII, 5), Petro revelavit ut diceret, Tu es filius Dei: quia in eo quod dicitur, Hic est, revelantis indicium est; in eo vero quod respondetur, Tu es, confitentis agnitio est. Super hanc igitur confessionis petram Ecclesiae aedificatio est (Vid. lib. II, n. 23, et cap. 16 in Matth. n. 7). Sed sensus carnis et sanguinis, confessionis hujus intelligentiam non revelat. Hoc est divinae revelationis sacramentum, Christum Dei filium non solum nuncupare, sed credere. Aut numquid nuncupatio potius quam natura Petro revelata est? Si nuncupatio; jam hanc a Domino frequenter audierat, esse se Dei filium confitente. In quo ergo revelationis est gloria? Naturae scilicet, non nominis; cum frequentata nominis professio jam fuisset. 37. Petri fides commendatur. — Haec fides, Ecclesiae fundamentum est: per hanc fidem infirmes ( al. infirmae) adversus eam sunt portae inferorum. Haec fides regni coelestis habet claves. Haec fides quae in terris solverit aut ligaverit, et ligata in coelis sunt et soluta (Matth. XVI, et 19). Haec fides paternae revelationis est munus, Christum non creaturam ex nihilo mentiri, sed secundum proprietatis naturam Dei filium confiteri. O miserae stultitiae furor impius, non intelligens beatae senectutis fideique martyrem, et martyrem Petrum, pro quo Pater rogatus est, ne fides ejus in tentatione deficeret: qui iterata a se dilectionis in Deum postulatae professione, tentari se adhuc tamquam ambiguum et incertum tertia interrogatione congemuit (Joan. XXI, 17); per id quoque a Domino post tertiam tentationis purgationem infirmitatum, Pasce oves meas, ter meritus audire: qui in cunctorum apostolorum silentio Dei filium revelatione Patris intelligens, ultra humanae infirmitatis modum, supereminentem gloriam beatae fidei suae confessione promeruit! In quam nunc interpretandae vocis suae deducimur necessitatem? Ille confessus est Christum filium Dei: at mihi tu hodie, novi apostolatus mendax sacerdotium, ingeris Christum ex nihilo creaturam. Quam vim affers dictis gloriosis? Filium Dei confessus, ob hoc beatus est. Haec revelatio Patris est, hoc Ecclesiae fundamentum est, haec securitas aeternitatis est. Hinc regni coelorum habet claves, hinc terrena ejus judicia, judicia coelestia sunt. Sacramentum occultum ( al. occultatum) a saeculis per revelationem didicit, fidem locutus est, naturam enuntiavit, Dei filium confessus est. Hoc qui creaturam potius confitens negat, prius est ut neget Petri apostolatum, fidem, beatitudinem, sacerdotium, martyrium: et post haec se alienum a Christo esse intelligat, quia Petrus eum filium confessus haec meruit. 38. Haereticorum sententia Petro ignota. Non alia nisi Petri fides. — An ne, o miser, quisquis hodie es, haeretice, beatiorem Petrum futurum fuisse existimas, si dixisset: Tu es Christus perfecta Dei creatura, et supereminens facturis omnibus factura, et qui ex nihilo esse coepisti, et per bonitatem Dei, qui bonus solus est, nomen filii adoptione meruisti, et qui non ex Deo natus es? Et quaero a te, quid auditurus fuerit haec dicens, qui audita passione respondens, Propitius tibi, Domine, non erit istud (Matth. XVI, 22), audierit sibi dici: Vade retro post me, satanas, scandalum mihi es (Ibid. 23)? Nec Petro tamen humana ignorantia profecit ad crimen; non enim ei Pater adhuc omne passionis mysterium revelaverat: sed fides parva sententiam damnationis excepit. Cur igitur non hanc confessionis fidem Pater Petro revelavit, creaturam scilicet et adoptionem? Invidit, credo, hic Petro Deus, ut in tempora posteriora dissimulans, haec nunc vobis novis praedicatoribus reservaret. Sit sane fides alia, si aliae claves regni coelorum sunt. Sit fides alia, si Ecclesia alia est futura, adversum quam portae inferni non praevalebunt. Sit fides alia, si erit alius apostolatus, ligata et soluta per se in terra, ligans in coelo atque solvens. Sit fides alia, si Christus alius Dei filius, praeter quam qui est, praedicabitur. Sin vero haec fides sola, confessa Christum Dei filium, omnium beatitudinum gloriam meruit in Petro; necesse est ut ea, quae eum creaturam potius ex nihilo confitebitur, claves regni coelorum non adepta, et extra fidem ac virtutem apostolicam constituta, nec Ecclesia sit illa, nec Christi. 39. Joannes Filium unigenitum profitens, adoptivum negavit. — Proferamus itaque omnes apostolicae fidei professiones, in quibus Dei filium confitentes, non adoptionis in eo nomen, sed naturae proprietatem confitentur; neque creationis in eo ignobilitatem, sed nativitatis gloriam protestantur. Loquatur Joannes sic usque ad adventum Domini manens, et sub sacramento divinae voluntatis relictus et deputatus, dum non neque non mori dicitur et manere. Loquatur ergo sua, ut solet, voce: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18). Naturae fides non satis explicata videbatur ex nomine filii, nisi proprietatis extrinsecus virtus per exceptionis significantiam adderetur. Praeter filium enim, et unigenitum cognominans, suspicionem penitus adoptionis exsecuit: cum veritatem nominis, unigeniti natura praestaret.
40 Unigenitus filius Joanni non est creatura perfecta. — Nondum quaero quid sit, qui est in sinu Patris; habet interrogatio ista suum ordinem: quaero quid unigeniti significatio sibi postulet. Et videamus an hoc sit, quod tu esse profiteris, id est, creaturam Dei perfectam; ut perfecta pertineat ad unigenitum, creatura vero referatur ad filium. Sed Deum unigenitum filium Joannes dixit, non creaturam perfectam. Non ignoravit haec blasphemiae nomina, dicens: Qui est in sinu Patris; et a Domino suo audiens: Sic enim dilexit mundum Deus, ita ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Deus mundum diligens, hoc dilectionis suae in eum testimonium protulit, ut unigenitum filium suum daret. Si dilectionis hinc fides est, creaturam creaturis praestitisse, et pro mundo dedisse quod mundi est, et ad ea quae ex nihilo sunt substituta redimenda, cum qui ex nihilo substitit praebuisse: non facit magni meriti fidem vilis et spernenda jactura. Pretiosa autem sunt quae commendant charitatem, et ingentia ingentibus aestimantur. Deus diligens mundum, filium non adoptivum, sed suum, sed unigenitum dedit. Hic proprietas est, nativitas est, veritas est: non creatio est, non adoptio est, non falsitas est. Hinc dilectionis et charitatis fides est, mundi saluti et filium et suum et unigenitum praestitisse. 164 41. Fides Christi ut Dei filii ad salutem necessaria. — Praetermitto omnes de Filio nuncupationes. Non est damnosa dissimulatio, ubi de copia est electio. Rei profectus semper ex causa est, et omne opus manifestam habet suscepti negotii necessitatem. Scribens utique Evangelia, scribendi debuit afferre rationem: et videamus quam ostenderit dicens: Haec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Jesus est Christus filius Dei (Joan. XX, 31). Scribendi igitur Evangelii non aliam praetulit causam, quam ut omnes crederent Jesum esse Christum filium Dei. Si sufficit ad salutem, Christum credere, cur adjecit filium Dei? Si vero Christum credere ea demum fides est, non Christum tantummodo, sed Christum filium Dei credidisse; non est nomen filii in Christo unigenito Deo ex adoptionis consuetudine, quod proprium est ad salutem. Si ergo salus in confessione nominis est; quaero cur in nomine veritas non sit. Quod si in nomine veritas est; qua auctoritate creatio esse dicetur, cum non creationis confessio salutem sit praestitura, sed filii?
42 Filius ex Patre natus. Filium negantes, antichristi. — Haec igitur salus vera est, hoc perfectae fidei meritum, Jesum Christum filium Dei credidisse. Non est enim dilectio in nobis ad Deum patrem, nisi per Filii fidem. Et audiamus eum per epistolam loquentem: Omnis, qui diligit Patrem, diligit eum qui ex eo natus est (I Joan. V, 1). Quid est, rogo, ex eo nasci? Numquid idipsum est, quod per eum creari? Aut cur Evangelista mentitur, ut ex eo natum dicat, quem per eum creatum potius haereticus doceat? Et audiamus omnes quid sic hic doctor. Dictum namque est: Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium (I Joan. II, 22). Quid agis tu assertor creaturae, et de non exstantibus Christi novus conditor? Si professionem tenes, profitentis nomen recognosce. An cum creatorem et creaturam Patrem et Filium praedicabis, per assimulatas nominum voces excludere posse te credis, ne esse antichristus intelligaris? Si in fide tua per naturam pater est, et per naturam filius est; maledicus ego sum, opprobrium in te alieni nominis referens. Sin vero simulata omnia sunt, et potius nuncupata quam propria; fidei tuae ab apostolo disce cognomen, et audi quae sit crediti Filii fides. Sequitur enim, Qui negat Filium, neque Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet (Ibid. 23). Negans Filium caret Patre: confitens Filium atque habens, habet Patrem. Quaero hic quid adoptiva nomina loci habeant. Numquid non naturae res ista omnis est? Et quam naturae sit, accipe.
43 Joannes et haeretici simul comparantur. — Ait enim: Quia scimus quod filius Dei venit, et concarnatus est propter nos, et passus est, et resurgens de mortuis assumpsit nos, et dedit nobis intellectum optimum, ut intelligamus verum, et simus in vero filio ejus Jesu Christo: hic est verus, et vita aeterna, et resurrectio nostra (I Joan. V, et 21). O infelix intelligentia, et Dei spiritu carens, et in antichristi spiritum ac nomen proficiens, et nesciens ad sacramentum salutis nostrae Dei filium venisse (per hoc indigna optimae hujus intelligentiae sensu), creaturae potius adoptivum nomen quam verum filium Dei Jesum Christum esse confessa, quibusnam hoc arcanorum mysteriorum secretis edocta es? vel quis hodie novus hujus scientiae tuae auctor est? An ne secreto tibi hoc per familiaritatem amoris recumbenti in pectus suum Dominus ostendit (Joan. XIII, 23)? Aut solus ad crucem sequens, inter caetera suscipiendae tibi in matrem Mariae praecepta, haec quoque in illa specialis in te amoris contestatione didicisti (Joan. XIX, 27)? Vel ad sepulcrum prior quoque Petro currens adeptus es (Joan. XX, 4)? Vel intra consessus angelorum et signatorum librorum insolubiles nexus, et signorum coelestium multiformes potestates, et novarum atque incomprehensibilium cantionum hymnos sempiternes, tam pia tibi haec per Agnum ducem revelata doctrina est, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne natura natura sit, ne veritas veritas sit (Apoc. V)? Haec enim apud te omnia demutantur in falsa. Apostolus concessa sibi optima intelligentia verum Dei filium dicit: tu affirmas creationem, tu praedicas adoptionem, tu negas nativitatem. Et cum hic verus Dei filius nobis sit, et vita aeterna, et resurrectio; nec vita aeterna est ei, nec resurrectio, cui ille non verus est. Et haec quidem Joannes discipulus a Domino dilectus.
44 Paulus Christum passim praedicat verum Dei filium. — Sed nihil ab his dissimile ex persecutore apostolus et vas electionis praedicavit. Qui enim sermo ejus non sub filii confessione est? Quae epistola non de sacramento veritatis istius coepta est? In quo nomine non proprietatis significatio est? Cum enim dicitur: Reconciliati sumus Deo per mortem filii sui (Rom. V, 10); et rursum: Deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3); et rursum: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem filii ejus (I Cor. I, 9): Quid hic haereticorum furto loci relictum est? Filius suus est, filius ejus est: non adoptio ejus est, non creatura ejus est. Nomen naturam loquitur, veritatem proprietas enuntiat, fidem confessio testatur: non intelligo quid addi possit ad naturam filii. Nam quod filius ejus est, qui esse pater creditur; non incerta et infirma ille, qui electionis est vas, locutus est: nec Magister gentium et Apostolus Christi ambiguae doctrinae suae errorem reliquit. Scit qui sint adoptionis filii, et qui hoc esse ac nuncupari per fidem meriti sunt. Ait namque: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, et 15). 167 Fidei nostrae per sacramentum regenerationis hoc nomen est: et professio nostra nobis praestat adoptionem. Filios enim Dei, opera secundum spiritum Dei gesta connuncupant: et clamatur a nobis potius Abba pater, quam ex naturae manet proprietate; quia extra naturae proprietatem est vocis officium, et dici atque esse non idem est.
45 Filius proprius diserte assertus. Epistola ad Romanos graece scripta. — At vero quae de filio Dei Apostoli fides sit, intelligamus. Nam cum omni, quem habuit ad Ecclesiae doctrinam, sermone numquam Patrem sine Filii confessione loqueretur; tamen ut veritatem nominis hujus quanta posset humani sermonis significatione monstraret: ait, Quid ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit, sed tradidit eum pro nobis (Ib. 31 et 32). Num quidnam etiam nunc adoptionis in eo erit nuncupatio, in quo proprietatis est nomen? Apostolus enim volens charitatem erga nos Dei ostendere, ut magnificentia Dei dilectionis ex comparationis genere nosceretur, non pepercisse Deum proprio filio suo docuit: non utique pro adoptandis adoptato, neque pro creatis creaturae, sed pro alienis suo, pro connuncupandis proprio. Quaere virtutem dicti; ut magnitudinem charitatis intelligas. Quid sit proprium expende; ne ignores veritatem. Nunc enim Apostolus proprium ait filium, cum in multis vel suum, vel ejus saepe dixisset. Et quamvis multi codices, per translatorum simplicem intelligentiam, in hoc loco pro proprio filio, suo filio conscriptum habeant: tamen graecitas, qua lingua Apostolus est locutus, proprium nunc magis quam suum nuncupat. Et licet communis intelligentiae sensu non satis inter proprium et suum differat; verum Apostolus, cum in caeteris aliis dictis suum filium commemorasset, quod est graece, τὸν ἑαυτοῦ υἱὸν, tamen in hoc loco secundum quod ait, ὅς γε τοῦ ἱδίου υἱοῦ οὐκ ἐφείσατο, qui proprio filio non pepercit, naturae viritatem significanter expressit: ut qui superius filios plures per spiritum adoptionis demonstrasset, nunc unigenitum Deum filium proprietatis ostenderet.
46 Inexcusabilis est qui Christum filium Dei negat. Antichristum pro Christo est suscepturus. — Non est humanus hic error, neque in negando Dei filio vitium ignorantiae est, ubi ignorari non licet quod negatur. Creatura ex nihilo subsistens Dei filius dicitur. Hoc si nec Pater locutus est, nec Filius testatus est, nec Apostolus praedicavit, tamen audere eloqui, hoc est Christum non ignorare tantummodo, sed odisse. Cum enim pater de filio suo dicat, Hic est (Matth. III, 17); et Filius de se dicat, Qui tecum loquitur, ipse est (Joan. IX, 37); et Petrus confiteatur, Tu es (Matth. XVI, 16); et Joannes testetur, Hic verus est (I Joan. V, 21); et Paulus non desistat praedicare de proprio: non intelligo aliud quam negandi esse odium, ubi imperitiae error non excusatur in crimine. Loquitur haec interim, loquitur plane per adventus sui prophetas ac praevios ipse ille, qui postea erit in antichristo locuturus: salutarem fidei confessionem his tentamentis novis inquietans, ut primum conscientiae nostrae, quia ita eredimus, intelligentiam filii naturalis avellat; deinde ipsum illud, quod adoptivum erit, reliquum nomen excludat. Nam cum quibus (seu, in quorum sententia ) creatura est Christus, necesse est ut cum his antichristus ipse sit Christus; quia filii proprietatem creatura non habeat, et Dei se ille filium mentiatur: et per hoc a quibus hic Dei filius jam negatur, ab his tunc Christus ille credatur.
47 Ad sanitatem merendam fides filii Dei praeexigitur. — Quas, oro, spes, inanis furor, expetis? Et qua salutis tuae fiducia creaturam esse Christum potius quam filium blasphemo ore contendis? Oportuerat te ex Evangeliis nosse ac tenere fidei hujus sacramentum. Nam cum Dominus possit omnia, tamen in unoquoque eorum, qui orabant operationis suae effectum, meritum esse voluit confessionis. Neque enim ei virtutem, qui Dei Virtus est, confessio orantis addebat: sed fidei erat praemium, hoc mereri. Namque cum Martham rogantem pro Lazaro interrogavit, an eos qui in se credidissent mori non crederet in aeternum, ad illa conscientiae suae fidem elocuta est dicens, Utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus filius Dei, qui in hunc mundum venisti (Joan. XI, 17); confessio haec aeternitas est, et fides ista non moritur. Martha deprecans fratris sui vitam, interrogata an ita crederet, ita credidit. Quam, rogo, vel a quo vitam exspectat hoc denegans, cum sola sit vita sic credere? Magnum est enim fidei hujus sacramentum, et perfecta confessionis istius beatitudo est.
48 Ad salutem animae eadem a caeco jam vidente postulatur. — Caeco a nativitate Dominus visum indulserat, et naturae damnum naturae Dominus exemerat. Et quia caecus hic ad gloriam Dei natus fuerat, ut in Christi opere Dei opus posset intelligi, non exspectata ab eo fuit fides confessionis: sed qui in receptis oculis auctorem tanti sibi muneris nesciebat, meruit hoc postea ut fidem disceret. Non enim caecitatis depulsio vitae aeternitatem afferebat. Ob quod Dominus jam sanum, et de synagoga ejectum interrogat dicens: Tu credis in filium Dei (Joan. IX, 35)? Ne damnum sibi putaret esse, se carere synagoga, cui immortalitatem fides haec confessa redhiberet. Et cum ille incertus etiamnum respondisset, Quis est, Domine, ut credam in eum (Ibid. 36)? ignorationem ejus, quem post oculorum recuperationem tantae fidei intelligentia munerabatur, nolens manere, ita ait: Et vidisti eum, et qui tecum loquitur, ipse est (Ibid. 37). Numquid ab hoc sicut a caeteris Dominus, qui orabant sanitates, confessionem fidei ad salutem merendam reposcit? Non utique. Nam haec jam ad caecum videntem locutus est; sed ob id tantum, ut responderet ille: Credo Domine (Ibid. 38); quia responsionis fides non caecitatis sanitatem esset allatura, sed vitae. Et virtutem dicti hujus diligenter retractemus. Interrogat Dominus, Tu credis in filium Dei? Si utique sola Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio; dictum fuisset, Tu credis in Christum? Sed quia haereticis pene omnibus hoc nomen in ore esset futurum, ut Christum confiterentur, et filium tamen negarent; id quod Christo proprium est ad fidem poscitur, id est, ut credatur in Dei filium. Credidisse autem in Dei filium quid proficit, si credatur in creaturam; cum a nobis fides in Christo, non creaturae Dei, sed filii postuletur?
49 Filium Dei daemones non nescierunt. — An ne hujus nominis proprietatem daemones nescierunt? Dignum enim est haereticos non jam apostolicis doctrinis, sed daemonum ore convinci. Clamant enim, et saepe clamant: Quid mihi et tibi est, Jesu, fili Dei altissimi (Luc., VIII, 28)? Invitis veritas elicuit confessionem, et naturae potestatem testatur dolor obediendi. Virtute vincuntur, cum possessa diu corpora deserunt: honorem reddunt, dum naturam confitentur. Dei se inter haec filium Christus et opere testatur et nomine. Unde tibi inter istas confitentium daemonum voces, o haeretice, nomen creaturae et indulgentia adoptionis?
50 Judaei filium Dei Christum scierunt, etsi qui esset Christus nescierunt. Ariani in Christum contumeliosiores quam Judaei. — Quid sit Christus, ab his saltem qui nesciunt disce; ut impietatem tuam ipsa illa ignorantium necessaria professio arguat. Namque cum Judaei Christum corporeum nescirent, scirent tamen eum qui Christus esset esse filium Dei; cum falsis adversus eum testibus sine ulla veritatis assertione uterentur, sacerdos eum ita interrogat: Tu es Christus filius Benedicti (Marc., XIV, 61)? Sacramentum nescientes, naturam tamen non ignorant. Neque interrogant an Christus Dei filius sit, sed an hic sit Christus filius Dei. Error in homine est, non in Dei filio. Nam non quod Christus Dei filius sit ambigitur: atque ita dum interrogatur an hic sit, tamen quod Christus sit Dei filius non negatur. Et qua tandem, rogo, tu istud fide denegas, quod ne ipsi quidem negant qui nesciunt? Cum enim perfecta scientia sit, Christum Dei filium ante saecula manentem, etiam ex virgine nosse natum; ipsi quoque, qui de Maria natum nesciunt, Dei tamen filium esse non nesciunt. Et vide in quod te, negando filium Dei, Judaicae impietatis consortium miscuisti. Quam enim illi damnationis in eum causam attulerint testantur, dicentes: Et secundum legem debet mori, quoniam filium Dei se fecit (Joan., XIX, 7). Anne non hoc etiam impiae tuae vocis opprobrium est, cur se filium dicat, quem tu esse asseras creaturam? Ille, Dei confitendo se filium, reus mortis ab his judicatur: tu, eum Dei filium negando, quaero quid judices? Professio enim ejus ita Judaeis, ut tibi displicet. Interrogo an diversae ab eis sententiae maneas, a quibus non diversus sis voluntate? Eadem enim filium Dei eum esse impietate tu denegas. Illi tamen eo crimine minore, quod nesciunt. Nesciunt enim de Maria Christum, sed Christum Dei filium esse non ambigunt. Tu quia Christum non potes nescire de Maria, Christum tamen Dei filium esse non praedicas. Illis, in eo quod nesciunt, potest adhuc in tuto salus esse si credant: tibi jam omnia clausa sunt ad salutem, qui negas quod ignorare jam non potes. Non enim ignoras esse filium Dei; usque adeo ut adoptionis nomen indulgeas, ut creaturam connuncupatam filium mentiaris. Naturam autem quantum in te est auferens, auferres quoque si tibi liceret et nomen. Sed quia id non licet, naturam nomini non relinquis: ne quod filius dicitur, verus Dei filius sit. 171 51. Christum vere filium Dei confitentur Apostoli. — Habueras in confessione eorum, quibus, desaeviente vento et turbato mari, in verbi jussu erat restituta tranquillitas, ut et tu verum Dei filium confitereris, et eorum voce utereris: Vere filius Dei est (Matth., XIV, 33). Sed te saeviens spiritus in naufragium vitae rapit, et mentis tuae motibus tamquam fluctuoso mari incumbens procella dominatur.
52 Confitetur et qui crucifixerat Centurio. — Si tibi haec navigantium ex eo incerta fides videbitur, quia existimabitur esse Apostolorum; mihi tamen etsi minus praestat admirationis, plus tamen affert auctoritatis. Verumtamen etiam gentium in eo fidem sume; audi enim inter saevas crucis custodias Romanae cohortis edomitum ad fidem militem. Loquitur namque conspectis tantae virtutis operationibus centurio: Vere Dei filius erat iste (Matth., XXVII, 54). Hoc, post emissum spiritum, discissum templi velum, et mota terra, et scissa saxa, et sepulcra patentia, et mortui resurgentes testantur, et homo gentilis perfidiae confitetur; virtutis naturam agnoscit in gestis, naturae veritatem profitetur in nomine. Tanta ratio veritatis, et tanta vis fidei est, ut vincat voluntatem veri necessitas, et Christum Dominum gloriae aeternae vere Dei filium esse, nec qui crucifixerat denegaret.
Liber VI
Statim ab exordio repraesentat Arianam luem per omnes ferme imperii Romani provincias grassantem: cujus difficillima cura sit, quia error ex plurimorum assensu publicam sibi auctoritatem comparasset. Episcopali tamen officio, et plurimos ad veritatem revocandi spe adductus Hilarius fidei patrocinium suscipit. Arianarum partium epistolam in quarto licet libro, ut eam ex lege et prophetis refelleret, exscriptam, in hoc rursum exscribit, ut eamdem ex Evangeliis et apostolis plenius confutet. Quam deinde percurrens, nodos illius explicat ac venenum pandit: qui videlicet, haereticorum damnandorum obtentu, pias Ecclesiae voces, Filium ex Deo prolatum, homousion, lumen de lumine, et sine initio genitum, supprimere tentent, et exstincta fide haeresim inducere. Quocirca quod apud haereticos vitiosum est aperit, et ab Ecclesia damnari declarat, confirmatque quod in ea pie praedicatur. Tum ex occasione humanae rationis, qua compositum aut corporeum fore Deum volunt, si quod ex ipso aut ex utero ipsius genitum esse Filium scriptum sit, eum ex paterna substantia intelligamus: observat primo haeresim audacem quidem esse, sed prudentia destitutam: deinde negari non posse, quin Christus dixerit, Ex ipso sum; et, hoc dicendo, se neque ex nihilo, neque ex alia quam ex Patris substantia, neque cum eo ex quo est eumdem esse testificatus sit: demum nefas esse Deo non credere, adeoque humanae rationi quae Christi testimonio adversetur locum nullum esse, ac licet plura possent, aliud tamen ei opponi non debere. Hic commemorata haereticorum sententia, qua Christum filium ex adoptione, ex nuncupatione Deum, unigenitum ex privilegio, et ex ordine quem in rebus creatis obtinet primogenitum interpretantur, ad Deum sese convertit conquerentis ad modum, quod se per Moysen et prophetas deceperit, et evangelicis apostolicisque doctrinis immedicabiliter imbuto, novos illos doctores tam tarde sibi protulerit. Tandem ad veram fidem stabiliendam venit. Et quia Christo inesse naturam Dei sequitur, si verus sit filius Dei; postrema ac potissima hujus libri parte eum verum ac naturalem, et non adoptivum, Dei filium esse demonstrat testimonio Patris, Filii ipsius, apostolorum in unum conspirantium, ac seorsim Petri, Pauli, Joannis; nec non Marthae, caeci nati, daemonum, Judaeorum, quorumdam in mari periclitantium, gentium denique confessione.
1 Haeresis Ariana late serpens aegre depelli potest. — Non sum nescius, difficillimo me asperrimoque tempore scribere haec adversum vesanam impiorum haeresim, Dei filium creaturam esse affirmantem, aggressum fuisse; multis jam per omnes ferme Romani imperii provincias ecclesiis morbo pestiferae hujus praedicationis infectis, et velut ad piae fidei hujus male usurpatam persuasionem, longo doctrinae usu, et ementito nomine verae religionis imbutis, non ignorans difficilem esse ad emendationis profectum voluntatem, quam in erroris sui studio per plurimorum assensum auctoritas publicae jam sententiae contineret. Gravis enim et periculosus est error in plurimis: et multorum lapsus, etiamsi se intelligat, tamen exsurgendi pudore auctoritatem sibi praesumit, ex numero habens hoc impudentiae, ut quod errat, prudentiam velit existimari; et quod cum multis errat, intelligentiam esse asserat veritatis, dum minus erroris esse existimatur in multis. 133 2. Ad eam refellendam quid Hilarium moveat. — Ac mihi quidem praeter studii mei atque officii necessitatem, qua hoc Ecclesiae episcopus praedicationis evangelicae debeo ministerium; tamen eo propensior cura ad scribendum fuit, quo magis plures periculo infidelis intelligentiae detinebantur; uberius gaudium consectans ex salute multorum, si cognitis sacramentis perfectae in Deum fidei, impia humanae stultitiae instituta desererent, et se Deo redderent haereticis repudiatis, atque a cibo mortis, quo in laqueum aves solent illici, in volatum se liberae securitatis erigerent; sequerenturque Christum ducem, prophetas nuntios, Apostolos praevios, fidem consummatam, et salutem in Patris et Filii confessione perfectam; et cum dictum meminissent ore Domini: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23), ad honorificandum Patrem per honorem Filii se referrent.
3 Haeresis Arianae lues. — Emersit enim pestifera et letalis populis proxime lues, quae ingenti grassata contagio ruinam miserandae mortis invexit. Non enim tantum aut considentium ( f. concidentium) in chaos cum populis suis repens urbium vastitas, aut frequentes bellorum et funebres mortes, aut immedicatae aegritudinis populosa contagia desaevierunt, in quantum ad exitium generis humani haeresis haec funesta grassata est. Deo enim, cui omnia in mortuis vivunt, hoc solum perit quod sibi deperit. Nam judicaturus ipse de omnibus, et pro majestatis suae misericordia poenae meritum ignoranti moderaturus errori, negantes se non jam judicabit utique, sed negabit (Matth. X, 33; vid. Tr. psal. CXL, n. 8).
4 Quam subdole virus suum effundat. — Negat enim, negat furens haeresis sacramentum verae fidei, ad impietatis suae doctrinam religionis usa principiis, cum infidelitatis suae expositionem, ut superioribus libris continetur, ita coepit: « Novimus unum Deum solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem. » Ad id enim usurpatum proficit piae confessionis exordium, quo ait: « Unum Deum, et solum infectum, et solum sine initio: » ut per haec, quae religiose verbis ostentarentur, caetera impie subderentur. Nam post multa alia, quae de Filio pari quoque simulatae religionis professione protulerat, subjecit: « Creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae. » Et post multa alia, quibus, veritatis interjectis confessionibus, haereticae impietatis obumbraretur intentio, ut subsistere eum de non exstantibus argutae interpretationis subtilitate defenderet, ait: « Et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur. » Postremo quasi rebus jam omnibus validissime ad impietatis defensionem communitis, ne vel filius vel Deus intelligeretur, adjecit, « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Et quia nobis ex integro adversum hanc impiissimae doctrinae expositionem evangelicus nunc erit sermo; consequens existimavimus omnem jam in primo licet libro editionem hujus haereseos conscriptam, nunc quoque huic sexto inserere: ut recens lectio, et responsionis ad singula subjecta collatio, per evangelicas atque apostolicas institutiones invitis licet et contradicentibus sensum veritatis eliciat. Dicunt ergo. Exemplum blasphemiae.
5 Arii et asseclarum ejus ad Alexandrum epistola. — « Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti. Hunc Deum generasse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit. Natum autem non putative, sed vere obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit; nec sicuti Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; sed nec sicuti Hieracas lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed sicuti diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre. Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta ab ipso habentur: fons est autem omnium. 6. « Quapropter tres substantiae sunt, Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius. Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre substitit. Nec enim est aeternus aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti quidam dicunt, aut aliqui, duo non nata principia introducentes: sed sicut unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est. Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus. Principatur autem ei, utpote Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. »
7 Venenum in hac epistola latens. — Quis non his sentiat lubricos serpentinae viae flexus, vel tortuosis spiris nodos vipereos non intelligat, quibus venenati oris principalis potestas collecto inflexi corporis orbe concluditur? Sed extensis omnibus atque absolutis, totum occultati capitis virus patebit. Ingeruntur enim nobis primum nomina veritatis, ut virus falsitatis introeat. Bonum in ore est, ut de corde malum subeat. Et inter haec nusquam audio ab his Deum Dei filium dici: nusquam Filium invenio ita praedicatum esse, quod filius sit. Nomen filii ingeritur, ut natura taceatur; natura adimitur, ut nomen alienum sit. Haereses caeterae praetenduntur, ut de se haeresis mentiatur (Idem notat Athanas. Or. I, p. 313). Unus solus Deus et solus verus ingeritur, ne verum ac proprium Dei filio relinquatur esse quod Deus est.
8 Quid jam sibi tractandum proponat Hilarius. — Quamquam igitur superioribus libellis (scil. IV et V) de Deo et Deo, et Deo vero ac Deo vero, et in Deo vero patre et in Deo vero filio uno vero Deo intelligendo secundum naturae unitatem, non secundum personae unionem, ex legis et prophetarum praedicationibus docuerimus; tamen perfecta fidei hujus absolutio ex evangelicis atque apostolicis est praestanda doctrinis, ut verus Dei filius Deus non alienae a Patre diversaeque naturae, sed ejusdem esse divinitatis, per veritatem nativitatis existens, possit intelligi. Nec sane quemquam tam amentem posse esse existimo, qui Dei de se professiones aut cognitas non intelligat, aut intellectas a se nollet intelligi, aut emendandas putet humanae opinione prudentiae. Sed antequam res ipsas salutarium sacramentorum loqui incipiamus; ne in aliquo sibi, editis haereticorum nominibus, haeresis professio blandiatur, demonstrandum est omne hujus argutae malitiae velamen: ut per quod se virus latens contegit, per id ipsum proditum sit et revelatum, et ad blandientis veneni intelligentiam publicae conscientiae sensus introeat.
9 Valentini commenta. Ecclesia ab his aliena. Prolationis nomine haeretici nativitatem nituntur abolere. — Volentes igitur haeretici Dei filium non ex Deo esse, neque de natura et in natura Dei ex Deo Deum natum, cum jam superius commemorassent unum Deum solum verum, neque adjecissent et patrem; ut unius veritatis esse Patrem et Filium exclusa proprietate nativitatis negarent, dixerunt, « Nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est: » ut sub specie haereseos Valentinae, nomine prolationis improbato, nativitatem Dei ex Deo improbarent. Valentinus enim ridicula quaedam et foeda commentans, cum praeter principem Deum, familiam deorum et numerosas aeternitatum potestates introduxisset, tunc prolatum Dominum nostrum Jesum Christum mysterio occultae voluntatis asseruit. Hanc ergo inanem prolationem, temerarii ac stulti auctoris furore quaesitam, evangelica atque apostolica Ecclesiae fides nescit. Ignorat enim Valentini bythona, et silentium, et ter denos aeonas: scit vero nihil aliud quam unum Deum patrem ex quo omnia sunt, et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, natum ex Deo Deum. Sed quia ex Deo Deus natus, neque per nativitatem suam Deo ademit esse quod Deus est, neque ipse in nativitate non Deus est; et quod Deus est, non coepit esse, sed natus ex Deo est; et quod nascitur, id ipsum secundum humanae naturae sensum videtur esse prolatum, ita ut prolatio ipsa nativitas esse existimetur: idcirco tentatum est per Valentini haeresim prolationis nomen excludi, ne nativitatis veritas permaneret; quia prolationis intelligentia, opinione terrena, non multum esset a natura terrenae nativitatis aliena. Naturae humanae tarda ac difficilis ad res divinas intelligentia exigit, de his, quae semel dicta a nobis sunt (lib. I, n. 10 et lib. IV, n. 2), frequentius admoneri, ne satisfacere sacramentis divinae virtutis, humanae comparationis exempla credantur; sed tantum ad imbuendum spiritaliter de coelestibus sensum, speciem terreni generis afferri, ut per hunc naturae nostrae gradum ad intelligentiam divinae magnificentiae provehamur. 138 Non est autem secundum humanarum nativitatum prolationes, Dei nativitas aestimanda ( al. existimanda). Ubi enim unus ex uno est, et Deus natus ex Deo est, affert tantum significationis intelligentiam terrena nativitas: caeterum non satisfacit comparationis exemplo origo nascentium, quae habet in se et coitum, et conceptum, et tempus, et partum; cum Deus ex Deo natus nihil aliud intelligendus sit esse, quam natus. Et quidem de divinae nativitatis, secundum fidem evangelicam atque apostolicam, veritate suo loco tractabimus: interim tamen haereticae artis ingenium ostendi debuit, quae, ad veritatem nativitatis abolendam, prolationis nomen exstingueret.
10 Manichaeum damnant, ut ὁμοούσιον removeant. Ecclesia nescit in filio portionem Dei, sed plenitudinem. — Tenet vero etiam in caeteris ejusdem artis suae malignam fraudulentiam, dicens: « Nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit. » Negata superius prolatio est, ut nativitas negaretur: nunc quoque sub Manichaei nomine neganda unius substantiae infertur et portio, ne Deus ex Deo esse credatur. Manichaeus enim abrupti in improbanda lege ac prophetis furoris, et diaboli quantum in se est professus assertor, et solis sui nescius cultor, id quod in Virgine fuit, portionem unius substantiae praedicavit, et id Filium intelligi voluit, quod ex Dei substantia parte aliqua deductum apparuerit in carne. Ut igitur unigeniti filii nativitas, et unius substantiae nomen tolleretur, portio unius substantiae in nativitate Filii praetenditur: ut quia profane ea, quae ex portione unius substantiae nativitas asserta est, praedicatur; primum nativitas ipsa non esset, quae in Manichaeo esset ex portionis professione damnata; tum deinde nomen ac fides unius substantiae tolleretur, quia apud haereticos ex portione competeret; et per id non ex Deo Deus esset, quod in eo divinae naturae proprietas non inesset. Quid vesanas sollicitudines ementita religionis specie impius furor simulat? Manichaeum, secundum haereticae insaniae praedicatores, pia Ecclesiae fides damnat. Nescit enim in Filio portionem: sed scit Deum totum ex Deo toto: scit ex uno unum; non desectum, sed natum: scit nativitatem Dei nec diminutionem esse gignentis, nec infirmitatem esse nascentis. Si ex se scit, infer calumniam temerarie usurpatae scientiae: si vero de Domino suo didicit, nativitatis suae scientiam permitte nascenti. Haec enim ita ei a Deo unigenito comperta sunt, quod Pater et Filius unum sunt, quod plenitudo deitatis in Filio est: per quod et portionem unius substantiae odit ad Filium, et per nativitatis veritatem, verae divinitatis proprietatem veneratur in Filio. Sed reposita pleniore singularum responsionum absolutione, per reliqua curramus.
11 Sabellium respuunt, ut naturae in Patre et Filio unitatem auferant. — Namque id sequitur: « Nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem. » Ignorat evangelica atque apostolica sacramenta sic credens Sabellius. Sed hoc non simpliciter ab haereticis in haeretico damnatur. Volentes enim nihil inter Patrem et Filium esse unum, divisae a Sabellio unionis crimen exprobrant: cujus unionis divisio non nativitatem intulit, sed eumdem divisit in Virgine. Nobis autem in confessione nativitas est: et unionem detestantes, unitatem divinitatis tenemus; scilicet ut Deus ex Deo unum sint in genere naturae, dum quod per nativitatis veritatem ex Deo in Deum exstitit, non aliunde quam ex Deo esse substiterit. Quod autem non aliunde quam ex Deo manet, maneat necesse est in ea veritate qua Deus est: ac per hoc unum sunt, cum qui ex Deo Deus est, neque aliud ipse est, neque aliunde quod Deus est. Idcirco autem unionis in Sabellio impietas praetenditur, ut Ecclesiae fidei unitatis religio auferatur. Persequar deinde et caetera haeretici ingenii artificia, ne forte suspiciosis magis quam veris sollicitudinibus, malevolus interpres alienae simplicitatis existimer: ostensurus totius professionis conclusione, in quem se exitum praemissio tam subdoli sermonis instruxerit.
12 Lumen ex lumine Filium Hieracas prave intelligit. Qui intelligat Ecclesia. — Id enim sequitur: « Sed nec sicut Hieracas, lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes. Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Hieracas nesciens Unigeniti nativitatem, nec evangelicorum sacramentorum virtutem adeptus, unius lucernae duo lumina praedicavit, ut lychnorum bipertita divisio substantiam Patris et Filii aemularetur, quae ex unius vasculi unguine accenderetur in lumen: tamquam esset substantia exterior, ut olei in lucerna, continens luminis utriusque naturam; vel certe ut lampas papyro eodem intexta, utroque capite luceret, essetque media materies lumen ex se utrumque protendens. Haec stultitiae humanae error invexit, dum quod sapiunt, ex se potius quam ex Deo sapiunt. Sed quia verae fidei professio est, ita Deum ex Deo natum ut lumen ex lumine, quod sine detrimento suo naturam suam praestat ex sese, ut det quod habet, et quod dederit habeat, nascaturque quod sit; cum non aliud, quam quod est, natum sit; nativitas acceperit quod erat; nec ademerit quod accepit; sitque utrumque unum, dum ox eo quod est nascitur, et quod nascitur, neque aliunde, neque aliud est; est enim lumen ex lumine: ut ergo fidei hujus intelligentia averteretur, Hieracae lampas vel lucerna ad crimen confitendi ex lumine luminis objecta est; ne dici religiose existimetur, quod impie dictum et nunc et ante damnatum est. Absiste, absiste inanissime timor haereticorum, nec patrocinium ecclesiasticae fidei falsa sollicitae assertionis opinione mentire. Nihil corporale secundum nos, nihil inanimum in Dei rebus est: quod Deus est, Deus totum est. Nihil in eo, nisi virtus, nisi vita, nisi lux, nisi beatitudo, nisi spiritus est. Materies hebetes natura illa non recipit, neque ex diversis constat ut maneat: Deus, ut est Deus, quod est permanet: et permanens Deus Deum genuit. Non continentur, ut lampas et lampas, aut lychnus et lychnus, exteriore natura. Unigeniti ex Deo Dei nativitas non series est, sed progenies, non tractus est, sed ex lumine lumen. Luminis naturae unitas est, non ex connexione porrectio.
13 Dei ex Deo nativitas impugnata, asseritur. — Jam vero in eo quanta haereticae astutiae et quam callida professio fuit: « Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Deus, qui ex Deo natus est, non utique natus ex nihilo est, neque de non exstantibus natus est; sed nativitatis suae viventem habuit naturam. Nec idem Deus, qui erat; sed Deus ex Deo, qui erat, natus est: et nativitas habuit originis suae in ipsa sua nativitate naturam. Si ex nostro loquimur, insolentes sumus: sin vero ad loquendum edoctos nos per Deum docebimus, nativitas Dei secundum doctrinam Dei est confitenda. Hanc igitur in Patre et Filio naturae unitatem, et hoc viventis nativitatis inenarrabile sacramentum excludere haereticus furor tentans ait, « Non eum, qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium. » Quis enim tam vesanus erit, ut defecisse a se Patrem putet; ut idem, qui fuerat, postea nasceretur vel supercrearetur in filium; et esset abolitio Dei, ut succederet de abolitione nativitas, cum nativitas manentem testetur auctorem? Vel quis tam demens est, ut substitisse filium nisi ex nativitate fateatur? Quis porro tam vecors, qui non exstitisse Deum ex eo quod Deus nascitur audeat praedicare? Non enim qui manebat Deus, sed ex manente Deo Deus natus est, tenens in se naturam gignentis in nativitate naturae. Nativitas autem Dei, quae ex Deo in Deum exstitit, non quae non erant tenet, sed quae Dei manebant et manent, obtinuit veritate nascendi. Non ergo qui erat natus est; sed ex his atque in his, quae Dei erant, Deus natus exstitit. Omnis igitur hic superior haereticae fraudulentiae sermo hanc viam impiissimae doctrinae suae praeparavit: ut Unigenitum Deum negatura, tamquam ratione veritatis ante praemissa, ex nihilo potiusquam ex Deo natum praedicaret, nativitatem ejus ad creationis referens de non exstantibus voluntatem.
14 Qua arte Filium ex nihilo innuant. — Denique post multa ad id tamquam ex praeparato sibi aditu prorupit dicens: Filius autem sine tempore editus et ante saecula creatus et fundatus, non fuit antequam nasceretur. Temperavit se, quantum putat, haereticus sermo et ad impietatis confirmationem, et ad calumniae, si quaestio intenderetur, excusationem, dicens: non erat antequam nasceretur: ut in eo quod non fuit antequam nascitur, naturam ei subsistentis originis denegaret, et coepisset esse de nihilo, cui ante nativitatem suam existens non daretur auctoritas: tum porro si irreligiose hoc dictum existimaretur, adesset ei prompta defensio, quia nasci qui erat non potuit; neque qui antea esset, nascendi causam per quam esset habuisset; cum nativitas ad id proficiat, ut subsistat esse qui nascitur. O stulte atque impie, quis nativitatem exspectet in eo, qui sine nativitate subsistat? Aut quomodo qui est nasci existimandus est, cum nativitas natura nascendi sit? Sed subdole ad negandam ex Deo patre unigeniti Dei nativitatem contendens, per id quod non fuit ante quam nasceretur evadere voluisti; quod Deus, ex quo Dei filius natus est, erat; maneretque Dei natura, ex qua filius Deus nativitate subsistit. Si igitur ex Deo natus est, manentis naturae confitenda nativitas est; non ut Deus qui erat nasceretur, sed ut ex Deo qui erat Dei nativitas intelligeretur.
15 Haeresis audax, sed imprudens. In quibus aegre, in quibus facilius curetur. — Sed irreligiosos aestus suos calor haereticus non continet; et per id quod ait, non erat antequam nasceretur, id laborans, ut de non exstantibus nasceretur, id est, non a Deo patre in Deum filium vera et perfecta nativitate natus esset, in ipsa totius expositionis conclusione ad ultimum et profanissimum irreligiosi furoris sui prorupit ardorem, dicens: « Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus. » Gravis et multae difficultatis labor esset veritatem religionis adversum falsitatis impietatem tueri, si quantum audet impietas, in tantum consuleret prudenter. Sed bene, quod irreligiositatis voluntas ex inopia prudentiae est. Et idcirco cum facilis sit adversum stultitiam responsio, emendatio tamen difficilis stultorum est: per quam primum et ratio intelligentiae non quaeritur, et deinceps ab intelligente intimata non capitur. Sed si quos timor Dei et intelligentiae ignoratio, non impietatis voluntas per stultitiae sensum detinuerit in errore, spero ut ad emendationem proclives sint; cum impietatis stultitiam absolute veritatis sit demonstratio proditura.
16 Filius ut ex ipso Deo neque ipse qui Pater, neque aliud, neque ex nihilo. — Dixistis, o stulti, qui et hodie idem dicitis, nescientes in Deum sapere, si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Pater exivi et veni. Quaero a te, hoc totum dictum a Deo, anne non dictum sit? Dictum utique est: et necesse est, cum a Deo de se dictum sit, non aliter intelligendum esse quam dictum est. De dictis suo loco, demonstratis singulorum quorumque virtutibus, tractabimus. Interim tamen uniuscujusque intelligentiam consulo, quid existimet in eo, cum dictum sit ex ipso: utrumne ex altero intelligendum sit, an ne ex nullo, an vero ipse ille credendus sit? Ex altero non est: quia ex ipso est, id est (ita ut non), ne aliunde, praeter quam ex Deo Deus sit. Ex nihilo non est: quia ex ipso est; demonstratur enim natura unde nativitas est. Ipse non est: quia ubi ex ipso est, nativitas filii refertur ex patre. Deinde cum significatur ex utero, interrogo an credi possit esse natus ex nihilo, cum nativitatis veritas per corporalium efficientiarum nomina reveletur? Non enim membris corporalibus consistens Deus, cum generationem Filii commemoraret, ait: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3); sed inenarrabilem illam unigeniti ex se filii nativitatem ex divinitatis suae veritate confirmans, ad intelligentiae, fidem locutus est; ut de divinis suis rebus, secundum humanam naturam, humanae naturae sensum ad fidei scientiam erudiret: ut cum ait ex utero, non ex nihilo creatio substitisse, sed ex se Unigeniti sui naturalis nativitas doceretur. Postremo quod dixit: Ex Patre exivi, et veni (Job. XVI, 27), utrum ambiguitatem reliquerit, quin intelligeretur non aliunde quam ex Patre esse quod Deus est? Ex Patre enim exiens, neque aliam nativitatis habuit naturam, neque nullam: sed eum sibi testatur auctorem, ex quo se profitetur exisse. De his autem demonstrandis atque intelligendis posterior mihi sermo est.
17 Deo de se non credere nefas. — Interim tamen hoc videamus, qua hominis fiducia intelligenda de Deo inhibentur, quae quod a Deo de se dicta sint non negantur. O gravissimum humanae stultitiae atque insolentiae dedecus, professionis suae de se Deum non modo arguere non credendo, sed emendando damnare; et illud ineffabile in eo naturae suae virtutisque secretum, humanis contaminare et impugnare doctrinis, et haec audere loqui: Si, inquit, ex Deo est Filius, demutabilis et corporeus Deus est, qui ex se protulerit vel extenderit, quod sibi esset in filium! Quid sollicitus es, ne demutabilis Deus sit? Nos nativitatem confitemur, nos unigenitum praedicamus ex Deo docti: tu, ne nativitas maneat, ne unigenitus Deus in Ecclesiae fide sit, naturam indemutabilis Dei quae nec extendi nec protendi possit opponis. Afferrem tibi, infelix error, etiam ex rebus mundi quarumdam naturarum quae gignuntur exemplum, ne nativitatem protensionem existimares, ne nascentium naturas detrimenta crederes esse gignentium, ut etiam multa sine corporali admixtione ex viventibus in viventes animas gignerentur: nisi nefas esset, Deo de se non credidisse; et ultimi furoris vesania judicaretur, adimere auctoritatem ad fidem, cui venerationem profitearis ad vitam. Si enim non nisi per eum vita est, quomodo non per eum fides vitae est? Fides autem vitae quomodo in eo est, qui sibi de se testis infidelis habeatur? 145 18. Filii nuncupationes qui ab haereticis intellectae. — Usurpas enim, impiissime haeretice, nativitatem Filii ad creationis voluntatem; ut non ex Deo natus sit, sed volente eo qui creavit, ex creatione substiterit. Et tecum idcirco non Deus est, quia manente Deo uno, non teneat Filius originis suae in nativitate naturam; sed in substantiam alteram conditio, ipse tamquam unigenitus conditionibus et facturis caeteris praestantior sit: substitutus tamen, ut creationis indultae sibi habeat substitutionem, non Dei attulerit ex generatione naturam; et natum dicas, quod substitit ex nihilo: filium autem idcirco nuncupes, non quia ex Deo natus est, sed quia per Deum creatus est; quia et homines religiosos appellatione hujus nominis dignos a Deo habitos memineris: tum porro ei non alia conditione Dei nomen indulgeas, quam ea qua dictum sit: Ego dixi, dii estis: et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6), ut utatur dignatione in vocabulo nuncupantis, non naturae in nomine veritate; sitque tecum ex adoptione filius, deus ex nuncupatione, unigenitus ex privilegio, primogenitus ex ordine, totus creatio, ex nullo Deus; quia generatio ejus non naturalis ex Deo nativitas sit, sed substantia creaturae.
19 Quid Scripturis de Deo edoctus sit Hilarius. — Ac primum orata a te impatientissimi doloris mei venia, loqui me apud te, omnipotens Deus, patere, et me terram ac cinerem, charitatis tamen tuae religione devinctum, liberum in haec verba permitte. Ego infelix nihil antea fui, et vitae sensu expers, sine mei intelligentia, eo quod sum carebam. Sed misericordia tua ad vivendum mihi causa est: et non ambigo, quin tu bonus bonum mihi statueris esse quod natus sum. Neque enim, qui mei non eges, ad mali me originem inchoasses. Sed cum me in vitam animatum, rationis quoque intelligentem praestitisses; ad cognitionem me tui sacris, ut arbitror, per servos tuos Moysen et prophetas voluminibus erudisti, ex quibus te non in solitudine tua venerandum prodidisti. Cognovi tecum illic Deum, non alterum in natura, sed in sacramento substantiae tuae unum. Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae, dum quod tu Deus es, in eo qui ex te est, inesses: non ut idem tu esses, et inesses; sed inesse te in eo, qui ex te esset, perfectae nativitatis veritas edoceret. Hoc mihi rursum evangelicae atque apostolicae voces loquuntur, et ex ipso sacro Unigeniti tui ore condita in libros ( al. in libris) verba testantur, Filium tuum ex te ingenito Deo unigenitum Deum, hominem ex Virgine ad mysterium salutis meae natum: in quo te generationis ex te veritas contineret, et quem in te manentis ex te nativitatis natura retineret.
20 Eorum quibus credidit commendatio. — In quod me, oro, profundum desperati reditus mersisti? Haec enim ego ita didici, ita credidi, et ita confirmatae mentis fide teneo, ne aut possim credere aliter, aut velim. Quid me miserum de te fefellisti, et infelicem carnem atque animam alienae a te cognitionis doctrina perdidisti? Decepit me post rubri maris divisionem gloria descendentis de monte Moysi, et omnia tecum arcanorum coelestium secreta cernentis (Exodi XXXIV, 29). Huic ego de te verbis tuis credidi. Perdidit me repertus secundum cor tuum David (Act. XIII, 22), et dignus Salomon divinae sapientiae munere (III Reg. III, 12), et viso Domino Sabaoth Esaias praedicans (Esa. VI, 1), et ante conformationem santificatus in utero Jeremias eradicandarum et plantandarum gentium prophetes (Jerem. I, 5), et mysterii resurrectionis Ezechiel testis (Ezech. XXXVII), et vir desideriorum Daniel temporum conscius (Dan. IX, 23), et prophetarum consecratus chorus, et omne praedicationis evangelicae sacramentum, electus ex publicano Matthaeus in Apostolum, et ex familiaritate Domini revelatione coelestium mysteriorum dignus Joannes (Matth. XVI, 18), et post sacramenti confessionem beatus Simon aedificationi Ecclesiae subjacens et claves regni coelestis accipiens, et reliqui omnes sancto Spiritu praedicantes, et ex persecutore apostolus vas electionis tuae Paulus (Act. IX, 15), in profundo maris vivens (II Cor. XI, 25), in coelo tertio homo (Ibid. XII, 2), in paradiso ante martyrium, in martyrio perfectae fidei consummata libatio (II Tim. IV, et 7).
21 Quam firma illius de Filii cum Patre aequalitate fides; et unde firma. — Ab his ego quae teneo edoctus sum, his immedicabiliter imbutus sum. Et ignosce, omnipotens Deus, quia in his nec emendari possum, et commori possum. Tarde mihi hos impiissimos, quantum ego arbitror, doctores aetas hujus nunc saeculi protulit. Sero hos habuit fides mea, quam tu erudisti, magistros. Inauditis ego his nominibus in te ita credidi, per te ita renatus sum; et exinde tuus ita sum. Omnipotentem te scio, nec consciae tibi tantum atque ipsi Unigenito tuo nativitatis inenarrandae exspecto rationem. Impossibile enim tibi nihil est, et genitum a te filium omnipotentiae tuae virtute non ambigo. Ambigens enim, jam omnipotentem te negabo. Bonum te etiam ex nativitate mea didici: atque ob id non invidum te bonorum tuorum in Unigeniti tui nativitate esse confido. Credo enim, quod quae tua sunt, ejus sint; et quae ejus sunt, tua sint. Sapientem te mihi etiam ipsa mundi creatio prodidit: Sapientiam te tuam, non dissimilem, ex te genuisse mihi conscius sum. Vere et unus mihi Deus es: sed non aliud in eo, qui ex te Deo est, credam inesse, quam tuum est. Et in eo me judica, si mihi crimen est, nimium me per Filium tuum et legi, et prophetis, et apostolis credidisse.
22 Christus si verus Dei filius, est quoque verus Deus. Vere Dei filium eum esse multis modis notum est. — Sed cesset sermo temerarius, et ex his, in quae demonstrandae stultitiae haereticae necessitate proruperat, in reddendae potius rationis ministerium decedat: ut si qui adhuc salvi esse possunt, ad fidem teneant evangelicae doctrinae atque apostolicae iter, ac verum Dei filium non ex adoptione, sed ex natura intelligant. Hunc enim responsionis nostrae esse ordinem convenit: ut primum Dei filium esse doceamus: ut natura in eo divinitatis, per quod filius est, absoluta sit. Id enim maxime haeresis, de qua nunc agitur, elaborat, ne Dominus noster Jesus Christus vere Dei filius Deus verus sit. Vere Dei filium unigenitum Deum Dominum nostrum Jesum Christum esse ac doceri, multis modis cognitum est, dum de eo testatur Pater, dum de se ipse profitetur, dum apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones confitentur, dum Judaei negant, dum gentes in passione cognoscunt. Neque enim ex communione nuncupationis est, quod de proprietatis fide dicitur. Et cum omnia, quae Christus Dominus aut egit aut docuit, ultra omnia eorum sint qui filii nuncupantur; et in iis omnibus, quae praecipua sint Christi, hoc vel potissimum doceatur esse, quod Dei filius est: non est in eo filii ex generali familiaritate cognomen.
23 Non adoptivum, sed proprium esse Pater testatur. — Non contamino veritatis fidem, ut hoc verbis meis adstruam. Loquatur, ut saepe solitus est, de Unigenito suo Pater, ne sub consummandi baptismi sacramento Jesus Christus ignorabilis possit esse per corpus: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17). Rogo in quo veritas deperit, et in quo infirma fides professionis est? Non annuntiatus per angelum de sancto Spiritu partus ex virgine, non index Magis stella, nec adorati in cunis honor, nec baptizandi sub Baptistae professione virtus satis esse ad demonstrationem majestatis existimantur: Pater de coelo loquitur, et ita loquitur: Hic est filius meus. Quid sibi vult non cognominum, sed pronominum fides? Cognomina enim nominibus adduntur, pronomina vero obtinent in se nominum virtutem. Proprietatis autem significatio est, ubi et hic est dictum esse auditur, et meus est. Et intellige quae sit veritas et ratio dictorum. Legeras: Filios genui, et exaltavi (Esai. I, 2): sed non legeras, filios meos: genuerat enim eos sibi per divisionem gentium, et plebem haereditatis in filios. Ne igitur per communionem adoptivae haereditatis cognomentum filii unigenito Deo adderetur, naturae veritas per significationem proprietatis ostensa est. Assignetur sane hoc communionis in Christo nomen, ut filius sit, si de quoquam dictum reperietur: Hic est filius meus. Sin vero proprium ac singulare ei est: Hic est filius meus; quid calumniam Deo patri professae de filio proprietatis afferimus? Anne tibi in eo, quod dicitur hic est, non hoc significari videtur: Alios quidem cognominatos ab eo in filios, sed hic filius meus est; donavi adoptionis plurimis nomen, sed iste mihi filius est: ne quaeras alium, ne non hunc esse credas; hunc ego tamquam digito indice ac verbi significatione contingo, qua dico et meus est, et hic est, et filius est? Quid post haec intelligentiae poterit esse, ne non esse credatur? Et haec quidem paternae vocis significatio ea fuit, ne qui ad implendam omnem justitiam baptizandus esset, quid esset ignoraretur: sed ut qui ad sacramentum salutis nostrae homo cernebatur, Dei voce Dei filius nosceretur.
24 Idem denuo declarat. Filii dictis auctoritatem praestat. — Et quia in fidei hujus confessione credentium vita esset (non enim alia aeternitatis vita est, nisi Jesum Christum unigenitum Deum sciamus esse Dei filium); vox e coelis rursum ab Apostolis iteratae hujus significationis auditur; ut id firmius crederetur ad vitam, quod non credidisse mors esset. Namque cum Dominus in monte majestatis suae habitu constitisset, Moyse atque Elia assistentibus, et ad visionis ac vocis fidem tribus columnis ecclesiarum testibus assumptis, haec vox paterna de coelo est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui, hunc audite (Matth. XVII, 5). Non ad confirmationem honoris claritas conspecta satis fuerat; voce designatur: Hic filius meus est. Apostoli gloriam Dei non ferunt, et mortales oculi hebetantur ad visum, et consternata ad metum Petri et Jacobi et Joannis fides concidit: adest tamen auctoritatis paternae professio, et filius hic per proprietatem significantis ostenditur. Neque solum veritas filii per hoc, quod et hic et meus est, intimatur; sed additur, Hunc audite. Testimonium quidem Patris e coelo est: sed testimonium Filii confirmatur in terra, nam audiendus ostenditur. Et quamquam ambiguitas per professionem paternam non relinquatur, tamen et Filii de se professio credenda decernitur, et eo usque veritas in eo filii docetur, ut paternae vocis confirmatio audiendi a nobis postulet obsequelam. Igitur quia paternae voluntatis haec vox est, ut Filius audiatur; audiamus Filium de se quid sit ipse profitentem.
25 Christus et Deum sibi patrem et se Filium ejus merito nuncupat. — Neminem autem tam alienum a communi sensu existimo esse, ut cum in omnibus Evangeliorum libris ex professione Filii assumptionem corporeae humilitatis intelligat, cum ait: Pater, clarifica me (Joan., XVII, 5); et rursum frequentissime: Videbitis Filium hominis (Matth., XXVI, 64); et illud: Pater major me est (Joan., XIV, 28); sed et hoc: Nunc anima mea turbata est valde (Joan., XII, 27); vel etiam hoc: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46)? et multa alia istius modi, de quibus suo ordine erit sermo: tamen in hac tam assidua humilitatis contestatione insolentiae eum arguat, quod sibi patrem Deum dicat, cum ait: Omnis plantatio, quam non plantavit pater meus, eradicabitur (Matth., XV, 13); vel illud: Domum patris mei domum fecistis negotiationis (Joan., II, 16); et ubicumque semper patrem sibi Deum nominat, temerariae praesumptionis potius sit, quam confidentis naturae, quae conscia nativitatis suae teneat veritatis nomen in patre. Humilitatis igitur professio frequens non habet hoc insolentiae vitium, ut sibi aliena vendicet, et non sua defendat, et proprie Deo coaequanda praesumat. Nec pari temeritate, qua patrem nuncupat, se quoque filium profiteatur dicens: Nec enim misit Deus filium suum in hunc mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus fiat mundus per eum (Joan., III, 17); vel iterum: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 35)? Quid nunc agimus, concedentes tantum Jesu Christo nomen adoptionis? per quod et in patre sibi Deo nuncupando temerariae eum arguimus praesumptionis. Paterna de coelo vox est: Hunc audite (Matth., XVII, 5). Audio: Pater, gratias ago tibi (Joan., II, 41): audio, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum (Joan., X, 36): si non credo nominibus, si naturam vocabulis non intelligo, qui credendum et intelligendum sit quaero. Non mihi relinquitur alia suspicio. Auctoritas paterna de coelo est: Hic est filius meus. Professio filii de se est : Domum patris mei, et Pater meus. Professio nominis salus est, cum interrogatio fidem postulat, dicens: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 14)? Proprietatis nomina sequuntur, ubi meus est. Tibi quaero, haeretice, unde alia praesumptio sit. Adimis Patri fidem, filio professionem, nominibus naturam: vim verbis Dei affers, ne sint quod enuntiant. Impietatis tuae sola impudentia est, ut mentitum de se Deum arguas.
26 Proprietates filii ad nomen adjectae. Opera testantur filium eum esse. — Quamquam igitur sola simplex confessio naturae nomina ostendat, ut de quo dictum est: Hic est filius meus, et ad quem dictum est, Pater meus, hoc sint quod nuncupantur: tamen ne aut adoptionis in Filio nomen sit, aut honoris in Patre: videamus quae proprietates per Filium ad filii nomen adjectae sint. Ait: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. II, 27). Ad id quod dictum est: Hic est filius meus, et Pater meus, utrumne sibi convenit: Nemo novit Filium nisi pater, neque Patrem quis novit nisi Filius? Non enim nisi per mutuam testificationem cognosci vel per Patrem Filius, vel per Filium Pater potuit. Vox e coelis est: sermo etiam Filii est. Tam ignorabilis est Filius, quam et Pater. Omnia ei tradita sunt: et in omnibus nihil intelligitur exceptum. Si potestas exaequata est, si secretum cognitionis aequale est, si natura in nominibus est: quaero quomodo quod vocantur non sunt, quorum et vis in potestate, et difficultas in cognitione non differt. Non fallit itaque in vocabulis Deus, nec se aut Pater mentitur, aut Filius: et accipe quam in his fides nominum sit. 152 27. Opera testantur filium eum esse. Nil aliud asserit Patris testimonium. Christus a filiis adoptivis secernitur. — Ait enim: Opera enim quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater misit me: et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me (Joan., V, et 37). Unigenitus Deus non nominis tantum testimonio, sed etiam virtutis, docet se esse filium: opera enim ejus, quae facit, testantur a Patre se missum. Quaero, quam rem opera testentur? Missum namque esse. Itaque et Filii obedientia et paterna auctoritas docetur in misso, dum alterius opera esse non possunt quae facit, nisi ejus qui missus a Patre sit. Sed opera non sufficiunt incredibilibus ad testimonium, quod se Pater miserit. Sequitur namque: Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me; neque vocem ejus audistis, neque figuram ejus vidistis (Joan., V, 37). Quaero quod testimonium Patris de eo fuerit. Evolve evangelica volumina, et totum eorum opus recense. Da testimonium Patris, praeter quam quod auditum est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth., III, 17), et: Tu es filius meus (Marc., I, 11). Hoc Joannes licet non ignarus audivit, tamen ad doctrinam nostram paternae vocis testimonium mittitur: nec hoc sufficit. Joannes quidem in deserto dignus hac voce est, sed et apostoli non fuerunt hujus testimonii auctoritate privandi. Eadem de coelo ad eos vox adest: sed accipiunt plus Joanne. Joannes enim jam ab utero prophetans non eguit hac voce: Hunc audite. Audiam plane: nec quemquam praeter hunc audiam, nisi eum qui audierit ut doceret. Si nullum aliud Patris de Filio testimonium exstat in libris, quam quod hic filius suus sit: testimonii hujus veritas est, ut opera ipsa Patris, quae gerit, veritatem testimonii hujus affirment. Quid infertur hodie calumniae, ut adoptio nominis sit, ut mendax Deus sit, ut nomina inania sint? Testatus est Pater de Filio, operibus suis Filius testimonio se Patris exaequat: cur non videatur esse in eo, id est filii veritas quae dicitur et probatur? Non est per Deum patrem filii nomen in Christo ex adoptione bonitatis: neque sanctitate meruit hoc nomen, sicut plures post confessionem fidei Dei filii sunt. Proprietatis enim in his significatio nulla est: nominis namque tantum, ut Deo dignum est, indulta dignatio est. Aliud est hic est, et hic meus est, et hunc audite: in hoc veritas est, natura est, fides est.
28 Filii a Deo nativitas, et adventus ad nos ostenditur. Qui solus novit Patrem quia ab eo est, creatus non est. — Nec sane quidquam de se minus Filius hac paternae significationis proprietate testatur. Ut enim in eo quod ait Pater, Hic est filius meus, naturae demonstratio est, et in eo quod subjecit, Hunc audite, sacramenti et fidei, ob quam e coelis venit, auditio est, cum eum ad salutarem confessionis doctrinam admonemur audire: ita in eo Filius et nativitatis veritatem docuit et adventus, dicens: Neque me scitis, neque unde sim nostis: nec enim a me veni, sed est verax qui misit me, quem vos nescitis; sed ego novi eum, quoniam ab eo sum, et ipse me misit (Joan. VII, et 29). Patrem nemo novit, et frequens hinc professio Filii est (Matth. XI, 27). Idcirco autem soli sibi esse cognitum dicit, quia ab eo sit. Quaero autem utrum id, quod ab eo est, opus in eo creationis an naturam generationis ostendat. Si opus creationis est, universa quoque, quae creantur, a Deo sunt. Et quomodo Patrem non universa noverunt, cum Filius eum idcirco, quia ab eo est, non nesciat? Quod si creatus potius, quam natus, videbitur in eo quod a Deo est; cum a Deo cuncta sint, quomodo non cum caeteris Patrem quae ab eo sunt ignorat? Sin vero idcirco ei, quia ab eo sit, cum nosse sit proprium; quomodo non hoc ei, quod ab eo est, erit proprium? scilicet ut verus filius ex natura sit Dei; cum idcirco Deum solus noverit, quia solus ab eo sit. Habes igitur proprietatem cognitionis de proprietate generationis: et quod ab eo est, non creaturae in eo virtutem (nam omnia ad eo per virtutem creationis exsistunt), sed nativitatis veritatem ( supple, habes), per quam solus Patrem novit, cum caetera eum quae ab eo sunt ignorent.
29 Illud ab eo sum, referri nequit ad carnem. Neque est creatus qui nescitur unde sit. — Tamen ne forte id quod ab eo est, ad adventus sui tempus haeresis invaderet, continuo subjecit: Quoniam ab eo sum, et ipse me misit. Tenuit ordinem evangelici sacramenti, natum se professus et missum: ut et quis esset, et unde esset, secundum superiorem sententiam nasceretur. Neque enim id ipsum est ab eo sum, et ipse me misit: sicuti non idem est neque me scitis, neque unde sim nostis. Numquid non omnis homo in carne licet natus, secundum sensum communis opinionis ex Deo est? Et quomodo negat, ab his vel se ipsum, vel unde ipse sit sciri: nisi id unde est, ad naturae suae referret auctorem? qui idcirco ignorabilis esset, quia ipse esse filius Dei ignoraretur. Discute, infelix, stultitia quid illud sit: Neque me scitis, neque unde sim nostis. Omnia utique ex nihilo, et usque adeo ex nihilo, ut etiam unigenitum Deum ex nihilo substitisse sisausa mentiri. Quid ergo est, quod impii et Christum nesciunt, et unde sit nesciunt? Nam id, quod unde sit ignoratur, naturam ex qua est, dum unde sit nescitur, ostendit. Ignorari enim unde sit non potest, quiquid substitit ex nihilo: quia hoc ipsum, quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem ejus unde sit non habet. Non ex se est autem ille qui venit; sed qui misit eum verax est, quem impii nesciunt. Jam ergo ille qui misit, ipse est qui misisse ignoratur. Ab eo ergo, qui misit, est ille qui missus est: et ab eo est unde esse nescitur; et ob hoc qui sit ipse nescitur, dum ignoratur a quo sit. Non novit Christum, qui unde Christus sit nescit; nec filium confitetur, qui negat natum; nec natum intelligit, qui putavit ex nihilo. Ex nihilo autem usque adeo non est, ut impii unde sit nesciant.
30 Deus iis solis est pater qui filium colunt, non ut adoptivum. Exire ex Deo quid sit. Filii diligendi causa, ratio nascendi. — Nesciunt plane, nesciunt, qui naturam nomini adimunt, qui nescientes non amant scire. Et audiant Filium scientiae hujus ignorationem impiis ex exprobrantem, tum cum sibi patrem Deum Judaei dicerent; ait enim: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi, et veni: nec a me veni, sed ille me misit (Joan. VIII, 42). Religiosi nominis assumptionem Dei filius in his qui se Dei filium confitentes patrem sibi Deum dicerent, non improbavit; sed temerariam Judaeorum usurpationem, patrem sibi Deum praesumentium, per id quod se non diligerent, objurgat: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique me; ego enim a Deo exivi. Omnibus, quibus per fidem Deus pater est, per eam fidem pater est, qua Jesum Christum Dei filium confitemur. Confiteri autem filium secundum generale sanctorum nomen, quid habet fidei, ut dicamus, Unus ex filiis est? Sed numquid et caeteri in hac creaturae suae infirmitate non filii sunt? In quo ergo filium Dei Jesum Christum fides confessa praecellit, cum ei secundum filios, filii non natura, sed nomen sit? Christum perfidia ista non diligit, nec haec impia professio pie sibi assumit Deum patrem: quia si sibi pater Deus esset, Christum ob id diligerent, quia exisset ex Deo. Exisse ex Deo quid sit requiro. Non utique dici potest, id ipsum esse a Deo exisse , quod et venisse; nam utrumque significat: Quoniam a Deo exivi, et veni. Et ostendens quid esset a Deo exivi, et quid esset et veni: continuo subjecit, Nec enim a me veni, sed ille me misit. Non se sibi esse originem docuit, cum ait: Nec enim a me veni, et ( supple, cum) rursum ex Deo se exisse, et ab eo missum esse testatur. Sed cum ab iis, qui sibi Deum patrem dicerent, idcirco se diligendum ait, quia ex Deo exisset; causam dilectionis ex causa docuit esse nascendi. Exisse enim ad incorporalis nativitatis retulit nomen: quia religio profitendi sibi patrem Deum, ex dilectione Christi qui ex eo genitus est sit merenda. Nam cum ait: Qui me odit, et patrem meum odit (Joan. XV, 23): meum cum ait, communionem nominis ( supple, cum aliis) per significationem proprietatis exclusit. Caeterum profitentem sibi patrem Deum, et se non diligentem, in paterni nominis usurpatione condemnat: quia qui se odit, oderit et Patrem; nec in Deum patrem sit religiosus, qui non diligat Filium; cum diligendi Filii non alia causa sit, quam quod ex Deo sit. Ex Deo igitur Filius est, non adventu, sed nativitate: et dilectio in Patrem hic erit omnis, si Filius ex eo esse credatur.
31 Perfectae de Filio fidei meritum. Qui et nativitatem ex Patre et adventum ad nos distinguat. — Testatur hoc Dominus dicens: Non dicam vobis, quoniam ego rogabo Patrem pro vobis: ipse enim Pater amat vos, quoniam vos me amatis, et creditis quoniam ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Joan. XVI, et 28). Caret apud Patrem intercessionis necessitate perfecta de Filio fides, quae quod a Deo exierit credat atque amet: et per se ipsa jam et audiri meretur et amari, natum ex Deo Filium missumque confessa. Nativitas itaque ejus et adventus ostenditur cum absolutissima significandae proprietatis veritate. A Deo, ait, exivi; ne in eo alia quam nativitatis natura esse existimaretur; cum exire a Deo, id est, ex nativitate subsistere, quid aliud quam Deus posset? Et a Patre, inquit, veni in hunc mundum. Ut exitio illa a Deo nativitas significata esse intelligeretur ex Patre, a Patre se in hunc mundum professus est venisse. Alterum itaque in dispensatione, alterum in natura est. Nec patitur exitionem adventum existimari, cum post exitionem a Deo, adventum commemoret a Patre. A Patre enim venisse, et ex Deo exisse, non est significationis ejusdem: et quantum interest nasci, et adesse, tantum a se uterque sermo discernitur. Cum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exisse, aliud est a Patre in hunc mundum ad consummanda salutis nostrae sacramenta venisse.
32 Christus ab apostolis filius ex natura non ex adoptione creditus. — Et quidem secundum propositae a nobis responsionis ordinem opportunissimus hic nobis locus est, ut tertio nunc doceamus filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab apostolis creditum non ex nuncupatione, sed ex natura; neque ex adoptione, sed ex nativitate. Quamquam enim plures et maximae adhuc unigeniti de se Dei exstent professiones, quibus generationis suae veritatem sine levi saltem ementiendae licet calumniae occasione testetur: tamen quia neque legentium onerandus est sensus coacervatis ad copiam dictis, et cum jam nonnulla de proprietate nativitatis ostensa sint, caetera omnia aliis erunt quaestionibus reservanda. Nunc vero quia hic sermonis nostri ordo institutus est, ut post Patris contestationem, post Filii professionem, fide quoque Apostolorum de vero et secundum nativitatem confitendo Dei filio doceremur; videndum est, an in eo quod ait Dominus, Ex Deo exivi, aliud in eo aliquid potius quam naturam intellexerint nativitatis.
33 Quid sit quod primum credant eum a Deo exisse. — Post multas namque proverbiorum obscuritates, quibus in parabolis locutus esset, quem jam antea Christum sciebant annuntiatum a Moyse et prophetis, confessum quoque a Nathanael et Dei filium et regem Israel (Joan. I, 49), objurgato etiam Philippo, cum de Patre quaereret, cur per operum virtutem Patrem in se esse et se in Patre inesse nesciret, cumque se a Patre missum frequentibus dictis ante docuisset (Joan. XIV, 9-12): tamen cum profitentem eum audissent se a Deo exisse, haec eorum responsio fuit (connexus enim hic sibi sermo est): Dicunt ei discipuli ejus, Nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi (Joan. XVI, 29). Quae, rogo, haec verbi hujus admiratio est, quod se exisse a Deo professus sit? Tanta et tam Deo propria vos, o sancti et beati viri, et ob fidei vestrae meritum claves regni coelorum sortiti, et ligandi ac solvendi in coelo et in terra jus adepti, gesta esse per Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium videratis: et ad id, quod a Deo exisse se dixit, nunc primum vos veri intelligentiam assequi protestamini? Videratis utique nuptiales aquas, et easdem nuptiale vinum, et naturae in naturam vel demutationem, vel profectum, vel creationem (Joan. II). Quinque etiam panes ad cibum tantae multitudinis fregeratis, et satiatis omnibus in plenitudinem duodecim cophinorum fragmenta panum creverant, et naturae parvitas famem pellens profecerat in ejusdem copiam naturae (Matth. XIV). Reviruisse manus aridas conspexeratis, et in vocem mutorum linguas solutas, et in cursum claudorum pedes alacres, et caecorum oculos cernentes, et mortuorum vitas revertentes. Foetens Lazarus constiterat ad vocem, et e sepulcro vocatus, nullo intervallo vocis et vitae, citus fuerat egressus, et adhuc odorem mortis in sensum narium spiritu agente, ipse jam vivus adstiterat (Joan. XI, 44). Taceo de caeteris magnarum virtutum et divinarum operationibus. Nunc ergo primum intelligitis qui sit hic missus e coelis, postquam audistis: De Patre exivi? Et hoc vobis primum jam sine proverbio dictum est, et per naturae virtutem intelligitis verum esse quod a Deo exivit, cum voluntatum vestrarum cogitationes tacitus intuetur, cum de nullis tamquam ignarus interrogat, cum omnium cognitor est? Per haec enim omnia, quae virtute ac natura Dei agit, a Deo exisse credendus est.
34 Prius noverant a Deo missum: sed nativitatis rationem non acceperant. — Non hic sancti apostoli a Deo exisse, id est, a Deo missum esse intellexerunt; nam omni superiore sermone confitentem missum esse se frequenter audierant: sed audientes a Deo exisse, naturam in eo Dei ex operibus cernentes, naturae veritatem perid quod a Deo exiit recognoscunt, cum dicunt: Nunc ergo scimus, quia nosti omnia, et non habes necesse, ut aliquis te interroget: in hoc credimus quod a Deo existi (Joan. XVI, 29). Per id enim credunt, quod a Deo exiit, per quod ea quae Dei sunt potest atque agit. Non enim naturam Dei a Patre venisse, sed a Deo exisse consummat. Denique hoc, quod nunc primum audiunt, confirmatur ad fidem. Nam cum Dominus utrumque dixisset: Ego a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 28); nihil admirationis in eo habuerunt, quod frequenter audierant, et a Patre veni in hunc mundum. Responsio autem eorum, fidem et intelligentiam hujus dicti contestata est, Ego a Deo exivi. Nam ad id tantum responsum est, cum dicunt, In hoc credimus quoniam a Deo existi; neque addunt, Et a Patre venisti in hunc mundum. 159 Et cum alterum in professione, alterum in silentio est; professionis causam dicti novitas exegit, profitendi autem contestationem intelligentia veritatis elicuit. Sciebant quidem eum omnia ut Deum posse, sed nondum rationem nativitatis acceperant: et qui sciebant a Deo missum, exisse tamen a Deo nesciebant. Inenarrabilem illam et perfectam Filii nativitatem per virtutem dicti istius intelligentes, nunc secum sine proverbiis profitentur locutum.
35 Exitio quam apte Filii nativitatem enuntiet. — Non enim per consuetudinem humani partus Deus ex Deo nascitur, neque per elementa originis nostrae ut homo ex homine propellitur. Integra illa et perfecta et incontaminata nativitas est, cujus a Deo exitio potius quam partus est. Est enim unus ex uno. Non est portio, non est defectio, non est deminutio, non derivatio, non protensio, non passio; sed viventis naturae ex vivente nativitas est. Deus ex Deo exiens est, non creatura in Dei nomen electa; non ut esset coepit ex nihilo, sed exiit a manente: et exiisse significationem habet nativitatis, non habet inchoationis. Non enim idem est substantiam coepisse, et Deum exiisse de Deo. Et nativitatis hujus conscientia licet non subjecta verbis sit, cum inenarrabilis sit; habet tamen in doctrina Filii fidei securitatem, a Deo se manifestantis exisse.
36 Petrus filium Dei confessus rerum credidit. Tunc primum eum agnovit Deum. Ubi didicerit. — Non est evangelica et apostolica fides, filium Dei nomine potius quam natura credidisse. Si enim adoptionis haec nuncupatio est, et non idcirco filius est, quia exierit a Deo; quaero unde beatus Simon Bar Jona est confessus, Tu es Christus filius Dei vivi (Matth. XVI, 16)? anne cum omnibus potestas sit per sacramentum regenerationis in filios Dei nasci? Si secundum hanc nuncupationem filius Dei Christus est: interrogo quid illud sit, quod Petro non caro neque sanguis revelavit, sed Pater qui in coelis est (Ibid. 17)? Generalis professio quid habet meriti? aut quae revelationis est gloria in publica conscientia? Si ex adoptione filius est; unde haec in Petro beata confessio est, hoc Filio deferenti quod est commune sanctorum? Ultra humanam autem intelligentiam se fides apostolica protendit. Audierat utique frequenter, Qui recipit vos, me recipit: et qui me recipit, recipit eum qui me misit (Matth. X, 40). Missum ergo jam non ignorabat: et quem missum non ignorabat, audierat profitentem, Omnia mihi tradita sunt a Patre, et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth. XI, 25). Quid istud est quod nunc Petro Pater revelat, quod beatae confessionis gloriam sumit? Numquid patris nomen et filii nesciebat? Atquin frequenter audierat. Sed loquitur quod nondum vox humana protulerat, Tu es Christus filius Dei vivi. Nam tametsi in corpore manens Dei se filium esset professus; tamen apostolica fides nunc primum naturam in eo divinitatis agnovit. Neque enim Petro tantum ex confesso honore laus reddita est, sed ex agnitione mysterii: quia non Christum solum, sed Christum Dei filium esse confessus est. Nam utique ad confessionem honoris suffecerat dixisse: Tu es Christus. Sed inane fuerat, Christum ab eo confessum fuisse, nisi Dei filium confiteretur. In eo enim quod ait, Tu es, virtutem et proprietatem naturalis veritatis explicuit. Et Pater dicendo, Hic est filius meus (Matth. XVII, 5), Petro revelavit ut diceret, Tu es filius Dei: quia in eo quod dicitur, Hic est, revelantis indicium est; in eo vero quod respondetur, Tu es, confitentis agnitio est. Super hanc igitur confessionis petram Ecclesiae aedificatio est (Vid. lib. II, n. 23, et cap. 16 in Matth. n. 7). Sed sensus carnis et sanguinis, confessionis hujus intelligentiam non revelat. Hoc est divinae revelationis sacramentum, Christum Dei filium non solum nuncupare, sed credere. Aut numquid nuncupatio potius quam natura Petro revelata est? Si nuncupatio; jam hanc a Domino frequenter audierat, esse se Dei filium confitente. In quo ergo revelationis est gloria? Naturae scilicet, non nominis; cum frequentata nominis professio jam fuisset.
37 Petri fides commendatur. — Haec fides, Ecclesiae fundamentum est: per hanc fidem infirmes ( al. infirmae) adversus eam sunt portae inferorum. Haec fides regni coelestis habet claves. Haec fides quae in terris solverit aut ligaverit, et ligata in coelis sunt et soluta (Matth. XVI, et 19). Haec fides paternae revelationis est munus, Christum non creaturam ex nihilo mentiri, sed secundum proprietatis naturam Dei filium confiteri. O miserae stultitiae furor impius, non intelligens beatae senectutis fideique martyrem, et martyrem Petrum, pro quo Pater rogatus est, ne fides ejus in tentatione deficeret: qui iterata a se dilectionis in Deum postulatae professione, tentari se adhuc tamquam ambiguum et incertum tertia interrogatione congemuit (Joan. XXI, 17); per id quoque a Domino post tertiam tentationis purgationem infirmitatum, Pasce oves meas, ter meritus audire: qui in cunctorum apostolorum silentio Dei filium revelatione Patris intelligens, ultra humanae infirmitatis modum, supereminentem gloriam beatae fidei suae confessione promeruit! In quam nunc interpretandae vocis suae deducimur necessitatem? Ille confessus est Christum filium Dei: at mihi tu hodie, novi apostolatus mendax sacerdotium, ingeris Christum ex nihilo creaturam. Quam vim affers dictis gloriosis? Filium Dei confessus, ob hoc beatus est. Haec revelatio Patris est, hoc Ecclesiae fundamentum est, haec securitas aeternitatis est. Hinc regni coelorum habet claves, hinc terrena ejus judicia, judicia coelestia sunt. Sacramentum occultum ( al. occultatum) a saeculis per revelationem didicit, fidem locutus est, naturam enuntiavit, Dei filium confessus est. Hoc qui creaturam potius confitens negat, prius est ut neget Petri apostolatum, fidem, beatitudinem, sacerdotium, martyrium: et post haec se alienum a Christo esse intelligat, quia Petrus eum filium confessus haec meruit.
38 Haereticorum sententia Petro ignota. Non alia nisi Petri fides. — An ne, o miser, quisquis hodie es, haeretice, beatiorem Petrum futurum fuisse existimas, si dixisset: Tu es Christus perfecta Dei creatura, et supereminens facturis omnibus factura, et qui ex nihilo esse coepisti, et per bonitatem Dei, qui bonus solus est, nomen filii adoptione meruisti, et qui non ex Deo natus es? Et quaero a te, quid auditurus fuerit haec dicens, qui audita passione respondens, Propitius tibi, Domine, non erit istud (Matth. XVI, 22), audierit sibi dici: Vade retro post me, satanas, scandalum mihi es (Ibid. 23)? Nec Petro tamen humana ignorantia profecit ad crimen; non enim ei Pater adhuc omne passionis mysterium revelaverat: sed fides parva sententiam damnationis excepit. Cur igitur non hanc confessionis fidem Pater Petro revelavit, creaturam scilicet et adoptionem? Invidit, credo, hic Petro Deus, ut in tempora posteriora dissimulans, haec nunc vobis novis praedicatoribus reservaret. Sit sane fides alia, si aliae claves regni coelorum sunt. Sit fides alia, si Ecclesia alia est futura, adversum quam portae inferni non praevalebunt. Sit fides alia, si erit alius apostolatus, ligata et soluta per se in terra, ligans in coelo atque solvens. Sit fides alia, si Christus alius Dei filius, praeter quam qui est, praedicabitur. Sin vero haec fides sola, confessa Christum Dei filium, omnium beatitudinum gloriam meruit in Petro; necesse est ut ea, quae eum creaturam potius ex nihilo confitebitur, claves regni coelorum non adepta, et extra fidem ac virtutem apostolicam constituta, nec Ecclesia sit illa, nec Christi.
39 Joannes Filium unigenitum profitens, adoptivum negavit. — Proferamus itaque omnes apostolicae fidei professiones, in quibus Dei filium confitentes, non adoptionis in eo nomen, sed naturae proprietatem confitentur; neque creationis in eo ignobilitatem, sed nativitatis gloriam protestantur. Loquatur Joannes sic usque ad adventum Domini manens, et sub sacramento divinae voluntatis relictus et deputatus, dum non neque non mori dicitur et manere. Loquatur ergo sua, ut solet, voce: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18). Naturae fides non satis explicata videbatur ex nomine filii, nisi proprietatis extrinsecus virtus per exceptionis significantiam adderetur. Praeter filium enim, et unigenitum cognominans, suspicionem penitus adoptionis exsecuit: cum veritatem nominis, unigeniti natura praestaret.
40 Unigenitus filius Joanni non est creatura perfecta. — Nondum quaero quid sit, qui est in sinu Patris; habet interrogatio ista suum ordinem: quaero quid unigeniti significatio sibi postulet. Et videamus an hoc sit, quod tu esse profiteris, id est, creaturam Dei perfectam; ut perfecta pertineat ad unigenitum, creatura vero referatur ad filium. Sed Deum unigenitum filium Joannes dixit, non creaturam perfectam. Non ignoravit haec blasphemiae nomina, dicens: Qui est in sinu Patris; et a Domino suo audiens: Sic enim dilexit mundum Deus, ita ut filium suum unigenitum daret: ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam (Joan. III, 16). Deus mundum diligens, hoc dilectionis suae in eum testimonium protulit, ut unigenitum filium suum daret. Si dilectionis hinc fides est, creaturam creaturis praestitisse, et pro mundo dedisse quod mundi est, et ad ea quae ex nihilo sunt substituta redimenda, cum qui ex nihilo substitit praebuisse: non facit magni meriti fidem vilis et spernenda jactura. Pretiosa autem sunt quae commendant charitatem, et ingentia ingentibus aestimantur. Deus diligens mundum, filium non adoptivum, sed suum, sed unigenitum dedit. Hic proprietas est, nativitas est, veritas est: non creatio est, non adoptio est, non falsitas est. Hinc dilectionis et charitatis fides est, mundi saluti et filium et suum et unigenitum praestitisse. 164 41. Fides Christi ut Dei filii ad salutem necessaria. — Praetermitto omnes de Filio nuncupationes. Non est damnosa dissimulatio, ubi de copia est electio. Rei profectus semper ex causa est, et omne opus manifestam habet suscepti negotii necessitatem. Scribens utique Evangelia, scribendi debuit afferre rationem: et videamus quam ostenderit dicens: Haec autem scripta sunt, ut credatis quoniam Jesus est Christus filius Dei (Joan. XX, 31). Scribendi igitur Evangelii non aliam praetulit causam, quam ut omnes crederent Jesum esse Christum filium Dei. Si sufficit ad salutem, Christum credere, cur adjecit filium Dei? Si vero Christum credere ea demum fides est, non Christum tantummodo, sed Christum filium Dei credidisse; non est nomen filii in Christo unigenito Deo ex adoptionis consuetudine, quod proprium est ad salutem. Si ergo salus in confessione nominis est; quaero cur in nomine veritas non sit. Quod si in nomine veritas est; qua auctoritate creatio esse dicetur, cum non creationis confessio salutem sit praestitura, sed filii?
42 Filius ex Patre natus. Filium negantes, antichristi. — Haec igitur salus vera est, hoc perfectae fidei meritum, Jesum Christum filium Dei credidisse. Non est enim dilectio in nobis ad Deum patrem, nisi per Filii fidem. Et audiamus eum per epistolam loquentem: Omnis, qui diligit Patrem, diligit eum qui ex eo natus est (I Joan. V, 1). Quid est, rogo, ex eo nasci? Numquid idipsum est, quod per eum creari? Aut cur Evangelista mentitur, ut ex eo natum dicat, quem per eum creatum potius haereticus doceat? Et audiamus omnes quid sic hic doctor. Dictum namque est: Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium (I Joan. II, 22). Quid agis tu assertor creaturae, et de non exstantibus Christi novus conditor? Si professionem tenes, profitentis nomen recognosce. An cum creatorem et creaturam Patrem et Filium praedicabis, per assimulatas nominum voces excludere posse te credis, ne esse antichristus intelligaris? Si in fide tua per naturam pater est, et per naturam filius est; maledicus ego sum, opprobrium in te alieni nominis referens. Sin vero simulata omnia sunt, et potius nuncupata quam propria; fidei tuae ab apostolo disce cognomen, et audi quae sit crediti Filii fides. Sequitur enim, Qui negat Filium, neque Patrem habet: qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet (Ibid. 23). Negans Filium caret Patre: confitens Filium atque habens, habet Patrem. Quaero hic quid adoptiva nomina loci habeant. Numquid non naturae res ista omnis est? Et quam naturae sit, accipe.
43 Joannes et haeretici simul comparantur. — Ait enim: Quia scimus quod filius Dei venit, et concarnatus est propter nos, et passus est, et resurgens de mortuis assumpsit nos, et dedit nobis intellectum optimum, ut intelligamus verum, et simus in vero filio ejus Jesu Christo: hic est verus, et vita aeterna, et resurrectio nostra (I Joan. V, et 21). O infelix intelligentia, et Dei spiritu carens, et in antichristi spiritum ac nomen proficiens, et nesciens ad sacramentum salutis nostrae Dei filium venisse (per hoc indigna optimae hujus intelligentiae sensu), creaturae potius adoptivum nomen quam verum filium Dei Jesum Christum esse confessa, quibusnam hoc arcanorum mysteriorum secretis edocta es? vel quis hodie novus hujus scientiae tuae auctor est? An ne secreto tibi hoc per familiaritatem amoris recumbenti in pectus suum Dominus ostendit (Joan. XIII, 23)? Aut solus ad crucem sequens, inter caetera suscipiendae tibi in matrem Mariae praecepta, haec quoque in illa specialis in te amoris contestatione didicisti (Joan. XIX, 27)? Vel ad sepulcrum prior quoque Petro currens adeptus es (Joan. XX, 4)? Vel intra consessus angelorum et signatorum librorum insolubiles nexus, et signorum coelestium multiformes potestates, et novarum atque incomprehensibilium cantionum hymnos sempiternes, tam pia tibi haec per Agnum ducem revelata doctrina est, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne natura natura sit, ne veritas veritas sit (Apoc. V)? Haec enim apud te omnia demutantur in falsa. Apostolus concessa sibi optima intelligentia verum Dei filium dicit: tu affirmas creationem, tu praedicas adoptionem, tu negas nativitatem. Et cum hic verus Dei filius nobis sit, et vita aeterna, et resurrectio; nec vita aeterna est ei, nec resurrectio, cui ille non verus est. Et haec quidem Joannes discipulus a Domino dilectus.
44 Paulus Christum passim praedicat verum Dei filium. — Sed nihil ab his dissimile ex persecutore apostolus et vas electionis praedicavit. Qui enim sermo ejus non sub filii confessione est? Quae epistola non de sacramento veritatis istius coepta est? In quo nomine non proprietatis significatio est? Cum enim dicitur: Reconciliati sumus Deo per mortem filii sui (Rom. V, 10); et rursum: Deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati (Rom. VIII, 3); et rursum: Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem filii ejus (I Cor. I, 9): Quid hic haereticorum furto loci relictum est? Filius suus est, filius ejus est: non adoptio ejus est, non creatura ejus est. Nomen naturam loquitur, veritatem proprietas enuntiat, fidem confessio testatur: non intelligo quid addi possit ad naturam filii. Nam quod filius ejus est, qui esse pater creditur; non incerta et infirma ille, qui electionis est vas, locutus est: nec Magister gentium et Apostolus Christi ambiguae doctrinae suae errorem reliquit. Scit qui sint adoptionis filii, et qui hoc esse ac nuncupari per fidem meriti sunt. Ait namque: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis, in quo clamamus, Abba pater (Rom. VIII, et 15). 167 Fidei nostrae per sacramentum regenerationis hoc nomen est: et professio nostra nobis praestat adoptionem. Filios enim Dei, opera secundum spiritum Dei gesta connuncupant: et clamatur a nobis potius Abba pater, quam ex naturae manet proprietate; quia extra naturae proprietatem est vocis officium, et dici atque esse non idem est.
45 Filius proprius diserte assertus. Epistola ad Romanos graece scripta. — At vero quae de filio Dei Apostoli fides sit, intelligamus. Nam cum omni, quem habuit ad Ecclesiae doctrinam, sermone numquam Patrem sine Filii confessione loqueretur; tamen ut veritatem nominis hujus quanta posset humani sermonis significatione monstraret: ait, Quid ad haec? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui filio proprio non pepercit, sed tradidit eum pro nobis (Ib. 31 et 32). Num quidnam etiam nunc adoptionis in eo erit nuncupatio, in quo proprietatis est nomen? Apostolus enim volens charitatem erga nos Dei ostendere, ut magnificentia Dei dilectionis ex comparationis genere nosceretur, non pepercisse Deum proprio filio suo docuit: non utique pro adoptandis adoptato, neque pro creatis creaturae, sed pro alienis suo, pro connuncupandis proprio. Quaere virtutem dicti; ut magnitudinem charitatis intelligas. Quid sit proprium expende; ne ignores veritatem. Nunc enim Apostolus proprium ait filium, cum in multis vel suum, vel ejus saepe dixisset. Et quamvis multi codices, per translatorum simplicem intelligentiam, in hoc loco pro proprio filio, suo filio conscriptum habeant: tamen graecitas, qua lingua Apostolus est locutus, proprium nunc magis quam suum nuncupat. Et licet communis intelligentiae sensu non satis inter proprium et suum differat; verum Apostolus, cum in caeteris aliis dictis suum filium commemorasset, quod est graece, τὸν ἑαυτοῦ υἱὸν, tamen in hoc loco secundum quod ait, ὅς γε τοῦ ἱδίου υἱοῦ οὐκ ἐφείσατο, qui proprio filio non pepercit, naturae viritatem significanter expressit: ut qui superius filios plures per spiritum adoptionis demonstrasset, nunc unigenitum Deum filium proprietatis ostenderet.
46 Inexcusabilis est qui Christum filium Dei negat. Antichristum pro Christo est suscepturus. — Non est humanus hic error, neque in negando Dei filio vitium ignorantiae est, ubi ignorari non licet quod negatur. Creatura ex nihilo subsistens Dei filius dicitur. Hoc si nec Pater locutus est, nec Filius testatus est, nec Apostolus praedicavit, tamen audere eloqui, hoc est Christum non ignorare tantummodo, sed odisse. Cum enim pater de filio suo dicat, Hic est (Matth. III, 17); et Filius de se dicat, Qui tecum loquitur, ipse est (Joan. IX, 37); et Petrus confiteatur, Tu es (Matth. XVI, 16); et Joannes testetur, Hic verus est (I Joan. V, 21); et Paulus non desistat praedicare de proprio: non intelligo aliud quam negandi esse odium, ubi imperitiae error non excusatur in crimine. Loquitur haec interim, loquitur plane per adventus sui prophetas ac praevios ipse ille, qui postea erit in antichristo locuturus: salutarem fidei confessionem his tentamentis novis inquietans, ut primum conscientiae nostrae, quia ita eredimus, intelligentiam filii naturalis avellat; deinde ipsum illud, quod adoptivum erit, reliquum nomen excludat. Nam cum quibus (seu, in quorum sententia ) creatura est Christus, necesse est ut cum his antichristus ipse sit Christus; quia filii proprietatem creatura non habeat, et Dei se ille filium mentiatur: et per hoc a quibus hic Dei filius jam negatur, ab his tunc Christus ille credatur.
47 Ad sanitatem merendam fides filii Dei praeexigitur. — Quas, oro, spes, inanis furor, expetis? Et qua salutis tuae fiducia creaturam esse Christum potius quam filium blasphemo ore contendis? Oportuerat te ex Evangeliis nosse ac tenere fidei hujus sacramentum. Nam cum Dominus possit omnia, tamen in unoquoque eorum, qui orabant operationis suae effectum, meritum esse voluit confessionis. Neque enim ei virtutem, qui Dei Virtus est, confessio orantis addebat: sed fidei erat praemium, hoc mereri. Namque cum Martham rogantem pro Lazaro interrogavit, an eos qui in se credidissent mori non crederet in aeternum, ad illa conscientiae suae fidem elocuta est dicens, Utique, Domine, ego credidi quia tu es Christus filius Dei, qui in hunc mundum venisti (Joan. XI, 17); confessio haec aeternitas est, et fides ista non moritur. Martha deprecans fratris sui vitam, interrogata an ita crederet, ita credidit. Quam, rogo, vel a quo vitam exspectat hoc denegans, cum sola sit vita sic credere? Magnum est enim fidei hujus sacramentum, et perfecta confessionis istius beatitudo est.
48 Ad salutem animae eadem a caeco jam vidente postulatur. — Caeco a nativitate Dominus visum indulserat, et naturae damnum naturae Dominus exemerat. Et quia caecus hic ad gloriam Dei natus fuerat, ut in Christi opere Dei opus posset intelligi, non exspectata ab eo fuit fides confessionis: sed qui in receptis oculis auctorem tanti sibi muneris nesciebat, meruit hoc postea ut fidem disceret. Non enim caecitatis depulsio vitae aeternitatem afferebat. Ob quod Dominus jam sanum, et de synagoga ejectum interrogat dicens: Tu credis in filium Dei (Joan. IX, 35)? Ne damnum sibi putaret esse, se carere synagoga, cui immortalitatem fides haec confessa redhiberet. Et cum ille incertus etiamnum respondisset, Quis est, Domine, ut credam in eum (Ibid. 36)? ignorationem ejus, quem post oculorum recuperationem tantae fidei intelligentia munerabatur, nolens manere, ita ait: Et vidisti eum, et qui tecum loquitur, ipse est (Ibid. 37). Numquid ab hoc sicut a caeteris Dominus, qui orabant sanitates, confessionem fidei ad salutem merendam reposcit? Non utique. Nam haec jam ad caecum videntem locutus est; sed ob id tantum, ut responderet ille: Credo Domine (Ibid. 38); quia responsionis fides non caecitatis sanitatem esset allatura, sed vitae. Et virtutem dicti hujus diligenter retractemus. Interrogat Dominus, Tu credis in filium Dei? Si utique sola Christi qualiscumque confessio fidei esset consummatio; dictum fuisset, Tu credis in Christum? Sed quia haereticis pene omnibus hoc nomen in ore esset futurum, ut Christum confiterentur, et filium tamen negarent; id quod Christo proprium est ad fidem poscitur, id est, ut credatur in Dei filium. Credidisse autem in Dei filium quid proficit, si credatur in creaturam; cum a nobis fides in Christo, non creaturae Dei, sed filii postuletur?
49 Filium Dei daemones non nescierunt. — An ne hujus nominis proprietatem daemones nescierunt? Dignum enim est haereticos non jam apostolicis doctrinis, sed daemonum ore convinci. Clamant enim, et saepe clamant: Quid mihi et tibi est, Jesu, fili Dei altissimi (Luc., VIII, 28)? Invitis veritas elicuit confessionem, et naturae potestatem testatur dolor obediendi. Virtute vincuntur, cum possessa diu corpora deserunt: honorem reddunt, dum naturam confitentur. Dei se inter haec filium Christus et opere testatur et nomine. Unde tibi inter istas confitentium daemonum voces, o haeretice, nomen creaturae et indulgentia adoptionis?
50 Judaei filium Dei Christum scierunt, etsi qui esset Christus nescierunt. Ariani in Christum contumeliosiores quam Judaei. — Quid sit Christus, ab his saltem qui nesciunt disce; ut impietatem tuam ipsa illa ignorantium necessaria professio arguat. Namque cum Judaei Christum corporeum nescirent, scirent tamen eum qui Christus esset esse filium Dei; cum falsis adversus eum testibus sine ulla veritatis assertione uterentur, sacerdos eum ita interrogat: Tu es Christus filius Benedicti (Marc., XIV, 61)? Sacramentum nescientes, naturam tamen non ignorant. Neque interrogant an Christus Dei filius sit, sed an hic sit Christus filius Dei. Error in homine est, non in Dei filio. Nam non quod Christus Dei filius sit ambigitur: atque ita dum interrogatur an hic sit, tamen quod Christus sit Dei filius non negatur. Et qua tandem, rogo, tu istud fide denegas, quod ne ipsi quidem negant qui nesciunt? Cum enim perfecta scientia sit, Christum Dei filium ante saecula manentem, etiam ex virgine nosse natum; ipsi quoque, qui de Maria natum nesciunt, Dei tamen filium esse non nesciunt. Et vide in quod te, negando filium Dei, Judaicae impietatis consortium miscuisti. Quam enim illi damnationis in eum causam attulerint testantur, dicentes: Et secundum legem debet mori, quoniam filium Dei se fecit (Joan., XIX, 7). Anne non hoc etiam impiae tuae vocis opprobrium est, cur se filium dicat, quem tu esse asseras creaturam? Ille, Dei confitendo se filium, reus mortis ab his judicatur: tu, eum Dei filium negando, quaero quid judices? Professio enim ejus ita Judaeis, ut tibi displicet. Interrogo an diversae ab eis sententiae maneas, a quibus non diversus sis voluntate? Eadem enim filium Dei eum esse impietate tu denegas. Illi tamen eo crimine minore, quod nesciunt. Nesciunt enim de Maria Christum, sed Christum Dei filium esse non ambigunt. Tu quia Christum non potes nescire de Maria, Christum tamen Dei filium esse non praedicas. Illis, in eo quod nesciunt, potest adhuc in tuto salus esse si credant: tibi jam omnia clausa sunt ad salutem, qui negas quod ignorare jam non potes. Non enim ignoras esse filium Dei; usque adeo ut adoptionis nomen indulgeas, ut creaturam connuncupatam filium mentiaris. Naturam autem quantum in te est auferens, auferres quoque si tibi liceret et nomen. Sed quia id non licet, naturam nomini non relinquis: ne quod filius dicitur, verus Dei filius sit. 171 51. Christum vere filium Dei confitentur Apostoli. — Habueras in confessione eorum, quibus, desaeviente vento et turbato mari, in verbi jussu erat restituta tranquillitas, ut et tu verum Dei filium confitereris, et eorum voce utereris: Vere filius Dei est (Matth., XIV, 33). Sed te saeviens spiritus in naufragium vitae rapit, et mentis tuae motibus tamquam fluctuoso mari incumbens procella dominatur.
52 Confitetur et qui crucifixerat Centurio. — Si tibi haec navigantium ex eo incerta fides videbitur, quia existimabitur esse Apostolorum; mihi tamen etsi minus praestat admirationis, plus tamen affert auctoritatis. Verumtamen etiam gentium in eo fidem sume; audi enim inter saevas crucis custodias Romanae cohortis edomitum ad fidem militem. Loquitur namque conspectis tantae virtutis operationibus centurio: Vere Dei filius erat iste (Matth., XXVII, 54). Hoc, post emissum spiritum, discissum templi velum, et mota terra, et scissa saxa, et sepulcra patentia, et mortui resurgentes testantur, et homo gentilis perfidiae confitetur; virtutis naturam agnoscit in gestis, naturae veritatem profitetur in nomine. Tanta ratio veritatis, et tanta vis fidei est, ut vincat voluntatem veri necessitas, et Christum Dominum gloriae aeternae vere Dei filium esse, nec qui crucifixerat denegaret.
Liber VII
In exordio exponitur libri hujus praestantia, scribendi causae, Arianorum vafrities, qui huc usque delusa sit ac repulsa, adversandi eis discrimen, ne videlicet Arium confutans Sabellio, ac rursus Sabellium impugnans Photino favere videatur; et in rem Ecclesiae quomodo se invicem Arius, Sabellius, ac Photinus vincant aut vincantur. Quibus breviter explicatis, eum, qui vere ex natura filius Dei est, vere quoque per naturam, salva unius et non singularis Dei fide, Deum esse comprobatur, ut pote cui Dei nomen, nativitas ex Deo, divina cum natura, tum potestas, ac denique quia se ipse Deum profiteatur. Quamquam fatetur Hilarius, cum argumento ex nativitate petito ita connexa esse caetera, ut seorsim tractari nequeant. Ac primo quidem ponit, naturam rei nomine semper significari, nisi ratione adjectorum adventitium et non proprium esse indicetur: de Filio autem ita a Joanne dici, et Deus erat Verbum, et a Thoma, Dominus meus et Deus meus, ut hae appellationes etiam ex adjunctis, veram in eo Dei naturam exprimant. Cui vero, non secus ac Patri, naturae divinae proprium nomen, unius est cum ipso naturae: ac proinde ipse cum Patre non duo Dii, sed unus est. Leviter hic attingit Verbi, Sapientiae ac Virtutis cognomina, eaque Filio aptata esse declarat, ut in Patre absque ulla ipsius divisione aut demutatione subsistere ostendatur. Subjicit deinde non minus per se esse notum, nato eam inesse naturam ex qua subsistit: nec dubitari posse, quin ex Deo natus sit Christus, quem ob hoc maxime interficere volebant Judaei, quia proprium sibi patrem dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Nativitas autem, sicut et aequalitas, nec solum patitur, nec diversum. Ex eo ipso sermone, quem tunc Christus ad Judaeos habuit, illius ex Deo nativitatem simul et paternae naturae unitatem demonstrari pluribus evincit: naturae quidem unitatem, dum operatur quod Pater. dum omnia eademque facit, dum una utriusque in mortuis vivificandis potestas, unus honor, una injuria, dum denique omne judicium habet; nativitatem vero, dum filium sese vocitare non desinit, dum ita agit quod Pater, ut tamen non ab se, ita eadem, ut tamen similiter, ita judicium omne habet, ut tamen a Patre sit acceptum. Quod quidem confirmatur tum ex Judaeorum intelligentia, qui Christum his dictis se vere Dei filium vereque Deum praedicare intellexerunt, tum ex ipsius Christi responsis, quibus non se male intellectum retulit, sed inique non creditum, cum dictorum fidem opera facerent. Postremo ex iis, quae Christus a Philippo ut Patrem sibi ostenderet rogatus peroravit, ipse se et ex Patre natum, et unius ejusdemque cum eo naturae diserte docere demonstratur.
1 Hic liber superioribus praestat. Scribendi causae. Haereticorum subtilitas. — Septimus hic nobis adversum novae haereseos vesanam temeritatem liber scribitur: caeteris quidem anterioribus numero posterior, sed ad perfectae fidei sacramentum intelligendum aut primus, aut maximus. In quo non ignoramus quam difficile atque arduum iter doctrinae evangelicae scandamus. A quo quamvis consciae infirmitatis nostrae trepidatione revocemur; tamen fidei aestu incitati, et haereticorum furore commoti, et periculo ignorantium perturbati, quae loqui non audemus, silere non possumus: utriusque discriminis metu subditi, ne destitutae veritatis rea in nobis sit aut taciturnitas, aut praedicatio. Incredibilibus etenim se corrupti ingenii artibus haeretica subtilitas circumegit: primum ut fingeret religionem, deinde ut omnium simplicium aurium securitatem verbis falleret, tum praeterea ut se prudentiae saeculi coaptaret, postremo ut veritatis intelligentiam per speciem editae rationis averteret. Nam prostestata (in epistola lib. IV et VI relata) Deum unum, mentita pietatem est; professa rursus Dei filium, audientes fefellit in nomine; dicens etiam non fuisse ante quam nascitur, mundi sapientiae satisfecit; indemutabilem quoque et incorporeum Deum confitens, nativitatem Dei ex Deo per demonstrationem subdolae rationis exclusit: nostris adversum nos usa doctrinis, et Ecclesiae fide contra Ecclesiae fidem pugnans, gravissimo adversum nos vel responsionis vel silentii periculo comparato, dum per ea quae non negantur, ea praedicat quae negantur.
2 Quid epistola sua tentarint ingerere. Qui eis occurrerit Hilarius. Liber superior verum filium, hic ostendit Deum verum. — Et quidem caeteris superioribus libris admonitos a nobis legentes meminimus, ut totius blasphemiae editionem pertractantes, animadverterent non aliud laborari, quam ut Dominus noster Jesus Christus neque Dei filius neque Deus esse credatur, dum ei concessis tantum ex quadam adoptione nominibus, et Dei natura negatur et filii: cum et indemutabilis atque incorporeus Deus, sicuti et est, idcirco affirmatur, ne Filius natus ex Deo sit; et Deus pater ob id tantum in confessione Deus unus sit, ne in fide nostra Deus Christus sit: quia nec nativitatis intelligentiam natura incorporalis admittat, et Dei ex Deo fidem unus tantum nobis Deus in confessione dissolvat. Sed superioribus jam libellis fallacem hanc eorum atque inutilem praedicationem ex lege ac prophetis docentes, eam responsionis formam tenuimus, quae in Deo ex Deo praedicato, et uno Deo ac vero professo, neque in unius veri Dei unione deficeret, neque ad fidem Dei alterius excederet; dum neque solitarius nobis Deus in confessione, neque duo sunt. Et inter haec, unum neque negando neque confitendo, fidei conservata perfectio est, dum et quod unum sunt refertur ad utrumque, et uterque non unus est. Hoc igitur perfectae fidei indissolubile sacramentum evangelicis atque apostolicis doctrinis absoluturi, non aliud primum debuimus, quam Dei filium verae nativitatis subsistentem naturam cognitioni audientium intimare; neque aliunde aut ex nihilo, sed ex Deo esse filium manifestare. Quod quia secundum ea, quae anteriore libro edita sunt, ambigi non potest, quin cessante adoptionis nomine, verus filius ex veritate nativitatis sit: ea nunc quoque ex Evangeliis proferimus, ut quia filius verus est, verus quoque Deus esse noscatur: quia neque verus filius erit, nisi verus et Deus est; neque verus Deus, nisi verus et filius est.
3 Haeresim unam confutans vix fugit suspicionem alterius. Sabellius, Arius, Hebion, Photinus. — Nihil humanae naturae gravius est periculi conscientia (nam ea quae aut ignorata aut repentina sunt, habent quidem miserabilem securitatem, sed non habent metum futuri): quia non ignaro accidentium, anxietas ipsa poena patiendi est. Non ego nunc navem e portu solvo naufragii ignarus, neque iter ineo infestos nescius latronibus saltus, nec Libyae arenas incertus scorpiones ubique et aspides et basiliscos adesse transcurro: nihil sollicitudini meae, nihil conscientiae vacat. Sub specula enim omnium haereticorum ad occasiones singulorum verborum in os meum pendentium loquor, et omne sermonis mei iter aut angustiis praeruptum, aut foveis incisum, aut laqueis praetensum est. Jam quod arduum ac difficile sit, minus conqueror: non meis enim, sed apostolicis scando gradibus. Mihi vero aut angustiis decedere, aut in defossa incidere, aut plagis illaqueari, semper in periculo, semper in metu est. Praedicaturo enim secundum legem et prophetas et Apostolos unum Deum, adest mihi Sabellius, totum me sub verbi hujus professione tamquam desideratum cibum morsu saevissimo transvorans. Negantem me rursum contra Sabellium unum Deum, et confitentem verum Deum Dei filium, exspectat nova haeresis, ut a me duos deos arguat praedicari. Natum quoque Dei filium ex Maria dicturo, Hebion quod est Photinus assistit, auctoritatem mendacii sui ex professionis veritate sumpturus. De caeteris taceo, qui ab omnibus esse extra Ecclesiam non ignorantur. Hoc vero damnatum et abjectum licet frequenter, sed internum hodie adhuc malum est. Impie multos ad unius Dei professionem Galatia nutrivit. Male in totum pene orbem quos negat duos deos Alexandria protulit. Pestifere natum Jesum Christum ex Maria Pannonia defendit. Et Ecclesia inter haec periclitatur veritatem non tenere per vera, dum ea ei ad irreligiositatem ingeruntur, quibus religio et confirmatur, et deperit. Non enim unum Deum pie possumus praedicare, si solum ( supple, praedicamus): quia non erit Deus filius in solitarii fide. At vero Dei filium, sicut est, Deum praedicantes, periclitamur (in hominum existimatione) fidem Dei unius non tenere: et ejusdem periculi res est unum negare, cujus est et solitarium confiteri. Et haec quidem mundi stulta non sentiunt, dum his neque in non solo significari unus videtur, neque in uno non solus intelligi. 4. Veritatis vis. Ecclesia sinu suo tenere omnes peroptat. Ex ipsis haeresibus cognoscitur. Una est. De haeresibus se invicem vincentibus triumphum agit. Sed eam, ut spero, Ecclesia doctrinae suae lucem, etiam imprudentiae saeculi invehet, ut licet fidei sacramentum non suscipiat, tamen adversum haereticos veritatem sacramenti a nobis intelligat praedicari. Magna enim vis est veritatis, quae cum per se intelligi possit, per ea tamen ipsa quae ei adversantur elucet: ut in natura sua immobilis manens, firmitatem naturae suae quotidie dum attentatur acquirat. Hoc enim Ecclesiae proprium est, ut tunc vincat, cum laeditur, tunc intelligatur cum arguitur, tunc obtineat cum deseritur. Omnes quidem illa secum atque intra se vellet manere, nec ex tranquillissimis sinibus suis alios aut abjicere, aut perdere, dum indigni fiunt tantae matris habitaculo: sed discedentibus ex ea haereticis, vel abjectis, quantum amittit occasionis largiendae ex se salutis, tantum adsequitur ad fidem expetendae de se beatitudinis. Cognosci enim hoc ex ipsis haereticorum studiis promptissimum est. Namque cum Ecclesia a Domino instituta, et ab Apostolis confirmata, una omnium sit, ex qua se diversarum impietatum furens error absciderit; nec negari possit, ex vitio malae intelligentiae, fidei exstitisse dissidium, dum quod legitur, sensui potius coaptatur, quam lectioni sensus obtemperat: tamen dum sibi partes singulae adversantur, non solum suis, sed adversantium est intelligenda doctrinis; ut dum adversum unam eam omnes sunt, impiissimum tamen errorem omnium per id quod sola est atque una confutet. Haeretici igitur omnes contra Ecclesiam veniunt: sed dum haeretici omnes se invicem vincunt, nihil tamen sibi vincunt. Victoria enim eorum, Ecclesiae triumphus ex omnibus est, dum eo haeresis contra alteram pugnat, quod in haeresi altera Ecclesiae fides damnat (nihil enim est, quod haereticis commune est): et inter haec fidem nostram, dum sibi adversantur, affirmant. 5. Sabellii error ejusque confutatio. emdash;Unum Deum Sabellius praedicat Filii nativitate sublata, dum naturae Virtutem, quae operata in homine est, Deum esse non ambigit. Sacramento etenim filii ignorato, per gestorum admirationem fidem verae generationis amisit: et dum audit, Qui me vidit, et Patrem (Joan. XIV, 9), indiscretae et indissimilis in Patre et filio naturae impie arripuit unionem, non intelligens naturalem unitatem sub nativitatis significatione monstrari: cum per id, quod in Filio Pater videtur, confirmatio divinitatis sit, non nativitatis abolitio. Cognitio itaque alterius in altero est, quia non differt alter ab altero natura: et in quo nihil differunt, in eo indifferens contemplatio est de proprietate naturae. Nec sane ambigi potest, quin ex se speciem Dei formae, qui in forma Dei manebat, ostenderet. Succedit quoque ad hujus pravae opinionis stultum furorem etiam hoc dictum Domini: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Naturae enim indissimilis unitas irreligiose ad unionis profecit errorem: et rationem dicti virtus sola intellecta non tenuit. Non enim solitarium significat, Ego et Pater unum sumus. Nam conjunctio ea, quae significat et patrem, intelligentiam non admittit unius: et illud quod sumus, non patitur singularem: hoc vero quod unum sumus, non nativitatem adimit, sed naturam non discernit in genere; dum neque unum diversitatis est, nec sumus unius est.
6 Ut Sabellius et Arius secum pugnantes rem agant Ecclesiae. — Compinge hujus (Sabellii) furori praesentium haereticorum (Arianorum) furorem, ut adversum Sabellium sibi adsint. Legisse se asserent, Pater major me est (Joan. XIV, 28): et nihil vel ex nativitatis sacramento, vel ex mysterio evacuati a se Dei et assumptae carnis intelligentes, naturae facient deminutionem professione majoris. Contendent enim adversum Sabellium, Filium esse eo usque, ut et minor Patre sit, ut et honorem praeteritum reposcat, et mori timeat: et mortuus sit. Contra vero ille (Sabellius) naturam Dei defendit in gestis: et cum unum Deum novella haec nunc haeresis non negabit, ne filium Deum credat; Sabellius tamen Deum unum, ne filius omnino exstet, in professione retinebit. Hic (Arius) filium operantem ingeret: hic (Sabellius) Deum in operibus esse contendet. Hic unum dicet: iste unum Deum negabit. Sabellius se ita tuebitur dicens, Opera, quae gesta sunt praeter quam Dei natura non efficit: peccatorum remissio, curatio infirmitatum, claudorum cursus, caecorum visus, mortuorum vita a Deo solo est. Non alia natura, quam quae sui conscia est, diceret, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quid me in substantiam alteram rapis? quid in Deum alium sollicitas? Gesta, quae propria Dei sunt, Deus unus haec gessit. Clamabunt vero contra haec dissimilem Deo patri filium praedicantes non minus ore vipereo: Sacramentum salutis tuae nescis, credendus est filius per quem saecula facta sunt, per quem formatus homo est, qui per Angelos legem dedit, quide Maria natus est, qui missus a Patre est, qui crucifixus est, mortuus et sepultus est, qui de mortuis resurgens in dextris Dei est, qui vivorum judex est et mortuorum. In hunc renascendum est, hic confitendus est, hujus regnum est promerendum. Uterque hostis Ecclesiae, res Ecclesiae agit: dum Sabellius Deum ex natura in operibus praedicat, hi vero ex sacramento fidei filium Dei confitentur.
7 Photini cum Ario et Sabellio discordia idem praestat. Ecclesiae fides contra praedictos haereticos. — Jam vero qua fidei nostrae victoria Hebion, qui Photinus est, aut vincit aut vincitur: dum Sabellium arguit, cur hominem neget filium Dei; dum ab Ariomanitis confutatur, cur in homine nesciat Dei filium. Adversum Sabellium Evangelia sibi ex filio Mariae defendit: Arius ei Evangelia per solum Mariae filium non relinquit. Adversum hunc (Sabellium), qui filium negat, homo ab eo (Photino) usurpatur in filium. Ab hoc ei, qui ante saecula filium nesciat, filius Dei solum negatur ex homine. Vincant, ut volunt, quia se invicem vincendo vincuntur: dum et hi ( scil. Ariani), qui nunc sunt, de natura Dei confutantur, et Sabellius de sacramento filii refellitur, et Photinus natum ante saecula Dei filium vel ignorare arguitur, vel negare. Sed inter haec Ecclesiae fides, evangelicis atque apostolicis fundata doctrinis, et adversus Sabellium tenet filii professionem, et adversus Arium Dei naturam, et adversus Photinum saeculi creatorem: et hoc verius, quod haec ab his invicem non negantur. Naturam enim Dei in operibus Sabellius praedicat, sed operantem filium nescit. Hi vero filium nuncupant, sed veritatem in eo naturae Dei non confitentur. Hominem autem Photinus usurpat, sed in usurpato sibi homine nativitatem Dei ante saecula ignorat. Ita dum quae unusquisque defendit aut damnat, veritatem fidei nostrae, haec ipsa prout sunt religiose et defendentis et damnantis, ostendunt.
8 Praedictorum ratio. Dicendorum argumentum. — Haec igitur a me demonstranda paucis fuerunt, non copiae studio, sed ratione cautelae: primum ut haereticorum incerta esse omnia et erratica noscerentur, cum quando sibi pro nobis invicem dissiderent: tum deinde ne me horum qui nunc sunt ( id est, Arianorum) blasphemis professionibus obnitentem, et Deum patrem ac filium Dei Deum praedicantem, deinde ut unius nominis, atque naturae, indissimili genere divinitatis, Patrem et Filium esse profitentem, quisquam aut in duum deorum, aut contra in unici ac solitarii Dei teneret errore; cum quando neque unio in praedicato Deo patre et Deo filio reperiretur, neque sub indiscretae naturae demonstratione deorum diversitas conveniret. Nunc quia negantibus Dei filium a Deo ex nativitatis veritate subsistere, libro superiore secundum Evangelia responsum est: demonstrandum est eum, qui vere ex natura filius Dei est, vere quoque per naturam Deum esse: ita tamen, ut neque ad singularem, neque ad alterum Deum fides nostra depereat; cum neque unum Deum sit sic praedicatura quasi solum, neque quasi non unum sit confessura non solum.
9 Quibus modis Christum novimus Deum. Nomen Dei simpliciter ei datum index est naturae. — Deum igitur Dominum nostrum Jesum Christum his modis novimus, nomine, nativitate, natura, potestate, professione. Et de nomine nihil puto ambiguitatis. Legimus enim, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Quid calumniae est, cur non sit quod nuncupatur? Aut numquid nomen non naturae significatio est? Et quia contradictio omnis ex causa est, nunc hic negandi Dei quaero causam. 182 Simplex namque nuncupatio est, et caret offendiculo adjectionis alienae. Verbum enim, quod caro factum est, non aliud quam Deus est. Non est hic deputatae aut assumptae nuncupationis relicta suspicio: ut ei, quod Deus est, non ex natura sit nomen.
10 Moysi Dei nomen adjectum. Dii alii ex vocantis voluntate. — Respice ad caeteras aut deputativas, aut assumptivas appellationes. Ad Moysen dictum est, Dedi te deum Pharaoni (Exodi VII, 1). Sed numquid non adjecta nominis causa est, cum dicitur Pharaoni? Aut numquid ei naturam Dei intulit, et non potius in eum qui metueret terrorem, cum dracones magicos draco Moysi mox virga manens devorat, cum cynomyiam quam immiserat abigit, cum grandinem potestate qua evocaverat avertit, cum locustas ea virtute qua invexerat repulit, cum in operationibus ejus magi confitentur digitum Dei esse (Exod. VII, 12; VIII, 31; IX, 33; X, 19; VIII, 19)? Sic Moyses Pharaoni deus datus est, dum timetur, dum oratur, dum punit, dum medetur. Et aliud est deum dari, aliud est Deum esse. In Pharaonem enim deus datus est: caeterum non ei est et natura et nomen, ut Deus sit. Memini quoque et alterius nuncupationis, ubi dicitur, Ego dixi, dii estis (Psal. LXXXI, 6), sed in eo indulti nominis significatio est. Et ubi refertur, ego dixi, loquentis potius est sermo, quam rei nomen: quia rei nomen intelligentiam rei affert, caeterum voluntas appellationis ex alio est. Et ubi se nuncupationis auctor ostendit, ibi per sermonem auctoris est nuncupatio, non naturale nomen in genere.
11 Filius cur verbum, sapientia et virtus cognominetur. Filius est, ut dicitur, Deus. — At vero hic Verbum Deus est: res existit in Verbo, Verbi res enuntiatur in nomine. Verbi enim appellatio in Dei filio de sacramento nativitatis est, sicuti sapientiae et virtutis est nomen: quae cum in Deum filium cum substantia verae nativitatis exstiterint, Deo tamen, ut sua propria, quamvis ex eo in Deum sint nata, non desunt. Non enim, sicut frequenter dictum a nobis est, divisionis in Filio, sed nativitatis sacramentum praedicamus. Nec separatio fuit imperfecta, sed progenies perfecta: quia nativitas non habet detrimentum generandi, cum profectum teneat nascendi. Et idcirco earum rerum unigenito Deo aptata cognomina sunt, quae cum eum subsistentem ex nativitate consumment, tamen Patri insint ex indemutabilis virtute naturae. Unigenitus enim Deus verbum est, sed innascibilis Pater numquam omnino sine Verbo est: non quod prolatio vocis natura sit Filii; sed ex Deo Deus cum nativitatis veritate subsistens, ut a Patre proprius et per naturae indifferentiam inseparabilis doceretur, significatus in verbo est. Sicut Christus sapientia et virtus Dei est, non ille, ut intelligi solet, internae potestatis aut sensus efficax motus: sed natura tenens per nativitatem substantiae veritatem, his internarum rerum significata nominibus est. Non enim id, quod nascendo subsistit, potest id ipsum videri esse, quod unicuique semper internum est. Sed ex aeterno Deo patre unigenitus filius in subsistentem Deum natus, ut non alienus esse a natura paternae divinitatis posset intelligi, per haec proprietatum nomina subsistens ostensus est, quibus ex quo substiterat non carebat. Deus igitur qui est, non est aliud quam Deus. Nam cum audio, Et Deus erat Verbum; non dictum solum audio Verbum Deum, sed demonstratum intelligo esse quod Deus est: quia sicut superius in Moyse deo et in cognominatis diis per appellationem nomen adjectum sit; hic autem res significata substantiae est, cum dicitur, Deus erat. Esse enim non est accidens nomen, sed subsistens veritas, et manens causa, et naturalis generis proprietas.
12 Thomas eum confitetur Deum, illaesa Dei unius fide. Thomas Deum natura profitetur. Neque hoc nomen recusat Christus. — Et videamus an hanc Evangelistae praedicationem, apostoli Thomae confessio consequatur, cum ait, Dominus meus et Deus meus (Joan, XX, 28). Deus igitur suus est, quem Deum confitetur. Et certe dictum non ignorabat a Domino: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4): et quomodo apostolica fides principalis immemor est facta mandati, ut Deum Christum confiteretur, cum in unius Dei esset confessione vivendum? Sed Apostolus totius sacramenti fidem per virtutem resurrectionis intelligens, cum frequenter audisset: Ego et Pater unum sumus; et: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; et: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 30; XVI, 15; XIV, 11): jam sine fidei periculo naturae nomen confessus est: quia ab unius Dei patris professione religio non excideret Deum confessa Dei filium, cum in filio Dei non nisi paternae naturae veritas crederetur; nec sub alterius Dei impia confessione fides naturae periclitaretur unius, quia non alterius Dei naturam perfecta Dei nativitas attulisset. Veritatem igitur evangelici sacramenti Thomas intelligens, Dominum suum et Deum suum esse confessus est. Non hic honoris est nomen, sed naturae confessio est: rebus enim ipsis atque virtutibus Deum credidit. Et Dominus professionis hujus religionem non honoris esse docuit, sed fidei, dicens, Quia vidisti, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt (Joan. XX, 29). Videns enim Thomas credidit. Sed quid credidit quaeris? Et quid aliud credidit quam professus est: Dominus meus et Deus meus? Resurrexisse enim per se ex mortuis in vitam, nisi Dei natura non potuit: et creditae religionis fides hoc est professa, quod Deus est. Anne ergo nomen Dei non naturae res existimabitur, cum professio nominis fidem naturae creditae sit secuta? Nam utique religiosus filius, et qui non voluntatem suam sed ejus qui se miserat faceret, et qui non honorem suum sed ejus a quo venerat quaereret, honorem hujus in se nominis recusasset; ne quod ipse unum Deum praedicaverat, solveretur. Sed vere et apostolicae fidei mysterium confirmans, et naturae in se paternae nomen agnoscens, beatos esse docuit, qui cum se resurgentem e mortuis non vidissent, Deum tamen per resurrectionis intelligentiam credidissent.
13 Pater et filius unus tantum est Deus. — Nomen igitur naturae, fidei nostrae non deserit professionem. Nomen enim, quod rem unamquamque significat, rem quoque ejusdem generis ostendit: et jam non res duae sunt, sed res generis ejusdem est. Filius namque Dei Deus est; hoc enim significatur ex nomine. Non duos deos connumerat nomen unum; quia unius atque indifferentis naturae unum Deus nomen est. Cum enim et Pater Deus est, et Filius Deus est, et proprium naturae divinae nomen in utroque sit; uterque unum sunt: quia cum subsistat Filius ex nativitate naturae, unitatem tamen conservat in nomine: nec ad professionem duum deorum nativitas Filii credentium fidem cogit, quae Patrem et Filium, ut unius naturae, ita unius profitetur et nominis. Est itaque Dei filio nomen ex nativitate. Hic enim nobis secundus ad demonstrationem gradus est, ut Deus sit ex nativitate. Quamquam mihi adhuc de proprietate nominis supersit apostolica auctoritas: sed interim evangelicum placet tractare sermonem.
14 Filius ut natus ex Deo, Dei naturam habet. Nasci et coeptum esse non idem. — Et primum quaero, quam nativitas filii naturae novitatem potuerit inferre, ne Deus sit? Intelligentiae istud humanae sensus excludit, ut aliquid a natura originis suae nascendo diversum sit: nisi forte quod ex naturarum diversitate conceptum, novum aliquid in se (et ita sit generis utriusque, quod neutrum sit) veniat in vitam; quod in pecoribus ac bestiis usitatum est. Sed ea ipsa novitas non inest, nisi ex connatis proprietatibus sub diversitate naturae: et diversitatem eorum nativitas non intulit, sed accepit, dum id tenet, quod ex utroque sibi unum est. Et cum haec in his corporalibus causis et passionibus ita sint; quis rogo furor est, nativitatem unigeniti Dei ad degenerem ex Deo referre naturam: cum nativitas non nisi ex proprietate naturae sit; et jam nativitas non erit, si proprietas naturae in nativitate non fuerit? Hinc ille omnis aestus et furor est, ut in filio Dei non nativitas sit, sed creatio; ut non naturae suae originem subsistens teneat, sed alienam a Deo de non exstantibus sumat: quia secundum quod ait: Quod de carne nascitur, caro est; et quod de spiritus, spiritu est (Joan. III, 6), quia Deus spiritus est, non ambiguum sit nascenti diversum atque alienum aliquid ab eo ex quo natus sit non inesse. Nativitas igitur Dei Deum perficit, ut Deus non coeptus intelligatur esse, sed natus: quia coeptum esse, potest non id ipsum esse quod nasci, dum omne coeptum aut ex nihilo in aliquid exsistit, aut ex alio in aliud proficit et desinit; ut ex terra aurum, ut ex solidis liquida, ut ex frigidis ferventia, ut ex albis punicea, ut ex aquis animantia, ut ex inanimis viventia: Dei autem filius neque ex nihilo Deus coepit esse, sed natus est; neque aliud aliquid fuit ante quam Deus est ( al. esset). Atque ita qui in Deum natus est, nec coepit quod Deus est nec profecit. Tenet itaque nativitas eam ex qua substitit naturam, et filius Dei non aliud quam quod Deus est subsistit.
15 Natus vere ex Deo est, cui Deus est pater et cui cum Deo aequalitas. Aequalitas nec soli competit nec diversis. — Aut quisque hinc ambigit, discat a Judaeis intelligentiam naturae, vel potius cognoscat ab Evangelio veritatem nativitatis, in quo scriptum est, Propter hoc magis quaerebant eum Judaei interficere, quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et quod proprium sibi patrem dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18). Non nunc, ut in caeteris solet, Judaeorum sermo ab his dictus refertur: expositio potius haec Evangelistae est, causam demonstrantis cur Dominum interficere Judaei vellent. Cessat ( al. cesset) ergo per impietatem blasphemantium vitiosae intelligentiae excusatio; cum per Apostoli auctoritatem, sub significatione nativitatis, proprietas naturalis ostensa sit: Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Anne naturalis nativitas non est, ubi per nomen patris proprii, naturae aequalitas demonstratur? Non enim ambigitur, quin aequalitas nihil differat. Quis porro dubitabit, quin indifferentem naturam nativitas consequatur? Hinc enim est sola illa quae vere esse possit aequalitas: quia naturae aequalitatem sola possit praestare nativitas. Aequalitas vero numquam ibi esse credetur, ubi unio est: nec tamen illic reperietur, ubi differt. Ita similitudinis aequalitas nec solitudinem habet, nec diversitatem: quia omnis aequalitas nec diversa, nec sola sit.
16 Filii nativitas et cum Patre aequalitas ex ipsius dictis. Divinitatis Christi diversa argumenta simul pertractantur. — Quamquam igitur hujus intelligentiae nostrae judicia cum humani sensus opinione communia sint, ut et nativitas naturae habeat aequalitatem, et ubi aequalitas est, neque alienum aliquid a se possit esse, nec solum; tamen ex ipsis dictis dominicis hujus quoque sermonis nostri fides affirmanda est, ne temeritas contradicendi, sub libertate diversae in nominibus intelligentiae, audeat professionibus divini de se testimonii contraire. Respondit enim Dominus: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter. Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum (Ibid. 19, et seqq.). Propositionis quidem ordo id exigebat, ut singula quaeque genera singularum quarumcumque causarum pertractarentur; ut quia Deum esse Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium, nomine, nativitate, natura, potestate, professione didicissemus, demonstratio nostra gradus singulos dispositionis propositae percurreret: sed nativitatis id natura non patitur, quae in se et nomen, et naturam, et potestatem, et professionem sola complectitur. Sine his enim nativitas non erit; quia in se haec omnia nascendo contineat. Hanc igitur tractantes, incidimus in eam necessitatem, ut superius commemorata ad ordinem tractatus proprii differre non liceat.
17 Christus a Judaeis accusatus et naturam et nativitatem suam exponit. Christi virtus de cognitione. Quid haec cognitio. — Respondens enim Dominus ad Judaeos, quod eum interficere ob hoc magis vellent, quia patrem suum dicens Deum, aequalem se Deo fecisset, omne sacramentum fidei nostrae, dum impiis eorum motibus contradicit, exposuit. Dixerat enim superius, cum, paralytico curato, violati sabbati reus etiam mortis judicio constitueretur, Pater meus usque adhuc operatur, et ego operor (Joan. V, 17). Et hinc omnis accendebatur invidia, quod se Deo exaequasset paterni nominis usurpatione. Volens itaque et nativitatem suam confirmare, et naturae virtutem profiteri, ait: Non potest quidquam facere ab se Filius, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19). Exordium responsionis adversum Judaeorum impium motum, per quem usque ad voluntatem inferendae mortis exagitabantur, aptatum est. Nam ad violati sabbati objectum sibi reatum dixerat, Pater meus usque adhuc operatur, et ego operor: ut usurpasse hoc ex auctoritate intelligeretur exempli; significans tamen hoc, quod ipse ageret. Patris esse opus intelligendum, quia ipse in se operaretur operante. Et rursum adversum eam invidiam, qua se per paternum nomen Deo exaequasset, haec subdidit: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ne igitur exaequatio illa per nomen naturamque filii fidem nativitatis auferret; ait Filium ab se facere nihil posse, nisi quod Patrem facientem vidisset. Et ut maneret salutaris in Patre et Filio confessionis nostrae ordo; naturam nativitatis ostendit, quae potestatem efficiendi non per incrementa indultarum ad unumquodque opus virium sumeret, sed de cognitione praesumeret: praesumeret autem non de aliquo operis corporalis exemplo, ut aliquid prius Pater faceret ad id, quod postea Filius facturus esset: sed cum natura Dei in naturam Dei substitisset, id est, ex Patre Filius natus esset; per virtutis ac naturae in se paternae conscientiam nihil ab se, nisi quod Patrem facientem vidisset, Filium facere posse testatus est: et cum unigenitus Deus paternae virtutis operationibus operaretur, tantum sibi ad faciendum praesumeret, quantum in conscientia sua esset, inseparabilem a se Dei patris, quam per legitimam nativitatem obtinebat, posse naturam. Non enim corporalibus modis Deus videt, sed visus ei omnis in virtute naturae est.
18 Dum EADEM OMNIA facit, non alius; dum SIMILITER, alius est. — Denique subjecit: Omnia enim quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Ibidem). Similiter illud ad significationem nativitatis adjecit: omnia vero et eadem ad ostendendae naturae veritatem locutus est. In his enim, quae et quaecumque et eadem sunt, nec diversitas potest esse, nec reliquum. Atque ita in natura eadem est, cui eadem omnia posse naturae sit. Ubi vero similiter per Filium eadem omnia fiunt, similitudo operum solitudinem operantis exclusit: ut omnia quae Pater facit, eadem omnia similiter faciat et Filius. Haec est verae nativitatis intelligentia, et fidei nostrae, quae ex naturae divinae unitate, unius indifferentisque divinitatis veritatem in Patre et Filio confitetur, absolutissimum sacramentum, ut eadem faciendo Filius similiter faciat, et similiter faciendo eadem sint ipsa quae faciat: quia sub una hac significatione testentur et similiter facta nativitatem, et eadem facta naturam.
19 Demonstratio operum nativitatem ingerit, non ignorationem. Nostrae fidei instructio est. Velle quid. — Tenet itaque responsionis dominicae ordo ecclesiasticae fidei integrum ordinem, ut nec discernat naturam, et significet nativitatem. Hoc namque sequitur: Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit; et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ibidem et 21). Anne demonstratio operum aliud hic nobis praeter quam nativitatis fidem ingerit, ut subsistentem Filium ex subsistente Deo patre credamus? Nisi forte per ignorationem credendus est unigenitus Deus doctrina demonstrationis eguisse; sed temeritas impiae hujus existimationis non admittitur. Non enim doceri eget qui quidquid docendus sit sciat. Nam postea quam ait: Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit: ut ostenderet omnem hanc Patris demonstrationem fidei nostrae esse doctrinam, ut scilicet et Pater nobis in confessione esset et Filius, et ne qua hic ignoratio in Filio posset intelligi, cui Pater opera omnia, quae ipse faceret, demonstraret; continuo ait: Et majora horum opera demonstrabit ei, ut vos admiremini. Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Demonstratio ergo futuri operis non ignoratur a Filio, cui hoc demonstrandum est, ut exemplo paternae naturae mortuos vivificet. Ea enim Patrem demonstraturum Filio dicit, quae mirentur: et quae eadem essent illa, mox docuit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21). Exaequata virtus est per naturae indissimilis unitatem. Et demonstratio operum non ignorationis instructio est, sed nostrae fidei: quae non Filio scientiam ignoratorum, sed nobis confessionem nativitatis invexit, confirmans eam per id, quod sibi omnia essent demonstrata quae posset. Neque enim non circumspectum se coelestis sermo egit, ne forte diversae naturae significatio sub occasione dicti ambigui subreperet. Demonstrata enim ei potius opera Patris esse ait, quam ad operationem eorum naturam virtutis adjectam: ut demonstratio ipsa nativitatis esse substantia doceretur, cui per dilectionem Patris, operum paternorum, quae per eum effici vellet, esset connata cognitio. Porro autem ne per demonstrationis professionem, ignorantis in eo naturae diversitas crederetur; ea ipsa quae profitetur demonstranda, non nescit. Usque adeo non de exempli auctoritate gesturus est, ut vivificet quos velit. Velle enim naturae libertas est, quae ad perfectae virtutis beatitudinem cum arbitrii voluntate subsistat.
20 Judicium omne datum naturam et nativitatem probat. Judicium datum, ut honoris sit aequalitas. — Ac ne deinceps, quod quos vult vivificat, non nativitatis videretur in se habere naturam, sed non natae potius potestatis jure subsistere; continuo subjecit: Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Ibid., 22). Et in eo, quod omne judicium datum est, et natura et nativitas demonstratur: quia et omnia habere sola natura possit indifferens, neque nativitas aliquid possit habere, nisi datum sit. Datum autem omne judicium est; quia vivificat quos vult. Neque ademptum Patri judicium potest videri, cum ipse non judicet: quia Filii judicium ex judicio sit paterno; ab eo enim datum omne judicium est. Sed dati judicii causa non tacita est. Sequitur enim: Sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibid., 23). Quid igitur, oro, derelictum est suspicionis, aut quid reliquum est ad impietatem occasionis? Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Judicii autem dati ea causa est, ut Filius exaequati honoris ad Patrem sit, et inhonorificus Filio inhonorificus et Patri sit. Et quomodo post haec intelligitur nativitatis differre natura, quam non solum operatio, virtus, honor, sed etiam contumelia negati honoris exaequat? Nihil igitur aliud, quam sacramentum nativitatis, sermo nunc divinae responsionis ostendit. Neque aliter potuit aut debuit Filius a Patre distingui, quam ut et natus esse, nec tamen differens doceretur.
21 Tota de Filio fides eruitur ex praedictis Christi verbis. — Pater igitur usque modo operatur, et Filius operatur. Habes naturae nomina, cum et Pater operatur et filius. Intellige et naturam Dei, per quam Deus operatur, operantem. Ac ne forte duas operationes naturarum dissimilium existimes intelligendas; memento de caeco dictum fuisse: Sed ut manifestentur opera Dei in eo: me oportet operari opera ejus qui me misit (Joan. IX, 3). In eo ergo, quod operatur Filius, opus Patris est: et opus Filii, opus Dei est. Et de operibus sequens adhuc sermo est. Interim nunc nihil aliud studuit responsio, quam ut omne opus referret ad utrumque; utriusque autem natura non differret operandi, cum in eo, quod usque adhuc Pater operatur, operatur et Filius: ne qui dominus sabbati est (dominus est enim sabbati filius hominis, Luc. VI, 5), impie operari sabbato crederetur, cujus opus per nativitatis naturam paterni in se operis esset auctoritas. Non confunditur itaque aut aboletur natura, ne filius sit: nec tamen rursum adimitur natura, ne Deus sit. Nec discernuntur diversitate, ne unum sint: neque quod unum sunt, id potest praestare ne uterque sit. Et primum filium cognosce, cum dicitur: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Habes nativitatem filii, quae ab se nihil possit facere, nisi videat. In eo autem, quod ab se nihil potest, innascibilitatis adimit errorem; ab se enim non potest posse nativitas: quod autem videt, consciae in se naturae significatur agnitio. Et in eo nunc veram Dei cognosce naturam: Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter (Ibidem). Post naturae autem virtutem, naturae per id indissimilis intellige unitatem: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem qui misit illum (Ibid., 23). Ac ne te naturae unitas in solitarii unione contineat; sacramentum in eo fidei disce: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibidem). Conclusa sunt omnia adversum haeretici furoris ingenia. Filius est, quia ab se nihil potest: Deus est, quia quaecumque Pater facit, et ipse eadem facit: unum sunt, quia exaequatur in honore, eademque facit, non alia: non est pater ipse, quia missus est. Habet igitur hoc sacramenti sola nativitas, ut complectatur in se et nomen, et naturam, et potestatem, et professionem: quia universa nativitas non potest non in ea esse natura, unde nascatur. Non affert externi generis substantiam: quia ex uno non subsistit alienum. Quod autem alienum a se non est, id unum est genere naturae: et quidquid unum est per nativitatem, non habet solitudinem; quia et solitudo singularis est, et nativitatis est unitas ad utrumque.
22 Arianorum fides ipsorum cognitioni adversa. Christi potestas, nativitas ex Deo, natura divina et exsistentia in Patre; manus. — Et super hoc, adsit sibi divinae de se sententiae testimonium. Ait enim: Qui sunt ex ovibus meis, vocem meam audiunt, et ego novi eas, et sequuntur me, et ego vitam aeternam do eis, et non perient in sempiternum, nec quisquam rapiet eas de manu mea. Pater quod dedit mihi, majus est omnibus, nemo poterit rapere de manu patris mei. Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 27, et seqq.). Quis, rogo, intelligentiam nostram stupor hebetis mentis obtundit, ut haec in sensum nostrum tam absolute dicta non subeant? Aut quis infirmitatem humanam tumor animi insolentis illudit, ut Dei cognitionem ex his adepti, Deum putent non in his intelligendum esse quibus cognitus est? Aut enim alia sunt Evangelia proferenda quae doceant: aut si de Deo sola ista (Evangelia) docuerunt, cur non ita credimus ut docemur? Quod si ex his tantum sumpta cognitio est; cur non exinde fides sit, unde cognitio? Sed cum fides cognitioni esse adversa detegitur; jam non cognitionis fides illa, sed criminis est, irreligiosam sibi fidem adversus religionem confessae cognitionis assumens. Unigenitus igitur Deus naturae in se suae conscius, nativitatis propriae inenarrabile sacramentum, ad fidei tamen nostrae confessionem, quanta potest verborum absolutione significat: ut et natus intelligatur, et in Dei natura esse credatur, et cum Patre unum sit, et unum se profitendo cum Patre, non tamen ut solus tantum atque ipse pater intellectus amittat esse quod filius est. Testatur enim primum naturae virtutem, cum de ovibus suis ait: Nec quisquam rapiet eas de manu mea (Ibid. 28). Consciae potestatis haec vox est, imperturbatae virtutis libertatem per id, quod nemo oves de manu sua abripiat, confiteri. At vero ut in natura licet Dei, naturae tamen ex Deo sit intelligenda nativitas; subjecit: Pater quod dedit mihi majus est omnibus (Ibid., 19). Non occultat ex Patre esse se natum: quod enim a Patre accepit, majus est omnibus. Et qui accepit, est in eo quod accepit nascendo, non postea; et tamen ex alio est, dum accepit. Sed qui ex alio, accepit, ne aliud quid potius, et non in ejus intelligeretur natura a quo accepit exsistere; ait: Nemo poterit rapere de manu patris mei. De manu sua nemo rapit: quia a Patre quod est omnibus majus accepit. Quid sibi vult tam diversa professio, ut rursum de manu patris sui nemo rapiat? Filii manus est, quae accepit a Patre; Patris manus est, quae dedit Filio: et quomodo quod non rapitur de manu Filii, non rapitur de manu Patris? Quomodo si quaeris intellige: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Manus Filii, manus Patris est. Non enim degenerat per nativitatem natura, ne eadem sit: neque rursum quia eadem est intelligentiam nativitatis offendit, quia nativitas nihil in se admittit alienum. Ut vero per corporalem significationem virtutem possis ejusdem nosse naturae, commemorata est Filii manus manus Patris; quia natura et virtus Patris esset in Filio. Postremo ut per sacramentum nativitatis veritatem naturae indifferentis agnosceres; dictum est: Ego et Pater unum sumus: ut quod unum sunt, nec diversum nec solitarium crederetur, non alia in utroque per nativitatis et generationis proprietatem exsistente natura.
23 Ariani in Christum Judaeis iniquiores. — Manet, quantum intelligi licet, mentium vesanarum voluntas, cessante licet voluntatis effectu: et malignum animum malevolentiae studium, absistente mali operis occasione, non deserit. Nunc enim haereticorum furor, jam Domino in coelis sedente, quia exemplo Judaeorum in crucem agere non possunt, pari tamen infidelitate hoc eum quod est ( supple, esse) denegant: et cum non possint negare quae dicta sunt, tamen dictis non obedientes, odium impietatis exercent, verborum lapides injiciunt, et si possent, de throno eum suo in crucem retraherent. Et de Judaeis quidem ad dicti hujus novitatem commotis ita scribitur (Joan. X, 31, et seqq.): Tulerunt igitur lapides Judaei, ut eum lapidarent. Respondit eis: Multa bona opera ostendi vobis a Patre, propter quod eorum opus lapidatis me? Responderunt ei Judaei: Pro bono opere non lapidamus te, sed pro blasphemia; et quia tu cum sis homo, facis te Deum. At tu vero, haeretice, quid agas ac profitearis agnosce; et eorum te intellige esse consortem, quorum in te refers perfidiae exemplum. Ad id enim quod dictum est, Ego et Pater unum sumus, Judaei lapides elevaverunt, et eorum impius dolor ad sacramentum fidei salutaris impatiens, usque ad impetum inferendae mortis erupit. Quid tu, non habendo quem lapides, denegando minus efficis? Non differt voluntas: sed voluntatem tuam inefficacem esse coelestis thronus efficit. Quanto tu irreligiosior Judaeo? Lapides ille in corpus elevat, tu in Spiritum; ille in hominem ut putabat, tu in Deum; ille in diversantem in terris, tu in throno virtutis sedentem; ille in ignoratum, tu in confessum; ille in moriturum, tu in judicem saeculorum. Ille dicit: Cum sis homo (Ibid., 33); tu dicis: Cum sis creatura; uterque autem dicitis, facis te Deum; hoc commune in eum impii vestri oris opprobrium est. Negas enim Deum ex generatione Dei, negas filium ex nativitatis veritate, negas hoc, quod ego et Pater unum sumus, confessionem unius in utroque atque consimilis esse naturae. Subjicis substantiae novae et externae et alienae Deum: ut aut alterius generis Deus sit, aut omnino nec Deus sit, quia non ex Deo nativitate subsistat.
24 Responsio Christi Judaeis, apta et Arianis. Responsionis causa et scopus. — Sed quia ad sacramentum dicti hujus commotus es: Ego et Pater unum sumus; ut Judaeo dicente: Cum sis homo, facis te Deum, tu pari impietate dicas: Cum sis creatura, facis te Deum (dicis enim: Non es filius ex nativitate, non es Deus ex veritate; creatura es praestantior cunctis: sed non es in Deum natus, quia ex incorporali Deo nativitatem non admitto naturae; non modo tu et Pater non unum estis, sed nec filius es, nec similis es, nec Deus es). Judaeis quidem Dominus respondit, sed magis ad impietatem tuam omnis haec apta responsio est: Nonne scriptum est in lege, Quoniam ego dixi, dii estis? Si ergo illos dixit deos, ad quos verbum factum est Dei, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in hunc mundum, vos dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum? Si non facio opera Patris, nolite credere mihi: si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Ibid., seq.). Causam responsionis causa objectae ei blasphemiae intulit. Id enim ad crimen deputabatur, quod se cum homo esset Deum faceret. Deum autem se facere per id arguebatur, quod dixisset: Ego et Pater unum sumus. Demonstraturus itaque hoc, quod ipse et Pater unum essent, ex nativitatis usurpatum esse natura; in eo primum ineptiam ridiculi opprobrii confutat, cur in reatum vocaretur, quod se cum homo esset Deum faceret. Cum enim lex hujus nominis appellationem sanctis hominibus decerneret, et sermo Dei indissolubilis confirmaret hanc impertiti nominis professionem; quomodo hic, quem Pater sanctificasset, et quem in hunc mundum misisset, blasphemus esset Dei se filium confitendo; cum cognominatos per legem deos indissolubilis Dei sermo statuisset? Jam ergo non est criminis, quod se Deum cum homo sit faciat; cum eos, qui homines sint, lex deos dixerit. Et si a caeteris hominibus non irreligiosa hujus nominis usurpatio est; ab eo homine, quem Pater sanctificavit (omnis enim hic de homine responsio est, quia Dei filius etiam hominis filius est), non impudenter usurpari videtur, quod Dei se filium dixerit; cum praecellat caeteros, qui cognominare se non irreligiose deos possunt, per id quod sanctificatus in filium est: beato Paulo scientiam nobis sanctificationis istius intimante, cum ait: Quod ante promisit per prophetas suos in Scripturis sanctis de filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, qui destinatus est filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis (Rom. I, 2, et seqq.). Cessat ergo blasphemiae crimen, quod cum sit homo Deum se faciat: cum hoc nomen plurimis Dei sermo detulerit, et sanctificatus ac missus a Patre nihil aliud se quam Dei filium sit professus.
25 EGO ET PATER UNUM SUMUS, naturam nativitatis ostendit. — Non est relictus, ut arbitror, ambigendi locus, quin de natura nativitatis dictum sit: Ego et Pater unum sumus. Nam cum Judaei arguissent illum, quod per hoc dictum, homo ipse cum esset, sese Deum faceret: responsio ejus confirmat, quod Dei se filium per id quod Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), ostenderit, primum nomine, deinde natura, postremo nativitate. Nam ego et Pater rerum nomina sunt; unum vero naturae professio est, quia in eo quod est uterque non differat; sumus autem non patitur unionem. Et ubi quod unum sumus unio non est, unum eos efficit esse nativitas. Hoc enim totum ex eo est, quod Dei se filium sanctificatus a Patre profitetur, et professio Dei filii hoc quod Ego et Pater unum sumus confirmat: quia nativitas non aliam possit, nisi eam ex qua subsistit, afferre naturam.
26 Natura Dei in Filio evincitur ex gestis. Aequari Deo nequit quod extra eum. — Consummavit autem totius fidei nostrae sacramentum unigeniti Dei sermo. Namque cum responsum ad id fuisset, cur se cum homo esset Deum faceret; ut dictum illud, Ego et Pater unum sumus, absolutae et perfectae intelligentiae ordinem sumeret, haec consequenter subjecit: Vos dicitis, quia blasphemavi, quoniam dixi: Filius Dei sum. Si non facio opera Patris, nolite credere mihi: si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Joan. X, 36, et seqq.). Infrenis audaciae est desperata jam per conscientiam salus, et extra pudorem est professa omnis impietas. Nam jam quis nec erubescit stultitiae, ubi perdidit religionem: his enim contradicere, amentia potius quam ignoratio est. Dominus dixerat, Ego et Pater unum sumus: nativitatis hoc sacramentum est, ut Pater et Filius in unitate naturae sint. Et quia naturae praesumptio vocaretur in crimen, praesumendi ratio docetur ex causa. Ait enim: Si non facio opera Patris, nolite credere mihi (Ibid., 37). Si non opera Patris facit, non credendum ei est, profitenti Dei esse se filium. Non habet ergo nativitas novam externamque naturam; quia per id filius esse credendus est, quod opera patris efficiat. Quid hic adoptio, quid indulgentia nominis loci invenit, ne ex natura Dei filius sit; cum Dei filius ex naturae paternae operibus credendus sit? Non exaequatur aut similis est Deo creatura, neque ei naturae alienae potestas comparatur: sola ei nativitas filii non impie per similitudinem creditur aequalis. Nam quidquid extra eum est, cum contumelia ei honoratae virtutis aequabitur. Si enim aliquid, quod non ex ipso est, reperiri potest simile ei ac virtutis ejusdem; amisit privilegium Dei sub consortio coaequalis; jamque non erit Deus unus, a quo indifferens sit deus alius. At vero non habet contumeliam, proprietatis aequalitas: quia suum est, quod sui simile est; et ex se est, quod sibi ad similitudinem comparatur; nec extra se est, quod quae sua sunt potest: et profectus dignitatis est, genuisse potestatem, nec alienasse naturam. Opera Patris efficit Filius; et per id credi se Dei filium postulat. Non est praesumptio arrogans, quae probari se non nisi ex his quae gerat poscit. Gerere autem se non sua, sed quae Patris sunt, testatur; ne per magnificentiam gestorum naturae nativitas auferatur. Et quia sub sacramento assumpti corporis, et nati ex Maria hominis, Dei filius non intelligebatur, fides nominis intimatur ex gestis, cum ait: Si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite (Ibid., 38). Credi sibu primum quod Dei filius sit, nisi ex operibus Patris quae ipse efficit, non vult. Quod si facit opera, et per humilitatem corporis fide professionis indignus est, operum fidem postulat. Cur enim sacramentum nati hominis, intelligentiam divinae nativitatis impediat; cum divina nativitas omne opus suum sub ministerio assumpti hominis exsequatur? Si igitur homini per opera non creditur quod Dei filius sit; credatur operibus quod Dei filii sint, quia negari quod Dei sint non possunt. Omne enim in se filius Dei habet nascendo, quod Dei est: et idcirco opus Filii opus Patris est, quia nativitas nec extra naturam eam est ex qua manet, et naturam eam in se habet unde subsistit.
27 Filius in Patre, et vicissim. Quidquid in Deo est, unum est. Filius vita de vita, adeoque non ex nihilo. — Faciens igitur opera Patris, et postulans ut si sibi non crederetur, vel operibus ipsis crederetur, demonstrare debuit quid esset operibus credendum, nempe quod sequitur: Si autem facio, et mihi non vultis credere, operibus credite; ut sciatis, et cognoscatis, quoniam Pater in me, et ego in eo (Joan. X, 38). Hoc est illud, Dei filius sum; hoc est illud, Ego et Pater unum sumus. Haec est nativitatis natura: hoc salutaris fidei sacramentum, non dividere quod unum sunt, nec nativitati adimere naturam, et ex vivente Deo viventis Dei veritatem confiteri. Non enim ex compositis atque inanimis Deus, qui vita est, subsistit: neque qui virtus est, ex infirmibus continetur: neque qui lux est ex obscuris coaptatur: neque qui spiritus est, ex disparibus formabilis est. Totum in eo quod est, unum est: ut quod spiritus est, et lux et virtus et vita sit; et quod vita est, et lux et virtus et spiritus sit. Nam qui ait, Ego sum, et non demutor (Malac. III, 6); non demutatur ex partibus, nec fit diversus ex genere. Haec enim, quae superius significata sunt, non ex partibus in eo sunt; sed totum hoc in eo unum et perfectum, omnia Deus vivens est. Vivens igitur Deus, et aeterna naturae viventis potestas est: et quod cum sacramento scientiae suae ex eo nascitur, non potuit aliud natum esse quam vivens. Nam cum ait, Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem (Joan. VI, 58); docuit vitam in se per viventem Patrem inesse. Dehinc cum dicit, Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic et Filio dedit vitam habere in semetipso (Joan. V, 26); omnia viva sua ex vivente testatus est. Quod autem ex vivo vivum natum est, habet nativitatis profectum sine novitate naturae. Non enim novum est, quod ex vivo generatur in vivum; quia nec ex nihilo ad nativitatem vita quaesita est, et vita, quae nativitatem sumit ex vita, necesse est per naturae unitatem, et perfectae atque inenarrandae nativitatis sacramentum, ut et in vivente vivat, et in se habeat vitam viventem.
28 Qui in Patre sit. Humanae nativitatis comparatio. Nativitatis utriusque discrimen. — Admonuisse nos in exordio sermonis (Lib. I, n. 19; lib. IV, n. 2; et lib. VI, n. 9) 199 nostri meminimus, humanas comparationes divinis non satisfacere exemplis; tamen pro parte intelligentiae nostrae sensum formis corporalibus erudiri. Humanae nativitatis conscientiam consulo, utrum non intra patres maneat origo nascentium. Nam tametsi elementa illa inanima ac turpia, quibus nascendi causae inchoantur, in hominem alterum effluant, naturae tamen virtute intra se invicem manent: dum et per datam naturae ejusdem originem, nascentem sequitur ille qui gignit; et per acceptam nativitatem, cujus virtus etsi derivetur, non tamen aufertur, in gignente se manet ille qui nascitur. Et hoc quidem tantum ad humanae nativitatis intelligentiam commemoratum a nobis sit, non etiam ad perfectum in unigenito Deo nativitatis exemplum: quia naturae humanae infirmitas ex disparibus comparatur, et ex inanimis continetur ad vitam. Nec statim in ea quod gignitur vivit, neque totum vivit ex vita; cum in ea multa sint, quae sine naturae suae sensu, cum excreverint, desecentur. In Deo vero totum quod est vivit. Deus enim vita est: et ex vita non potest quidquam esse nisi vivum. Neque ex derivatione, sed ex virtute nativitas est. Ac sic dum totum quod est vivit, et dum totum, quod ex eo nascitur, virtus est; habet nativitatem, non habet demutationem; et impertit profectum, nec amittit naturam: dum et nativitatem quam dedit per indiscretae naturae similitudinem sequitur, et nativitas eam, quae vivens ex vivente est, naturam nascendo non deserit.
29 Ignis comparatio altera. — Affert autem pro parte fidei hujus significationem, ignis in se ignem habens, et in igni ignis manens. Nam cum sit in eo splendor luminis, naturae calor, virtus urendi, mobilitas aestuandi; totum tamen ignis est, et haec universa, una natura est. Habet quidem ex infirmitate, quod per materiam subsistit ac vivit, et cum ea per quam vixerat deficit. Sed hoc, quod incomparabile Dei est, comparatione ex parte cognoscimus; ut non incredibile in Deo sit, quod pro parte aliqua in terrenis reperiatur elementis. Quaero itaque nunc utrum divisio ac separatio sit, cum ignis ex igne est. Aut numquid absciditur natura ne maneat, aut non sequitur natura ne insit, cum accenso lumine ex lumine per quemdam quasi nativitatis profectum naturae nulla desectio sit, et tamen sit lumen ex lumine? Aut numquid hoc non manet in eo, quod ex sese sine desectione subsistit? Aut hoc non inest in eo, unde non recisum est, sed cum unitate substantiae naturalis exivit? Et quaero anne non unum sint, cum lumen ex lumine nec divisione separabile sit, nec genere naturae?
30 Comparationum quis usus. — Et haec, ut dixi, ad intelligentiam fidei tantum comparata sint, non etiam ad Dei dignitatem, ut nos potius intelligentiam invisibilium ex corporalibus sumeremus, non utique ut aliquod naturae Dei satisfaceret comparationis exemplum: cum dignum et justum esset testanti de se Deo credere. Sed quia simpliciorum fidem furor haereticus turbaret, ut id de Deo credi non oporteret, quod difficile, nisi per corpoream comparationem, posset intelligi: idcirco secundum illud jam etiam superius memoratum a nobis Domini dictum: Quod de carne nascitur, caro est: quod autem de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6), quia Deus spiritus est, utile existimavimus haec pro parte inserere comparationis exempla: ne mentiri de professione sua existimaretur, cum divinae nobis professionis intelligentiam ex aliquo naturalia creaturarum exempla praestarent.
31 Filio natura divina vi nativitatis. Per hanc ipse in Patre et Pater in eo. Patrem dicens dicit et Filium. — Igitur ex vivente vivens Dei filius, et ex Deo Deus, et naturae inseparabilis atque indissimilis unitatem et sacramentum nativitatis ostendens, ait, Ego et Pater unum sumus. Et quia calumnia dicti tamquam insolentis exsisteret; ut conscientiam potius naturae demonstraret in dicto, subjecit, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum, unitatem naturae ex nativitate esse contestans. At vero ut nativitatis fidem professio absoluta firmaret, nec naturae tamen afferret nativitas professa dissidium; hanc totius responsionis suae tenuit absolutionem, Operibus credite, quoniam Pater in me, et ego in Patre. Quid hic non naturale ac proprium sub sacramento nativitatis ostensum est? Insunt sibi invicem, dum non est nisi ex patre nativitas, dum in Deum alterum naturae vel exterior vel dissimilis non subsistit, dum Deus ex Deo manens non est aliunde quod Deus est. Infer duos, si occasio patet, fidei Ecclesiae deos: aut solitarium Deum vel falsa saltem mentire ratione: Filium, si potes, a Patre absque nativitatis tantum confessa veritate discerne, Filius in Patre est, et in Filio Pater, non per transfusionem refusionemque mutuam, sed per viventis naturae perfectam nativitatem. Ita in Deo patre et in Deo filio neque duos connumerabis deos, quia unum uterque sunt; neque singularem praedicabis, quia uterque non unus est. Non habet igitur fides apostolica duos deos, quia nec duos patres habeat, nec duos filios. Confitendo patrem, confessa filium est: credens in filium, credidit et in patrem: quia et nomen patris habet in se filii nomen. Non enim nisi per filium pater est; et significatio filii, demonstratio patris est: quia non nisi ex patre sit filius. In unius itaque confessione non unus est: dum et patrem consummat Filius, et Filii ex Patre nativitas est. Non demutatur autem per nativitatem natura, ne secundum similitudinem generis sui eadem sit. Eadem autem ita est, ut per nativitatem et generationem uterque potius unum confitendus sit esse, non unus.
32 Epilogus. Qui Pater et Filius Deus unus et non solus, invicem sunt. — Duos itaque praedicet deos, qui potest unum praedicare sine uno: aut singularem Deum doceat, qui possit negare et unum uni per naturae virtutem et per sacramentum generationis et nativitatis non inesse. Naturam quoque diversam deputet ad utrumque, qui nesciat Patrem et Filium quod unum sint praedicatos. Deleant haeretici evangelicam Filii de se professionem, Ego in Patre, et Pater in me: ut possint vel duos deos praedicare, vel solum. Non sunt naturarum significationes in naturae unius proprietate: nec duos deos Dei ex Deo veritas perficit, nec singularem Deum Dei patitur nativitas, nec non unum sunt qui invicem sunt. Invicem autem sunt, cum unus ex uno est: quia neque unus uni aliud per generationem quam quod suum est dedit, neque unus ab uno aliud per nativitatem obtinet quam unius. Apostolica igitur fides, sive Patrem praedicabit, praedicabit Deum unum; sive Filium confitebitur, confitebitur Deum unum: quia et eadem atque indissimilis Dei natura sit in utroque, et quod dum et Pater Deus et Filius Deus est, et unum sit naturae nomen utriusque, unus utrumque significat. Nam ex Deo Deus, vel in Deo Deus, nec deos duos perficit, cum unus ex uno in natura et nomine maneat unius; nec in solitarium Deum deficit, cum unus et unus in significatione non solus sit.
33 Iter ad Patrem per Filium: qui hoc intelligatur. — Non incertam aut dubiam Dominus tanti sacramenti doctrinam reliquit, nec nos in ambiguae intelligentiae deseruit errore. Et audiamus eum omnem fidei hujus cognitionem Apostolis revelantem: ait enim (Joan. XIV, 6, et seqq.): Ego sum via et veritas et vita: nemo venit ad Patrem, nisi per me. Si scitis me, et Patrem meum scitis: et a modo scietis eum, et vidistis eum. Ait illi Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non nostis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis, ostende nobis Patrem? Non credis mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me. Sin autem, vel propter opera ipsa credite. Non nos in erratica atque in invia deducit ille qui via est, neque illudit per falsa qui veritas est, neque in mortis relinquit errore qui vita est. Et quia haec benigna ad salutem nostram dispensationis suae nomina ipse constituit, ut nos tanquam via in veritatem deduceret, et veritas constitueret in vita; cognoscendum est, quod illud obtinendae vitae sacramentum esse demonstret. Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Iter ad Patrem per Filium est. Et quaerendum est utrum hoc per doctrinae admonitionem, an per naturae fidem sit: quia videri possumus per doctrinam Filii potius ad Patrem, quam per confessionem paternae in eo divinitatis venire. Intelligentiae igitur sensum in consequentibus requiramus. Non enim fides ex arbitrio nostro, sed ex dictorum est ineunda virtutibus.
34 Filium qui sciat, scire et Patrem. — Nam hoc sequitur: Si scitis me, et Patrem meum scitis (Ibid., 7). Homo Jesus Christus cernitur: et quomodo si ipse cognitus sit, erit cognitus Pater; cum naturae suae, id est, hominis in eo habitum Apostoli recognoscant, et liber a corporali Deus carne, non in hac corporalis carnis infirmitate noscendus sit? Sed in sacramento assumpti corporis divinitatis paternae naturam in se Dominus confirmans, hunc ordinem tenuit: Si scitis me, et patrem meum scitis: et a modo scietis eum, et vidistis eum. Tempus visionis separavit a tempore cognitionis. Nam quem cognoscendum ait, eumdem jam dixit et visum ut naturae jam pridem in se conspectae scientiam ex tempore nunc hujus revelationis acciperent.
35 Philippus hoc non capit; cur. Qui salva fide Patrem sibi ostendi rogat. — Sed commovit apostolum Philippum novitas dictorum. Homo cernitur, Dei se filium confitetur, cognito se cognoscendum Patrem fatetur. Patrem visum esse dicit, et per id cognoscendum esse quia visus sit. Humani istud animi infirmitas non capit, nec fidem sumit tam diversarum rerum professio; ut qui tunc visus sit, nunc cognoscendus sit, cum vidisse cognitio sit; ut si Filius cognitus sit, et Pater cognitus sit: cum cognitionem Filii ipse secundum hominem corporalis et visus et tactus ingesserit, cognitionem autem ex eo Patris, ipsa illa differens ab eo conspecti hominis natura non praestet, et frequenter Filius Patrem a nemine visum esse testatus sit. Prorupit igitur apostolica familia ritate et constantia Dominum interrogans Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Non fides nunc periclitatur: sed ignorationis hic error est. Visum enim jam, et a modo cognoscendum Dominus Patrem dixerat: sed visum esse Apostolus non intellexerat. Denique non visum negavit; sed ostendi sibi rogavit: neque ostensionem veluti corporalis contemplationis desideravit, sed demonstrationem intelligendi ejus qui visus est postulavit. Filium enim in habitu hominis viderat: sed quomodo per id Patrem viderit, nescit. Nam ad quod dixerat, Domine, ostende nobis Patrem (Ibid., 8), ut ostensio illa intelligendi potius esset demonstratio, quam videndi, subjecit, et sufficit nobis. Non adempta est fides dicto; sed cognoscendi demonstratio est postulata, quae sufficeret ad fidem dicti: quia per Domini professionem auctoritas esset non incerta credendi. Hinc autem ostendendi Patris petitio orta est, quia dictus esset visus esse, et per hoc noscendus esse, quia visus sit. Nec impudens erat, ostensionem ejus qui visus est postulare.
36 Quod Dei in Christo naturam nondum nosset arguitur. — Dominus itaque dictis Philippi haec reddidit: Tanto tempore vobiscum sum; et non nostis me, Philippe (Ibid., 9)? Arguit Apostoli in cognoscendo se ignorationem: quia superius se cognito Patrem quoque cognitum esse dixisset. Sed quid illud est, quod queritur se tanto tempore cognitum non fuisse? Scilicet quia se cognito, paternae in se naturae esset intelligenda divinitas. Cum enim ea, quae gereret, propria Deo essent, calcare undas, jubere ventis, inintellecta demutatione vini incrementoque panum cum gestorum fide gerere, fugare daemonas, morbos depellere, damna corporum rependere, emendare vitia nativitatis, peccata dimittere, vitam mortuis reddere; et haec agere carnalem, et Dei se filium inter ista profitentem: hinc querelae omnis orta conquestio est, quod in sacramento nativitatis humanae, gessisse haec in homine assumpto Dei non intellecta natura est.
37 Patrem exhibet ut vivens ipsius imago. — Et idcirco arguens, cur cum haec tanto tempore gereret, agnitus non fuisset; postulantibus ut sibi Patrem ostenderet, ait: Qui me vidit, vidit et Patrem (Ibid.). Non hic ille contemplationem corpoream et visum oculorum carnalium significat, sed eorum de quibus dixerat, Nonne vos dicitis, quoniam adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et adspicite regiones, quia albae sunt ad messem (Job. IV, 35). Nec tempus patitur, nec albentium ad messem regionum significatio permittit, aliquid hic terrenum et corporeum intelligi: sed ad perfectorum fructuum beatitudinem contuendam, intelligentiae jussit oculos elevari, ut nunc dicens: Qui me vidit, vidit et Patrem. Non enim hoc, quod ex partu virginis carnale est, ad contemplandam in eo Dei formam et imaginem proficit: neque ad incorporalis Dei naturam videndam assumpti hominis species in exemplo est. Sed agnitus in eo Deus est, si quibus tamen ipse agnitus est, ex virtute naturae: et intellectus Deus Filius id praestat, ut intellectus et Pater sit: dum ita imago est, ut non differat genere, sed significet auctorem. Imagines enim caeterae ex diversis aut metallis aut fucis aut generibus aut artibus reddunt eorum species, quorum sunt imagines institutae: sed numquid ut imagines verae sint, exaequari possunt inanima viventibus, et vel picta vel sculpta vel fusa nativis? Filias autem Patri non secundum haec (horum ad instar) imago est: quia viventis vivens imago est, et ex eo natus non habet naturae diversitatem, et in nullo diversus tenet naturae ejus ex qua non diversus est potestatem. Quod ergo imago est, eo proficit, ut Patrem Deum unigeniti Dei significet nativitas; significet autem, ut forma ipse et imago invisibilis Dei: et per hoc non amittit naturae unitam similitudinem, quia nec careat virtute naturae.
38 Dei verbis nec Deus singularis, nec dispar Filius. — Et hinc illud est, Tanto tempore vobiscum sum, et non nostis me, Philippe? qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Non creditis mihi quoniam ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9, 10)? Non relictus est hominum eloquiis de Dei rebus alius praeter quam Dei sermo: omnia reliqua et arta et conclusa et impedita sunt et obscura. Si quis aliis verbis demonstrare hoc, quam quibus a Deo dictum est, volet; aut ipse non intelligit, aut legentibus non intelligendum relinquit. Dominus dixit, cum rogaretur ut ostenderet Patrem, Qui me vidit, vidit et Patrem. Hoc demutare antichristi est, hoc negare Judaei est, hoc nescire gentilis est. Sed forte intelligentiae sensus in crimine sit. Sit in fide nostra vitium, si in dictis Dei resedit obscuritas. Nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visum enim in Filio et Patrem, nec singularis potest esse, nec disparis: quia per hunc ille visus, neque non unum sunt in sacramenti professione, neque unus. Et quaero quid significasse in eo Dominus credatur, cum dicit: Qui me vidit, vidit et Patrem? Non tenes unionem, ubi per conjunctionem ipsam paterni nominis significatur adjectio. Cum enim dicitur, et Patrem, exclusa est singularis atque unici intelligentia. Et quid reliquum est, nisi ut per naturae unitam similitudinem Pater per Filium visus sit? Et ne hoc incertum nobis ad fidem relinqueretur; Dominus subjecit: Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Quae enim ignorandi Patrem aut ostendendi ignorantibus necessitas relinquebatur, cum Pater in Filio visus esset?
39 Pater in Filio visus ex proprietate naturae. Contra Sabellium. Contra Arium. Qui in se invicem Pater et Filius. — Visus autem adeo est ex proprietate naturae, dum ex indifferentia atque in genere veritatis unum sunt natus et generans, ut hic Domini sermo sequeretur: Non creditis, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 10)? Inseparabiles esse per naturalem similitudinem Patrem et Filium, non possumus verbis aliis docere, nisi Filii. Non enim hic per demutationem nominum atque specierum Filius, qui via est et veritas et vita, mimis theatralibus ludit: ut in assumpto homine se filium Dei nuncupet, in natura vero Deum patrem, et unus ac solus personali demutatione se nunc in alio mentiatur. Non itaque ipse solitarius, nunc sibi filius est, nunc se sibi profitetur in patrem, et naturae nomina infert cessante natura. Alia hic verborum simplicitas est: nam et Pater pater est, et Filius filius est. Sed in his nominibus ac rebus nihil in se novum, nihil diversum, nihilque peregrinum est. Tenet enim naturae veritas proprietatem; ut quod ex Deo est, Deus sit, et nec deminutio sit nativitas, nec diversitas: dum et Filius non in naturam externam ac dissimilem patri Deo subsistit, nec Pater alienum quid sit a se nativitati Unigeniti acquirens, sed universa potius quae sua sunt sine damno impertientis indulsit. Atque ita nec natura Dei caret, dum non aliunde quam ex Deo Deus est; nec a Deo differt, dum non aliud ipse quam Deus est: quia et nativitas Dei consistit in Filio, nec per nativitatem Dei amisit ex se Dei natura quod Deus est. Pater igitur in Filio est, et Filius in Patre, Deus in Deo: non per duplicem convenientium generum conjunctionem, neque per insitivam capacioris substantiae naturam; quia per corporalem necessitatem, exteriora fieri his quibus continentur interiora non possunt: sed per nativitatem viventis ex vivente naturae; dum res non differt, dum naturam Dei non degenerat nativitas, dum non aliud aliquid quam in Deum ex Deo Deus nascitur, dum nihil his novum est, nihil alienum, nihil separabile, dum in Patre et Filio credere deos duos impium est, dum Patrem et Filium singularem Deum praedicare sacrilegum est, dum Deum ex Deo quod in similitudine generis unum sint negare blasphemum est.
40 Nec aliud sunt, nec unus: dum et loquitur Filius, sed non a se: dum Pater agit, sed per Filium in quo et maneat. — Ac ne dubium hoc atque ambiguum sacramentum fides evangelica susciperet, hunc doctrinae suae Dominus ordinem tenuit: Non creditis mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me? Verba quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10). Quibus, rogo, aliis in Patre et Filio naturae proprietas demonstrari, quam his ipsis verbis, potuit et potest, nativitatis tamen in omnibus significatione praelata? Cum enim ait: Verba quae ego loquor vobis, non a me loquor; non exemit personam, neque se filium denegavit, nec naturam in se paternae virtutis abscondit. Nam dum loquitur ipse (signatus pronomine ego ), in substantia manens loquitur: dum autem non ab se loquitur, nativitatem in se Dei ex Deo patre testatur. Ipse in separabilis ab eo atque indissimilis unitate naturae: quia quamvis ab eo loquatur, ipse tamen loquitur. Nam qui non a se loquitur, et tamen loquitur, non potest non esse dum loquitur: et dum non a se loquitur, ostendit non suum tantum esse quod loquitur. Subjecit enim: Sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Manere in Filio Patrem, non est singularis atque unici: operari vero per Filium Patrem, non est differentis aut exteri. Sicuti non unius est, non ab se loqui quae loquatur; neque rursum alieni ac separabilis sit, loqui per loquentem: sed hoc eorum sacramentum est, qui unum sunt. Et uterque non aliud sunt, qui per naturae proprietatem in sese sunt: quorum haec unitas est, ut loquens non ab se loquatur; neque qui non ab se loquitur, non loquatur. Et quia in se Patrem et loqui et operari docuerat; perfectae hujus unitatis fidem statuit, dicens: Sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me. Sin autem, vel propter opera ipsa credite (Ibid., 11). Pater operatur in Filio; sed et Filius opus Patris operatur.
41 Nativitatis et naturae suae divinae fidem poscit Christus. Unigenito proprium est inesse simul et subsistere. — Ne ergo per virtutis efficientiam, et non per naturae quae secundum nativitatem est proprietatem, Pater in Filio et operari crederetur et loqui; ait: Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 11). Quid est istud, rogo: Credite mihi? Certe ad id refertur quod dictum est: Ostende nobis Patrem. Fides confirmatur ex credendi praecepto, et ea fides quae Patrem sibi ostendi poposcerat. Non enim suffecerat dixisse: Qui me vidit, vidit et Patrem, nisi intelligentiam nostram eo usque protenderet, ut cum Patrem nosceremus in Filio, Filium tamen esse meminissemus in Patre: ne transfusio potius alterius in alterum existimaretur, quam per generationem nativitatemque unitas ejusdem in utroque naturae. Credi itaque sibi Dominus vult, ne forte per assumpti hominis dispensationem fidei conscientia periclitetur. Certe si quid afferat ambiguitatis caro, et corpus, et passio: vel operibus credatur, Deum in Deo esse, et ex Deo Deum esse, unum eos esse: dum naturae virtute uterque in se est, et neuter sine altero est: dum et Pater nihil ex suis amittit in Filio, et Filius totum sumit ex Patre quod filius est. Non est corporalium naturarum ista conditio, ut insint sibi invicem, ut subsistentis naturae habeant perfectam unitatem, ut manens unigeniti nativitas a paternae divinitatis sit inseparabilis veritate. Unigenito tantum istud Deo proprium est, et in sacramento verae nativitatis fides ista est, et spiritalis virtutis hoc opus est, nihil differre esse et inesse: inesse autem non aliud in alio, ut corpus in corpore; sed ita esse ac subsistere, ut in subsistente insit; ita vero inesse, ut et ipse subsistat. Nam uterque subsistens, per id non sine alio est, dum secundum generationem et nativitatem subsistentis natura non alia est. Hinc enim illud est: Ego et Pater unum sumus, et: Qui me vidit, vidit et Patrem, et: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 29; Ib., XIV, 9; Ibid., 11): quia non differt nec degenerat nativitas, quia unius in Patre et Filio divinitatis sacramentum nativitatis natura consummat, dum Dei filius non aliud quam Deus est. Et idcirco non in deos duos unigeniti generatio deputatur: quia in Deum filius Dei nascens, naturam in se Dei se gignentis exhibuit.
Liber VIII
Naturalem Filii et Patris unitatem propugnat. Prooemium in eo versatur, ut episcopo nec innocentiam sine scientia, nec sine innocentia scientiam sufficere ostendat. Tum pius aeque ac doctus Praesul varias ad simplices decipiendos Arianorum technas fallacesque interrogatiunculas exponit. Quia vero illi Christi verba, Ego et Pater unum sumus ad solam voluntatis concordiam detorquent, eamque interpretationem his aliis confirmare solent. Credentium erat anima et cor unum; et, Qui plantat et qui rigat unum sunt; et, Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te: contendit unum esse, fideles quidem per unam unius fidei naturam, plantantem vero et rigantem, quatenus uno baptismo una res effecti unius etiam regenerationis sint ministri: demum imperite omnino Christum dicturum fuisse ut unum sint, pro ut unum velint, si solam voluntatis concordiam suis precare voluisset. Hinc qua ratione, Christo mediante, unum cum Patre naturaliter simus explicat: idque defendit nobis praestari tum per aeternam gloriam, qua honorem ipsi a Patre datum accipimus, tum per Incarnationis mysterium, quo propriam carnis nostrae naturam retinet arctissime sibi copulatam, tum maxime per Eucharistiae sacramentum, quo veram illius carnem ac sanguinem sumimus. Neque hic tacetur incredibilis haereticorum calumnia, vulgo jactitantium Patrem et Filium ab iis discordes affirmari, qui nudam illam voluntatis concordiam non recipiunt. Deinceps naturalem utriusque unitatem pluribus demonstrat: Primo, quia Spiritus sanctus, cum a Patre procedat, a Filio tamen et mittitur et accipit; et hoc quidem, quia ipsius sunt omnia quae Patris sunt. Secundo, quia Patris et Filii ita unus est Spiritus, ut Spiritus Christi habitet in nobis, cum in nobis est Spiritus Dei. Tertio, quia sine anathemate sunt, qui Christo cultum exhibeant; cum in maledicto sit religio creaturae. Quarto, quia in Spiritu Dei loquitur, qui Jesum esse vere Dominum confitetur. Quinto, quia non nomine solo, sed natura Dominum eum esse credidit Apostolus, qui spiritalia Ecclesiae dona ob Spiritus unitatem modo Patri, modo Domino attribuit. Sexto, quia vere Dominus est, qui unus est: aut certe si Christus unus Dominus non sit Deus, quia Deus unus est; Pater pari jure negandus erit Dominus. Septimo, quia non modo Dominus, sed et Deus super omnia nuncupatur. Octavo, quia licet hoc, Deus ex quo omnia, et: Dominus per quem omnia, personarum distinctionem sonet, efficientiae tamen, virtutis ac naturae significat unitatem; adeo ut alias etiam de Christo dicat Apostolus, ex ipso et per ipsum et in ipso esse omnia. Nono, quia cum vitam largiatur aeternam propterea quod ipsum signavit Pater; necesse est sit signaculum illius vivum ac plenum, cujus in se omnem explicet formam, omnem virtutem contineat. Ita vero decimo omnem explicat Patris formam, ut eum in forma Dei, in qua Deo aequalis sit, Apostolus praedicet. Undecimo, quia imago est Dei invisibilis, proindeque nec visibilis, nec corporeus, nec finitus. Neque potest dici hanc imaginis rationem in invisibili quadam qualitate, et non in natura habere sitam; quam in virtute ac unitate naturae ponendam confirmat Paulus, ubi subjicit per Christum et in Christo creata et reconciliata esse omnia; et id quidem ita, ut in eo reconciliante reconciliet Pater. Demum in quo plenitudo divinitatis corporaliter 213, id est, vere et substantialiter habitat, non potest non habere quod Deus est, et perinde unus est cum eo Deus. Ita vero in his omnibus Filii cum Patre unitatem naturalem demonstrat ut pariter adstruat personarum distinctionem.
1 Episcopus et pius debet esse et doctus. Cur Episcopus et bonus et doctus esse debeat. Praevidit Paulus fore, quibus teneretur Episcopus contradicere. — Beatus apostolus Paulus formam constituendi Episcopi fingens , et plane novum Ecclesiae hominem praeceptis suis condens, hanc veluti summam consummatarum in eo virtutum esse docuit dicens: Obtinentem secundum doctrinam fidei verbum, ut potens sit exhortari ad doctrinam sanam, et contradicentes revincere. Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui et seductores (Tit. I, 9). Ita enim quae propria disciplinae ac morum sunt, ad sacerdotii meritum utilia esse significat, si etiam haec quae ad docendae ac tuendae fidei scientiam necessaria sunt, inter reliqua non deerunt, quia non statim boni atque utilis sacerdotis est, aut tantummodo innocenter agere, aut tantummodo scienter praedicare: cum et innocens sibi tantum proficiat, nisi doctus sit; et doctus sine doctrinae sit auctoritate, nisi innocens sit. Non enim apostolicus sermo probitatis honestatisque praeceptis hominem tantum saeculo conformat ad vitam, neque rursum per doctrinae scientiam scribam Synagogae instituit ad legem: sed perfectum Ecclesiae principem perfectis maximarum virtutum bonis instituit, ut et vita ejus ornetur docendo, et doctrina vivendo. Denique ipsum illum, ad quem ei sermo erat, Titum istiusmodi decreto consummandae religionis instruxit: In omnibus te ipsum bonorum factorum praebens exemplum docentem cum veneratione verbum sanum, irreprehensibile; ut adversarius revereatur, nihil habens turpe aut malum de nobis dicere (Tit. II, 7, 8) Non ignoravit doctor hic gentium, et, ex conscientia loquentis atque habitantis in se Christi, Ecclesiae electus magister, morbidi eloquii grassatura esse contagia, et adversum sanitatem verborum fidelium desaevituram doctrinae pestiferae corruptionem, quae impiae intelligentiae suae luem usque ad ipsam sedem animae demergens, profundo serperet malo. Ex his enim ait: Quorum sermo ut cancer serpit (II Tim. II, 17), latenti semper subrepentique contagio sanitatem pervasae mentis inficiens. Ob quod sani sermonis in Episcopo voluit esse doctrinam, fidei conscientiam, et exhortationum scientiam, adversum impias et mendaces et vesanas contradictiones obtinentem. Multi enim sunt, qui simulantes fidem non subditi sunt fidei, sibique fidem ipsi potius constituunt, quam accipiunt, sensu humanae inanitatis inflati, dum quae volunt sapiunt, et nolunt sapere quae vera sunt: cum sapientiae haec veritas sit, ea interdum sapere quae nolis. Sequitur vero hanc voluntatis sapientiam sermo stultitiae: quia necesse est quod stulte sapitur, stulte et praedicetur. Jam vero stulta praedicatio quantum malum est audientium, cum seducuntur in sententiam stultitiae sub opinione sapientiae? Et idcirco Apostolus hunc de his ordinem tenuit dicens: Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui et seductores. Contradicendum itaque est, et impietati insolenti, et insolentiae vaniloquae, et vaniloquio seducenti: et contradicendum per doctrinae sanitatem, per fidei veritatem, per verborum sinceritatem; ut et sinceritas veritatis sit, et veritas sanitatis.
2 Hoc tempus sibi obvenisse sentit Hilarius. Quid jam ea in re perfecerit. Quam viam contra haereticos teneat. — Ac mihi quidem ea nunc commemorandae hujus sententiae apostolicae fuit causa, quia homines mente perversi, et professione fallaces, et spe inanes, et sermone viperei, contradicendi nobis necessitatem imponunt: dum lethales doctrinas, et morbidas intelligentias, et corruptas voluntates, simplicitati audientium per speciem religionis insinuant: id apud eos praetermissa apostolicae praedicationibus sinceritate agentes, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne Deus deus sit, ne fides fides sit. Quorum vesanis mendaciis renitentes usque eo jam sermonem responsionis nostrae tetendimus, ut cum (Lib. IV) Deum et Deum, et (Lib. V) verum Deum in vero Deo demonstrassemus ex lege; tum deinde (Lib. VI) perfectam ac veram unigeniti Dei nativitatem ex evangelicis atque apostolicis doctrinis ostenderemus; postremo (Lib. VII) ut verum Deum Dei filium et indifferentis a Patre naturae, eodem praedicationis nostrae cursu doceremus: ita ut nec singularem Deum fides Ecclesiae, nec duos deos profiteretur; cum nec nativitas Dei solitarium Deum sineret, nec nativitas perfecta diversarum naturarum nomina in diis duobus admitteret. Duplex autem nobis in refellendis eorum vaniloquiis cura est, ut primum quae sunt sancta et perfecta et sana doceamus, neque sermo noster per deflexus quosdam atque anfractus oberrans, et ex deviis atque erraticis cuniculis emergens, veritatem quaerat potius quam ostendat: tum deinde ut quae ab illis inanium ac fallacium sententiarum argutiis ad speciem veri blandientis aptantur, ea ipsa conscientiae omnium ridicula esse et inepta pandamus. Non enim sufficit nobis docuisse quae pia sunt, nisi piissima ea esse per id intelligantur, dum quae impia sunt refelluntur.
3 Haeretici plus impendunt curae ad falsa insinuanda quam Catholici ad vera. Interrogationes quibus simplicium fidei insidiantur. — Ut vero bonis et prudentibus viris naturae ac studii est, totos se ad beatae spei alicujus obtinendam vel rem vel tempus praeparare, ne in aliquo minor sit exspectatione procinctus; ita istis haeretico furore amentibus sollicitudinis maximae est, toto adversus piae fidei veritatem impietatis suae ingenio laborare: ut adversus eos, qui religiosi sunt vincant esse irreligiosi; et ultra spem vitae nostrae vitae suae desperatione potiores sint; et plus impendant cogitationis ad falsa, quam nos doctrinae aptamus ad vera. Piis enim fidei nostrae professionibus has impiae perfidiae suae contradictiones elaboraverunt, ut primum requirant, utrumne nobis in fide Deus unus sit; deinde subjiciant, an etiam Christus Deus sit; postremo, an Pater major sit Filio: ut cum audierint in professione Deum unum, utantur ea ad id, ne Christus Deus sit. Non enim de Filio quaerunt, an Deus sit: sed id tantum volunt, de Christo interrogando, ne filius sit; ut simplicis fidei hominem captantes, per unius eum Dei fidem a Christi Dei confessione depellant, dum jam non unus Deus sit, si sit Deus confitendus et Christus. Jam vero hic quanta saecularis ingenii subtilitate contendunt, cum dicunt, Si unus est, quisquis ille alius videbitur esse, jam non erit. Quod si alius est, jam unus hic non erit: cum natura non sinat, ut ubi alius est, ibi unus sit: aut ubi sit unus, ubi alius sit. Dehinc cum facilitatem credentis atque audientis, arte subdolae hujus assertionis eluserint, tum id aptant, quod tamquam jam faciliore via obtineant, ut Deus Christus ex nomine potius quam ex natura sit; quia generale hoc in eo nomen in nullo eam, quae vera sola est, unius Dei fidem destruat: et per hoc Pater filio major sit, quia differente natura, cum non nisi Deus unus est, major Pater sit proprietate naturae; sit que hic nuncupatus filius, et creatio ex Dei voluntate subsistens, quia et minor Patre sit; et Deus non sit, quia Deus unus Deum alium esse non patitur, et qui minor est, necesse est ut naturae ab eo, qui se est major, alienae sit. Et hi quidem quam ridiculi in eo sunt, praescribentes Deo, cum asserunt, ex uno nasci nihil posse, quia universarum rerum ex duorum conjunctione nativitas est: Deum autem indemutabilem nullam ex se nativitatem tribuere posse nascenti; quia nec accessioni id quod non demutatur obnoxium sit, nec solitarii atque unius natura id in se habeat conditionis, ut generet.
4 Fides catholica hactenus asserta et sensu communi et Domini dictis confirmatur. — Nos autem evangelicam atque apostolicam fidem doctrinis spiritalibus assecuti, et beatae aeternitatis spem in Patris et Filii confessione sectantes, demonstrato Dei et Dei ex lege sacramento, neque unius Dei fidem excedentes, neque non et Deum Christum praedicantes, hunc ex Evangeliis responsionis ordinem sumpsimus, ut veram ex Deo patre nativitatem unigeniti Dei doceremus; quia per eam et Deus verus esset, neque a natura unius Dei veri esset alienus; ac sic neque Deus negari posset, neque ipse alius Deus dici; quia et Deum ( supple, esse) nativitas praestaret, et natura in eo unius Dei ex Deo, eum in Deum alterum non separaret. Et quamquam ad id nos communis intelligentiae sensus impelleret; ne in natura eadem naturarum nomina convenirent, et non unum essent, quibus id quod sunt non differret in genere: tamen ipsis hoc Domini nostri professionibus placuit ostendi, qui cum frequenter fidei ac spei nostrae Deum unum intimasset, ut sacramentum unius Dei se quoque Deo professo probatoque firmaret dixit: Ego et Pater unum sumus: et, Si scitis me, scitis et Patrem meum: et, Qui me vidit, vidit et Patrem: et, Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua: et, Credite mihi, quia Pater in me, et ego in Patre: sin autem vel propter opera ipsa credite (Joan. X, 30; XIV, 7; Ibid. 9, 10, 11, 12). Nativitatem suam in nomine patris expressit, cognosci Patrem in se cognito docet. Unitatem naturae fatetur, cum Pater in se viso videtur. Inseparabilem se a Patre testatur, cum in manente in se manet Patre. Fiduciam conscientiae tenet, cum his dictis suis credi postulat ex operatione virtutis. Atque ita in hac perfectae nativitatis beatissima fide, vitium omne, et duum deorum, et Dei singularis exstinguitur: cum qui unum sunt, non sit unus; et qui non unus est, non tamen ab eo qui est, ita ex aliquo differat, ut uterque non unum sint.
5 EGO ET PATER UNUM SUMUS, exponunt de unitate consensus; quibus argumentis. — Haec igitur quia haeretici negare non possunt, quippe cum sint tam absolute dicta atque intellecta, tamen stultissimo impietatis suae mendacio neganda corrumpunt. Id enim quod ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), tentant ad unanimitatis referre consensum; ut voluntatis in his unitas sit, non naturae, id est, ut non per id quod sunt, sed per id quod idem volunt, unum sint. Et illud, quod est in Actibus Apostolorum, huic defensioni suae aptant: Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum (Act. IV, 32); ut animarum et cordium diversitas, in cor unum atque animam per convenientiam ejusdem voluntatis unitas sit. Vel illud, quod ad Corinthios scribitur: Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8): ut non differente ministerio ad salutem et in ejusdem sacramenti profectum, voluntatis sit unitas in duobus. Vel id, quod Dominus salutem crediturarum in se gentium a Patre postulans, ait: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut, tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 20, 21): ut quia homines refundi in Deum non possunt, vel ipsi invicem in unum atque indiscretum acervum coire, id quod unum sunt, ex unitate sit voluntatis, cum et omnes Deo placita agant, et ipsi non dissidentibus inter se animorum motibus coeant; atque ita unum eos esse non natura efficiat, sed voluntas.
6 Arianorum stultitia. — Nescit plane sapere, qui Deum nescit. Et cum sapientia Christus sit, necesse est ut extra sapientiam sit, qui Christum aut ignorat, aut audit: ut isti, qui majestatis Dominum, et Regem saeculorum, et unigenitum Deum creaturam Dei volunt potius esse quam filium: et cum stulte mentiantur, stultius tamen in defensione mendacii sui sapiunt. Dilata enim paululum etiam nunc ea, quae in Deo patre et in Deo filio est, unitatis proprietate, ex his ipsis quibus utuntur refellendi sunt.
7 Naturalis est fidelium per unius fidei naturam unitas. Fideles ex unitate sacramentorum sunt unum. — Namque quorum anima et cor unum erat, quaero utrum per fidem Dei unum erat. Utique per fidem: per eam enim anima et cor unum omnium erat. Et interrogo, utrum fides una, anne altera sit? Una certe, etiam ipso Apostolo auctore (Ephes. IV, 4, 5), unam fidem, sicuti unum Dominum, et unum baptisma, et unam spem, et unum Deum praedicante. Si ergo per fidem, id est, per unius fidei naturam unum omnes erant; quomodo non naturalem in his intelligis unitatem, qui per naturam unius fidei unum sunt? Omnes enim renati erant ad innocentiam, ad immortalitatem, ad cognitionem Dei,ad spei fidem. Et si haec non possunt sibi esse diversa, quia et spes una est, et Deus unus, sicuti et Dominus unus est, et baptisma regenerationis unum est: si haec assensu potius unum sunt, quam natura; his quoque, qui in haec renati sunt, unitatem voluntatis adscribe. Si vero regenerati in unius vitae atque aeternitatis naturam sunt, per quod anima eorum et cor unum est; cessat in his assensus unitas, qui unum sunt in ejusdem regeneratione naturae.
8 Pauli in eam rem sententia. — Non nostra loquimur, neque ad illudendas audientium aures corrupto dictorum sensu aliqua ex his ementita compingimus: sed sanae doctrinae formam tenentes, quae sincera sunt sapimus, et praedicamus. Docet enim Apostolus ex natura sacramentorum esse hanc fidelium unitatem, ad Galatas scribens: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non inest Judaeus neque Graecus, non inest servus neque liber, non inest masculus neque femina; omnes enim vos unum estis in Christo Jesu (Gal. III, 27, 28). Quod unum sunt in tanta gentium, conditionum, sexuum diversitate; numquid ex assensu voluntatis est, aut ex sacramenti unitate, quia his et baptisma sit unum, et unum Christum induti omnes sunt? Quid ergo hic animorum concordia faciet, cum per id unum sint, quod uno Christo per naturam unius baptismi induantur?
9 Qui plantat et qui rigat natura unum sunt. — Aut cum qui plantat, et qui rigat, unum sint; numquid non per hoc unum sunt, quia ipsi in uno baptismo renati una unius regenerantis baptismi dispensatio sint? numquid non idem agunt? numquid non in uno unum sunt? Itaque qui per rem eamdem unum sunt, natura etiam unum sunt, non tantum voluntate: quia et ipsi res eadem effecti sunt, et ejusdem rei atque efficientiae sint ministri.
10 Stultitia se ipsa prodit, dum adversatur veritati. Fidei perversae spes nulla. Simplicis meritum. — Proficit autem semper contradictio stultorum ad stultitiae demonstrationem: quia quae ingenio insipientis aut perversae intelligentiae adversus veritatem coaptantur, dum et inconcussa et immobilis est, necesse est ut quae e diverso sunt, et falsa intelligantur et stulta. Laborantes enim haeretici fallere per id quod dictum est: Ego et pater uuum sumus (Joan. X, 30), ne naturae in his unitas et indifferens divinitatis substantia crederetur, sed ex dilectione mutua et ex voluntatum concordia unum essent, exemplum unitatis istius, ut superius demonstravimus, etiam ex dictis dominicis protulerunt: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 21). Extra evangelica promissa est, quisquis extra fidem eorum est: et impiae intelligentiae crimen spem simplicem perdidit. Habet enim non tam veniam, quam praemium, ignorare quod credas: quia maximum stipendium fidei est, sperare quae nescias. At vero ultimae impietatis furor est, aut intellecta non credere, aut intelligentiam corrupisse credendi.
11 Improprie UT UNUM SINT de unanimitate dixisset Christus. — Sed licet ipsum intelligentiae suae sensum impietas demutet, non tamen potest intelligentia non exstare dictorum. Dominus Patrem orat, ut qui in se credituri sint, unum sint, et sicut ipse in Patre, et Pater in eo est, ita omnes in his unum sint. Quid hic aequanimitatem, quid per voluntatis assensum animae et cordis unitatem introducis? Fuerat namque in verborum copia et proprietate, ut si voluntas unum esse eos faceret, Dominus ita precaretur: Pater, sicut nos unum volumus, ita et illi unum velint, ut unum per concordiam simus omnes. Aut forte qui verbum est, significationem verbi ignoravit? et qui veritas est, loqui vera nescivit? et qui sapientia est, in stultiloquio erravit? et qui virtus est, in ea fuit infirmitate, ne posset eloqui quae vellet intelligi? Locutus plane ille est vera et sincera fidei evangelicae sacramenta. Neque solum locutus est ad significationem, sed etiam ad fidem docuit, ita dicens: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis. Pro his primum precatio est, de quibus dicitur, Ut omnes unum sint: tum deinde unitatis profectus exemplo unitatis ostenditur, cum ait: Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis: ut sicut Pater in Filio et Filius in Patre est, ita per hujus unitatis formam, in Patre et Filio unum omnes essent.
12 Honor a Patre acceptus, et a Filio datus credentibus, praestat ut unum sint. — Sed quia soli Patri et Filio ex natura proprium est ut unum sint, quia Deus ex Deo, et unigenitus ex innascibili non potest nisi in originis suae esse natura; ita ut et in substantia nativitatis suae qui genitus est exsistat, neque aliam ac diversam divinitatis nativitas habeat, quam ex qua profecta est, veritatem: nihil nobis ambiguum Dominus ad fidem relinquens, absolutae unitatis hujus toto consequenti sermone docuit naturam. Id enim sequitur: Ut et mundus credat, quoniam tu me misisti (Joan. XVII, 21). Per id ergo mundus crediturus est Filium a Patre missum esse, quod omnes, qui credituri in eum sunt, unum in Patre et Filio erunt. Et quomodo erunt, mox docemur: Et ego honorem, quem dedisti mihi, dedi eis (Ibid., 22). Et nunc interrogo, utrum id ipsum sit honor, quod voluntas; cum voluntas motus mentis sit, at vero honor naturae aut species aut dignitas. Honorem ergo acceptum a Patre Filius omnibus qui in se credituri sunt dedit, non utique voluntatem: quae si data esset, non haberet fides praemium, cum fidem nobis necessitas affixae voluntatis inferret. Accepti autem honoris datio quid proficeret, ostendit: Ut sint unum, sicut nos unum sumus (Ib.). Ob eam ergo causam acceptus honor datus est, ut omnes unum sint. Jam igitur unum sunt omnes in honore; quia non alius, quam qui acceptus est, honor datus est; neque ob aliud datus est, quam ut omnes unum essent. Et cum per honorem datum Filio, et a Filio praestitum credentibus, omnes unum sint; quaero quomodo Filius diversi honoris a Patre sit, cum credentes omnes honor Filii ad unitatem paterni honoris assumat? Et insolens quidem hic forte humanae spei erit sermo, sed non erit infidelis: quia quamvis hoc sperare temerarium sit, tamen non credidisse irreligiosum est cum idem atque unus nobis et spei auctor sit et fidei. Et de hoc quidem planius et copiosius suo, ut congruit, loco tractabimus. Interim tamen etiam ex praesenti sermone neque inanis, neque temeraria esse haec spes nostra intelligitur. Per acceptum igitur et datum honorem unum omnes sunt. Fidem teneo, atque causam unitatis accipio: sed nondum apprehendo rationem, quomodo datus honor unum omnes esse perficiat.
13 Unitas naturalis fidelium in Deo praestatur Verbi incarnatione, et Eucharistiae sacramento. — Sed Dominus nihil fidelium conscientiae incertum relinquens, ipsum illum naturalis efficientiae docuit effectum, dicens, Ut sint unum, sicut nos unum sumus, ego in his, et tu in me; ut sint perfecti in unum (Joan. XVII, et 23). Eos nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatis ingerunt unitatem, interrogo utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? Si enim vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico sumimus; quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento nobis communicandae carnis admiscuit? Ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius non naturaliter vel se in Christo, vel Christum sibi inesse; quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus (et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est, et ille in nobis); quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas, perfectae sacramentum sit unitatis.
14 Verum Christi corpus in hoc Sacramento percipimus. — Non est humano aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum (V. lib. IV, n. 14): neque per violentam atque imprudentem praedicationem; coelestium dictorum sanitati, alienae atque impiae intelligentiae extorquenda perversitas est. Quae scripta sunt legamus, et quae legerimus intelligamus: et tum perfectae fidei officio fungemur. De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus, stulte atque impie dicimus. Ipse enim ait, Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 56, 57). De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta atque hausta id efficiunt, ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est? Contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum denegant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo: dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est.
15 Perfecta nobis, Christo mediante, cum Deo unitas. — Quam autem in eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur dicens, Et hic mundus me jam non videt; vos autem me videbitis, quoniam ego vivo, et vos vivetis; quoniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis (Joan. XIV, 19, etc.). Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet: cur gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit: nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset; nos contra in eo per corporalem ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur: ac sic perfecta per Mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis; et ita ad unitatem Patris proficeremus, cum qui in eo naturaliter secundum nativitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente?
16 Unitas haec quam naturalis. Unitas Filii cum Patre. — Quam autem naturalis in nobis haec unitas sit, ipse ita testatus est: Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57). Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit: ejus tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit. Perfectae autem hujus unitatis sacramentum superius jam docuerat, dicens: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem: et qui manducaverit meam carnem, et ipse vivet per me (Ibid. 58). Vivit ergo per Patrem: et quo modo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem ejus vivimus. Omnis enim comparatio ad intelligentiae formam praesumitur: ut id, de quo agitur, secundum propositum exemplum assequamur. Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus: victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suae adepti: quomodo non naturaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? Per Patrem autem vivit, dum nativitas non alienam ei intulit diversamque naturam, dum quod est, et ab eo est, nec tamen ab eo per aliquam incidentem naturae dissimilitudinem separatur; dum in se per nativitatem habet Patrem in virtute naturae. 17. Epilogus. Haec autem idcirco a nobis commemorata sunt, quia voluntatis tantum inter Patrem et Filium unitatem haeretici mentientes, unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad Filium, et per Filium ad Patrem, obsequio tantum ac voluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur: cum et per honorem nobis datum Filii, et per manentem in nobis carnaliter Filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis, mysterium verae ac naturalis unitatis sit praedicandum.
18 Unitas Filii et Patris diserte in Scripturis asserta. — Responsum igitur a nobis est stultitiae furentium, ad demonstrationem tantum inanis mendacii: ne imperitos fallerent vanae ac ridiculae assertionis errore. Caeterum fides evangelica responsionis nostrae necessitate non eguit. Unitatem nostram ad Deum Dominus pro nobis precatus est: suam vero obtinet ille, et in ea manet. Nec per sacramentum dispensationis unum sunt, sed per naturae nativitatem, dum nihil in eo ex se Deus eum gignendo degenerat. Unum sunt, dum quae de manu ejus non rapiuntur, non rapiuntur de manu Patris (Joan. X, 28); dum eo cognito Pater cognitus est; dum eo viso Pater visus est; dum quae loquitur, manens in se Pater loquitur; dum in operante se operatur Pater; dum ipse in Patre est, et in eo Pater est (Joan. XIV, 7, 9, 10, 12). Hoc non praestat creatura, sed nativitas; non efficit voluntas, sed potestas; non loquitur unanimitas, sed natura: quia non unum est creari, et nasci; neque velle id ipsum est, quod et posse; neque concordare idem est, quod manere.
19 Unanimitas non negatur, dum asseritur unitas. De Patris et Filii unitate apertum testimonium. — Non negamus igitur unanimitatem inter Patrem et Filium: nam hoc solent haeretici mentiri, ut cum solam concordiam ad unitatem non recipimus, discordes eos a nobis affirmari loquantur. Sed audiant quam a nobis unanimitas non negetur. Unum sunt Pater et Filius natura, honore, virtute: nec natura eadem potest velle diversa. Et audiant adhuc naturae sibi cum Patre unitatem Filium testantem; ait enim: Cum venerit advocatus ille, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur de me (Joan. XV, 26). Advocatus veniet, et hunc mittet Filius a Patre, et Spiritus veritatis est, qui a Patre procedit. Excutiat ingenii sui aculeos omnis haereticorum schola: et quaerat nunc, quod vel mentiri ignorantibus possit, et doceat quid sit hoc quod Filius mittit a Patre. Qui mittit, potestatem suam in eo quod mittit ostendit. Sed quod a Patre mittit, quid intelligemus, utrum acceptum, aut dimissum, aut genitum? nam horum necesse est unum aliquid significet, quod a Patre missurus est. Et missurus a Patre est eum Spiritum veritatis, qui a Patre procedit: jam ergo non est acceptio, ubi demonstrata processio est. Superest ut confirmemus in eo sententiam nostram, utrum in hoc consistentis egressionem, an geniti processionem existimemus.
20 Spiritus sanctus a quo sit non incertum. Quod a Filio accipit, accipit et a Patre. Hinc unum natura sunt Pater et Filius. — Neque in hoc nunc calumnior libertati intelligentiae, utrum ex Patre, an ex Filio Spiritum paracletum putent esse. Non enim in incerto Dominus reliquit: nam sub iisdem dictis haec ita locutus est: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare illa modo. Cum venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis. Ille me honorificabit; quoniam de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 12, seqq.). A Filio igitur accipit, qui et ab eo mittitur, et a Patre procedit. Et interrogo, utrum id ipsum sit a Filio accipere, quod a Patre procedere. Quod si differre credetur inter accipere a Filio, et a Patre procedere; certe id ipsum atque unum esse existimabitur, a Filio accipere, quod sit accipere a Patre. Ipse enim Dominus ait: Quoniam de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quae cumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid. 14 et 15). Hoc quod accipiet (sive potestas est, sive virtus, sive doctrina est), Filius a se accipiendum esse dixit: et rursum hoc ipsum significat accipiendum esse de Patre. Cum enim ait, omnia quaecumque habet Pater, sua esse, et idcirco dixisse se de suo accipiendum esse: docet etiam a Patre accipienda, a se tamen accipi; quia omnia quae Patris sunt, sua sint. Non habet haec unitas diversitatem: nec differt a quo acceptum sit, quod datum a Patre, datum referatur a Filio. Numquid et hic voluntatis unitas afferetur? Omnia quae habet Pater, Filii sunt: et omnia quae Filii sunt, Patris sunt. Ipse enim ait: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10). Nondum loci est, ut demonstrem, cur ita dixerit: Quoniam de meo accipiet: futuri enim temporis significatio est, ubi accepturus ostenditur. Nunc certe ideo a se accepturum ait, quia omnia Patris sua essent. Disseca naturae hujus, si potes, unitatem: et aliquam dissimilitudinis infer necessitatem, per quam Filius non sit in unitate naturae. A Patre enim procedit Spiritus veritatis: sed a Filio a Patre mittitur. Omnia quae Patris sunt, Filii sunt: et idcirco quidquid accipiet, a Filio accipiet ille mittendus, quia Filii sunt universa quae Patris sunt. Natura itaque in omnibus tenet suam legem, et quod unum ambo sunt, ejusdem in utroque per generationem nativitatemque divinitatis significatio est: cum id quod accipiet a Patre Spiritus veritatis, id Filius dandum a se esse fateatur. Non permittenda itaque ad impiae intelligentiae libertatem haeretica perversitas est: ut dictum hoc Domini, quod quia omnia quae Patris sunt, sua sunt, idcirco a se accipiet Spiritus veritatis, non ad unitatem confiteatur referendum esse naturae 21. Dei et Christi unus est Spiritus. — Loquatur enim ille, qui electionis est vas et gentium doctor, secundum veritatis intelligentiam fide Romanae plebis ante laudata. Volens enim naturae unitatem in Patre et Filio docere, ita ait (Rom. VIII, 9, seqq.): Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu si quidem Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est per peccatum, spiritus autem vita est per justitiam. Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum suum, qui habitat in vobis. Spiritales omnes sumus, si in nobis est Spiritus Dei. Sed hic Spiritus Dei, et Spiritus Christi est. Et cum Christi Spiritus in nobis sit, ejus tamen Spiritus in nobis est, qui Christum suscitavit a mortuis: et qui suscitavit Christum a mortuis, corpora quoque nostra mortalia vivificabit propter habitantem Spiritum ejus in nobis. Vivificamur ergo, propter habitantem in nobis Spiritum Christi, per eum qui Christum suscitavit a mortuis. Et cum ejus, qui suscitavit Christum a mortuis, in nobis est Spiritus; et Spiritus tamen in nobis est Christi, nec tamen non Dei est Spiritus, qui in nobis est. Discerne igitur, o haeretice, Spiritum Christi a Spiritu Dei, et excitati a mortuis Spiritum Christi ab Spiritu Dei Christum a mortuis excitantis; cum inhabitans in nobis Spiritus Christi, Spiritus Dei sit; et cum Spiritus Christi a mortuis excitati. Spiritus tamen Dei sit Christum a mortuis excitantis.
22 Spiritus Dei an natura, an res naturae. — Et quaero nunc in Spiritu Dei utrum naturam, an rem naturae significatam existimes. Non idem est enim natura, quod naturae res: sicuti non idem est homo, et quod hominis est, nec idem est ignis, et quod ignis ipsius est: et secundum hoc non idem est Deus, et quod Dei est.
23 Modo Patrem, modo filium significat. — Memini enim in Spiritu Dei ita filium Dei significari, ut in eo Deus pater demonstratus esse intelligatur, et ad cujusvis demonstrationem posse significatum Dei Spiritum pertinere: neque tantum hoc ex prophetica, sed ex evangelica auctoritate monstrari, cum dicitur: Spiritus Domini super me, propterea unxit me (Luc. IV, 18); et rursum (Matth., XII, 18): Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit animae meae, ponam super eum Spiritum meum; et ipso de se Domino testante: Si autem in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, utique appropiavit in vobis regnum Dei (Ib., 28): haec enim videntur non ambigue vel Patrem significare, vel filium, virtutem tamen naturae manifestantia .
24 Cur uterque dictus sit Spiritus. — Namque idcirco dictum existimo in utroque Spiritus Dei, ne secundum corporales modos ita inesse Filium in Patre vel Patrem in Filio crederemus: scilicet ne loco Deus manens, nusquam alibi exstare videretur a sese. Homo enim, aut aliquid aliud ei simile, cum alicubi erit, tamen alibi non erit: quia id, quod est illic, continetur ubi fuerit: infirma ad id natura ejus, ut ubique sit, qui insistens alicubi sit. Deus autem immensae virtutis vivens potestas, quae nusquam non adsit, nec desit usquam, se omnem per sua edocet, et sua non aliud quam se esse significat: ut ubi sua insint, ipse esse intelligatur. Non autem corporali modo, cum alicubi insit, non et ubique esse credatur: cum per sua in omnibus esse non desinat; non aliud autem sint, quam quod est ipse, quae sua sunt. Et haec quidem ad naturae intelligentiam dicta sunt.
25 In Spiritu Dei significatur Pater. Significatur Filius. Significatur et Spiritus sanctus. — In Spiritu autem Dei patrem Deum significari, ita existimo intelligi oportere, quod Spiritum Domini super se esse Dominus Jesus Christus professus sit, propter quod eum ungat, et mittat ad evangelizandum. Paternae enim naturae virtus in eo manifestatur; naturae suae communionem in Filio etiam in carne nato per sacramentum spiritalis hujus unctionis ostendens (Matth., III, 17), cum post consummati baptismi nativitatem tum haec quoque proprietatis significatio audita est, voce testante de coelo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ps. II, 7). Non enim vel ipse super se esse, vel sibi de coelis adesse, vel ipsum se cognominasse sibi filium intelligendus est: sed omnis haec fidei nostrae fuit demonstratio, ut sub perfectae ac verae nativitatis sacramento, unitatem naturae manentis in Filio, qui etiam homo esse coeperat, nosceremus. Et Patrem quidem in Dei Spiritu ita significari repertum est. Filium vero hoc modo demonstratum intelligimus, cum dicit: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemones, utique appropiavit in vobis regnum Dei: se scilicet, id est, naturae suae potestate daemones ejicere demonstrans, qui non nisi Dei Spiritu ejici possint. Est autem et in Spiritu Dei Spiritus paracleti significatio; neque solum prophetica, sed apostolica auctoritate, cum dicitur: Sed hoc est, quod dictum est per prophetam, Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo in omnem carnem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum (Act. II, 16, seqq.) Et consummatum hoc totum fuisse in Apostolis docetur, cum misso Spiritu sancto omnes linguis gentium sunt locuti.
26 In nobis est Deus, cum Christus; cum Spiritus Christi, Spiritus Dei. Filii et Patris natura una. — Haec autem idcirco sunt demonstrata necessario, ut in quamcumque se licet partem haeretica falsitas contulisset, finibus tamen atque praescripto veritatis evangelicae concluderetur. Habitat enim in nobis Christus: et habitante Christo, habitat Deus. Et cum habitat in nobis Spiritus Christi; habitante tamen in nobis Spiritu Christi, non alius tamen spiritus habitat, quam Spiritus Dei. Quod si per Spiritum sanctum Christus in nobis esse intelligitur, hunc tamen ita Spiritum Dei, ut Spiritum Christi esse noscendum est. Et cum, per naturam rei natura ipsa habitet in nobis; indifferens natura Filii esse credetur a Patre, cum Spiritus sanctus, qui et Spiritus Christi et Spiritus Dei est, res naturae esse demonstretur unius. Quaero nunc igitur, quomodo non ex natura unum sunt? A patre procedit Spiritus veritatis: a Filio mittitur, et a Filio accipit. Sed omnia, quae habet Pater, Filii sunt: et idcirco qui ab eo accipit, Dei Spiritus est, sed idem et Spiritus Christi est. Res naturae Filii est ( supple, Spiritus), sed eadem res et naturae Patris est. Excitantis Christum a mortuis Spiritus est; sed idem Spiritus Christi est a mortuis excitati. In aliquo differat Christi et Dei natura, ne eadem sit; si praestari potest ut Spiritus, qui Dei est, non sit et Christi.
27 Filii et Patris una apud nos habitatio. — Sed te, haeretice, furentem, et spiritu doctrinae mortiferae circumactum tenet et coarctat Apostolus, Christum nobis fundamentum ponens fidei (I Cor., III, 11), dicti hujus quoque dominici non nescius: Si quis diligit me, et verbum meum servabit: et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan., XIV, 23). Per id enim, Spiritu Christi in nobis manente, Dei Spiritum in nobis manere testatus est, nec diversum a se esse Spiritum a mortuis excitati et Spiritum a mortuis excitantis. Veniunt enim, atque habitant in nobis: et rogo utrum comitatu diversitatum venient, mansionemque facient, an unitate naturae? Sed obnititur doctor gentium, non duos spiritus. Dei scilicet et Christi, sed Spiritum Christi, qui et Spiritus Dei est, inesse credentibus. Non est cohabitatio, sed habitatio est: sub sacramento tamen cohabitationis habitatio, dum neque duo habitant, neque ab alio diversus habitator est. Est enim in nobis Spiritus Dei, sed est in nobis Spiritus Christi: et cum Spiritus Christi inest, inest Spiritus Dei. Ita cum quod Dei est, et Christi est; et cum quod Christi est, Dei est: non potest aliud quid diversum Christus esse, quam Deus est. Deus igitur Christus est unus cum Deo Spiritus.
28 Ariani a Spiritu sancto alieni Christum Deum negant, et tamen colunt. — Et illud evangelicum: Ego et Pater unum sumus (Joan., X, 30), docet Apostolus unitatem esse naturae, non solitudinem unionis, scribens Corinthiis: Propter quod notum facio vobis, quia nemo in Spiritu Dei dicit anathema Jesum. Scisne nunc, haeretice, in quo spiritu dicas Christum creaturam (I Cor., XII, 3)? Cum enim in anathemate sint, qui servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom., I, 25); Christum creaturam confitens, quid sis intellige, qui non ignores quin in maledicto sit religio creaturae. Et quid sequatur adverte: Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor., XII, 3). Sentisne quid tibi desit, Christo negando quod suum est? Si per naturam Dei Christus tibi Dominus est, habes Spiritum sanctum: si vero per adoptivum nomen hic dominus est, Spiritu sancto carens, spiritu erroris animaris: quia nemo nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum potest dicere. Et tu creaturam eum potius quam Deum dicens, dominum licet nuncupans, Dominum tamen esse non dicis; quia tibi ex communi genere potius et familiari nomine, quam ex natura sit Dominus. Sed a Paulo disce naturam.
29 Gratiarum divisiones. — Sequitur enim: Divisiones autem donorum sunt, idem autem Spiritus est; et divisiones ministeriorum sunt, et idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, ad id quod utile est (Ibid. 4, et seqq.). In praesenti sermone quadrimoda significatio intelligitur, cum in divisione donorum idem Spiritus est, et in divisione ministeriorum idem ipse Dominus est, et in divisione operationum idem Deus est, et in utilitatis datione manifestatio Spiritus. Atque ut datio utilitatis in manifestatione Spiritus nosceretur; continuo subjectum est: Huic quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri autem fides in eodem Spiritu, alii donum curationum in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio Spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum (Ibid., et seqq.).
30 Spiritus manifestatio. — Et quidem id, quod quartum esse diximus, id est, in datione utilitatis Spiritus manifestationem, absolutam habet intelligentiam. 234 Commemoratum enim est, per quas dationum utilitates haec esset Spiritus manifestatio. In his namque divisionum virtutibus non incerta doni hujus ostensio est, de quo Dominus ad Apostolos dixerat, praecipiens his, ne ab Jerosolymis discederent; sed exspectate, inquit, promissionem Patris, quam audistis de ore meo, Quoniam Joannes baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto tingemini, quem et accipietis non post multos hos dies. Et rursum: Sed accipietis virtutem superveniente Spiritu sancto in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I, 4, et seq.). Promissionem Patris, quae de ore ejus audita est, exspectari jubet. Certe etiam nunc ejus paternae promissionis eloquium est. Per has igitur virtutum efficientias manifestatio Spiritus est. Neque enim in occulto est Spiritus donum, ubi sermo sapientiae est, et verba vitae audiuntur: vel ubi divinae cognitionis scientia est, ne pecudum modo per ignorationem Dei, vitae nostrae ignoremus auctorem: vel per fidem Dei, ne non credentes Evangelium Dei, extra Evangelium Dei simus: vel per donum curationum, ut gratiam ejus, qui haec tribuit, infirmitatum curatione testemur: vel per operationem virtutum, ut quod agimus, Dei esse virtus intelligatur: vel per prophetiam, ut per doctrinae intelligentiam intelligamur ex Deo eruditi: vel per discretionem spirituum, ne ignari simus, sancto an perverso spiritu quis loquatur: vel per genera linguarum, ut in signum dati Spiritus sancti linguarum sermo donetur (I Cor. XIV, 6): vel in interpretatione linguarum, ne ignoratione fides audientium periclitetur, cum linguam ignorantibus linguae interpretator absolvit. In his igitur omnibus ad utilitatem unicuique divisis manifestatio Spiritus est, per has scilicet datae unicuique utilitatis admirationes dono Spiritus non latente.
31 Haec dona alius atque alius largitur, et tamen unus Spiritus. — Tenuit autem beatus apostolus Paulus in hoc difficillimo ad humanam intelligentiam coelestium sacramentorum mysterio, et absolutam demonstrationem et sollicitam cautelam, ut per Spiritum et in Spiritu dari haec divisionum dona monstraret (non enim idipsum est per Spiritum, et in Spiritu dari): quia datio doni, quae obtinetur in Spiritu, haec tamen indulta per Spiritum sit. Consummat autem has dationum divisiones hoc modo: Haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens unicuique sicut vult (I Cor. XII, 11). Nunc igitur quaero, quis haec Spiritus operetur, dividens unicuique prout velit: utrum per quem, aut in quo donorum divisio est. Quod si ipsum significatum esse loqui aliquis audebit, contradicet Apostolus, cur se vitiose lector intelligat: ait enim superius: Et divisiones operationum sunt, idem autem Deus qui operatur omnia in omnibus. Alius est ergo qui dividit, et alius est in quo indulta divisio est. Et intellige operantem haec omnia semper Deum, ita tamen, ut Christus operetur, ut paterno opere operans Filius fungatur. Et si in Spiritu sancto Jesum Dominum confiteris; intellige tripertitae significationis in Apostolo ( Id est Apostoli loco) virtutem, cum in divisionibus donorum idem Spiritus est, et in divisionibus ministeriorum idem Dominus est, et in divisionibus operationum idem Deus est: et rursum omnia inoperans unus Spiritus, unicuique sicut vult dividens. Et apprehende, si potes, Dominum in divisione ministeriorum, et Deum in divisione operationum, hunc eumdem unum esse Spiritum, et inoperantem, et prout vult dividentem: quia in divisionibus donorum unus est Spiritus, et idem Spiritus operetur ac dividat.
32 Christus charismata dividit. — Aut si displicet in Deo et Domino unus hic ejusdem, per nativitatis sacramentum, divinitatis Spiritus: ostende quis spiritus, et in quo spiritu has nobis divisiones et inoperetur et dividat. Sed nihil aliud, quam quod fidei nostrae est, ostendes; quia Apostolus qui esset intelligendus ostendit, dicens: Sicut enim corpus unum est, membra autem habet multa; omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus (I Cor. XII, 12). Divisiones ergo charismatum ex uno Domino Jesu Christo, qui corpus est omnium, esse significat: quia cum ostendisset Dominum in ministerio, ostendisset etiam Deum in operationibus, unum tamen haec omnia Spiritum et inoperari et dividere demonstrat, membra haec gratiarum in perfectione ( al. perfectionem) unius corporis dividentem.
33 Operationes et ministeria Deus statuit. Statuit et Christus. — Nisi forte non tenuisse rationem unitatis in eo Apostolus existimatur, quod dixit: Et divisiones ministeriorum sunt, idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus (I Cor. XII, 5, 6): ut quia ministeria ad Dominum retulit, et operationes ad Deum, non unum atque idipsum in ministeriis atque operationibus videatur intelligi. Accipe quam haec membra ministeriorum membra operationum sunt, cum ait: Vos estis corpus Christi et membra. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos (Ibid., 27, 28), in quibus est verbum sapientiae; secundo prophetas, in quibus est donum scientiae; tertio magistros, in quibus est doctrina fidei; deinde virtutes, in quibus sunt curationes infirmitatum, auxiliorum potestates, gubernationes prophetales, et dona genera linguarum vel loquendi vel interpretandi. Certe haec Ecclesiae et ministeria sunt et operationes, in quibus est corpus Christi; et haec Deus statuit. Aut profitere non per Christum statuta, quia ea Deus statuit. Sed audies ipsum dicentem: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et iterum: Qui descendit, ipse est qui et ascendit super omnes coelos, ut adimpleat omnia. Et ipse dedit quosdam Apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam autem evangelizantes, quosdam autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii (Ephes. IV 7, 10, etc.). Numquid ministeriorum dona non Christi sunt, cum tamen et Dei dona sint?
34 Paulus de Patre dicens DEUS, de Filio DOMINUS, non distinxit eos natura. — Sed si id sibi usurpavit impietas, ut quia ait, idem Dominus et idem Deus (I Cor. XII, 5, 6), non sint in unitate naturae: adjungam vero huic intelligentiae tuae, ut putas firmiora praesidia. Ipse enim Apostolus ait: Sed nobis unus Deus pater ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Et rursum: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et pater omnium et per omnes et in omnibus nobis (Ephes. IV, 5, 6). Per id enim, quod dicitur unus Deus et unus Dominus, Deo tantum quasi uni Deo proprium deputari videtur ut Deus sit: cum proprietas unius consortium non patiatur alterius. O plane rara ac difficilia charismatum dona, et vere in hac utilitatum datione manifestatio Spiritus constituta! Et merito hic dividendarum gratiarum ordo servatus est, ut principalis esset sermo sapientiae; vere enim illud est, Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3), quia nisi per hoc sapientiae verbum Christus Dominus non posset intelligi, tum deinde sequens esset sermo scientiae; ut quod sapimus, scienter loquamur, ita ut sapiamus sapientiae verbum: tertium vero donum in fide esset; quia illa principalia et superiora utilitatem doni, nisi Deus crederetur, amitterent: ut nunc in hujus maximi et pulcherrimi dicti apostolici sacramento, haereticis omnibus nec verbum sapientiae est, nec sermo scientiae, nec religionis fides; quia impietas, quae non capit intelligentiam, extra sermonis scientiam et extra simplicitatem fidei est. Nec enim quisquam quod non sapit, loquitur: nec quod loqui non potest, potest credere. Unum itaque Deum Apostolus praedicans, et ex Lege veniens, atque in Evangelium Christi vocatus, perfectae fidei tenuit confessionem. Et ne aliquam haereticis occasionem tamquam incauti sermonis simplicitas praestaret, ut nativitatem Filii per unius Dei praedicationem negarent; unum Deum sub proprietatis significatione confessus est, dicens ita: Unus Deus pater ex quo omnia, et nos in ipso (I Cor. VIII, 6): ut qui Deus est, et pater crederetur. Dehinc quia nudum hoc, in unum Deum patrem credere, non proficeret ad salutem; subjecit: Et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum; sinceritatem fidei salutaris in unius Dei et in unius Domini praedicatione demonstrans: ut nobis et unus Deus pater, et unus Dominus Jesus Christus in fide esset. Non enim dictum ignorabat a Domino: Haec est enim voluntas patris mei, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam (Joan. VI, 40). Sed fidei ecclesiasticae ordinem ponens, et fidem nostram in Patre et Filio statuens, inseparabilis illius atque indissolubilis unitatis et fidei sacramentum locutus est, dicens: Unus Deus, et unus Dominus.
35 Si Christus negatur Deus, quia unus Deus Pater; nec Pater Dominus, quia unus Dominus Christus. — Ac primum extra apostolicum spiritum vivens, stultitiam tuam, haeretice, intellige. Si enim professionem unius Dei ad id usurpas, ne Christus Deus sit; quia ubi unus est, solitarius sit intelligendus, et id, quod unus est, proprium ei sit ac singulare qui unus est: quid de eo profiteberis, quod Jesus Christus unus est Dominus? Si enim secundum te, quod unus Pater Deus est, Christo non reliquit ut Deus sit: necesse est, ut etiam secundum te unus Dominus Christus Deo non relinquat ut Dominus sit; quia quod unus est, proprium ei velis esse qui unus est. Si itaque unum Dominum Christum esse etiam Deum negabis, unum quoque Deum patrem esse negabis et Dominum: et quid erit in Dei virtute, nisi Dominus est, et in Domini potestate , nisi Deus est; cum et Deum id perficiat esse quod Dominus est, et Dominum id constituat esse quod Deus est?
36 Unus est uterque spiritu, non persona. — Sed sacramentum dicti dominici Apostolus tenens, quod est: Ego et Pater unum sumus (Joan, X, 30), dum utrumque unum profitetur, unum utrumque sic significat, non ad solitudinem singularis, sed ad spiritus unitatem: quia unus Deus Pater et unus Christus Dominus, cum uterque et Dominus et Deus sit, duos tamen in fide nostra nec deos patiuntur esse nec dominos. Unus igitur uterque est: et unus cum sit uterque non solus est. Nec loqui sacramentum fidei nisi apostolica voce poterimus. Unus est enim Deus, et unus est Dominus: et per id, quod unus est Deus et unus est Dominus, in Deo demonstratur et Dominus, sicut et Deus demonstratur in Domino. Non tenes unionem, ut Deus singularis sit: nec tamen dividis spiritum, ut uterque non unus sit. Neque in uno Deo et in uno Domino discernere poteris potestatem: ne qui Dominus est, non sit et Deus; vel qui Deus est, non sit et Dominus. Cavit enim Apostolus, per eloquia nominum, duos vel deos praedicare vel dominos. Et idcirco usus est eo genere doctrinae, ut in uno Domino Christo unum significaret et Deum, et in uno Deo patre unum significaret et Dominum; nec tamen impiam nobis ad perimendam unigeniti Dei nativitatem inveheret unionem, et Patrem professus et Christum.
37 Christum non modo Dominum, sed et Deum docuit Paulus. — Nisi forte eo usque ultimae desperationis furor audebit erumpere, ut quia Christum Dominum Apostolus dixerit, nemo aliud eum praeter quam Dominum debeat confiteri, et habens Domini proprietatem, non habeat Dei veritatem. Sed non ignorat Paulus Christum Deum, dicens: Quorum patres, et ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom. IX, 5). Non hic creatura in Deum deputatur: sed creaturarum Deus est, qui super omnia Deus est.
38 Distinxit illum a Patre, non divisit. — Quam vero super omnia Deus et inseparabilis sit a Patre Spiritus, disce etiam hoc ipso de quo nunc agitur Apostoli dicto. Confessus enim unum Deum patrem ex quo omnia sunt, et unum Dominum Jesum Christum per quem omnia: quaero quid diversitatis attulerit, dicens ex Deo omnia, et per Christum omnia (I Cor. VIII, 6)? Anne possit separabilis a se naturae et spiritus intelligi ex quo, et per quem omnia? Omnia enim per Filium ex nihilo substiterunt, et ad Deum ex quo omnia, ad Filium vero per quem omnia Apostolus retulit. Et non invenio quid differat, cum per utrumque opus sit virtutis ejusdem. Si enim ad universitatis substantiam proprium ac sufficiens creaturis esset quod ex Deo sunt; quid habuit necessitatis memorasse, quod quae ex Deo sunt, per Christum sint, nisi quod unum idem est, per Christum esse et ex Deo esse? Sed quemadmodum Dominum et Deum utrique eorum, ut mutuum esset, adscriptum est: ita ex quo et per quem relatum ad utrumque est, et ad demonstrationem unitatis utriusque, nec ad intelligentiam singularis. Non patet ad occasionem impietatis ipsius sermo, et apostolica fides non est extra praedicationis diligentiam. His enim se verborum proprietatibus temperavit, quibus nec duos deos intelligeretur significare, neque unicum: dum et unionem detestatur, nec separat unitatem, hoc enim ex quo omnia, et per quem omnia, licet non singularem constitueret in potestate virtutis, non tamen diversum demonstraret in efficientia; cum ex quo omnia, et per quem omnia, ejusdem naturae ad id demonstraret auctorem. Utrumque autem ejusdem naturae proprium esse declarat. Namque post illud divitiarum et sapientiae et scientiae Dei protestatum profundum, et inscrutabilium judiciorum confessam inintelligentiam (Rom., XI, 33), et ininvestigabilium viarum demonstratam ignorationem, humanae tamen fidei usus officio, hunc honorem investigabilium et inscrutabilium coelestium sacramentorum profundo reddidit, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula amen (Ibid., 36): id nunc ad unius naturae significationem referens, quod non nisi opus unius possit esse naturae.
39 Epilogus: ex praedictis Pauli locis quid confectum sit. — Cum enim specialiter Deo id adscripserit, ut ex eo omnia; et proprium Christo detulerit, ut per eum omnia; et nunc honor Dei sit, quod ex ipso et per ipsum et in ipso sint omnia; et cum Spiritus Dei idem sit et Spiritus Christi; vel cum in ministerio Domini et in operatione Dei Spiritus unus operetur et dividat, non possunt non unum esse, quorum propria unius sunt; cum in eodem Domino Filio, et in eodem Deo Patre, unus atque idem Spiritus in eodem Spiritu sancto dividens, universa perficiat. O dignus ille magnorum et coelestium arcanorum conscientia, et assumptus secretorum divinorum electusque particeps, ea ipsa illiciti eloquii silentio necessario tacens, et vere Apostolus Christi, quali humanae perversitatis ingenia absoluti sermonis sui praedicatione conclusit, unum Patrem Deum, et unum Dominum Jesum Christum confitendo; ut inter haec nec duos quisquam possit praedicare, neque unicum: cum tamen qui non unicus est, non in duos proficeret; nec qui duo non sunt, solitarius posset intelligi; et inter haec perfectam Christi nativitatem pater demonstratus ostenderet!
40 Haereticis nec fides, nec spes, nec baptisma. — Extendite nunc vibratas sibilis linguas, haeretici serpentes, sive Sabelli, sive Photine, sive qui nunc creaturam esse unigenitum Deum praedicatis. Audiet unum Deum patrem, quisquis negat filium: quia cum Pater non nisi per filium pater sit, Filius per id significatur in Patre. Qui vero unitatem naturae indifferentis Filio adimit, cognoscat unum Dominum Jesum Christum. Nisi enim per unitatem Spiritus unus est Dominus, Deo patri non relinquetur ut Dominus sit. At qui de tempore atque ex carne Filium deputat, cognoscat quia per eum omnia, et nos per ipsum; et extra tempora sit condens omnia intemporalis immensitas. Et interea relegat, quia una spes vocationis est, et unum baptisma, et fides una. Et post haec adversans praedicationi Apostoli ipse anathema constitutus, cum aliter ex sensu suo sapiat, nec vocatus, nec baptizatus est, nec fidelis: quia in uno Deo patre, et in uno Domino Jesu Christo unius spei atque baptismi fides una sit. Nec doctrinarum diversitas in his se esse poterit gloriari, quae unius et Dei et Domini et spei et baptismi sint et fidei.
41 Fides de Patre et Filio. — Una igitur fides est Patrem in Filio et Filium in Patre per inseparabilis naturae unitatem confiteri, non confusam, sed indiscretam: neque permixtam, sed indifferentem; neque cohaerentem, sed exsistentem; neque inconsummatam, sed perfectam. Nativitas est enim, non divisio; et filius est, non adoptio; et Deus est, non creatio. Neque alterius generis Deus est, sed Pater et Filius unum sunt: non enim innovata est natura nascendo, ut ab originis suae proprietate esset aliena. Tenet hanc itaque manentis in Patre Filii et Patris in Filio fidem, unum Deum patrem et unum Dominum Christum sibi esse Apostolus praedicans: cum in Domino Christo et Deus esset, et in Deo patre esset et Dominus; et unum esset uterque quod Deus est, et unum esset uterque quod Dominus est: quia imperfectum et Deo, nisi Dominus sit, et Domino intelligatur esse, nisi Deus sit. Atque ita cum uterque unus est, et unus significatur in utroque, et non est uterque sine uno; non excedit evangelicam praedicationem Apostolus docens, nec loquens in Paulo Christus diversus ab his est ( post adscensionem in coelum ) quae corporeus in mundo manens locutus est.
42 Filius hominis vitam aeternam dat, quia signatus a Patre. — Dixerat enim in Evangeliis Dominus: Operamini escam, non quae interit, sed escam quae permanet in vitam aeternam, quam filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. Dixerunt igitur ad eum: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Et dixit illis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille (Joan., VI, et seqq.). Sacramentum et corporationis et divinitatis suae Dominus exponens, fidei quoque nostrae et spei doctrinam locutus est: ut escam non intereuntem, sed permanentem in aeternum operaremur, ut hanc aeternitatis escam dari nobis a filio hominis meminissemus, ut filium hominis signatum a Deo patre sciremus, ut hoc esse opus Dei nosceremus, credere in eum quem misisset. Et quis est, quem Pater misit? Nempe quem signavit Deus. Et quis est, quem signavit Deus? Filius utique hominis, escam scilicet praebens vitae aeternae. Et qui tandem sunt, quibus praebet eam? Illi namque qui operabuntur escam non intereuntem. Atque ita quae opera escae est, eadem operatio Dei est, in eum scilicet credidisse quem misit. Sed haec loquitur filius hominis. Et quomodo escam vitae aeternae filius hominis dabit? Sed sacramentum salutis suae nescit, qui nescit filium hominis dantem escam in vitam aeternam, a Deo patre esse signatum. Hic nunc quaero, qui tandem intelligentiae sensus sit, filium hominis a Patre signatum Deo?
43 Deus sermonem suum sensui nostro accommodat. Filius aequalis Patri. Deus est incompositus. — Ac primum cognosci oportet Deum non sibi, sed nobis locutum, et in tantum ad intelligentiam nostram eloquii sui temperasse sermonem, quantum comprehendere ad sentiendum naturae nostrae possit infirmitas. Namque cum superius increpatus a Judaeis fuisset, cur se aequalem Deo, filium se Dei profitendo, fecisset (Joan., V, 18); responderat omnia se, quae faceret Pater, facere (Ibid., et seqq.); et omne se a Patre adeptum esse judicium; etiam se, ut Patrem, honorandum. Et in his omnibus, professus ante se filium, Patri exaequaverat honore, potestate, natura. Dehinc dixerat, ut Patrem vitam in se habere, ita eum Filio vitam in se habendam dedisse (Ibid., 26): in quo significaverat naturae ejusdem per sacramentum nativitatis unitatem. Per id enim, quod habet Pater, ipsum illum significavit in habendo: quia non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur, et aliud sit ipse qui habeat: sed totum quod est, vita est, natura scilicet perfecta et absoluta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens ipsa per totum. Quae cum qualis habetur, talis et data est, etsi nativitatem ejus intelligatur significare cui data est; non tamen diversitatem generis affert, cum talis data est, qualis et habetur.
44 Quo sensu filius hominis a Patre signatus. — Post hanc ergo tam multiplicem ac propriam demonstrandae in se paternae naturae significationem, usus hoc dicto est: Hunc enim Pater signavit Deus (Joan. VI, 27). Signaculorum natura ea est, ut omnem impressae in se speciei explicent formam, et nihil minus ex eo in se habeant unde signentur: et dum totum accipiunt quod imprimitur, totum ex se praeferunt quidquid impressum est. Verum hoc ( Istud hoc refer ad sequentia ) ad divinae nativitatis non proficit exemplum, quia in signaculis et materies sit et diversitas et impressio, per quae mollioribus naturis validiorum generum species imprimuntur. Unigenitus vero Deus, et per sacramentum salutis nostrae hominis filius, volens proprietatis nobis paternae in se significare speciem, signatum se a Deo ait: et hoc ideo, quia vitae aeternae escam filius hominis esset daturus; ut per hoc potestas in eo dandae ad aeternitatem escae intelligi posset, quia omnem in se paternae formae plenitudinem signantis se Dei contineret; ut quod signasset Deus, non aliud ex se quam formam Dei signantis efferret. Haec quidem ad Judaeos Dominus ob infidelitatem suam dicti istius incapaces locutus est.
45 Signatum a Deo exponit Paulus dicens in Dei forma. — Sed nobis Evangelii praedicator proprietatis hujus intelligentiam Spiritu Christi per se loquentis insinuat, dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6, 7). Quem enim signaverat Deus, aliud praeter quam Dei forma esse non potuit: et id, quod signatum in Dei forma est, hoc necesse est totum in se coimaginatum habere, quod Dei est. Et idcirco Apostolus eum, quem signavit Deus, in Dei forma manentem Deum praedicavit. Nam assumpti et connati in eo corporis sacramentum locuturus ait, Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens. Quod enim in forma Dei erat, per signantem se Deum Deus manebat. Sed quia suscipienda erat forma servi, et obediens esset futurus ad mortem; non sibi rapiens esse se aequalem Deo, ad susceptionem se formae servilis per obedientiam exinanivit. Exinanivit autem se ex Dei forma, id est, ex eo quod aequalis Deo erat: non tamen aequalem se Deo per rapinam existimans, quamvis in forma Dei, et aequalis Deo, per Deum Deus signatus exstaret.
46 Christus verus Deus, etiam post assumptum hominem: quanto magis ante. — Hic nunc quaero, utrum alterius generis Deus est, qui in forma Dei Deus maneat, ut secundum consignatas consignantesque species in sigillis cernimus, cum impressum plumbo ferrum, et gemma cerae, speciem vel concavae in se imaginis fingat, vel exstantis de se exprimat formae? Sed si quis exstiterit tam stultus et vecors, ut putet quod aliud ex se Deus in Deum quam Deum formet; et qui in forma Dei sit, aliud aliquid totus ipse quam Deus sit, post sacramenta hominis assumpti (Vide tract. in Psal. II, n. 27, in notis), et per obedientiam consummatae usque ad crucis mortem humilitatis: audiet, coelestium et terrestrium et infernorum et omnis linguae confessione, Jesum in gloria Dei patris (Ibid., 10). In hac igitur gloria, si cum jam forma servilis fuerit, manebit; tum cum in forma Dei esset, quaero quid manserit? utrumne in natura Dei, quae significatur in gloria, Christus Spiritus fuerit; cum in gloria Dei patris Christus Jesus, id est, homo natus exstabit?
47 Deus unus, non unicus. — Tenet in omnibus beatus Apostolus fidei evangelicae indemutabilem praedicationem, ita Dominum Jesum Christum Deum praedicans, ut neque per alterius generis Deum in deos duos fides apostolica depereat, neque inseparabilis a Patre Filius Deus unici ac singularis Dei praedicandi occasionem impiam praebeat. Dicens enim, in forma Dei, et in gloria Dei patris, neque differre docuit, neque non exsistentem nos existimare permisit. Nam qui in forma Dei est, neque in alterum Deum proficit, neque etiam ipse non Deus est: quia nec separari potest a Dei forma, cum in ea sit; nec qui in Dei est forma, non Deus est. Sicut qui in gloria Dei est, non potest aliud esse quam Deus est; et dum in gloria Dei Deus est, alterius Dei atque a Deo diversi non habet praedicationem; quia per id, quod in gloria Dei est, ex eo in cujus gloria est, habet in se naturale quod Deus est.
48 Christus ut imago Dei, non alterius est naturae. — Non periclitatur, per plures praedicationes fides una, ne una sit. Evangelista enim dictum a Domino docuerat, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Sed numquid doctor gentium Paulus virtutem dicti dominici aut ignoravit, aut tacuit, dicens: Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15)? Interrogo utrum visibilis imago est invisibilis Dei: et utrum infinitus Deus per formae circumscriptae imaginem coimaginari possit ad speciem? Imago enim formam necesse est ejus reddat, cujus et imago est. Qui volunt autem alterius generis in Filio esse naturam, constituant cujusmodi Filium imaginem esse invisibilis Dei velint. Anne corpoream, et contemplabilem, et ex locis in loca motu incessuque circumvagam? Meminerint tamen, secundum Evangelia et prophetas, et Christum spiritum et Deum spiritum. Qui si circumscribent hunc spiritum Christum formabili et corporali modo; non erit invisibilis Dei imago corporeus, nec indefiniti species definita moderatio.
49 Imago Dei est, quatenus ei divinae naturae virtus. — Sed neque Dominus incertum reliquit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); neque Apostolus tacuit qualis esset, Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15). Dominus enim dixerat, Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere (Joan. XVI, 37), hinc videri in se Patrem docens, quod opera ejus efficeret; ut intellecta naturae virtus naturam intellectae virtutis ostenderet, per quod Apostolus hanc imaginem Dei esse significans, ait, Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Principatus, sive Potestates, sive Dominationes, omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est initium, primogenitus ex mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliari omnia in eum (Coloss. I, et seqq.). Per horum igitur operum virtutem imago Dei est. Nam utique invisibilium Conditor non est in ea naturae necessitate, ut invisibilis Dei imago visibilis sit. Ac ne formae potius, quam naturae imago esse intelligeretur; idcirco invisibilis Dei imago est, natura in eo Dei per naturae suae virtutem intelligenda, non invisibili qualitate.
50 Qui primogenitus, qui primatum in omnibus tenens. — Primogenitus itaque omnis creaturae est, quia in ipso creata omnia sunt. Et ne quod in ipso creata omnia sunt, non ad ipsum quisquam auderet referre, ait, Omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant (Ib., 17). Omnia itaque ipsi constant, qui ante omnia est, et in quo omnia sunt. Et haec quidem ad exordia pertinent creaturarum. Caeterum ob dispensationem corporis nostri ait: Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est initium, primogenitus ex mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum omnia reconciliari in eum (Ibid., et seqq.). Reddidit Apostolus spiritalibus sacramentis corporeas operationes. Namque qui imago Dei invisibilis est, et ipse est caput corporis Ecclesiae: et qui primogenitus omnis creaturae est, idem initium, primogenitus ex mortuis est: ut in omnibus teneat primatum, dum nobis corpus est, qui Dei imago est; dum qui primogenitus creaturae est, idem primogenitus ad aeternitatem est, ut cui spiritalia debent, in primogenito creata, quod maneant; ei et humana debeant, quod in primogenito ex mortuis renascantur aeterna. Ipse est enim initium, qui cum filius sit, imago est; cum imago est, Dei est. Primogenitus quoque omnis creaturae est, continens in se universitatis exordium. Et rursum ipse caput corporis Ecclesiae est, et primogenitus ex mortuis, ut in omnibus teneat ipse primatum. Et quia omnia ei constant, in ipso complacita plenitudo consistit; dum in eo per ipsum in eum reconciliantur omnia, in quo per ipsum in ipso omnia sunt creata.
51 Imago Dei est, quatenus omnia in eo creantur. Creatio ut reconciliatio et Patris et Filii est. — Sentisne jam quid sit esse imaginem Dei? Creari utique omnia in eo per eum. Cum in eo creantur omnia, intellige etiam eum cujus imago est creantem in eo omnia. Cum autem quae in eo creantur, per ipsum creantur; in hoc quoque, qui imago est, naturam ejus cujus imago est inesse cognosce. Per se enim creat, quae in ipso creantur: sicuti per ipsum reconciliantur in eo omnia. Cum in eo reconciliantur, paternae in eo unitatis apprehende naturam reconciliantem sibi in eo omnia. Cum per eum reconciliantur omnia, ipsum Patri reconciliantem in se omnia quae per se reconciliabat intellige. Ait enim idem Apostolus: Omnia autem a Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis; quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (I Cor. V, 18, 19). Confer cum his omne evangelicae fidei sacramentum. Qui enim videtur in viso, qui operatur in operante, qui loquitur in loquente, idem in reconciliante reconciliat (Joan. XIV, 9, 10). Et idcirco in eo et per eum reconciliatio est, quia per indifferentem naturam Pater in eo manens, mundum sibi ipse per eum et in eo reconciliatione reddebat.
52 Unitatem suam cum Patre quam potuit aptius Christus declaravit. — Consulens itaque humanae infirmitati Deus non incerta verborum nuditate fidem docuit. Namque cum credendi necessitatem dicti dominici auctoritas sola praestaret, tamen sensum nostrum per intelligentiam editae rationis instituit: ut id quod dixerat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), per causam ipsam unitatis expositae nosceremus. Dicens enim se per loquentem loqui, et per operantem operari, et per judicantem judicare, et per visum videri, et per reconciliantem reconciliare, et manere se in eo qui in se maneret: quaero quo alio ad intelligentiae nostrae sensum expositionis suae uti potuerit aptiore sermone, ut unum esse intelligerentur, quam isto, quo per nativitatis veritatem, et naturae unitatem, quidquid Filius ageret ac diceret, id in Filio Pater et loqueretur et gereret? Non est hoc itaque naturae a se alienae, neque per creationem in Deum comparatae, neque ex portione Dei in Deum natae; sed perfecta nativitate in Deum perfectum genitae divinitatis, cujus haec naturalis conscientiae fiducia est, ut dicat: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11): et rursum: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15). Nihil enim ei ex Deo deest, quo operante et loquente et viso, Deus et operatur et loquitur et videtur. Non sunt duo (supple, naturis distincti ) in unius vel operatione, vel sermone, vel visu. Nec solitarius Deus est, qui in operante et loquente et viso Deo, Deus et operatus et locutus et visus sit. Hoc Ecclesia intelligit, hoc Synagoga non credit, hoc philosophia non sapit, unum ex uno, et totum a toto, Deum et filium, neque per nativitatem Patri ademisse quod totum est, neque hoc ipsum totum non secum nascendo tenuisse. Et quisquis in hac infidelitatis stultitia detinebitur, aut Judaeorum sectator, aut gentium est.
53 Sapientia humana. Elementorum mundi et Christi discrimen. — Ut autem dictum Domini intelligas quo ait: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; Apostoli et doctrinam et fidem disce dicentis: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9). De mundo est, et doctrinas hominum sapit, et philosophiae praeda est, quisquis Christum verum Deum nescit, quisquis in eo plenitudinem divinitatis ignorat. Humana mens hoc solum sapit quod intelligit, et mundus hoc tantum quod potest credit, secundum elementorum naturas id tantum possibile existimans, quod aut videret, aut ageret. Elementa enim mundi ex nihilo substiterunt: sed Christus non de non substantibus manet, nec coepit ad originem, sed originem ab origine sumpsit aeternam. Elementa enim mundi aut inanima sunt, aut ad animam profecerunt: sed Christus vita est, ex Deo vivente in viventem Deum natus. Elementa mundi a Deo sunt instituta, non Deus sunt: Christus ex Deo Deus hoc totum est ipse quod Deus est. Elementa mundi cum intra sint, non possunt a se exstare ne intra sint: Deum sub sacramento in se habens Christus in Deo est. Elementa mundi cum ex se sui generis generant ad vitam, per corporales quidem passiones praebent ex se initia nascendi; caeterum non insunt viva ipsa nascentibus: omnis vero corporaliter plenitudo divinitatis in Christo est.
54 Qui divinitatis plenitudo in Christo corporaliter habitet. — Et interrogo, cujus in eo divinitatis plenitudo est? Quae si non Patris est, quem mihi Deum alium unius Dei fallax praedicator imponis, cujus divinitatis plenitudo habitet in Christo? Si vero Patris est, edoce quomodo corporaliter haec in eo habitet plenitudo. Si enim corporali modo Patrem in Filio credis; Pater in Filio habitans non exstabit in sese. Si vero, quod est potius, corporaliter in eo manens divinitas naturae in eo Dei ex Deo significat veritatem; dum in eo Deus est, non aut per dignationem aut per voluntatem, sed per generationem verus et totus corporali secundum se plenitudine manens; dum quod ipse est, id etiam per nativitatem Dei in Deum natum est; neque diversum aut differens aliquid in Deo est, quam id quod corporaliter habitet in Christo; et quidquid inhabitet corporaliter, id ipsum secundum divinitatis est plenitudinem: quid humana sectaris? 253 quid inanium deceptionum doctrinis inhaeres? quid mihi affers unanimitatem, concordiam, creaturam? Plenitudo divinitatis in Christo est corporaliter.
55 Alius habitans, alius habitatio; perfectus uterque Deus. — Tenuit autem etiam in hoc Apostolus fidei suae legem, ut corporaliter in Christo inhabitare plenitudinem divinitatis doceret: ne ad unionem impiam fidei sermo decideret, nec ad alterius naturae intelligentiam furor irreligiosus erumperet. Habitans enim in Christo plenitudo divinitatis corporaliter, nec singularis nec separabilis est: dum nec se patitur a corporali plenitudine corporalis plenitudo discerni, nec habitans divinitas ea ipsa intelligi potest esse divinitatis habitatio. Atque ita Christus est, ut corporaliter plenitudo divinitatis in Christo sit; sic vero in Christo sit divinitatis corporaliter plenitudo, ut in eo inhabitans plenitudo non aliud intelligatur esse quam Christus. Furare quas voles verborum occasiones, et irreligiosi ingenii aculeos excita. Ementire saltem cujus plenitudo divinitatis in Christo inhabitet corporaliter. Est enim Christus, est et inhabitans in eo divinitatis corporaliter plenitudo.
56 Quae sit habitatio corporalis. Cujus sit. — Et si quaeras quae sit habitatio corporalis; intellige quid sit loqui in loquente, et in viso videri, et in operante operari, et in Deo Deum, et ex toto totum, et ex uno unum: et ita corporalis divinitatis plenitudinem recognosce. Et cujus haec divinitatis corporaliter inhabitans plenitudo sit, memento Apostolum non tacere dicentem: Ea enim, quae invisibilia sunt ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur aeterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20). Hujus itaque divinitas corporalis in Christo est, non ex parte, sed tota; neque portio est, sed plenitudo: ita corporaliter manens, ut unum sint; ita unum sunt, ut a Deo non differat Deus; ita indifferens a Deo Deus, ut perfectum Deum substituerit perfecta nativitas; ita autem perfecta nativitas subsistat, quia in Deo ex Deo nato corporaliter divinitatis inhabitet plenitudo.
Liber IX
==255 - 256 LIBER NONUS.== Assertam superiori libro Patris et Filii indifferentem naturam adversus haereticorum objecta tuetur atque confirmat. Allatis hujus rei gratia, quas illi objectant, Scripturis quaedam Hilarius jactat responsionum semina, primo genuinos Scripturarum sensus, non ex eo quod verba nuda et a caeteris divulsa sonant, sed ex antecedentibus et consequentibus et ex dicendi causis esse expetendos: deinde Christum ex unitis in idipsum neque tamen confusis naturis rem unam et eamdem esse; ita enim illum dicta gestaque sua semper temperasse, ut et Dei et hominis filium sese declararet: postremo distinguenda esse quae dixit aut gessit nondum homo, quae jam homo moriturus, quae immortalis. Hinc duarum in uno Christo naturarum veritas diffuse adstruitur. His positis, ad primum haereticorum objectum, Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus, reponit Christum his verbis non boni aut magistri nomen respuere, sed ejus reprehendere fidem, qui ipsum Deum non credens, sic tamen nuncuparet; imo sese Deum ac magistrum testari, cum se sequenti coelestem thesaurum pollicetur. Tum pluribus demonstrat Christum, ubicumque Deum unum praedicat, se alium quidem a Patre, non tamen alterius naturae significare. Objectum alterum, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum, ex superioribus ac continuatis huicce loco verbis diluit. Ubi enim Christus (Joan. XIV) docuit Patrem in se esse, in se loquente loqui, in se operante operari, in se viso videri (Joan. XVI). laudat fidem Apostolorum se exitionis nomine vere ex Deo natum credentium, ac tandem (Joan. XVII), honorem ita a Patre postulat, ut vicissim honoraturus sit honorantem; ita potestatem accipit, ut et possit omni carni vitam aeternam largiri, nec habeat quidquam minus a Patre: his omnibus indicans se ex Patre natum, et cum eo natura unum. Deinde ex ipsismet objectis verbis conficit Christum a Patre non separandum esse natura, qui non separandus est fide, neque sine contumelia vocari Deum verum patrem, si credatur filium peperisse degenerem. Denique ex continuatis objecto loco verbis unam Patris et Filii gloriam esse copiose subtiliterque edisserit. Postea ex occasione, quae locum dedit Christi dicto, Non potest Filius ab se facere quidquam, evincit Filii cum Patre aequalitatem, nedum infirmitatem, ostendi. Cum enim violati sabbati reatum objicientibus Judaeis hoc respondens, proxime antea praemittat, Pater meus usque modo operatur, et ego operor; sibi Patrique unam et communem esse operationem declarat: sicut se confirmat ei aequalem, cum iisdem indigne ferentibus quod aequalem se Deo faceret, statim subjicit, Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius similiter facit. Una etiam utriusque voluntas subinde demonstratur. Ad id quod quarto objiciunt, Pater major me est, hoc concedit vere dici, quia auctor Filii est, qui neque Patri aequandus est secundum formam servi. Si autem Pater major est Filio, quia ei dat quod est; Filius non est minor Patre, quia id omne accipit quod Pater est. Postremo ignorantiam, quam haeretici Christo affingunt, pluribus argumentis repellit. Non enim judicii diem ignorare potuit omnium conditor, diei hujus nominatim auctor ac Dominus, quem nihil Pater celat, in quo omnes thesauri scientiae sunt. Quia tamen absconsi sunt, recte nescire se dicit, quod non est eloquendum. Solus itaque Pater diem judicii scit, quia solus illum Filio non tacet: nescit autem Filius, quia nulli revelat. 257 1. Libro superiore quid confectum. Quid confutatum — Tractantes superiore libro de indifferenti natura Dei patris et Dei filii, et id quod dictum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 38), demonstrantes non ad solitarium Deum proficere, sed ad unitatem indiscretae secundum generationem divinitatis; dum neque aliunde quam ex Deo Deus natus est, et ex Deo Deus non potest non id esse quod Deus est: percursisque, etsi non omnibus, tamen ad intelligentiam sufficientibus dictorum divinorum atque apostolicorum testimoniis, quibus inseparabilis natura ac potestas Patris ac Filii docebatur, usque ad hunc apostolicae fidei locum venimus, quo ait: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9). In quo, per corporaliter habitantem in eo divinitatis plenitudinem, verum et perfectum et paternae naturae Deum demonstrari docuimus: ita ut habitans plenitudo nec diversum intelligeretur significare, neque unicum: cum et incorporalis Dei corporalis habitatio proprietatem naturalis unitatis in Deo qui ex Deo substitisset doceret; et habitans in Christo Deus, subsistentis Christi nativitatem, dum ejus est habitator, ostenderet. Per quod impietati eorum satis superque arbitror fuisse responsum, qui id, quod a Domino dictum est: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38); et, Ego et Pater unum sumus (Ibid., 30); et, Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15), ad unitatem et concordiam voluntatis referrent: ut quia dicti fides maneret, dicti tamen intelligentiam fallacis doctrinae religio ementita corrumperet; et cum negari non posset in his voluntatum assensus, in quibus naturae unitas praedicatur, ad abolendam tamen eam quae secundum nativitatem est unitatem, societas tantum concordiae crederetur. Sed beato Apostolo, post multa naturalis veritatis non ambigua praeconia, corporaliter habitantis divinitatis plenitudinem in Christo docente, abscissa est omnis impiae temeritatis assertio, cum naturalem unitatem incorporalis divinitatis habitatio corporalis efficeret: ut id quod non solus est Filius, sed quod in eo manet Pater; neque solum manet, sed et operatur et loquitur; neque solum operatur et loquitur, sed et videtur, non sint nuncupativa, sed vera, dum habet in se per sacramentum nativitatis et virtus virtutem, et potestas potestatem, et natura naturam; tenens per nativitatem ipsa quod suum est, et ex se per imaginem referens quod in se est, dum et imago est auctoris et veritas; quia perfecta nativitas perfectam imaginem praestat, et plenitudo divinitatis corporaliter inhabitans naturalem obtinet veritatem.
2 Scripturae quibus abutuntur Ariani. Cur earum sensum non assequantur. — Et haec quidem quamvis ita se ut sunt habeant, quia naturalis ex Deo Deus non potest nisi in ea nativitatis suae natura esse qua Deus est, et viventis naturae indifferens unitas inseparabilis a se est sub viventis nativitate naturae: tamen per fidei evangelicae salutarem confessionem subrepunt haeretici ad veritatis excidium, ut naturalem Filio detrahant unitatem, dum aliter atque ad aliud dicta, aliter atque in aliud intelligenda componunt. Negantes itaque Dei filium, utuntur ea auctoritate qua dixerit: Quid me dicis bonum? Nemo est bonus nisi unus Deus (Marc. X, 18): ut quia unum Deum professio ejus locuta sit, quidquid illud exinde in Dei nomine erit, jam non in natura Dei maneat, quia Deus unus est. Atque ut id, quod ipse Deus dicitur, nuncupatione potius quam veritate sit; hinc confirmare nituntur, quia dixerit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum (Joan. XVII, 3). Et ut extra proprietatem veri Dei sit, id adjiciunt: Non potest Filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Tentant quoque et illud: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Postremo jam tamquam indissolubili abnegatae divinitatis professione subvertisse se fidem Ecclesiae gloriantur, cum relegunt: De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, nec Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32). Non enim videtur exaequabilis per nativitatem esse natura, quae ignorationis sit necessitate diversa; et Pater sciendo ac Filius nesciendo manifestent dissimilitudinem divinitatis: quia et ignorare Deus nihil debeat, et ignorans non comparandus sit ad scientem. Sed haec omnia, nec ratione intelligentes, nec temporibus discernentes, nec sacramentis evangelicis apprehendentes, nec dictorum virtutibus sentientes, stulto atque imperito furore adversus divinitatis naturam loquuntur, ad implendas aures ignorantium sola haec et nuda memorantes, aut absolutionibus eorum tacitis, aut causis: cum dictorum intelligentia aut ex praepositis aut ex consequentibus expetatur.
3 Christus et Deus est et homo. Attendant Nestorius et Eutyches. — Atque horum quidem superius memoratorum rationem ex ipsis vel evangelicis vel apostolicis professionibus praestituri, admonendos esse omnes communis fidei existimamus: ut in qua confessione aeternitas vitae est, in eadem sit intelligentia aeternitatis. Nescit plane vitam suam, nescit, qui Christum Jesum ut verum Deum ita et verum hominem ignorat. Et ejusdem periculi res est, Christum Jesum vel Spiritum Deum, vel carnem nostri corporis denegare. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in coelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, qui est in coelis. Haec Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus Dominus majestatis docebat: Mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et illo ipso inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus exsistens, dum ipse ex unitis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem est; ita tamen, ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursum Deus manendo non esset. Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri: neque Deum nescire quod homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit.
4 Quod natus homo Deus maneat, sensus jam non refugit. — Cum autem, contra naturam sensus nostri, Deus manens homo nascitur; jam non est contra naturam spei nostrae, ut natus homo Deus maneat: cum potior natura in inferiorem nata fidem praestet, inferiorem in naturam nasci posse potiorem. Et quidem, secundum legem et consuetudinem mundi, promptior magis spei nostrae, quam divini sacramenti effectus est. Namque mundus in his quae nascuntur habet incrementi virtutem, non habet deminutionis potestatem. Cerne arbores, sata, pecudes. Ipsum quoque participem rationis hominem contuere: semper proficit augmento, numquam vero deminutione contrahitur; nec sese caret, quod excrevit in sese. Nam tametsi aut aetate marcescat, aut morte perimatur; habet quidem aut demutationem in tempore, aut finem in constitutione vivendi: caeterum hoc quod sit non habet in virtute non esse, ut novum se per imminutionem condat ex eodem, id est, ut ex sene decedat in parvulum. Naturae ergo nostrae necessitas in augmentum semper mundi lege provecta, non imprudenter profectum naturae potioris exspectat: cui et incrementum secundum naturam est, et imminutio contra naturam est. Deo itaque proprium fuit, esse aliud quam manebat, nec tamen non esse quod manserat; nasci in homine Deum, nec tamen Deum esse desinere; contrahere se usque ad conceptum et cunas et infantiam, nec tamen Dei potestate decedere. Hoc non sibi, sed nobis est sacramentum. Neque assumptio nostra Deo profectus est: sed contumeliae suae voluntas, nostra provectio est; dum nec amittit ille quod Deus est, et homini acquirit ut Deus sit.
5 Dei et hominis se filium dictis et gestis Christus ostendit. Unde occasio haereseos. — Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo, et secundum plenitudinem temporum in semetipso provecturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se filium Dei credi doceret, et hominis filium praedicari admoneret: locutus et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt; ita tamen, ut ipso illo utriusque generis sermone numquam nisi cum significatione et hominis locutus et Dei sit; uno tamen Deo patre semper ostenso, et se in natura unius Dei per nativitatis veritatem professo; nec tamen se Deo patri non et filii honore et hominis conditione subdente: cum et nativitas omnis se referat ad auctorem, et caro se universa secundum Deum profiteatur infirmam. Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum naturae divinae infirmitatem mentiantur: et quia unus atque idem est loquens omnia quae loquatur, de se ipso omnia eum locutum esse contendant. 262 6. Alia sunt dicta Christi nondum nati, alia nati et morituri, alia aeterni. — Nec sane negamus, totum illum, qui ejus manet, naturae suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus et homo et Deus sit; et neque cum homo, tum primum Deus; neque tum cum et homo, tum non etiam et Deus; neque post hominem in Deo non totus homo totus Deus: unum atque idem necesse est dictorum ejus sacramentum esse, quod generis. Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tum atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteberis, Dei atque hominis in tempore dicta dijudica. Cum vero ex homine et Deo rursum totius hominis, totius jam Dei tempus intelligis, si quid illud ad demonstrationem ejus temporis dictum est, tempori coaptato quae dicta sunt: ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et Deum totus homo totus Deus; non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum, alium ei in sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium jam aeterno.
7 Christus qui hominem, qui Deum se egerit. Cur nasci voluerit, cur pati, cur mori. — Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus manens, et corporis nostri homo natus, secundumconsuetudinem naturae nostrae locutus est: non tamen omittens naturae suae esse quod Deus est. Nam tametsi in partu et passione et morte naturae nostrae res peregerit; res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit, dum sibi ipse origo nascendi est, dum pati vult quod eum pati non licet, dum moritur qui vivit. Et tamen cum haec Deus per hominem agit, ex se natus, per se passus, et ex se mortuus; non et hominem se non egit, dum et natus, et passus, et mortuus est. Haec autem jam ante conditionem mundi sacramenta sunt coelestium mysteriorum constituta, ut unigenitus Deus homo nasci vellet, mansuro in aeternum in Deo homine: ut Deus pati vellet, ne passionibus humanae infirmitatis diabolus desaeviens, legem in nobis peccati Deo infirmitatem nostram assumente retineret: ut Deus mori vellet, ne qua insolens potestas adversus Deum esset, neque creatae in se virtutis posset usurpare naturam, cum se immortalis Deus intra legem mortis habuisset. Nascitur itaque Deus assumptioni nostrae, patitur vero innocentiae, postremo moritur ultioni: dum et homo noster in Deo permanet, et infirmitatum nostrarum passiones Deo sociae sunt, et spiritales nequitiae ac malitiae potestates triumpho carnis, Deo per carnem moriente, subduntur.
8 Fideles Deo in Christo pleni. — Hujus igitur sacramenti Apostolus conscius, et per Dominum ipsum fidei scientiam adeptus, cum non ignoraret incapacem ejus esse et mundum, et homines, et philosophiam, ait, Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Jesum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, quod est caput omnis principatus et potestatis (Coloss. II, et seqq.). Exposita itaque habitantis corporaliter divinitatis in eo plenitudine, sacramentum assumptionis nostrae continuo subjecit, dicens: Estis in eo repleti. Ut enim in eo divinitatis est plenitudo, ita nos in eo sumus repleti. Neque sane ait, estis repleti, sed, in eo estis repleti: quia per fidei spem in vitam aeternam regenerati ac regenerandi omnes nunc in Christi corpore manent; replendis postea ipsis, non jam in eo, sed in ipsis, secundum tempus illud de quo Apostolus ait, Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori gloriae suae (Phil. III, 21). Nunc igitur in eo repleti sumus, id est, per assumptionem carnis ejus, in quo divinitatis plenitudo corporaliter inhabitat. Et hujus spei nostrae non exigua in eo potestas est. Namque quod repleti in eo sumus, hoc est caput ac principium omnis potestatis, secundum illud: Ut in nomine suo omne genu flectat, coelestium, et terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 10, 11). Confessio itaque haec erit: Jesum in gloria Dei patris, et natum in homine jam non in infirmitate corporis nostri manere, sed in Dei gloria. Et hoc lingua omnis confitebitur. Et cum coelestia et terrestria genu flectent: hoc caput omnis principatus et potestatis est, ut ei universa genu flectendo subjecta sint, in quo sumus repleti, et qui per habitantem in se corporaliter divinitatis plenitudine, in Dei patris sit gloria confitendus.
9 Deus idem auctor regenerationis nostrae et Christi resurrectionis. — Demonstrato autem et naturae suae, et assumptionis nostrae sacramento, cum in eo plenitudine divinitatis manente, nos in eo per id quod homo natus est repleamur: reliquam dispensationem humanae salutis exsequitur, dicens, In quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi consepulti, ei in baptismate, in quo et conresurrexistis per fidem operationis Dei, qui excitavit eum a mortuis (Coloss. II, 1, 12). Circumcidimur itaque, non circumcisione carnali, sed circumcisione Christi, id est, in novum hominem renati. Cum enim consepelimur baptismate ejus, mori nos necesse est ex vetere homine; quia regeneratio baptismi resurrectionis est virtus. Et haec circumcisio Christi est, non exspoliari carne praeputii, sed totos commori ei, et per id totos postea ei vivere. In eo enim resurgimus per ejus Dei fidem, qui eum suscitavit a mortuis. Credendus ergo Deus est, cujus operatione Christus excitatus a mortuis est: quia fides ista conresurgit in Christo.
10 Idem Christus ut homo moritur, ut Deus se suscitat. — Consummatur deinde ita omne assumpti hominis sacramentum: Et vos mortui cum essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo, donatis vobis omnibus delictis, delens quod adversum nos erat chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit e medio, affigens illud cruci: exutus carnem, et potestates ostentui esse fecit, triumphatis his in semetipso (Ibid. 13 et seqq.). Apostolicam fidem saeculi homo non capit, et sensus sui dicta alius praeter quam ipsius sermo non explicat. Deus Christum a mortuis excitat, et Christum in quo corporaliter divinitatis plenitudo inhabitat. Sed convivificavit nos cum illo, donans nobis peccata, et delens chirographum legis peccati, quod per sententias anteriores contrarium nobis erat hoc tollens de medio, et cruci affigens, mortis lege carne sese spolians, potestates ostentui reddens, triumphatis his in semetipso. Et de triumphatis potestatibus in semetipso, atque ostentui redditis, deletoque chirographo, vivificatisque nobis, jam superius (lib. I, n. 13) tractavimus. Hoc vero sacramentum quis vel apprehendet, vel eloquetur? Suscitat operatio Dei Christum a mortuis, et haec eadem Dei operatio nos vivificat cum Christo, et haec eadem operatio donat peccata, chirographum delet, et affigit cruci: carnem se exuit, potestates ostentui reddit, ac de his in semetipso triumphat. Habes operationem Dei Christum a mortuis excitantis: habes et Christum haec ipsa in se quae Deus operatur operantem. Christus enim mortuus est, carne se spolians. Tene ergo Christum hominem a Deo ex mortuis excitatum, tene Deum Christum salutis nostrae operationem cum esset moriturus operantem: ut cum haec Deus operatur in Christo,operans licet Deus, spolians se tamen Christus carne moriturus sit: et cum mortuus est Christus, operans ante mortem Deus, mortuum tamen Christum operatio Dei excitet; cum ipse sit (idem sit) Christum a mortuis excitans, qui est ante mortem Christus operatus, et idem sit spolians se carne moriturus.
11 Caro spoliata et carne se spolians unus est Christus. — Jamne apostolicae fidei sacramentum intelligis? Jamne Christum cognitum habes? Quaero enim a te, quis sit carne se spolians, et quae sit caro illa spoliata? Duplicis enim intelligentiae ab Apostolo teneo significationem, spoliatae carnis, seque carne spoliantis: et inter haec Christum audio per operationem Dei a mortuis excitatum. Et cum sit Christum a mortuis excitans Deus, sitque et Christus excitatus a mortuis: interrogo quis est carne se spolians, et quis est Christum a mortuis excitans, nosque vivificans cum Christo? Si enim non idem est Christus mortuus, qui est caro spoliata; carnis spoliatae nomen ostende: et rursus naturam ejus, qui se carne spoliavit, expone. 267 Eumdem enim esse invenio Deum Christum a mortuis excitatum, qui carne se spoliavit, et rursum spoliatam carnem Christum esse a mortuis excitatum: deinde principatus et potestates ostentui reddentem et triumphantem reperio in semetipso. Intelligisne hunc triumphantem potestates in semetipso? Sentisne quod a se non differat caro spoliata, et carne se spolians? In semetipso enim triumphat, id est, in ea qua se carne spoliavit. Videsne ita Deum et hominem praedicari: ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur; non tamen ut alius sit qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit? Spoliata enim caro Christus est mortuus: et rursus Christum a mortuis excitans, idem Christus est carne se spolians. Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige: dispensationem hominis in morte cognosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum eum memento esse, qui utrumque est.
12 Christus sua virtute suscitatur: cur hoc opus cum Paulo tribuat Patri. — Quamquam enim meminerim frequenter ad Deum patrem per Apostolum referri, Christum a mortuis esse excitatum: sed non est Apostolus extra evangelicam fidem dictis suis ipse contrarius, maxime Domino dicente, Propter hoc me Pater diligit, quod ego pono animam meam, ut iterum accipiam eam. Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam a me. Potestatem habeo ponendi eam; et potestatem habeo iterum accipiendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre (Joan. X, 17, 18). Vel cum postulatum ab eo esset, ut signum ad fidem de se ostenderet, ait de templo corporis sui, Solvite hoc templum, et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19; vid. tract. Psal. CXLI, num. 6). Cum enim et per accipiendae animae potestatem et per suscitandi templi virtutem ipsum se sibi resurrectionis suae Deum doceat, totum hoc tamen ad mandati paterni referens auctoritatem: non contrarie intelligitur Apostolus, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam praedicans, omnem operis sui magnificentiam per id ad Patris gloriam retulisse, quia quidquid Christus gerit, virtus Dei et sapientia gerit; et quidquid virtus Dei et sapientia gerit, sine dubio Deus gerit, cujus et sapientia est Christus et virtus. Denique nunc per operationem Dei excitatus Christus a mortuis est: quia opera Dei patris ipse natura a Deo non differenti operatus est. Et in eo Deo resurrectionis fides est, qui Christum suscitavit a mortuis.
13 Naturae in Christo duae ex Paulo. — Hanc igitur beatus Apostolus geminae in Christo significationis tenuit praedicationem ut et infirmitatem in eo hominis, et virtutem Dei ac naturam doceret, secundum illud Corinthiis dictum: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4), mortem infirmitatis humanae, vitam vero Dei virtutis ostendens: et illud ad Romanos, Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Sic et vos deputate vosmetipsos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. VI, 10, 11): mortem peccato, id est, corpori nostro adscribens, vitam autem Deo, cui est naturale quod vivit, et per id nos corpori nostro mori oportere, ut Deo vivamus in Christo Jesu, qui peccati nostri corpus assumens, totus jam Deo vivit, naturae nostrae societate in communionem divinae immortalitatis unita.
14 Alia Dei, alia servi forma: idem Christus. Dei forma latuit, non periit. — Haec igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae personam tractari in Domino Jesu Christo meminissemus: quia qui in forma Dei manebat, formam servi accepit, per quam obediens usque ad mortem fuit. Obedientia enim mortis non est in Dei forma, sicuti nec Dei forma inest in forma servi. Per sacramentum autem evangelicae dispensationis non alius est in forma servi, quam qui in forma Dei est: cum tamen servi formam accipere, et in forma Dei manere non idem sit; cumque accipere formam servi, nisi per evacuationem suam, non potuerit qui manebat in Dei forma, non conveniente sibi formae utriusque concursu. Sed non alius atque diversus est, qui se exinanivit, et qui formam servi accepit. Accepisse enim non potest ejus esse qui non sit; quia ejus sit, qui subsistat, accipere. Ergo evacuatio formae non est abolitio naturae: quia qui se evacuat, non caret sese; et qui accipit, manet. Et cum (idem) ipse sit evacuans et accipiens, habet quidem in eo sacramentum, quod se evacuat et accipit; non tamen habet interitum, ne non exstet evacuans, et ne non sit accipiens. Itaque evacuatio eo proficit, ut proficiat forma servi, non ut Christus, qui in forma Dei erat, Christus esse non maneat; cum formam servi non nisi Christus acceperit. Qui cum se evacuaverit, ut manens Spiritus Christus idem Christus homo esset; in corpore demutatio habitus et assumptio naturae, naturam manentis divinitatis non peremit: quia unus atque idem Christus sit, et demutans habitum, et assumens.
15 Expenduntur objecta haereticorum. Christus non arguit quod dicatur bonus. — Ostensa itaque sacramentorum dispensatione, per quam haeretici ignorantes quosque fallerent, ut ea, quae per assumpti hominis naturam dicta gestaque sunt, omnia infirmitati divinitatis adscriberent, et formae Dei deputarent, quidquid formae servi propriae aptum est: nunc ipsis propositionibus eorum respondendum est. Tuto enim jam dictorum singulorum genera dijudicabuntur, cum Verbum et carnem, id est, Deum et hominem Jesum Christum sola fides sit confiteri. Deum igitur Dominum nostrum Jesum Christum ex eo negandum per naturam haeretici existimant, quia dixerit: Quid me dicis bonum? Nemo est bonus nisi unus Deus (Marci X, 18). Omnis responsionum ratio necesse est, ut ex interrogationum causis proficiscatur. Ad id enim respondebitur, unde quaeretur. Et primum requiro a dicti hujus calumniatore, utrumne id arguere Dominum existimet, cur bonus dictus sit, seque maluerit malum dici. Id enim significari videtur hoc dicto, Quid me bonum dicis? Non opinor quisquam tam vecors erit, ut malitiae professionem ei velit adscribere, qui dixerit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matt. XI, et seqq.). Mitem se profitetur atque humilem: et irasci credetur, cur bonus dictus sit? Professionum haec diversitas dissidet, ut bonitatis suae testis nomen in se bonitatis accuset. Non ergo irasci intelligitur se bonum dici. Et quaerendum est quam aliam de se professionem arguat, qui non credendus est nomen in se bonitatis arguere.
16 Fidem interrogantis arguit, non dicta. — Videamus itaque, quid praeter bonum interrogans dixerit: ait enim, Magister bone, quid boni faciam (Marci X, 17)? Duas igitur res connuncupavit: et bonum, et magistrum. Et quia non arguit bonum se dici; hoc necesse est arguat, quod magister bonus dictus sit. Ita autem arguit se magistrum bonum dici, ut fidem interrogantis potius, quam vel magistri in se vel boni nomen argueret. Juvenis enim insolens per observantiam legis, et finem legis qui Christus est nesciens, et justificatum se in operibus existimans, et non intelligens venisse eum ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24), et impossibile esse legi per fidem justificationis salvare credentes (Rom. VIII, 3), tamquam communium praeceptorum et in lege scriptorum magistrum interrogat Dominum legis et unigenitum Deum. Detestatus itaque Dominus hanc de se irreligiosae fidei professionem, quod tamquam magister legis interrogaretur, respondit, Quid me vocas bonum? Atque ut significaret quatenus intelligendus et profitendus bonus esset, subjecit, Nemo bonus, nisi unus Deus; non respuens bonitatis nomen, si sibi hoc tamquam Deo deputaretur.
17 Et bonum et magistrum sese ostendit. — Denique ostendens se magistri in se boni, per fidem ejus qui tamquam hominem interrogabat, nomen arguere, post jactantiam juvenis et gloriam legis impletae, ita respondit: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Marc. X, 21). Non refugit bonitatis de se nomen, qui coelestem thesaurum pollicetur: nec magistrum se non vult videri, qui ducem se perfectae hujus beatitudinis praestat. Terrenae autem de se opinionis fidem arguit, bonitatem in solo Deo docens esse. Et ut se et Deum et bonum significaret, bonitatis est usus officiis, coelestes thesauros pandens, et se ad eos praevium tribuens. Ita et quae sibi tamquam homini tantum deferebantur, detestatur; neque se ab his, quae Deo deputabat, professus alienum est: cum unum Deum bonum confitens, ea ipse loqueretur atque ageret, quae unius Dei virtutis, bonitatis atque naturae sunt.
18 Magistri cum fide nomen accepit. — Quam igitur non bonitatis nomen refugerit, sed neque magistri honorem recusaverit, sed fidem ejus qui in se nihil nisi corporeum et carnale sapuisset, arguerit; hinc intelligitur, quod aliter ad Apostolos magistrum se confitentes locutus est, dicens: Vos me vocatis magistrum et Dominum, et bene dicitis; sum etenim (Joan. XIII, 13), et cum alibi dixisset: Ne vocemini magistri, quia magister vester Christus est (Matt. XXIII, 10). Ubi cum fide magister est, ibi adeo laudat, ut et profiteatur hoc nomen: hic vero boni magistri nomen non recognoscit, ubi nec Dominus intellectus est esse, nec Christus: solum unum Deum bonum praedicans, non se utique a Deo secernens, qui et Dominum se professus et Christum, ducem thesauri coelestis ostendat.
19 Ubique Dominus nec eumdem cum Patre nec diversum se profitetur. Fidei honore, adeoque natura patri se aequavit. — Tenuit autem hunc semper Dominus fidei ecclesiasticae modum, ut patrem Deum unum praedicans, a sacramento se Dei non separaret unius, dum per naturam nativitatis neque alium se Deum profiteretur esse, neque ipsum: quia eum nec diversi generis Deum esse natura in eo unius Dei patitur, neque nativitas admittit non perfectum ei esse quod filius est. Ita nec separabilis a Deo potest esse, neque ipse est. Per quod ita omnem sermonis sui significationem temperat, ut quidquid Deo patri honoris protestaretur, id modestissima confessione etiam sibi proprium esse monstraret. Cum enim ait, Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1), quaero in quo se in natura discreverit, qui non discrevit in honore? Dicens enim, Et in me credite, cum dixisset, Et in Deum credite: anne per id quod ait, in me, non et suam intelligitur significasse naturam? Naturam plane separa, si fidem separas. Si credidisse sine Christo in Deum vita sit, Christum a Dei et nomine et proprietate divelle. Quod si vitam perficit credere in Christo eos, qui in Deum credant; verbi virtutem diligens lector expendat, Credite in Deum, et in me credite. Cum enim ait, Credite in Deum, et in me credite, uniens se fidei Dei, et naturae ejus univit, cum memorato Deo, in quem credi oporteret, et in se docuerit esse credendum: Deum se per id docens, cum credendum in eum sit ab his, qui in Deum credant. Occasionem tamen irreligiosae unionis exclusit: quia cum et in Deum, et in se credendum professus sit, fidem de se solitario non reliquit.
20 Pater de Filio testatus et non auditus quid. Testimonium patris apud Judaeos; opera Christi. — Quamquam igitur in plurimis ac pene omnibus dictis sacramenti hujus praestiterit absolutionem, ne quando confessus Deum patrem, ab ejus se unitate discerneret; neque se in unitate ipsius collocans, eumdem tamen unum et solitarium profiteretur: tamen etiam ex hoc vel maxime intelligitur sacramentum et unitatis et nativitatis doceri, cum ait, Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater me misit. Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me. Neque vocem ejus umquam audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens: quoniam quem misit ille, huic vos non creditis (Joan. V, et seqq.). Patrem testatum esse de Filio quomodo vere intelligitur, cum nec ipse visus sit, nec vox ejus audita sit? Memini quidem de coelis auditam vocem fuisse, dicentem: Hic est filius meus dilectus, in quo bene complacui: hunc audite (Matth. III, 17). Et quomodo vox Dei audita non est, cum paternae vocis significationem in se vox audita contineat? Sed forte in Jerosolymis manentes non audierunt, quia in desertis Joannes solus audierit. Quaerendum ergo in Jerosolymis quomodo testatus est Pater? Non enim testimonio jam Joannis utitur vocem e coelo audientis, sed habet testimonium majus Joanne, et quod hoc esset, continuo subjecit: Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater me misit. Agnosco testimonii auctoritatem: neque enim quisquam nisi Filius a Patre missus haec ageret. Opus ergo suum testimonium est. Sed quid tandem sequitur? Et qui me misit Pater, ipse testificatus est de me. Neque vocem ejus umquam audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens. Extra crimen ergo sunt ignorantes testimonium Patris, qui in his numquam auditus ac visus sit, et in his non maneat verbum ejus? Sed non sunt sub venia incogniti sibi testimonii: quia testimonium de se Patris operum suorum testimonium esse profitetur. Opera igitur de eo testantur quod a Patre sit missus; sed hoc operum testimonium Patris est. Et cum operatio Filii Patris testimonium sit, eam necesse est operari in Christo naturam intelligendam esse, per quam testis et Pater est. Atque ita Christus operans, et in ejus opere Pater testans, ostenduntur inseparabilis secundum nativitatem esse naturae; cum Dei de Christo testimonium, ea ipsa Christi esse significetur operatio.
21 Judaei Patrem non viderunt aut audierunt, quia Christo non crediderunt. Hinc natura utriusque una. — Non sunt itaque extra reatum non cogniti sibi testimonii; cum opus Christi testimonium de eo Patris sit. Neque in eo, quod testantis vocem non audierint, et figuram non viderint, et verbum ejus manens non habuerint, idcirco sine testimonii sunt conscientia. Ad id enim quod dictum est: Neque vocem ejus audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens (Job V, et 38); ut cum testatus de eo Pater fuisset, causa tamen neque vocis auditae, neque visae figurae, et verbi in his non manentis posset intelligi, continuo subjecit, Quoniam quem misit ille, huic vos non creditis (Ibid. 38): se credito, et vocem Dei audiendam, et figuram Dei videndam, et verbum ejus in his qui crederent inesse demonstrans; cum per naturae unitatem in se Pater et loqueretur, et videretur, et haberetur. Numquid non et Patrem significat, cum missus ab eo est? Numquid se per aliquam naturae differentiam a Patre discernit, cum hinc Pater testans de eo, neque auditus, neque visus sit, nec intellectus sit, quia misso a Patre sibi non creditum sit? Non se ergo unigenitus Deus a Deo separat, patrem Deum confitens: sed per significationem patris Deo patre demonstrato, se quoque in Dei honore constituit.
22 Honor a Deo quaerendus. Dei dilectione carent Christum in nomine Dei non suscipientes. — Namque in hoc ipso eodemque sermone, in quo operibus suis testari se ipsum a Patre missum esse docet, et Patrem testantem quod ab eo missus sit significat, cum dixisset: Et honorem ejus, qui est solus Deus, non quaeritis (Ibid. 44), non tamen dictum hoc nudum, et non antea ad unitatis fidem praeparatum reliquit. Superius enim ita ait: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Honorem ab hominibus non accipio; sed cognovi vos, quoniam dilectionem Dei non habetis in vobis. Ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Quomodo potestis vos credere, qui honorem ab hominibus accipitis, et honorem ejus, qui est solus Deus, non quaeritis (Ibid. 40 et seqq.)? Honorem improbat hominum: quia honor potius quaerendus a Deo est, et infidelium est honorem ab alterutro accipere. Quid enim homo homini honoris impertiet? Cognitum itaque sibi ait, dilectionem Dei in his non esse: et non manentis in his dilectionis Dei hanc docet causam, quia se venientem in nomine patris sui non accipiunt. Quid rogo est, in nomine Patris cum venire? Numquid aliud, quam in nomine Dei? Aut numquid non idcirco in his dilectio Dei non est, quia non susceptus sit in nomine Dei veniens? Aut numquid in se non et naturam Dei significaverat, dicens: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis? Nam et in eodem ipse sermone jam dixerat: Amen, amen dico vobis, quoniam venit hora, et nunc est, in qua audient mortui vocem filii Dei; et qui audierint, vivent (Ibid. V, 35). Cum in nomine Patris venit; neque ipse Pater est, nec tamen non in ea est divinitatis natura qua Pater est: quia et Filio et Deo proprium est in nomine Dei patris venire. Deinde accipiendus est alius in nomine eodem veniens. Sed hic homo est, a quo sibi honorem homines sperabunt, et cui honorem reddent vicissim; cum tamen se idem in nomine Patris venisse fallet. Et hic quidem antichristum significari non obscurum est, mendacio paterni nominis gloriantem. Et cum hunc honorabunt, atque ab eo honorabuntur (hunc enim spiritum erroris excipient); honorem ejus qui est solus Deus non quaerent.
23 Dei et Christi honor inseparabilis. — Anne cum ob hoc dilectionem Dei non habeant, quia venientem se in nomine Patris non acceperint, et rursum venientem alium in eodem nomine recipientes, et honorem ab alterutro accipientes, honorem ejus qui solus Deus est non requirant, separare se Christus ab honore unius Dei poterit intelligi; cum idcirco non quaeratur honor solius Dei, quia antichristum suscipiendo non sit ille susceptus? Nam cujus repudiatio, honoris solius Dei praetermissio est; in hujus honore necesse est honorem solius Dei esse, in cujus si susceptione mansissent, honorem solius Dei quaesissent. Et hic idem ipse sermo testis est nobis, in cujus exordio continetur: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant patrem. Qui non honorificat filium non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23). Numquam nisi naturalia exaequantur in honore: neque exaequatus honor separat honorandos. Cum sacramento tamen nativitatis poscitur honoris aequalitas. Cum Filius ita honorandus ut Pater sit, et cum ejus, qui solus est Deus, honor non quaeritur; non est extra solius Dei honorem, cujus honor idem atque unus et Dei est: quia ut non honorificans Filium, non honorificat et Patrem (Ibid.); ita et solius Dei honorem non quaerens, non quaerit et Christi. Inseparabilis itaque est a Dei honore honor Christi. Et quam unus, atque idem utriusque sit, etiam ex eo docet, cum ait nuntiata sibi Lazari infirmitate: Infirmitas ista non est usque ad mortem, sed pro gloria Dei est, ut honorificetur filius Dei per eum (Joan. XI, 4). Pro gloria Dei Lazarus moritur, ut filius Dei glorificetur per Lazarum. Numquid ambigitur, in gloria filii Dei esse gloriam Dei; cum mors Lazari, quae Deo sit gloriosa, gloriam sit Dei filio paritura? Atque ita et naturalis per nativitatem unitas Dei patris in Christo docetur, cum infirmitas Lazari pro Dei gloria est; et sacramentum fidei retinetur, cum per Lazarum glorificandus est Dei filius: Deo per id Dei filio intelligendo, neque ita Deo intelligendo, ut non etiam Dei filio confitendo; cum glorificando per Lazarum Deo, Dei sit filius gloriosus.
24 Christus ibi se Deum, ubi nonnisi unum esse profitetur. Deus unus. Scriba assentitur. — Inseparabilis sacramento divinae naturae est viventis a vivente nativitas, nec demutationem generis accipit filius Dei, ne non in eo paternae naturae veritas maneat. Nam et his ipsis significationibus, quibus confesso uno tantum Deo, abnegasse in se Dei naturam videtur sub solius demonstratione, in unitate se tamen paternae naturae, unius Dei fidem non convellens, locavit. Interrogatus enim ab Scriba, quod in lege esset principale mandatum, respondit: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est: et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis visceribus tuis, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. Secundum simile illi: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Majus autem horum mandatum non est (Marc. XII, et seqq.). Alienasse se a natura et religione unius Dei existimatur, cum principalis mandati haec sit professio: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est: deinde ( supple, cum) ne in consequentis se quidem mandati religione constituat, cum ad proximi nos dilectionem lex, sicut ad unius Domini fidem, vocaret. Et quidem responsio Scribae non est negligenda, dicentis: Bene dixisti, magister in veritate, quod unus sit Deus, nec est alius praeter illum: ita diligendus ex toto corde et ex totis viribus et ex tota anima: et diligere proximum tamquam se ipsum. Hoc majus est omnibus holocaustomatis et sacrificiis (Marc. XII, et 33). Responsio Scribae videtur cum dictis Domini convenire, unius Dei charitatem intimam internamque profitentis, sed dilectionem proximi secundum propriae dilectionis veritatem pollicentis, et supra sacrificiorum holocaustomata charitatem in Deum atque in hominem esse intelligentis. Sed quid sequatur, videndum est.
25 Hic non longe a regno Dei, dum tendit ad charitatem. — Videns autem Jesus quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei (Ibid. 34). Quid sibi vult tam moderatae responsionis professio ( supple, ut), cum hominem ad coelorum regnum fides ista consummet, unum Deum credere, et eum tota anima et totis viribus et toto corde diligere, proximum quoque ita ut se ipsum amare, Scriba hic non jam in regno Dei sit, sed non longe a regno Dei sit? Alia istud significatione nudum vestientibus, et esurientem alentibus, et sitientem potantibus, et aegrotum visitantibus, et clausum carcere frequentantibus datur: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). Vel illis quibus haec pauperis spiritus merces est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Perfectus hic fructus est, et absoluta possessio est, et praeparati regni non incerta traditio (Marc. X, 20). Aut numquid adolescens minus aliquid horum confitebatur? Nam exaequata ad amorem suum dilectione proximi, quid de boni operis consummatione non egerat? Interdum enim indulgentem officiosumque esse, non perfectae est charitatis: perfecta autem charitas omne cujusque modi indulgentiae implevit officium, cum non reliquerit quod alteri debeat, qui tantum alteri quantum sibi reddat. Sed ignoratione consummati sacramenti detentum Scribam, professionem fidei Dominus collaudans, et non longe eum a Dei regno esse respondens, non tamen eum in ipsa jam beatae spei possessione constituit. Tendebat enim felici cursu, etsi ignoranti, et praelata omnibus dilectione Dei, et charitate proximi suae ipsius dilectioni exaequata. Cum tamen ei ipsi proximi charitati amorem Dei praetulisset, jam non holocaustomatum et sacrificiorum praescriptis continebatur. Non erat longe istud ab evangelico sacramento.
26 Nondum est in regno Dei, quia nondum in fide Christi Dei. — Et cur non longe a Dei regno sit, quam futurus magis in Dei regno sit, ex ipsis dictis Domini intelligendum est. Sequitur enim: Et nemo jam audebat eum interrogare. Et respondens Jesus dixit docens in templo: Quomodo dicunt Scribae Christum filium esse David? Ipse enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Ipse David dicit eum Dominum; et unde est filius ejus (Marc. XII, 34)? Non longe igitur a Dei regno est Scriba unum Deum confitens, qui ultra omnia esset diligendus. Sed admonetur sua ipsius professione, cur sacramentum legis ignoret, et Christum Dominum filium Dei nesciat per nativitatis naturam in fide unius Domini confitendum. Et quia per unius Domini secundum legem professionem, Dei filio, ut in unius Domini sacramento maneret, non relinqui videbatur; Scribam admonet, quomodo Christum David filium esse diceret, cum David eum Dominum suum esset professus; nec natura sineret, ut qui tanto patriarchae esset filius, esset et Dominus. Hoc ideo, ut se Scriba, secundum carnem et partum Mariae quae ex David esset solum eum intelligens, Dominum potius, secundum Spiritum, David meminisset esse, quam filium; et id quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est (Marc. XII, 29), a Domini unius sacramento Christum non separaret, cum tantus patriarcha et prophetes eum, qui ex utero Domini ante luciferum genitus fuisset, Dominum sibi profiteretur: non utique immemor legis, neque ignorans Dominum alium non confitendum, sed eum, qui naturalis sacramento nativitatis ex incorporalis Dei utero substitisset, absque violatae legis fide Dominum esse intelligendum; cum unus ex uno, per unius Domini naturam, haberet in se naturale quod Dominus est.
27 Epilogus. — Quis ergo est jam nunc relictus ambigendi locus? Dominus ipse praecipuum mandatum legis in unius Domini confessione ac dilectione docens esse, non suo ad Scribam, sed Prophetae testimonio usus est, esse se Dominum: Dominum se tamen semper per id, quod Dei filius est, esse significans. Per id enim in sacramento Dei unius per nativitatem manet, quia Dei in se naturam Dei nativitas tenens, in Deum alterum non excedat diversitate naturae; et veritas generationis nec Patri adimat ne non Dominus sit, nec Filio non perficiat ne non sit et Dominus. Atque ita neque auctoritatem Pater amittit, nec naturam Filius non tenet: per quod nec Deus pater non Dominus unus est, neque unigenitus Deus Dominus separatur ab uno; cum ex uno Domino unus ipse subsistat in Dominum: Dominum unum ita ex lege docens, ut se quoque Dominum Propheta teste confirmet (David Psal. CIX).
28 Ex ipsis haereticorum objectis confirmatur Dei in Christo natura. Haereticorum objectum. — Tendat per caeteras impii furoris propositiones fidei evangelicae responsio, et his ipsis quibus impugnatur repugnet: et armis excidii sui vincens, unius Spiritus dicta, unius quoque fidei demonstret esse doctrinam. Neque enim alius Christus, quam qui est praedicatus, Deus scilicet verus, et in Dei unius veri gloria manens: et sicut se Dominum ex lege, dum negare videretur, professus; ita et in Evangeliis verum se Deum, dum non confiteri existimatur ostendens. Hoc enim se dicto ejus, ne eum verum Deum esse haeretici confiteantur, excusant: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). In eo namque quod ait, te solum verum Deum, separare se a veritate Dei per exceptionem solitarii existimatur; cum solus verus Deus nisi se tantum solitarium Deum non patiatur intelligi. Et vere istud fides apostolica non patitur, duos veros deos credi; quia naturae unius Dei nihil alienum naturae ejusdem exaequandum sit veritati. Non erit enim in Dei unius veritate Deus unus, si extra naturam unius Dei veri, alterius generis et non secundum nativitatem naturalis sibi Deus verus exsistat.
29 Ex adjunctis verbis diluitur. Deum ex Deo natura Christum agnoscunt Apostoli. — Sed ut hoc ipso eodem dicto non ambigue ipse se in unius Dei veri natura Deum verum professus esse intelligatur, a superioribus, huic tamen dicto continuatis atque junctis, professionibus responsionis nostrae sermo descendat: ut per gradus demonstratae fidei, jam in ipso apice veri Dei Christi libertatis nostrae fiducia conquiescat. Post sacramentum itaque sermonis ejus, quo dixerat: Qui me vidit vidit et Patrem; et: Non creditis mihi, quod ego in Patre, et Pater in me? Verba, quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me est: sin autem, vel propter opera ipsa credite (Joan. XIV, et seqq.). Post multiplicem ergo hunc ingentium mysteriorum sermonem, sequitur respondentium discipulorum sermo iste: Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget; in hoc credimus quoniam a Deo existi (Joan. XVI, et 31). Virtutibus in eo Dei, naturam quoque Dei intellexerunt: neque enim nosse omnia, et cordium cogitationes scire, missi potius a Deo posset esse, quam nati. In hoc ergo se credere profitentur quod a Deo exierit, quia naturae in eo Dei esset potestas.
30 Exitionis nomine id apte significant. Exitio illa nativitatem dicit, non alienationem a Patre. — Intelligentiam autem eorum collaudans Dominus respondit, non utique quod missus esset, sed quod a Deo exisset, profectum nativitatis ex incorporali Deo sub exitionis significatione testatum (V. lib. VI, n. 30). Nam et ipse nativitatem suam sub exitionis demonstratione fuerat elocutus, dicens: Vos me amatis, et creditis quoniam a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 27 et 28). A Patre enim in hunc mundum venerat, quia a Deo exierat. Nam ut nativitatem suam in exitione significasse intelligeretur, subjecit se a Patre venisse. Et cum per id a Patre venerit, quia a Deo exierit; exitio ejus a Deo absoluta nativitas est, quam paterni nominis est confessio consecuta. Intelligentibus itaque Apostolis hoc exitionis sacramentum, haec locutus est: Modo creditis. Ecce venit hora, et nunc venit, ut dispergatur unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Ibid. 32 et 33). Ut exitionem illam, non alienationem a Deo patre doceret esse, sed nativitatem naturam in se Dei patris nascendo retinentem; subjecit non se solum esse, sed Patrem secum esse, virtute utique atque unitate naturae: cum secum Pater in se manens esset, in loquente se atque operante et operans et loquens. Deinde ut causam totius hujus sui sermonis ostenderet, adjecit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hoc autem saeculo tribulationem habebitis: sed animaequi estote, quia vici ego mundum (Ibid. 33). Locutus ergo ista est, ut pacifici in eo manerent, neque dissensionum studio super fidei disceptationibus dissiderent; cum qui solus re linqueretur, non solus esset; et qui a Deo exisset, eum a quo exisset Deum in se haberet: deinde in saeculo vexati, patientes promissionum ejus essent, qui mundum a Deo exeundo et Deum secum habendo vicisset.
31 Filium infirmum non probat gloriae petitio, non potestatis acceptio. Potestas omnis Filio est congenita. — Postremo totius mysterii fidem locuturus, elevatis in coelum oculis ait: Pater, venit hora, honorifica filium tuum, ut filius tuus honorificet te. Sicut dedisti illi potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam (Joan. XVII, et 2). Anne tibi infirmus videtur, cum honorificari se rogat? Sit plane infirmus, nisi honorificari se idcirco postulat, ut ipse honorificet honorantem. De honore accipiendo et reddendo, libro alio (Lib. III, n. 12) tractavimus, et eadem revolvere admodum otiosum est. Certe non ambigitur gloriam idcirco posci, ut glorificetur impertiens. Sed forte in eo imbecillus est, quod potestatem omnis carnis accepit. Sit quoque acceptio potestatis imbecilla, nisi potens est illis, quos accepit, vitae tribuere aeternitatem. Sed in eo ipso quoque, quod accepit, naturae aliqua infirmitas arguitur. Sit plane acceptio infirmitas, nisi Christus ex nativitate potius, quam ex innascibilitate Deus verus est. Quod si acceptio potestatis, sola est significatio nativitatis, in qua accepit id quod est; non est infirmitati datio deputanda, quae totum hoc nascentem consummat esse quod Deus est. Cum enim innascibilis Deus ad perfectam divinae beatitudinis nativitatem unigenito Deo auctor sit, auctorem nativitatis esse sacramentum paternum est. Caeterum non habet contumeliam, quae se auctoris sui esse imaginem genuina nativitate consummat. Dedisse enim potestatem omnis carnis, et ad id dedisse ut det ei vitam aeternam, habet et in dante quod pater est, et in accipiente quod Deus est: cum et in eo significetur Pater esse, quod dederit; et in eo Filius Deus maneat, quod vitae aeternae dandae sumpserit potestatem. Naturalis igitur filio Dei et congenita omnis potestas est: quae cum data sit, non alienat eum per id ab auctore quia data est; cum quod sit auctoris, hoc datum sit, dare scilicet vitam aeternam, et corruptionem in incorruptionem mutare. Dedit itaque Pater omnia, et accepit Filius omnia: neque ambiguum est, cum dixerit: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15). Et hic quidem non creationum species, neque elementorum diversas substitutiones praesens sermo significat (V. infra n. 72): sed beatae atque absolutae divinitatis nobis gloriam pandens, Deum in his ostendit intelligendum esse quae sua sunt, in virtute, in aeternitate, in providentia, in potestate: non quod haec Deus ita habeat, tamquam aliud quid extra ista esse credendus sit: sed quod in his ad aliquantulam sensus nostri opinionem significatus sit ipse quae habeat. Unigenitus igitur in his se docens substitisse quae Patris sunt, cum ex se sumpturum esse sanctum Spiritum dixisset, adjecit: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet (Ibid.). Omnia quae Patris sunt, sua sunt, tradita utique et accepta. Sed data non infirmant divinitatem, quae in his eum constituunt esse quibus Pater est.
32 Inseparabilis est a Patre. — His igitur nunc gradibus praemissae de se intelligentiae usus est, ut cum se a Deo exisse docuisset, secumque esse Patrem professus esset, seque mundum vicisse testatus esset (Joan. XVI, 28, 32, 33), et honorandus a Patre Patrem esset honoraturus, et accepta potestate in danda universae carni vitae aeternitate esset usurus, tum postremo omnia haec tali absolutione concluderet: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Ibid. XVII, 1-3). Vitae aeternae fidem vel loqui, haeretice, disce, vel credere. Et separa a Deo Christum, si potes, a Patre Filium, a Deo vero super omnia Deum, a solo unum (unus enim Dominus est Jesus Christus, I Cor. VIII, 6); si vita aeterna est in Deum solum verum credidisse sine Christo. Si vero separato Christo a solo Deo vero, in confessione solius Dei veri vita aeterna non capitur; non intelligo quomodo nobis a Deo vero separandus ad fidem sit, qui non sit separabilis ad salutem.
33 Objecto loco Christus innuitur verus Deus. — Quamquam igitur sciam morosas difficilium quaestionum absolutiones legentium desideriis graves esse; tamen dilata ad modicum totius veritatis demonstratione, indulgeri mihi existimo non sine aliquo fidei profectu, his ipsis dictis evangelicis tecum, haeretice, luctanti. Audis professionem Domini dicentis: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quaero, quid sit quod sensum moveat, ne verus Deus Christus sit? Non enim tibi nunc quid de Christo crederes, significatio aliqua alia subjecta demonstrat. Non habes quidquam praeter quam Jesum Christum; non filium hominis, ut de se solet dicere; non filium Dei, ut profiteri ei de se usitatum est; non descendentem panem vivum de coelis, quod cum multorum scandalo de se frequentat (Joan. VI, 61). Sed dicens: te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3), omnem praenominum et cognominum suorum, vel naturalium, vel assumptorum consuetudinem praetermisit: ut cum confitendus solus verus Deus et Christus Jesus aeternitatem praestarent, sine dubio in ea Jesus Christus esset significatione, qua Deus est.
34 Nec repugnat quod Pater dicatur solus verus. — Sed forte quod ait te solum, communionem atque unitatem suam a Deo separat. Separet sane, si non ad id quod ait, te solum verum Deum, continuo subjecit, et quem misisti Jesum Christum. Et sensum audientis interrogo, quid credendus sit Jesus Christus; cum ad id, quod Pater solus Deus verus credendus sit, credendus et Christus sit? Sed solus forte Pater Deus verus Christo non relinquit ut Deus sit. Non relinquat sane, si unus Deus pater Christo, ut unus sit Dominus, non reliquit (I Cor. VIII, 6). Quod si unus Deus pater Christo non adimit ut unus sit Dominus, ita solus Deus pater verus Christo Jesu non aufert ut Deus verus sit: cum ad vitae aeternae meritum hoc proficiat, ut cum credatur solus verus Deus, credatur et Christus.
35 Nec locus est, ut Christus aliud a Deo credatur. — Quid nunc, rogo, stultitiae tuae sensu Christo deputas, haeretice, ut esse credatur; et Christo, qui vitam aeternam tribuit, qui honorificandus a Patre Patrem honorificavit, qui mundum vicit, qui solus relinquendus non solus est, sed secum habet Patrem, qui a Deo exivit atque a Patre venit? Quid ei in tantis Dei virtutibus nato naturae ac veritatis imperties? Solum enim verum Deum patrem inutiliter credimus, nisi credamus et quem misit Jesum Christum. Quid haeres? quid Christus confitendus sit doce. Nam qui quae scripta sunt negas, quid restat, nisi ut quae non scripta sunt credas? O infelix voluntas, et veritati obnitens falsitas! Cum in fide et confessione veri Dei patris Christus unitus est, rogo qua fide verus Deus negatus creatura esse dicetur, cum fides nulla sit in solum verum Deum credidisse sine Christo? Sed angustum te, haeretice, et divini Spiritus incapacem, coelestium dictorum non adit sensus: et vipereo inspiratus errore, Christum verum Deum nescis in fide solius veri Dei ad vitae aeternitatem confitendum.
36 Eo quod solus Deus verus Pater, verus etiam Deus est Christus. Aliud eum dicere Patri est injuriosum. — Sed Ecclesiae fides solum verum Deum patrem confessa, confitetur et Christum. Neque verum Christum Deum confitendo, non et solum verum Deum patrem confitetur: neque rursum solum verum Deum patrem confessa, non confitetur et Christum. Per id enim Christum confessa Deum verum est, quod solum verum Deum confessa sit Patrem. Ita quod solus Deus pater Deus verus est, Deum verum esse confirmat et Christum. Non enim unigenito Deo naturae demutationem naturalis nativitas intulit: nec qui ex subsistente Deo secundum divinae generationis naturam Deus subsistit, ab eo, qui solus verus Deus est, separabilis est veritate naturae. Tenuit autem natura veritatis suae ordinem, ut nativitatis veritatem veritas naturalis inveheret, nec alterius ex se generis Deum Deus unus efferret. Atque ita sacramentum Dei nec in solitudine, nec in diversitate consistit: cum neque alter Deus deputetur, qui ex Deo cum naturae suae proprietate substiterit; neque in unione maneat, quem patrem nativitatis veritas doceat confitendum. Non deseruit igitur natus Deus naturae suae proprietatem: et naturali in eo virtute est, cujus in se tenet naturali nativitate naturam. Non enim in eo Deus aut demutatus, aut degener est; cum si quod vitium nativitas intulisset, ei potius naturae contumeliam, per quam nativitas subsistebat, inveheret, dum quod ex se est desineret esse quod suum est: atque ita non eum demutatio corrumperet, qui in substantiam novam nativitate substiterat; sed eum, qui in nativitate filii impotens naturae suae tenere constantiam, externum aliquid a se alienumque genuisset.
37 Unitas Patris et Filii non humano more cogitanda. Filii nativitas. — Non est autem, ut saepe jam commemoravimus, in unitate Dei patris et Dei filii humanarum vitium opinionum: ut sit vel extensio, vel series, vel fluxus; ut aut rivum fons effundat ab origine, aut ramum arbor teneat in caudice, aut calorem ignis emittat in spatium. Haec enim ab se inseparabili protensione manent potius detenta, quam sibi sunt: dum et calor in igne est, et in arbore ramus est, et rivus in fonte est. Et haec ipsa res sola sibi est potius, quam res ex re substituta est: quia non aliud arbor quam ramus, neque ignis quam calor, neque fons possit esse quam rivus. At vero unigenitus Deus ex perfecta atque inenarrabili nativitate subsistens Deus est, et vera progenies innascibilis Dei est, et incorporalis naturae generatio incorporalis, et Deus vivus et verus a vivente Deo vero, et inseparabilis a Deo naturae Deus: dum subsistens nativitas non alterius naturae Deum perfecit, neque generatio, quae substantiam provehebat, substantiae naturam demutavit in genere.
38 Unitas paternae naturae Christo ut homini negata. Per gloriam ei redditur. — Sed dispensatione assumptae carnis, et per exinanientis se ex Dei forma obedientiam, naturae sibi novitatem Christus homo natus intulerat, non virtutis naturaeque damno, sed habitus demutatione. Exinaniens se igitur ex Dei forma, servi formam natus acceperat: sed hanc carnis assumptionem ea, cum qua sibi naturalis unitas erat, Patris natura non senserat: et novitas temporalis, licet maneret in virtute naturae, amiserat tamen, cum forma Dei, naturae Dei secundum assumptum hominem unitatem. Sed summa dispensationis haec erat, ut totus nunc Filius, homo scilicet et Deus, per indulgentiam paternae voluntatis, unitati paternae naturae inesset: et qui manebat in virtute naturae, maneret quoque in genere naturae. Id enim homini acquirebatur, ut Deus esset. Sed manere in Dei unitate assumptus homo nullo modo poterat, nisi per unitatem Dei in unitatem Dei naturalis evaderet: ut per hoc, quod in natura Dei erat Deus Verbum, Verbum quoque caro factum rursum in natura Dei inesset: atque ita homo Jesus Christus maneret in gloria Dei patris, si in Verbi gloriam caro esset unita: rediretque tunc in naturae paternae etiam secundum hominem unitatem Verbum caro factum, cum gloriam Verbi caro assumpta tenuisset. Reddenda igitur apud se ipsum Patri erat unitas sua, ut naturae suae nativitas in se rursum glorificanda resideret: quia dispensationis novitas offensionem unitatis intulerat; et unitas ut perfecta antea fuerat, nulla esse nunc poterat, nisi glorificata apud se fuisset carnis assumptio.
39 Gloria Patris gloria Filii, idque sonat apud te. Haec homini assumpto non concessa, peracta dispensatione rogatur. — Et idcirco tanto antea praeparato ad fidei hujus intelligentiam sensu, cum dixisset: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); subjecit secundum dispensationis suae obedientiam, Ego te glorificavi super terram, opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem (Ibid. 4). Post quae, ut meritum obedientiae et sacramentum totius dispensationis intelligeremus, adjecit, Et nunc glorifica me tu Pater apud temetipsum gloria quam habebam, antequam saeculum esset, apud te (Ibid. 5). Qui manere Christum in natura Dei denegat, et inseparabilem esse atque indifferentem a solo Deo vero non credit; respondeat quae hujus petitionis sit ratio, Et nunc glorifica me tu Pater apud temetipsum. Quid enim causae est, ut eum Pater glorificet apud semetipsum? aut quae verbi hujus significatio est? quive significationis effectus est? Pater namque non eget gloria, nec se exinanierat de forma gloriae suae. Quomodo autem apud semetipsum glorificaturus est Filium, et ea gloria quam habuit apud eum ante mundi constitutionem? Sed apud eum habere qui sensus est? Non enim ait gloriam, quam habebam antequam saeculum esset, cum essem apud te; sed gloriam, quam habebam apud te. Esse enim apud te, consistentem significat: habere autem apud te, naturae sacramentum docet. Glorifica vero me apud te, non idem est quod glorifica me. Non enim semetipsum glorificari tantum ita, ut sibi aliquid sit proprium gloriae, rogat: sed apud semetipsum Patrem glorificari se ab eo precatur. Ut enim in unitate sua maneret ut manserat, glorificaturus eum apud se Pater erat; quia gloriae suae unitas per obedientiam dispensationis excesserat: scilicet ut in ea natura per glorificationem rursus esset, in qua sacramento erat divinae nativitatis unitus, essetque Patri apud semetipsum glorificatus: ut quod apud eum ante habebat maneret, neque alienaret ab eo formae Dei naturam, formae servilis assumptio; sed apud semetipsum glorificaret formam servi, ut maneret esse Dei forma: quia qui in Dei forma manserat, idem erat in servi forma. Et cum servi forma glorificanda esset in Dei forma, apud eum ipsum glorificanda erat, in cujus forma formae servilis erat habitus honorandus.
40 Verba Dei qualia. Gloriam carni non Verbo quaesivit Christus. — Non nova vero haec, neque nunc primum evangelicis doctrinis consignata vox Domini est: et hoc ipsum glorificandi Filii apud semetipsum Dei patris sacramentum pulcherrima illa spei suae gratulatione testatus est tum, cum Juda ad proditionem exeunte, gaudio consummandae suae dispensationis clatus haec dixit: Nunc honorificatus est filius hominis, et Deus honorificatus est in eo. Si Deus honorificatus est in eo, et Deus honorificavit eum in se, et Deus protinus honorificavit eum (Joan. XIII, 31, 32). Quid limosi corporis graves animae, et sordente peccatis conscientia foetidae coenosaeque mentes usque ad judicium divinae de se professionis inflamur? et arbitros nos naturae coelestis ( id est, divinae) deputantes, impiis ad Deum calumniae nostrae disputationibus rebellamus? Quanta potuit enim Dominus verborum simplicitate evangelicam fidem locutus est: et in tantum ad intelligentiam nostram sermones aptavit, in quantum naturae nostrae ferret infirmitas; non tamen ut aliquid minus dignum naturae suae majestate loqueretur. Et primam quidem dicti sui significationem non ambiguam existimo, cum ait: Nunc honorificatus est filius hominis. Gloria enim omnis non Verbo, sed carni acquirebatur: id est, non nativitati Dei, sed nati hominis dispensationi. Hoc vero quod sequitur, quid significet interrogo, Et Deus honorificatus est in eo. Honorificatum enim in eo Deum audio: et quid istud sit secundum intelligentiam tuam, haeretice, ignoro. Deus in eo honorificatus est, in filio utique hominis: et quaero an filius hominis idem sit et filius Dei. Et cum non alius sit filius hominis, neque alius filius Dei (Verbum enim caro factum est); et cum qui Filius Dei est, ipse et hominis sit filius; requiro quis in hoc filio hominis, qui et filius Dei est, glorificatus sit Deus.
41 Quam mutua Patris et Filii gloria. Glorificari in filio hominis Deum quid. Glorificatum in filio hominis Deum qui Deus glorificet in se. — Quia in filio hominis, qui et filius Dei est, glorificatus Deus est, videamus quid sit hoc, quod tertium subditur: Si Deus glorificatus est in eo, et Deus glorificavit eum in se. Quod istud, rogo, sacramenti mysterium est? Deus in filio hominis glorificato glorificatum Deum glorificat in sese. In filio hominis Dei gloria est, et gloria Dei in gloria filii hominis. Deus glorificat in sese. Homo utique non per se glorificatur. Neque rursum qui in homine glorificatur Deus, licet gloriam accipiat, non tamen aliud ipse quam Deus est. At vero cum, glorificato filio hominis, glorificans Deum Deus glorificet in sese; invenio naturae gloriam in gloriam naturae naturam glorificantis assumi. Non enim se Deus glorificat: sed glorificatum in homine Deum glorificat in sese. Quod autem glorificat in sese, licet non se glorificet, tamen in naturae suae gloriam naturam glorificans assumit. Et cum glorificans Deum Deus, quia glorificatus in homine sit, glorificet in sese; eum quem glorificavit Deum in se inesse demonstrat, cum eum glorificet in sese. Affer nunc quisquis es, haeretice, flexuosae doctrinae tuae inevolubiles quaestiones: quae cum se nodis suis illigent, in nullo tamen agmine haerendi molestiam continebunt. Filius enim hominis glorificatur, et glorificatur in eo Deus: et Deus glorificatum eum in homine glorificavit in sese. Non enim idipsum est glorificari filium hominis, quod et glorificari in filio hominis Deum, vel glorificare in sese glorificatum in homine Deum. Loquere hoc secundum impietatis tuae sensum verbis tuis, quid velis esse glorificari in filio hominis Deum. Utique aut Christum necesse est esse qui glorificatur in carne, aut Patrem qui glorificetur in Christo. Si Christus est; Deus certe Christus est, qui glorificatur in carne. Si Pater est, sacramentum unitatis est, cum Pater glorificetur in Filio. Aut Christum confitendo, Deum etiam invitus loqueris: aut Patrem Deum intelligendo, naturam Dei patris non negabis in Christo. Atque haec de glorificato filio hominis, et glorificato in eodem Deo dicta sint. De eo vero, quod glorificatum in filio hominis Deum Deus glorificat in sese, in quo tandem tibi relictam facultatem exserendae impietatis existimas, ne secundum naturae veritatem verus Deus Christus sit? Christum enim Deus natum hominem glorificat in sese: numquid extra se est, quod glorificat in sese? Reddit enim in se Christo gloriam, quam apud se habuit: et cum in formam Dei assumptio formae servilis assumitur, in se glorificatur glorificatus in homine Deus, qui ante vacuitatis dispensationem in sese erat, et per formam servi et per naturam nativitatis unitus. Nativitas enim non novae neque alienae naturae Deum fecerat, sed naturalis filius patri naturali generatione substiterat. Et cum post nativitatem hominis glorificatus in homine, in naturae suae rursum gloriam clarescit; in se eum Deus clarificat, cum in naturae paternae gloriam, ab ea per dispensationem evacuatus, assumitur.
42 Non alia Patris et Filii gloria. Vita non est Deum nosse sine Christo, qui et Deus verus est. — Concludit autem audacissimum impietatis tuae furorem apostolica fides, ne quo licentia liberae intelligentiae evageris, cum ait: Et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 11). Quem enim in sese Pater glorificavit, in ejus gloria confitendus est. Et qui in Patris gloria confitendus est, et quem in se Pater glorificavit, in his sine dubio intelligendus est esse, quibus Pater est; cum et in se eum glorificaverit, et in gloria ejus sit confitendus. Non enim hic nunc tantummodo in gloria Dei est, sed in gloria Dei patris est. Neque glorificavit gloria exteriore, sed glorificavit in sese. In eam eum quae sua est gloriam resumendo, et eam gloriam quam apud eum habuit, eum et apud se glorificat et in sese. Atque ita inseparabilis a fidei hujus conjunctione intelligitur etiam sub hominis humilitate, sic dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3): cum et sine Christo, solo Deo patre cognito, vita aeterna non sit, et Christus glorificatus in Patre sit. Si autem ea demum vita aeterna est, solum verum Deum nosse, et quem misit Jesum Christum; non existimetur plane verus Deus Christus, si vita sit in Deum credidisse sine Christo. Et quod solus Deus pater Deus verus est; non pertineat ad Deum Christum, nisi gloria Christi omnis in solo vero Deo patre est. Si enim in sese eum glorificat Pater, et solus Pater Deus verus est, non extra solum verum Deum Christus est: quia glorificatum in Deum Christum, glorificet Pater verus Deus solus in sese. Et quod a solo vero glorificatur in sese, non alienatur a solo vero; quia in se solo glorificatur a vero.
43 Objectum III contra Filii deitatem. — Sed forte piae huic fidei nostrae, impiae perfidiae tuae occurrat assertio; ut aliena ab intelligentia Dei veri sit haec necessitatis confessio: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Nisi duplicem responsionem duplex Judaeorum indignatio exigit; sit haec plane infirmitatis professio, nihil ab se facere Filium posse, nisi quod viderit Patrem facientem. Quod si Judaeis et violati sabbati reatum objicientibus, et aequalitatem in Christo Dei per professum sibi Deum patrem non ferentibus, sub eodem dicto ad utrumque responsum est; putasne per confessionem responsionis posse dictorum oculi veritatem? Et quamquam in alio libello (Lib. VII, n. 7) tractatus hic a nobis locus fuerit: tamen quia non modo non obest, sed etiam ad religionem proficit, fidem retractari, eumdem ipsum, quia causa postulat, revolvamus.
44 Sabbati violati crimen. Qui amoveatur. Non aliud Patris ac Filii opus. Crimen alterum ob praesumptam Dei aequalitatem. — Hinc autem primum responsionis necessitas orta est: Et propter hoc persequebantur Judaei Jesum, et quaerebant eum interficere, quoniam haec faciebat sabbato (Joan. V, 16). Ira itaque eorum usque ad cupiditatem interficiendi cum accendebatur, propter opera sabbato gesta. Sed et videamus quid Dominus responderit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibid. 17). Quod rogo istud opus Patris est, haeretice, demonstra. Per Filium enim et in Filio omnia sunt, et visibilia et invisibilia. Et tu, qui ultra Evangelia sapis, necesse est ut aliis aliquibus arcanorum doctrinis cognitionem paterni operis adeptus sis, ut operantem nobis Patrem ostendas. Quod si Pater operatur in Filio, secundum quod ipse ait: Verba, quae ego loquor vobis, non ego loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10). Videsne quid hoc sit: Pater meus usque modo operatur? Hoc enim ideo ait, ut paternae in se naturae intelligeretur potestas, in sabbati opere potestatis suae usa natura. Cum enim in se operetur operante Pater, ipse necesse est Patre operante operetur: atque ideo ait: Pater meus usque modo operatur (Joan. V, 17), ut ipsum illud hoc praesens dictorum atque gestorum per se opus, paternae in se naturae existimaretur operatio. Id enim, quod usque modo operatur, unum atque idem dicti temporisque momentum est; ut non aliud aliquod opus esse Patris, quam suum hoc quod agit, crederetur: cum per id, quod usque modo Pater operatur, haec ipsa esset Patris sub eodem tempore sermonis operatio. Ac ne fides, intra cognitionem tantum Patris relicta, a vitae aeternae spe abesset; continuo subjecit: Et ego operor: ut hoc ipsum, quod modo operatur Pater, operetur et Filius. Ac sic perfectam fidem docuit, cum id, quod modo est, ejusdem temporis opus sit; et id, quod operatur Pater operatur et Filius, extra singularis sit unionem. Sed geminatus est audientium dolor: id enim sequitur: Propter hoc magis quaerebant eum Judaei interficere, quoniam non solum solvebat sabbatum, sed et quod patrem suum proprium dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Ibid. 18). Et hic rursum admonebo, et Evangelistae judicio, et communi humani generis assensu, filium in paternae naturae aequalitate esse: aequalitatem autem non nisi ex eadem esse natura; quia nativitas non habeat aliunde quod maneat, et omnis generatio a generante se non sit aliena; dum ad id quod manet, subsistit ex eodem. Huic igitur duplicatae indignationi videamus quid Dominus responderit: Amen, amen dico vobis, non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius similiter facit (Joan. V, 19).
45 Responsio ad sabbati violati crimen. Illud non potest auctoritatem ostendit, non infirmitatem. Quid significet nisi videat. Responsio ad alterum crimen. — Nisi dicta propositioni propria sunt; vim dictis praesumptione propriae et infidelis intelligentiae afferimus. Si autem irarum causis subjecta responsio est; fides potius nostra loquitur quod docetur, quam irreligiosa perversitas impietatis suae defendit errorem. Quaeramus ergo an ad sabbati opus haec propria responsio sit: Non potest filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem. Ait enim superius: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ibid. 17). Si paternae in se naturae auctoritate quod gerit, gerente Patre agit, qui usque modo operatur in sabbato; extra crimen operis est Filius, in quo paternae operationis praefertur auctoritas. Non enim ad infirmitatem retulit, non potest, sed ad auctoritatem; nam ab se non potest, nisi viderit. Neque enim praestat vidisse virtutem: et cum non praestet visus virtutem, naturam non infirmat non posse sine visu, sed auctoritatem ostendit ex visu. Id enim quod ait, nisi videat, conscientiam significat in visu, sicuti ad Apostolos ait: Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et videte regiones, quoniam albae sunt ad messem (Joan. IV, 35). Conscientia igitur in se naturae paternae, quae in se operatur operante, ne violasse sabbatum Dominus sabbati crederetur, ait: Non potest filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19): ut id quod operaretur, ex conscientia naturae in se operantis ostenderet, cum et se sabbato operante, usque modo Pater operaretur in sabbato. Ad alterius vero indignitatis dolorem, consequentis dicti retulit causam: Quaecumque enim Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Ibid.). Exprobra infirmitatem Dei filio, adime quoque naturae aequalitatem, si non quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter, si discrimen aliquod paternae virtutis atque operationis admittitur, si, quod aequalitati virtutis naturaeque proprium est, honoris aequalitas non postulatur. Ipse enim in continuis ait: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibid. 23). Discerne aequalitatem in honore non dispari: infirma naturam in eadem operatione virtutis.
46 Epilogus. — Quid responsionis causam ad contumeliam divinitatis invadis? Ad operationem sabbati respondit, non se quidquam facere posse, nisi quod Patrem facientem vidisset: ad demonstrationem vero aequalitatis, quaecumque Pater faceret, facere se professus est. Tene ( supple, responsum) quod ad sabbatum pertinet ad opprobrium infirmitatis, si non quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter. Si autem sunt sine exceptione quaecumque sunt; in quo tandem infirmitas reperietur, cum in nullo quae Pater possit non possit et Filius? Aut in quo tandem per intercessionem infirmitatis negatur aequalitas, cum unus atque idem honor postuletur ad utrumque? Quod si eadem est virtus operandi, et eadem est religio honorandi; non intelligo in quo tandem naturae infirmis contumelia relinquatur, cum eadem sit in Patre et in Filio et virtutis potestas, et honoris aequalitas.
47 Quid sit, Nihil potest Filius facere a se, alio loco confirmatur. Meritum. — Et haec quidem quamvis cum ipsa rerum absolutione tractata sint; tamen ne quid in eo quod ait Dominus: Non potest filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19), ad infirmandae naturae ejus impietatem proficiat potius, quam ad demonstrandae paternae in se naturae conscientiam, per quam ex auctoritate operatus in sabbato est; dicti quoque dominici ad id pertinentis demonstranda cognitio est, quo ait: Et a me facio nihil, sed ut docuit me Pater, haec loquor. Et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum, quoniam ego quae sunt ei placita facio semper (Joan. VIII, et 29). Sentisne quid sit, non posse quidquam facere Filium, nisi videat Patrem facientem? et quo sacramento dictum sit, et a me facio nihil; et rursum, Non reliquit me solum, quoniam ego quae sunt ei placita facio semper (Ibid. 29)? Si enim ideo nihil ab se facit, quia in se manet Pater; quomodo rursum ideo se solum Pater non reliquit. quia quae sunt ei placita facit? Non concordat secundum sensum tuum, haeretice, dictorum diversitas, ut nihil faciat a se nisi doctus a manente in se Patre: et rursum idcirco in se Pater maneat, quia quae ei sunt placita gerit. Si enim nihil ab se facit propter manentem in se Patrem; quomodo hinc ut in se Pater maneat meritus est, quod ea quae ei placeant agit? Non est enim meritum aliquod, non ab se gerere quae agat. Et contra, quomodo Patri quae Filius agat placita sunt, cum ea ipsa agat manens in Filio Pater? In angusto es, impietas, et te munitissima fidei nostrae pietas concludit. Agit aliquid Filius, aut non agit: si non agit, quomodo in his quae agit placet? si autem agit, quomodo agit in his quae ab se non agit? cum et proprium sit egisse quae placeant, et sine merito sit non ab se egisse quae gesserit.
48 Filius qui per se, qui non ab se agat. — Sed naturae, qui contradicis, haec unitas est, ut ita per se agat, ne a se agat; et ita non ab se agat, ut per se agat. Intellige agentem Filium, et per eum agentem Patrem. Non ab se agit, cum Pater in eo manere monstrandus est. Per se agit, cum secundum Filii nativitatem agit ipse quae placita sunt. Infirmis sit non a se agendo, nisi adeo ipse agit, ut quae agit placeant. Non sit vero in unitate naturae, si non quae ipse agit, et in quibus placet, non per se agit, sed manens in eo ad agendum Pater edocet. Ita et manendo docet Pater, et Filius agendo non ab se agit, et non ab se agens Filius, cum quae placita sunt facit, ipse agit. Ac sic unitas naturae retinetur in agendo: dum et ipse operans non operatur ab se, et ipse ab se non operatus operatur.
49 Ait non se suam, sed Patris facere voluntatem. Non ob agendi necessitatem, sed ob unitatem. — Adjunge quoque huic illud, quod ad opprobrium infirmitatis usurpas: Omne quod dat mihi Pater, ad me venit, et venientem ad me non apello; quia descendi de coelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem Patris qui me misit (Joan. VI, et 38). Sed forte sine voluntatis libertate sit Filius, ut ei naturae infirmitas imperet necessitatem. Ideo autem necessitati sit subditus, non voluntati, ut datos sibi venientes a Patre non apellat. Sed sacramenti unitatem in his Dominus significans, dum non repellit sibi datos, dum non suam, sed mittentis se agit voluntatem, post repetitam hanc eamdem Judaeis murmurantibus vocem, intelligentiae nostrae sensum confirmat, dicens: Omnis, qui audit a Patre et discit, venit ad me, non quod viderit Patrem quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam (Ibid. 45 et seqq.). Et quaero primum, ubi auditus sit Pater, ubi docuerit audientes. Sed Patrem nemo vidit, nisi qui a Deo est. Et quomodo eum quisquam audierit, quem nemo vidit? Audiens ergo a Patre, ad Filium venit. Et cum Filius auditur et docet, naturae in eo paternae proprietas et auditae et docentis ostenditur: ut hoc, quod docet Filius et auditur, paternae doctrinae intelligatur auditio. Nam cum nemo viderit Patrem, et ad Filium veniens, a Patre audiat atque discat ut veniat: admonemur intelligere quid sit et in loquente Filio Patrem docere, et in conspecto Filio Patrem, qui a nemine sit visus, audiri; quia naturae paternae proprietatem nativitas Filii in se perfecta contineat. Volens igitur unigenitus Deus auctoritatem paternam, salva in se naturae unitate, testari, et datos sibi a Patre non apellit, et voluntatem non suam, sed ejus qui se misit, efficit, non quod non velit, quae agit, aut quod non ipse audiatur qui docet: sed ut et cum qui se mittat, et se qui missus est, sub proprietate naturae indifferentis ostenderet: cum quae vult, agit, et loquitur, ea et voluntatem et opera et dicta Patris esse significet. 297 50. Christo libera voluntas. Nec a Patris voluntate dissidens. — Quod autem sit liberae voluntatis, non ambigue ostendit cum ait: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Cum aequalis in Patre et Filio et virtutis potestas et honoris dignitas manifestatur, ibi et libertas voluntatis ostenditur: cum autem unitas demonstratur, ibi paternae voluntatis significatur affectio. Quae enim vult Pater, ea Filius facit. Facere autem plus est, quam voluntati obedire: quia obedire voluntati, habet exterioris necessitatem; facere voluntatem, proprium est unitati, cum factum sit voluntatis. Et cum Filius voluntatem Patris facit, docet per naturae indifferentiam, naturalem sibi voluntatem esse cum Patre: cum voluntas ejus sit omne quod faciat. Vult plane Filius omnia quae Pater vult, nec naturalis dissentit voluntas. Namque cum haec voluntas Patris sit, quam ostendit dicens: Haec est enim voluntas patris mei, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam, et suscitem eum in novissima die (Joan. VI, 39): audi nunc an Filii a Patre dissentiens sit voluntas, cum ait: Pater, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Non ergo ambigitur Filium velle. Nam cum Pater velit credentes in Filio vitam aeternam habere, Filius vult illic ubi ipse sit esse credentes. Nisi forte cohabitare Christo non sit aeternitas (vita aeterna): aut non perfecta et beata in se credentibus tribuat Christus, haec dicens: Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 25). Anne non in libertate est voluntatis volens nobis secreti illius paterni tribuere conscientiam? Et adeo voluntas ei libera est, ut cognitionem sui atque Patris quibus voluerit impertiat? Atque ita inter Patrem et Filium et nativitatis et unitatis demonstrata natura est: cum sic liber in voluntate sit Filius, ut quod volens agit, factum paternae sit voluntatis.
51 Spes sine fide nulla. Qui Pater et Filius in sese. Pater ut auctor, major Filio, qui et minor ut homo. In Christo mansit natura Dei forma exinanita. — Nesciens plane dispensationem fidei, extra intelligentiam sacramentorum est: et doctrinam Evangelii non adeptus, ab spe Evangelii peregrinatur. Credendus est Pater in Filio, et Filius in Patre, per naturae unitatem, per virtutis potestatem, per honoris aequalitatem, per nativitatis generationem. Sed contraria forte huic nostrae professioni est Domini testatio, cum ait: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Hocne, haeretice, impietatis tuae telum est? haec furoris tui arma sunt? Exciditne tibi Ecclesiam duos innascibiles nescire, et duos patres non confiteri? Oblitus es Mediatoris dispensationem, et in ea partum, cunas, aetatem, passionem, crucem, mortem? Et renascens non confessus es (in Symbolo) ex Maria filium Dei natum? Si in his omnibus Filius manens ait: Pater major me est; ignorandum existimas hanc dispensationem salutis tuae exinanitionem formae Dei esse? et Patrem extra hanc humanarum passionum assumptionem, in illa incontaminatae naturae suae beata aeternitate sine carnis nostrae susceptione mansisse? Nos enim unigenitum Deum in forma Dei manentem in natura Dei mansisse profitemur, neque unitatem formae servilis in naturam divinae unitatis statim refundimus: neque rursum corporali insinuatione Patrem in Filio praedicamus, sed ex eo ejusdem generis genitam naturam naturaliter in se gignentem se habuisse naturam: quae in forma naturae se gignentis manens, formam naturae atque infirmitatis corporalis acceperit. Erat enim naturae proprietas: sed Dei forma jam non erat, quia per ejus exinanitionem servi erat forma suscepta. Neque enim defecerat natura, ne esset: sed in se humilitatem terrenae nativitatis manens sibi Dei natura susceperat, generis sui potestatem in habitu assumptae humilitatis exercens. Et ex Deo Deus natus, in forma servi homo repertus, Deum se virtutibus agens, neque Deus non erat, quem gestis suis docebat; neque homo, in cujus habitu repertus est, non manebat.
52 Pater in Filio visus. — Et idcirco in hoc eodem superiore sermone, naturae sibi cum Patre unitatem contestatus dixerat: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et, Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38). Quae utique differentiam non habent ex aequalitate naturae; cum contemplatio Filii visum compenset et Patrem, et unus in uno manens unum non discernat ab uno. Ac ne per corporalem contemplationem referre ex se paternae contemplationis visum existimaretur, subjecerat: Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me: sin autem, vel propter opera credite (Joan. XIV, et 12): ut cum virtus naturae res esset, et operatio ipsa virtutis sit potestas; per virtutis potestatem, naturae in se paternae unitas nosceretur: cum in quantum se quisquam Deum cognovisset in virtute naturae, in tantum Deum Patrem cognosceret in potestate naturae: et cum tantus, quantus est Pater, Filius videndum in se Patrem praestaret in gestis, indifferens per id Pater a Filio nosceretur, per intelligentiam indifferentis pro potestate naturae. 53. Cur, et quod salva naturae aequalitate dixit Christus, Pater major me est.--Impleturus itaque unigenitus Deus carnis dispensationem, et acceptae formae servilis sacramentum consummaturus, usus est demonstrandae fidei nostrae professione, dicens: Audistis quoniam dixi vobis, Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quoniam vado ad Patrem; quia Pater major me est (Joan. XIV, 28). His itaque, quae ad naturam divinitatis spectant, explicitis hoc eodem superiore sermone, numquid professio haec aufert Filio naturae aequalitatem, quam nativitas genuina consummat? Aut numquid unigenito Deo contumelia est Patrem sibi innascibilem Deum esse; cum ex innascibili Deo nativitas unigenita in naturam unigenitam subsistat? Non enim suae originis est Filius, neque nativitatem sibi non exstans ipse conquisivit ex nullo: sed ex vivente natura vivens natura exstans, tenet in se naturae potestatem, professa auctoritate naturae, ut et honorem testetur, et gratiam sumptae nativitatis in honore. Et hoc quidem Patri debitum reddens, ut obedientiam suam mittentis deputet voluntati, non tamen ut naturae unitatem obedientia humilitatis infirmet; factus obediens usque ad mortem, non tamen post mortem non super omne nomen est.
54 Pater ut auctor doni, major: Filius, cui totum dat quod est, non minor. — Sed si forte hinc inaequalis videtur, quia ei post evacuationem formae Dei donatur hoc nomen, calumnia haec sacramentum assumptae humilitatis ignorat. Si enim nativitas hominis naturam novam intulit, et humilitas formam demutavit sub assumptione servili; nunc donatio nominis, formae reddit aequalitatem. Quid enim donatum sit quaere. Si enim hoc donatum, quod Dei est; naturae hujus donum ignobilitatem divinae illi non invehit naturae. Denique hoc nunc, quod donatur ei nomen, etsi habeat doni sacramentum, non tamen habet in dono nominis nomen alienum. Donatur enim Jesu, ut ei coelestia et terrestria et inferna genu flectant, omnisque lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 10). Confessionis ergo hujus honor donatur ut in gloria Dei Patris sit confitendus. Audis itaque: Pater major me est (Joan. XIV, 28)? Scito eum, de quo ob meritum obedientiae dictum est: Et donavit ei nomen quod est super omne nomen (Phil. II, 9). Audi rursum: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et, Ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 11). Honorem donatae confessionis intellige, quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris. Quando igitur illud est, Pater major me est? Nempe tum, cum donatur ei nomen super omne nomen. At contra quando est, Ego et Pater unum sumus? Nempe cum omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei Patris. Si igitur donantis auctoritate Pater major est, numquid per doni confessionem minor Filius est? Major itaque donans est; sed minor jam non est, cui unum esse donatur. Si non hoc donatur Jesu, ut confitendus sit in gloria Dei patris; minor Patre est. Si autem in ea gloria donatur ei esse, qua Pater est; habes et in donantis auctoritate quia major est, et in donati confessione quia unum sunt. Major itaque Pater Filio est: et plane major, qui tantum donat esse, quantus ipse est; cui innascibilitatis esse imaginem sacramento nativitatis impertit, quem ex se in formam suam generat, quem rursum de forma servi in formam Dei renovat; quem in gloria sua secundum Spiritum Christum Deum natum, donat rursum esse in gloria sua secundum carnem Jesum Christum Deum mortuum. Causam igitur ostendit, cur si eum diligerent, gauderent quod ad Patrem vadit, quia Pater major esset.
55 Quo sensu Pater dictus sit major, conficitur ex ante et post dictis. — Gaudium hoc itaque ex dilectione docens esse, quia laetaretur dilectio Jesum esse in Dei Patris gloria confitendum: et gloriae hujus resumendae meritum continuo subjecit, dicens, Venit enim princeps hujus mundi, et in me habet nihil (Joan. XIV, 30). Nihil in eo princeps hujus mundi habet: quia ut homo habitu repertus, extra peccatum carnis manebat in similitudine carnis peccati, de peccato peccatum in carne condemnans (Rom. VIII, 3). Totum autem hoc ad paterni mandati referens obedientiam, subjecit: Sed ut sciat mundus quoniam ego diligo Patrem, et sicut mandatum mihi dedit Pater, sic facio; surgite, eamus hinc (Joan. XIV, 31). Ad consummandum corporeae passionis sacramentum, per dilectionem efficiendi mandati paterni, festinat exsurgens: corporeae tamen assumptionis statim mysterium pandens, per quam ei tamquam in vite modo palmitis inessemus, fructum nobis ut palmitibus, nisi ille vitis esset effectus, utilem non daturis (Joan. XV, et seqq.). Atque idcirco manere nos in se per fidem assumpti corporis monet, ut quia Verbum caro factum est, naturae carnis suae tamquam viti palmites inessemus: a corporeae hujus humilitatis assumptione formam paternae majestatis alienans tum, cum se ad unitatem palmitum vitem professus, agricolam Patrem curiosum hujus vitis ostendit, cujus inutiles atque inferaces palmites desecans deputaret arsuros. Dicens itaque, Qui me vidit, vidit et Patrem; et, Verba quae ego loquor, non a me loquor, sed Pater qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, et 10); et, Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid. 11), ut et sacramentum nativitatis et mysterium assumpti corporis manifestaret, per continentiam dictorum ad id veniens ait, Quia Pater major me est (Ibid. 28). Et confestim, ut absoluta dicti ratio subesset, et agricolae et vitis et palmitis subjecit exemplum, assumptionem per id corporeae humilitatis ostendens. Et hinc causam eundi ad Patrem, et dilectionis laetitiam cum ad Patrem iret, docens esse oportere, quia major se Pater esset: a quo scilicet esset gloriam resumpturus; apud quem et in quo glorificandus, non novello honore, sed pristino; neque alieno, sed quem apud eum habuit. Si itaque non in ipsum glorificandus est, id est, ut sit in gloria Dei patris; contumeliam adscribe naturae: si vero, quod ab eo glorificatur, auctoritas est; Patrem majorem in glorificandi auctoritate cognosce.
56 Qui Pater major, nec Filius minor. — Quid dispensationem ad impietatem rapis? Quid sacramentum nostrae salutis invadis ad mortem? Glorificaturus Filium Pater major est: glorificatus in Patre Filius minor non est Aut quomodo minor est, qui in gloria Dei patris est? Aut numquid Pater major non est? Major itaque Pater est, dum pater est: sed Filius, dum filius est, minor non est. Nativitas Filii patrem constituit majorem: minorem vero Filium esse nativitatis natura non patitur. Major Pater est, dum gloriam assumpto homini rogatur ut reddat: Filius minor non est, dum gloriam resumit apud Patrem. Atque ita et sacramentum nativitatis, et dispensatio corporationis impletur. Nam et Pater, dum et pater est et glorificat nunc filium hominis, major est: et Pater et Filius unum sunt, dum ex Patre natus Filius, post assumptionem terreni corporis glorificatur in Patrem.
57 Innascibilitatis et nativitatis non alia natura. Filius natus non coeptus. — Non habet itaque nativitas naturae ignobilitatem: quia in forma Dei est, quia ex Deo nascitur. Et cum differre significatione ipsa existimetur innascibilitas a nativitate; nativitas tamen non est extra innascibilitatis naturam, quia non sumpsit aliunde quod substitit. Nam tametsi non consecuta sit, ut coinnascibilis effecta sit; accepit tamen ex innascibili Deo esse quod Deus est. Fides igitur nostra, etsi initium nativitatis non apprehendens, unigenitum Deum semper ( supple, esse) profitetur; quia natura non ferat, ut coepisse eum aliquando confiteatur, cujus nativitas omne initii tempus excedat. Sed quem semper esse et ante tempora confitetur, natum tamen intemporali infinitate non ambigit, eum tamen ex ininitiabilis intelligentiae nativitate confessa.
58 Objicitur contra eum ignoratio diei. — Sed hoc haeretici ad naturae contumeliam sumunt, quia dictum est, Pater major me est: vel illud, De die autem et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32). Ignoratio ergo diei atque horae objicitur unigenito Deo: ut Deus ex Deo natus non sit in ea naturae perfectione qua Deus est, cum nesciendi necessitate dominante, jam vis aliqua exterior eo potior sit, quae tamquam adversum se imbecillum in ignorantiae eum infirmitate detineat. Quin etiam ad hujus nos intelligentiae impietatem haereticorum furor jure quodam necessariae confessionis compellit, ut ita credendum sit; quia et a Domino ita dictum sit, et videri irreligiosissimum possit, professionis ejus de se protestationem diversae intelligentiae nostrae opinione corrumpi.
59 Auctor omnium nil potest nescire. Qui quae nec in se nec per se sint scit, multo magis quae in se et per se. Dies Domini per ipsum et in ipso constituta est. — Ac primum ante quam dicti ratio et causa memoretur, sensu communis judicii sentiendum est, an credibile esse possit, ut aliquid ex omnibus nesciat, qui omnibus ad id quod sunt atque erunt auctor est. Si enim omnia per Christum et in Christo, et ita per ipsum, ut omnia in ipso sint; id quod neque extra eum neque non per eum est, quomodo non etiam in scientia ejus sit, cum plerumque scientia ejus ea, quae neque in se neque per se sint, per virtutem naturae non nesciae apprehendat? At vero quod causam nisi ex eo non sumit, et motum ad id, quod est eritque, nisi intra se non capit; quomodo extra ejus naturae scientiam est, per quam et in qua id quod efficiendum sit continetur? Cogitationes namque humanas non solum praesenti motu incitatas, sed etiam instinctu futurae voluntatis agitandas, Dominus Christus non ignorat, Evangelista testante: Sciebat enim Jesus ab initio, qui essent non credentes et qui esset traditurus eum (Joan. VI, 65). Naturae ergo ejus virtus, quae cognitionem rerum non exstantium capit, et quiescentium adhuc animorum subituras inquietudines non ignorat, id quod per se intraque se est, nescisse existimabitur? Et alieni potens, impotens sui est; de quo dictum meminerimus, Omnia per ipsum, et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes (Coloss, I, 16); vel illud, Quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare, et per ipsum reconciliari omnia in eum (Ibid., 19)? Cum igitur omnis in eo sit plenitudo, et omnia per ipsum et in ipso reconcilientur, et dies illa reconciliationis nostrae exspectatio sit: hanc ille diem ignorat, cujus et in se tempus est, et per sacramentum ejus est? Etenim adventus sui dies ista est, de qua Apostolus ait, Cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum eo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Nemo itaque quod per se et intra se est, nescit: Christus aderit, et adventus sui diem ignorat? Dies suus est, secundum eumdem Apostolum, quia dies Domini sicut fur nocte adveniet (I Thess. V, 2): et ignoratione ejus detineri intelligendus est? Humanae naturae quod agere definiunt, quantum in se est, praesciunt, et sequitur gerendorum cognitio voluntatem agendi: Deus vero natus quod in se et per se est nescit? Per eum enim tempora, et in eo dies est; quia et per ipsum futurorum constitutio est, et in ipso adventus sui dispensatio est: et erit in ea hebetudine, ut quod sibi constat, sensu naturae torpentis ignoret, ferarum belluarumque modo, quae extra rationem consilii providentis animatae, ipsum quod agunt nesciunt, cum quodam motu stupidae voluntatis agitatae, fortuito ad aliquid et incerto feruntur ingressu?
60 Patri injuriosum est Filio ignorantiam affingere quasi ei inviderit. — Quomodo etiam Dominus gloriae, adventus sui ignorabili die, naturae esse incompositae imperfectaeque credetur, quae et necessitatem habeat adveniendi, et scientiam adventus sui non adepta sit? Per quod potior sit ignoratio Deo, quae ei auferat cognitionis habere virtutem. Jam vero quanta impietatis geminatur occasio; si praeter infirmitatem Christi etiam Deo patri vitium deputabitur; ut unigenitum Deum, et dilectionis suae filium, diei hujus cognitione fraudaverit, malignitatisque affectu scientiam futurae consummationis inviderit: et cum non ignorabilem ei esse passionis et diem et horam voluerit; diem virtutis ejus, et clarificandi in sanctis suis horam negaverit, et ademerit beatitudinis cognitionem, cui mortis indulserit praescientiam? Humanae istud conscientiae non potest ferre trepidatio, ut hoc sibi de Deo arbitrium praesumat, et ei vitia humanae demutationis adscribat; ut aut aliquid Filio Pater deneget, aut aliquid Deus natus ignoret.
61 Ut Deus, invidia vacat; ut Pater, nil non dat quod habet, praesertim cum sit simplex. Ut Deo, ita Dei filio, proprium est futura praescire. — Nescit autem Deus aliud aliquando quam dilectio esse, neque aliud quam pater esse. Et qui diligit, non invidet: et qui pater est, non etiam non pater totus est. Non enim admittit hoc nomen portionem, ut ex aliquo pater sit, et ex aliquo pater non sit. Pater enim universitatis ejus quae in se est pater est, omnem se in eo habens, cui non sit ex portione quod pater est: non quod sibi eorum quae sua sunt pater ipse sit, sed quod in his quibus ipse est, ei qui ex se est, pater totus sit. Et cum secundum humanorum corporum naturas, quae ex disparibus conveniunt et ex compositis consistunt, non possit nisi omnium suorum quis pater pater esse, dum quod in unoquoque est generum ac partium, id in filiis nativitas perfecta conservet: omnium ergo suorum quis pater pater est, dum ex omnibus nativitas et in omnibus manet. Et cum in Deo non sint corporalia, sed absoluta; neque particulata, sed tota et universa; non vivificata, sed viva; totus vivens, et unum totus Deus est, dum non ex portione compositus est, sed ex simplicitate perfectus est: necesse est, ut secundum quod est pater, ipse sit omnium suorum ei quem ex se genuit pater totus, dum eum patrem ex suis omnibus nativitas filii perfecta consummat. Si igitur proprius Filio Pater est; in ea necesse est Filium manere proprietate qua Pater est. Manere autem quomodo existimabitur, si extra praescientiae naturam sit, et aliquid nativitati ejus ex auctore defuerit? deerit enim prope totum, si quod proprium Deo est, non habeat. Proprium autem Deo quid aliud, quam cognitio futurorum est; ut res nondum manentes, mansurasque posterius, invisibilium ac nondum exstantium generum capax natura contineat?
62 Nil latet eum in quo omnes scientiae thesauri, quamvis tamen latentes. — Non patitur autem in nobis doctor gentium Paulus hanc impii erroris professionem, ut ignorasse aliquid unigenitus Deus existimetur; ait enim: Instituti in dilectione, in omnes divitias adimpletionis intellectus, in agnitionem sacramenti Dei Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconsi. Deus Christus sacramentum est, et omnes sapientiae et scientiae in eo thesauri latent. Portioni vero, et universitati non potest convenire: quia neque pars omnia intelligitur, et omnia partem non patiuntur intelligi. Filius enim si diem nescit, jam non omnes in eo scientiae thesauri sunt: diem non ignorat, omnes in se scientiae thesauros continens. Sed meminisse nos convenit, occultos in eo istos scientiae thesauros esse, neque idcirco, quia occulti sint, non inesse: cum per id, quod Deus est, in eo insint; per id vero quod sacramentum est, occultantur. Non occultum autem, neque ignoratum nobis est sacramentum Dei Christi, in quo absconsi omnes scientiae thesauri sunt. Et quia sacramentum ipse est; videamus an in his, quae nescit, ignorans sit. Si enim in caeteris professio ignorandi non habet nesciendi intelligentiam; ne nunc quidem quod nescit ignorat. Nam cum ignoratio ejus, secundum quod omnes thesauri in eo scientiae latent, dispensatio potius quam ignoratio sit; habes causam ignorandi sine intelligentia nesciendi.
63 Deus qui nescire aut jam scire quid dicatur. — In omnibus enim, quae ignorare se Deus loquitur, ignorantiam quidem profitetur, sed ignoratione tamen non detinetur: dum ad id quod nescit, non nesciendi infirmitas est, sed aut tempus est non loquendi, aut dispensatio est non agendi. Loquitur ad Abraham Deus dicens: Clamor Sodomae et Gomorrhae impletus est, et peccata eorum magna valde. Descendam ergo et videbo, si secundum clamorem eorum consummantur; quod si non, ut sciam (Gen. XVIII, et 21). Habemus ergo nescientem Deum, quod tamen non nesciat. Nam cum peccata magna valde sciat esse, et rursum descendit ut videat an consummata sint, et si nondum consummata sunt, ut sciat: intelligimus eum non nescire, quia nesciat; sed tum scire, quia tempus ad agendum sit. Scire ergo Deum, non est ignorantiae demutatio, sed temporis plenitudo. Exspectatur enim adhuc ut sciat: et cum non possimus id de eo intelligere quod nesciat; cum tamen adhuc exspectet ut sciat, necesse est, ut id quod sciens nescit, et nesciens scit, nihil aliud quam vel loquendi dispensatio sit, vel gerendi.
64 Deus dicitur id modo scire, quod modo profert. — Non ergo ambigi licet, Dei scientiam ex tempore potius esse quam ex demutatione, cum ad id quod Deus scit, profitendae potius scientiae tempus sit, quam adeptae: ut etiam ex hoc docemur, quod ad Abraham dictum est: Ne injicias manum tuam in puerum, et ne facias illi quidquam: nunc enim cognovi quia times Deum tuum, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me (Gen. XXII, 12). Deus itaque modo scit: modo autem scire, anterioris ignorantiae professio est. Quod cum in Deum non cadat, neque ut ignoraverit antea fidelem sibi esse Abraham, de quo dictum est, Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6; et Rom. IV, 3): hoc quod nunc cognovit, tempus est quo Abraham testimonium accepit, non etiam (quo) scire Deus coepit. Abraham enim, holocausto filii, dilectionem quam ad Deum habebat docuerat: Deus tum cognovit, cum loquitur. Et quia ante nescire non intelligendus est; necesse est idcirco tunc intelligatur cognosse, quia loquitur. Et de plurimis quidem, quae de scientia Dei Testamento Veteri continentur, haec tantum exempli causa demonstrata a nobis sunt: ut id, quod nescit Deus, non ignorationis causa intelligeretur esse, sed temporis.
65 Dicitur nescire cognitione sua indignos, operarios iniquitatis, virgines stultas. — In Evangeliis vero Dominum multa scientem nescire invenimus. Operarios iniquitatis, in virtutibus multis et in nomine ejus gloriantes, non novit dicens: Et tunc jurabo, quia non novi vos. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Matt. VII, 23). Etiam cum jurejurando eos non novit, quos tamen iniquitatis operarios esse non nescit. Nescit ergo, non idcirco quia nesciat, sed quia cognitione ejus per iniquitatem operationis indigni sint: fidem dicti etiam jurisjurandi religione confirmans, et habens in naturae virtute ne nesciat, et retinens in sacramento voluntatis ut nesciat. Nescit quoque unigenitus Deus virgines stultas: et comparandi sibi olei incuriosas, gloriosi adventus sui thalamum ingressus, ignorat. Namque et adeunt et rogant, et usque adeo non ignorantur, ut his respondeatur: Amen dico vobis, quia nescio vos (Matth. XXV, 12). Nam et occursus et deprecatio non ignorabiles esse eas patitur: sed nesciendi responsio non naturae potius quam voluntatis est; dum ab eo, qui nihil non nescit, indignae sunt quae sciantur. Denique ne per infirmitatem ignorare existimaretur, continuo Apostolis ita locutus est: Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam (Ibid., 13): ut cum vigilare eos ob ignorationem diei atque horae monet, per id nesciri ab eo virgines noscerentur, quod consopitae et negligentes, indignae aditu thalami sui oleo indigendo mansissent.
66 Christus nil nesciens dispensationis ergo loquitur quasi nesciens. Diei scientia occulta: ideo quasi ignorata. — Non est igitur Dominus Jesus Christus, qui scrutans corda et renes Deus est, in ea naturae infirmitate, (ut) ne nesciat, cum hoc ipsum ex naturae scientia intelligatur esse, quod nescit. Quod si qui forte ignorationem ei deputabunt, ab eo qui sciat cogitationes eorum dici sibi metuant. Quid cogitatis mala in cordibus vestris (Matth. IX, 4)? Nam cum cogitationum gestorumque non ignarus cognitor interdum de cogitatis gestisque quasi ignarus interrogat, velut de tactu fimbriae mulierem, vel de dictorum dissensione Apostolos, vel de sepulcro Lazari flentes: non nesciens intelligendus est nescire, sed loquens. Neque enim natura fert, ut qui absens Lazarum mortuum sepultumque sciat, sepulcri locum nesciat; et qui cogitationes videt, mulieris fidem non cognoverit, et qui necessitatem non habet de aliquo interrogandi (Joan. XVI, 30), dissensionem Apostolorum ignoraverit. Sed ei, qui novit omnia, ea ipsa quae non nescit, dispensatio est aliquando nescire se loqui: dum aut apud Abraham scientia dissimulatur in tempus, aut apud stultas virgines et iniquitatis operarios cognitio negatur indignis, aut in sacramento filii hominis, interrogatio ignorantis ex homine est: in his se omnibus veritati corporeae nativitatis accommodans, quibus naturae nostrae infirmitas detinetur; non (ita) ut infirmis esset ex natura qui Deus est, sed ut infirmitates sibi hominum Deus homo natus assumpserit, assumpserit autem ita, non ut in naturam infirmam natura indemutabilis sit redacta, sed ut in natura indemutabili susceptionis esset sacramentum: dum et qui erat Deus, homo est; nec Deus destitit manere, qui homo est. Agens itaque se atque confirmans hominem natum, manens Deus Verbum, saepissime in ea est professione, qua homo est, cum tamen et protestatio Dei ea sit saepe quae hominum: cum ea nescit, quae aut non sint in tempore confitenda, aut non agnoscuntur ad meritum.
67 Quam sapienter absconsa sit. — Intelligendum itaque est, cur professus sit diem se nescire. Si omnino nescire creditur, Apostolus ita contradicit: In quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconsi (Coloss. II, 5). Est ergo absconsa scientia: quae quia abscondenda est, interdum et nescientia confitenda est, ut esse possit absconsa. Nam si erit in protestatione, non etiam in secreto manebit. Negat ergo se scire: ut scientia possit esse abscondita. Quod si idcirco nescit, ut scientia maneat absconsa; non per naturam nescit omnia sciens, quod idcirco tantum, ut absconsum sit, nescit. Cur autem diei scientia absconsa sit, non in obscuro est. Namque monens nos irremissa fide intentos semper manere, securitatem cognitionis definitae ademit: ut pendulae exspectationis incerto mens sollicita, festinans et adventus diem semper exspectans, semper exspectando speraret; curamque pervigilem incertum ipsum, non ambigendi tamen temporis, detineret. Ita enim Dominus ait: Ideo et vos estote parati, quia nescitis qua hora filius hominis venturus est (Matth. XXIV, 44). Et rursum: Beatus ille servus quem veniens Dominus ejus invenerit sic facientem (Ibid., 46). Ignoratio non ad errorem fuit necessaria, sed ad perseverantiam. Nec negatum id ad detrimentum est, quod ignoratum tribuit incrementum, ne scientiae securitas negligentiam fidei dissimulatae excitaret, sed praeparationem irremissam exspectatio indefinita retineret: quae modo furis metuendum semper caveret adventum, illo eligente somni tempus ad furtum: patrefamilias vero domus, damni semper timore, vigilante.
68 Christum, etsi humana penetret ut potior, paterna penetrare nolunt ut inferiorem. — Quamquam igitur non obscurum sit, ignorationem Dei non ignorationem esse, sed sacramentum: dum per dispensationem aut agendi, aut protestandi, aut demonstrandi sic nescit, ut sciat; et sic non nescit, ut nesciat: tamen videndum est, ne forte et ita infirmus sit, ut ea, quae Pater scit, scire non possit: potente quidem eo cogitationes humanorum cordium nosse: quia natura potior motibus se naturae inferioris admisceat, eamque tamquam imbecillam vehementi virtute transcurriat: sed impotens sit vehementiorem sui naturam infirmior ipsa penetrare; quia ut levia gravibus, et rara densis, et liquida solidis sunt pervia; ita contra et grav ia levibus, et densa raris et solida liquidis non cedant; quia cum non pateant valida infirmibus, validis tamen infirma penetrantur. Ob id ergo cogitationes Dei patris ignorare Filius ab impiis dicitur, quia infirmus ipse cum sit, non adeat ineundo potiorem, nec valentem invalidus transcurrat.
69 Christum Patre inferiorem dici non sinunt Scripturae. Pater et Filius speculum mutuum. — Quae si quis non modo ore temerario loqui audebit de unigenito Deo, verum etiam corde impio cogitare; Apostolum ita de Spiritu sancto ad Corinthios scribentem credidisse cognoscat: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum. Spiritus enim omnia scrutatur, et alta Dei. Quis enim scit hominum quae sunt hominis, quae in ipso, nisi spiritus qui in ipso est? Ita et quae in Deo sunt nemo novit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 10, 11). Sed haec inania corporalium rerum exempla spernentes, Deum de Deo, et Spiritum de Spiritu, virtutibus suis potius, quam terrenis conditionibus aestimemus. Aestimemus autem, non sensu nostro, sed professione divina: et credamus ei qui ait, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Nec ignoremus eum qui dixit, Vel operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38). Nec ignoremus eum, qui locutus est, Ego et Pater unum sumus (Ibid. 30). Si enim sensum nostrum rerum nomina secundum humanam intelligentiam commemorata confirmant: non habet ab eo naturae differentiam, in quo per intelligentiam quis videtur; nec differt in genere, qui manentem in se habens, inest in manente; nec diversi sunt, qui unum sunt. Intellige unitatem, dum non dividua natura est. Naturae vero rursum individuae sacramentum apprehende, dum tamquam speculum unus unius est. Speculum autem ita, ut non imaginatam speciem naturae exterioris splendor emittat; sed dum vivens natura naturae viventi indifferens est, quippe quae ex tota tota sit, quae et dum unigenita est Patrem in se habeat, et maneat in Patre dum Deus est.
70 De naturae unitate dicta male ad unitatem voluntatis detorquent haeretici. — Haec itaque, ad significandum nativitatis sacramentum a Domino praedicata, haeretici quia negare non possunt, ita conantur eludere, ut ad voluntatis concordiam referant; ut in Deo patre et in Deo filio non divinitatis sit unitas, sed voluntatis: tamquam divinae doctrinae inops sermo sit, neque aut dici a Domino potuerit, Ego et Pater unum volumus: aut ejusdem intelligentiae sit, Ego et Pater unum sumus: vel loquendi imperitus non dixerit, Qui vidit voluntatem meam, vidit et voluntatem Patris mei: et id ipsum sit, Qui me vidit, vidit et Patrem: vel certe non fuerit in usu eloquii divini, Voluntas Patris mei in me est, et voluntas mea in Patre meo est; sed conveniens huic dicto sit, Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11). Quae quamquam omnia foeda et inepta et impia sint, neque sensus humanus in hanc stultae opinionis sententiam concedat, ut aut non potuerit Dominus loqui quod volebat, aut aliud locutus sit quam locutus est: qui quamquam reperiatur parabolicis et allegoricis dictis usus esse, sed aliud est vel exemplis dicta firmare, vel proverbiorum significationibus rerum satisfacere dignitati, vel temporum professionibus se coaptare: tamen hic idem unitatis, de qua tractatur, locus non patitur in dictis aliud, quam sonant verba, esse credendum. Si enim per id unum sunt, quia unum volunt; unum autem velle naturae separabiles non possunt, quae diversitate generis dissidentis in diversas necessario voluntates naturae diversitate dissentiunt: quomodo unum velle possunt, quibus scire non unum est; cum scientia, et ignoratio voluntatis unius impediant unitatem? Cum itaque scientiae inscientia adversa sit, unum velle adversa non possunt.
71 Pater ideo solus diem scit, quia soli Filio non tacet: Filius nescit, quia nulli revelat. — Sed forte id, quod solum Patrem Filius ait scire, Filium, qui se nescire dixerit, nescire confirmet. Nisi plane Patrem solum scire dixisset, maximi periculi res intelligentiae nostrae relinqueretur, ne forte existimaretur ipse nescire. Nam cum in eo, quod nescit, dispensatio ei potius, absconditae scientiae, quam natura sit nesciendi; per id quoque nunc, quod solus Pater scit, non ignorasse credendus est: quia, sicut superius docuimus, scientia apud Deum, non cognoscendi id quod nescierit intelligentia est, sed loquendi. Et per id, quod solus Pater scit, Filius non intelligitur nescire; cum Filius idcirco nescire se dicat, ne et alii sciant: et Patrem ob id solum dicat scire, ne et ipse non nesciat. Si enim tunc cognovisse Deus dicitur, amari se ab Abraham, cum hoc non celavit Abrahae (Gen. XXII, 12); necesse est, ut et Pater diem ob id scire dicatur, quia non celaverit Filium, Deo scientiam non de repentina cognitione sumente, sed in tempore protestante. Si itaque et diem Filius secundum sacramentum nescit, ut taceat; e contrario necesse est, ideo diem Pater solus ostendatur scire, quia non tacet.
72 Deus simplex, et humano modo minime cogitandus. Non mutatur. Omnia potest. — Absit autem corporalium demutationum novitates in Patre et Filio existimari, ut aliquando Pater Filio aut loquatur, aut taceat. Nobis quidem nonnunquam missam vocem de coelo meminimus; ut sacramentum apud nos Filii, paterni dicti significatio firmaret, sicut Dominus ait: Non propter me vox haec venit de coelo, sed propter vos (Joan. XII, 30). Caeterum natura Dei non eget compositis humani officii necessitatibus, linguae motu, temperamento oris, spiritus nisu, aeris pulsu. Deus simplex est, religione nostra intelligendus est, pietate profitendus est: sensu vero non persequendus est, sed adorandus; quia natura moderata et infirmis, naturae infinitae et potentis sacramentum intelligentiae opinione non occupet. Non est itaque diversus compositae divinitatis partibus: ut sit in eo aut post stuporem voluntas, aut post silentium sermo, aut post otium opus: ut aut velle aliquid, nisi ad volendum motus sit, non putetur; aut loqui quid, nisi post silentium sonent verba, non possit; aut agere aliquid, nisi in opus exeat, non intelligatur. Non subjacet naturae legibus, a quo legem omnis natura sortitur: neque in aliquo, infirmitate aut demutatione efficiendi detinetur, qui extra modum est potestatis, secundum Domini dictum: Pater, possibilia tibi omnia sunt (Marc. XIV, 36): ut quantum sensus humanus non capit, tantum Deus possit. Sed ne ipsum quidem se omnipotentiae virtute fraudavit, dicens, Omnia quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19). Non est difficultas, ubi non est infirmitas; quia difficultati subjacet impotens efficiendi potestas. Difficultatis enim natura in infirmitate virtutis est: quae cum modum non habet potestatis, non tenetur lege infirmitatis.
73 Diem non potuit aliquando nescire. Filii cum Patre natura una. — Hoc idcirco demonstratum a nobis est, ne aut Deus post silentium locutus ad Filium, aut Filius post ignorationem scire existimaretur: sed intelligentiam nostram naturae nostrae esse significationibus instruendam, quae demonstrari aliquid nisi per loquentem non intelligeret, et non nesciri aliquid nisi sciendo non existimaret. Filius itaque diem idcirco, quia tacet, nescit: et Patrem solum idcirco scire ait, quia solus uni sibi non tacet. Sed non exspectat, ut dixi, has naturae difficultates, ut tunc sciat cum ignorare destiterit, ut tunc audiat cum loqui Pater coeperit. Naturae suae cum eo, tamquam unigeniti, unitatem non ambigue docuit dicens: Omnia, quae Patris sunt, mea sunt. Non enim ille nunc de obtinendo locutus est; quia aliud est extrinsecus subsistentia sua esse, aliud est in suis atque ipsum se esse: quorum unum est possidere coelum, terras, mundumque totum, aliud est se ipsum in his significare quae sua sunt, sua autem ita, non tamquam externa subjaceant, sed quod ex suis ipse subsistat. Nunc ergo cum omnia, quae Patris sunt, sua sunt; divinitatis significat naturam, non obtentorum communionem. Nam ad id, quod de suo accepturum sanctum Spiritum loquebatur, ait, Omnia, quae Patris sunt, mea sunt; et ideo dixi, de meo accipiet: ut dum de suo accipit, non etiam non de Patris accipere existimaretur; vel cum de Patris sumeret, non etiam non de suo sumere intelligeretur. Neque enim de creaturis sumebat Spiritus sanctus, qui Dei Spiritus est; ut ex his videatur accipere, quia ea omnia Dei sunt. Sed non ideo omnia, quae Patris sunt, sua sunt, ut quod sumit ex Filio, ne etiam non de Patris sumere videretur; cum omnia, quae Patris essent, esse intelligerentur et Filii.
74 Cui voluntas, adeoque scientia, cum Patre eadem. — Haec igitur natura non eguit vel demutatione, vel interrogatione, vel allocutione, ut post ignorantiam sciat, post silentium interroget, post interrogationem audiat: sed perfecta in sacramento unitatis suae manens, ut habuit de Deo nativitatem, ita habuit et universitatem. Universitatem autem habens, non etiam non quae universitatis sunt tenuit, scientiam scilicet, aut voluntatem: ne quod scit Pater, per interrogationem Filius sciret; vel quod vult Pater, per significationem Filius vellet. Sed cum omnia, quae Patris sunt, sua essent; in ea fuit proprietate naturae, ne aliud aliquid, quam Pater, aut vellet, aut sciret. Ad demonstrationem vero nativitatis plerumque demonstratio est adhibita personae, cum dicitur: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Joan. VI, 38). Patris voluntatem, non suam facit: dum per voluntatem ejus, qui se misit, significat et Patrem. Quod autem id ipsum velit, non ambigue ostendit dicens: Pater, quos mihi dedisti, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum (Joan. XVII, 24). Cum ergo Pater velit nos cum Christo esse, in quo secundum Apostolum elegit nos ante constitutionem mundi, et ipsum illud Filius velit, scilicet esse nos secum (Ephes. I, 4); voluntas ad naturam eadem est, quae ad nativitatis significationem distinguitur in voluntate.
75 Eum non nescientem, sed ex dispensatione tacentem intellexerunt Apostoli. — Non itaque ignorat Filius, quod non ignorat Pater; neque quia solus Pater scit, idcirco nescit et Filius: cum in unitate naturae Pater et Filius maneant; quod autem Filius nesciat, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi sint, tacendi dispensatio sit: sicut ipse Dominus testatus est, cum quaerentibus Apostolis de temporibus respondit: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate (Act. I, 7). Cognitio negatur: neque solum negatur, sed et sollicitudo cognitionis inhibetur, cum scire haec tempora non est eorum. Ipsi certe nunc post resurrectionem de temporibus interrogant, quibus ante interrogantibus dictum est, ne Filium quidem scire: nec videri possunt secundum aurem intellexisse nescire Filium; cum ipsi eum tamquam scientem rursus interrogent. Sed sacramentum nesciendi, dispensationem esse intelligentes tacendi, nunc post resurrectionem loquendi tempus jam arbitrantes esse, interrogant. Atque illis Filius non jam se nescire ait; sed quod scire non sit eorum, quia Pater in potestate sua posuerit. Si itaque Apostoli hoc, quod nescit Filius diem, dispensationem esse intelligunt, non infirmitatem; nos Filium ob id tantum diem dicimus nescire, ne Deus sit? cum diem Pater Deus idcirco in potestate sua posuerit, ne ad scientiam humanae cognitionis evaderet: et Filius ante interrogatus, nescire se dicens nunc rursum non se nescire respondeat, sed eorum esse nescire; Patrem vero tempora non in scientia sua, sed in potestate posuisse? Nam cum dies et momentum intra temporum nomen sit; non potest videri diem et momentum restituendi in regnum Israel ipse ille, qui restituturus eum est, ignorare. Sed nos ad intelligentiam nativitatis suae per exceptionem paternae potestatis erudiens, neque se nescire respondit: et facultatem ipsis scientiae non concessam esse demonstrans, id ipsum in sacramento paternae potestatis consistere est professus. Non ergo, quia nescire se diem et momentum Filius dicit, nescire credendus est, sicuti neque cum secundum hominem aut flet, aut dormit, aut tristis est, Deus obnoxius esse aut lacrymis, aut timori, aut somno est confitendus: sed salva Unigeniti in se veritate, secundum carnis infirmitatem, fletum, somnum, inediam, sitim, lassitudinem, metum, pari necesse est secundum hominem natura, diei atque horae professus esse intelligatur inscientiam.
Liber X
Totus est adversus eos, qui nullam in Christo volentes esse substantiam, quae non in passione doluerit, nullam quae ab esurie, siti, tristitia, timore aliena fuerit, divinae professionis naturaeque immemores, ad argumentum impietatis suae, dispensationis gesta et dicta tenuerunt (Lib. I, n. 32). Quorum alii Christum asserebant merum esse hominem, in cujus animam, non simplex, sed DOMINANS metus tristitiae imminentis inciderit, qui consternatus fuerit passionis NECESSITATE, et quem obtinuerit vis doloris (Ibid., n. 33). Alii Verbum cum carne confundentes, officio animae functum esse praedicabant. Nec deerant qui ipsum ab homine prorsus separantes, nullam illius in Christo praesentiam fatebantur, nisi quam in prophetis agnoscimus. Rursum discrepantes complectebantur sententias, cum Christi non modo carnem, sed et animam ab Adam propagatam sentientes, ut Scripturas eluderent, quibus de coelis descendisse significatur, descensum illum non de persona Verbi carnem sibi assumente, sed de ipsa carne e coelis advecta interpretabantur. Contra illos haereticos Hilarius eo ut plurimum utitur argumenti genere, quo in suis ipsorum sententiis non succurrat eis quod reponant. Quod autem aliorum Operum initio rogat, id ei maxime in hoc libro concedendum, ne scilicet de ipso ante finem judicetur. Si quid enim offendiculi pariunt initia, finis levabit. Quamquam exposita adversariorum sententia facile judicatur, vel solam a dolore, metu, tristitia eximere Christi divinitatem; vel humanam illius naturam a dominantibus dumtaxat et coactis hujusmodi affectionibus vindicare. Illud etiam attendendum quod Gregorius Nyss. Or. V contra Eunom a Theodoreto, Dial. III, laudatus ait: Cum enim duplex et ambigua sit opinio, divinitasne, an humanitas passa sit: unius rejectio, alterius prorsus erit confirmatio. Itaque Hilarius, num. 9, insanas haereticorum contra Christi divinitatem opiniones exponere simul ac persequi incipiens, deinceps, usque ad num. 36, de mirabili illius conceptione ita disserit, ut ex ea naturae nostrae veritatem a Verbo sine sui abolitione, sine nostris vitiis susceptam esse demonstret. Ex quo conficit, Christum unum eumdemque, etsi non humana lege conceptum, tamen et verum hominem exstitisse, et verum Deum: ut verum hominem, passionum naturis permissum esse: ut absque originis nostrae vitiis conceptum, passionum nostrarum non confectum esse injuriis; ut verum Deum, ab iisdem prorsus fuisse alienum. Exinde usque ad num. 43, tristitiae ipsius, orationis, et angelici ministerii expendens causas, eum non sibi, sed Apostolis tristem fuisse, orasse, et ab Angelo confortatum esse propugnat. Tum quinque numeris sequentibus enarrat quae Christus in passione praebuerit divinae omnipotentiae suae signa: quibus facile appareat, doloris necessitatem, vim ac dedecus in eum non convenire, qui tanta potuerit; et eum quidem secundum hominem pro nobis infirma omnia pati, sed secundum Deum in his omnibus triumphare (num. 47). Hinc adversarii vocem Christi objiciunt se derelictum clamantis. Quae autem illorum de Christo fides sit, declarat numerus 49. Ac subinde multis oppositis quaestionibus de Christi ortu temporali, fletu, animae ponendae ac resumendae potestate, spiritus commendatione et traditione, quae cum haereticorum doctrina conciliari nequeant, nodum earum solvit num. 61, ex fide Ecclesiae, quae cum Christi naturas non confundat, nec dividat personas, in uno eodemque Christo habet conquerentem ad mortem relictum se esse, quia homo est, et eum qui moritur profitentem se in paradiso regnare, quia Deus est. Interea Hilarius fidei necessitatem more suo commendat: quo arrogantiam retundat haereticorum, 321-322 qui Christi mysteria se comprehendere jactitabant. Ut enim tradit Athanasius ad calcem l. de Salutari Adv. J. C. qui divinitati ejus passionem adscribunt, aut qui humanitati ejus fidem non habent, aut qui unum in duo separant, ii carnis ejus dimensionem faciunt, et QUANTUM et QUOMODO praeter sacras Scripturas definiunt, τό πὸσον ἢ πῶς παρὰ τὰς γραφὰς λέγειν τολμῶντες.
1 Dissidentium sententiarum quae causae. Doctrinam placiti, non rationis sectantes. — Non est ambiguum, omnem humani eloquii sermonem contradictioni obnoxium semper fuisse: quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque sit sensus animorum; cum adversantium judiciorum affectione compugnans, assertionibus his, quibus offenditur, contradicit. Quamvis enim omne dictum veri ratione perfectum sit; tamen dum aliud aliis aut videtur, aut complacet, patet veritatis sermo adversantium responsioni: quia contra veritatem aut non intellectam aut offendentem, vel stultae vel vitiosae voluntatis error obnititur. Immoderata enim est omnis susceptarum voluntatum pertinacia: et indeflexo motu adversandi studium persistit, ubi non rationi voluntas subjicitur, nec studium doctrinae impenditur, sed his quae volumus rationem conquirimus, et his quae studemus doctrinam coaptamus Jamque nominis potius, quam naturae, erit doctrina quae fingitur: et non jam veri manebit ratio, sed placiti; quam sibi voluntas magis ad defensionem placentium coaptaverit, non quae voluntatis instinctum per intelligentiam veri rationabilis incitabit. Per haec igitur vitia studiosarum voluntatum omnes adversantium intentionum emergunt contradictiones: et inter veri assertionem, et placiti defensionem, pertinax pugna est: dum se et veritas tenet, et tuetur voluntas. Caeterum si non praeiret rationem voluntas, sed per veri intelligentiam ad velle id quod verum est moveretur: numquam doctrina voluntatis quaereretur, sed voluntatem omnem doctrinae ratio commoveret; essetque omnis sine contradictione veritatis sermo, cum unusquisque non quod vellet, id verum esse defenderet, sed quod verum est, id velle coepisset.
2 Quos magistros quaerant. — Harum itaque vitiosarum voluntatum non ignarus Apostolus, inter multa contestandae fidei et praedicandi verbi praecepta, ad Timotheum scribens ait, Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes aures: et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur (II Tim. IV, 3). Ubi enim per impietatis studium extra sanae doctrinae patientiam erunt, tunc his quae desiderant coacervabunt magistros, apta scilicet cupiditatibus suis doctrinarum instituta cumulantes, neque doceri se desiderantes, sed doctores ad id quod desiderant congregantes: ut cumulus ipse conquisitorum et coacervatorum magistrorum, aestuantium desideriorum satisfaciat doctrinis. Et hic tantus stultae irreligiositatis furor quo tamdem spiritu, sanam doctrinam non sustinens, corruptam desiderabit, si ignorat; ab eodem Apostolo ad hunc eumdem Timotheum scribente cognoscat: Spiritus autem manifeste dicit, quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide, attendentes spiritibus seductoribus, doctrinis daemoniorum in hypocrisi mendaciloquiorum (I Tim. IV, 1). Qui enim doctrinae profectus est, placita magis quam docenda conquirere? Aut quae doctrinae religio est, non docenda desiderare, sed desideratis coacervare doctrinam? Sed haec seducentium spirituum incentiva suppeditant, et simulatae religionis falsiloquia confirmant. Sequitur enim fidei defectionem hypocrisis mendax, ut sit vel in verbis pietas, quam amiserit conscientia. Et ipsam quidem simulatam pietatem omni verborum mendacio impiam reddunt, falsae doctrinae institutis corrumpentes sanctitatem fidei: dum secundum desideria studiorum potius, quam secundum evangelicam fidem, coacervata doctrina est. Auribus enim prurigine incitatis, dum per audiendi impatientem oblectationem sub novella desiderii sui praedicatione scalpuntur, ipsi penitus ab auditu veritatis alieni, totos se fabulis destinant: ut his, quae loquantur, veritatis speciem acquirant, dum quae vera sunt et loqui et audire non possunt.
3 Arianis conveniunt praedicta. — Incidimus plane in hoc prophetiae apostolicae molestissimum tempus. Conquisitis enim nunc creaturae potius quam Dei praedicandi magistris, desideriis humanis potius quam sanae fidei doctrinis studetur: et eo usque eos prurigo aurium ad ea quae desiderant audienda excitavit, ut coacervatis doctoribus sola haec nunc interim praedicatio polleat, per quam unigenitus Deus a potestate et veritate Dei patris alienus, aut alterius generis Deus sit in fide nostra, aut Deus non sit: mortifera ex utroque impietatis professione, aut duos deos sub diversitate divinitatis eloquentes, aut Deum omnino, cui natura ex Deo per nativitatem sit, abnegantes. Hoc alienatis ab auditu veritatis, et conversis ad fabulas auribus placet: hujus sanae doctrinae audientia non sustinetur, et ipsa omnis cum praedicatoribus suis exsulat.
4 Hilarius in exsilio liber ac laetus. — Sed licet nunc a multis, coacervantibus sibi secundum desideria sua magistros, sana doctrina exsulet; non tamen a sanctis quibusque praedicationis veritas exsulabit. Loquemur enim exsules per hos libros, et sermo Dei, qui vinciri non potest, liber excurret, de hoc eodem apostolicae prophetiae admonens tempore: ut cum auditus veritatis impatiens deprehenditur, et secundum desideria humana coacervati magistri reperiuntur, jam de tempore non ambigatur; sed in eo coexsulare, exsultantibus sanae fidei praedicatoribus, veritas intelligatur. Ac de temporibus non queremur: quin etiam gaudebimus, quia iniquitas se per hoc exsilii nostri tempus ostenderit, quo veritatis impatiens sanae doctrinae praedicatores, ut secundum desideria sua coacervet sibi magistros, relegat: exsilio nostro laetantes et exsultantes in Domino, constitisse in nobis plenitudinem apostolicae prophetiae.
5 Quam caute se gesserit superioribus libris. Solemnes Arianorum calumniae in Catholicos. — Superioribus igitur libellis sincerae, ut arbitror, fidei et incontaminatae veritatis professionem tenentes, quamquam secundum humanae naturae consuetudinem nullus sermo non sit obnoxius contradictioni, eam tamen nos arbitror totius responsionis nostrae moderatos esse rationem, ut contradicere quisquam nisi cum impietatis professione non possit. Eorum enim dictorum, quae secundum falsiloquii sui artem ex Evangeliis haeretici praesumunt, ita demonstrata veritas est, ut jam in contradictione ignorantiam excusare non liceat, sed irreligiositatem necesse sit confiteri. Eam quoque nunc, secundum sancti Spiritus donum, temperavimus totius fidei demonstrationem, ut ne quid ementiri saltem adversum nos criminis possent. Solent enim ita de nobis implere aures ignorantium, ut nos asserant negare nativitatem, cum unitatem divinitatis praedicamus: et dicant solitarium a nobis per hoc, Ego et Patrem unum sumus (Joan. X, 30), significari Deum: ut innascibilis Deus descendens in Virginem homo natus sit, qui ad dispensationem carnis id quod ita coeperit, Ego, ad divinitatis suae vero demonstrationem subjecerit, et Pater, tamquam hujus hominis sui pater esset; ex duobus vero consistens, homine scilicet et Deo, de se locutus sit, unum sumus.
6 Quid hactenus dictum de aeterna Filii generatione. — Sed nos nativitatem subsistentem sine tempore protestantes, praedicavimus Deum filium non alienae a Deo patre naturae Deum: neque ex innascibilitate Innascibili coaequalem, sed ex generatione Unigeniti non disparem: neque unum eos esse ex geminatis nominibus unionis, sed ex nativitate naturae: neque duos deos per diversitatem generis in fide esse, neque rursum singularem quia solum Deum, ubi sacramentum Dei unigeniti est confitendum; sed in Patre significari atque esse Filium, dum in eo et natura Patris et nomen ( scil. naturae) est, in Filio vero Patrem intelligi ac manere, dum filius neque dici potest nisi ex patre, neque esse: viventis quoque naturae esse viventem imaginem, et consignatam naturaliter Dei in Deo formam usque adeo indifferentis potestatis et generis, ut in eo nec opus, nec sermo, nec visus alienus a Patre sit: sed cum naturaliter in se habeat auctoris sui imago naturam, per naturalem quoque imaginem suam auctor et operatus, et locutus, et visus sit.
7 Quid de temporali. — Atque hanc quidem et intemporalem, et inenarrabilem, et omnem humanae intelligentiae sensum excedentem Unigeniti generationem praedicantes, nati quoque in hominem ex partu Virginis Dei sacramentum docuimus: demonstrantes secundum dispensationem carnis assumptae, tum cum se ex forma Dei evacuans formam servi accepit, infirmitatem habitus humani Dei non infirmasse naturam, sed salva divinitatis in homine virtute acquisitam esse Dei ad hominem potestatem. Namque cum in hominem Deus natus sit; non idcirco natus est, ne non Deus maneret, sed ut manente Deo homo natus in Deum sit. Nam et Emmanuel nomen ejus est (Matth. I, 23), quod est nobiscum Deus: ut non defectio Dei ad hominem sit, sed hominis profectus ad Deum sit (Joan. XVII, 5). Vel cum glorificari se rogat, non utique naturae Dei, sed assumptioni humilitatis hoc proficit. Nam hanc gloriam postulat, quam ante constitutionem mundi apud Deum habuit.
8 Quid de hora ignorata. — Respondentes quoque stultissimis eorum professionibus, usque ad ignoratae horae descendimus demonstrationem: quae etiamsi, secundum illos, a Filio apprehensa (percepta) non esset, tamen id ad contumeliam divinitatis unigenitae non pertineret; quia natura non ferret, ut eum nativitas retroageret ad innascibilitatis ininitiabilem substitutionem, potestati suae Patre momentum definiendi adhuc diei ad demonstrationem auctoritatis innascibilis reservante: neque in eo infirmam intelligi posse naturam, in qua tantum inesset ex nativitate naturae, quantum implere posset perfecta nativitas: neque ad differentiam divinitatis unigenito Deo ignorationem diei et horae deputandam, cum ad demonstrandam adversum haereticos Sabellianos innascibilem in Patre atque ininitiabilem potestatem, innascibilis haec in eo sit potestatis exceptio. Sed quia hanc nescitae diei professionem, non ignorationis esse infirmitatem, sed tacendi dispensationem docuimus: expurganda etiam nunc est omnis impiae assertionis occasio, et omnes haereticae blasphemiae transcurrendae sunt praedicationes, ut veritas Evangelii per ea ipsa quibus obscurari videtur eluceat.
9 Passionis timor ac dolor contra Filii aequalitatem objicitur. — Volunt enim plerique eorum ex passionis metu et ex infirmitate patiendi, non in natura eum impassibilis Dei fuisse: ut qui timuit et doluit, non fuerit vel in ea potestatis securitate quae non timet, vel in ea Spiritus incorruptione quae non dolet; sed inferioris a Deo patre naturae, et humanae passionis trepidaverit metu, et ad corporalis poenae congemuerit atrocitatem atque hac impietatis suae assertione nitantur, quia scriptum sit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth., XXVI, 38); et rursum: Pater, si possibile est, transeat calix iste a me (Ibid., 39); sed et illud: Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46)? hoc quoque adjiciant: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Lucae XXIII, 46). Has enim omnes piae fidei nostrae professiones ad impietatis suae rapiunt usurpationem: ut timuerit, qui tristis est, qui et transferri a se calicem deprecatus sit; ut doluerit, qui derelictum se a Deo in passione conquestus sit; ut infirmus quoque fuerit, qui spiritum suum Patri commendaverit, nec anxietas admittat similitudinem exaequatae ad Deum in Unigeniti nativitate naturae quae infirmitatem diversitatemque suam et deprecatione calicis, et desolationis querela, et commendationis confessione testetur.
10 Mortem haud recte dicitur timuisse, quam docuit non timendam. — Ac primum ante quam ex his ipsis dictis demonstremus, nec metuendi de se in eum infirmitatem incidisse aliquam, nec dolendi: quaerendum est quidnam videatur timere potuisse, ut in eum formido intolerandi doloris inciderit. Et puto non alia hic ad timendum, quam passionis et mortis, causa praetenditur. Et interrogo eos, qui hoc ita existimant, an ratione subsistat, ut mori timuerit, qui omnem ab Apostolis terrorem mortis apellens, ad gloriam eos sit martyrii adhortatus, dicens: Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus: et qui invenit animam suam, perdet illam: et qui perdiderit eam propter me, inveniet eam (Matth. X, 38, 39). Cum enim pro eo mori vita sit; quid ipse in mortis sacramento doluisse existimandus est, qui pro se morientibus vitam rependat? Et cum non timendos esse qui corpus occiderent monet (Ibid., 28); ipsum illum mors ad timorem passionis corporalis exterruit?
11 Quam et sponte oppetiit cum reviviscendi potestate. — Tum deinde quem dolorem mortis timeret, potestatis suae libertate moriturus? Humano enim generi vitae mortem aut vis exterior, id est, febris, vulneris, casus, ruinae, degrassata in corpus accelerat; aut ipsa natura corporis nostri senio in eam ipsam mortem victa concedit. Unigenitus autem Deus ita potestatem habens ponendae animae, ut resumendae, ad peragendum in se mortis sacramentum, cum poto aceto consummasse se omne humanarum passionum opustestatus esset, inclinato capite spiritum tradidit (Joan., XIX, 30). Si hoc naturae hominis jus relictum est, ut per se exhalans spiritum requiescat in mortem, et non dissoluto corpore labefactata anima decedat, vel abruptis aut perfossis aut collisis membris spiritus tamquam in sede sua violatus erumpat aut effluat: incidat in Dominum vitae mortis metus, si quod emisso spiritu mortuus est, non libertatis suae ad moriendum usus est potestate. Quod si ex se mortuus est, et per se spiritum reddidit; non est terror mortis in potestate moriendi.
12 Nec corpori nec spiritui mors fuit terribilis. — Sed forte humanae ignorantiae timiditate hanc ipsam moriendi in se timuit potestatem; ut licet ab se mortuus sit, tamen hoc ipsum, quod moriturus esset, timuerit. Et si forte erunt, qui ita existimabunt; constituant cui rei existiment mortem fuisse terribilem, Spiritui, an corpori. Si corpori; anne ignorant, quod Sancto corruptionem non visuro (Ps. XV, 10), intra triduum corporis sui templum esset suscitaturus? Si vero Spiritui mors terribilis est; Lazaro in Abrahae sinibus laetante, infernum chaos Christus timeret? Haec stulta atque ridicula sunt, ut in potestate ponendae animae ac resumendae mori timeret, ad sacramentum vitae humanae sub voluntatis suae libertate moriturus. Non est in voluntate morientis et potestate non diu mori timor mortis: quia et voluntas moriendi et potestas reviviscendi extra naturam timoris est, dum timeri mors non potest et in voluntate moriendi et in potestate vivendi.
13 An poenas timuerit. — Sed forte penduli in cruce corporis poenae et colligantium funium violenta vincula, et adactorum clavorum cruda vulnera sunt timori? Et videamus cujus corporis homo Christus sit; ut in suspensam, et nodatam, et transfossam carnem dolor manserit. 329 14. Unde in corporibus sensus. — Ea enim natura corporum est, ut ex consortio animae in sensum quemdam animae sentientis animata, non sit hebes inanimisque materies: sed et attacta sentiat, et compuncta doleat, et algens rigeat, et confota gaudeat, et inedia tabescat, et pinguescat cibo. Ex quodam enim obtinentis se penetrantisque animae transcursu, secundum ea in quibus erit, aut oblectatur, aut laeditur. Cum igitur compuncta aut effossa corpora dolent, sensum doloris transfusae in ea animae sensus admittit. Denique vulnus corporis usque ad hos dolet, et digiti excidentium ( alias, excedentium) ex carne unguium praesegmina nesciunt. Et si quando accedente vitio pars aliqua corrupta membrorum, sensum vivae carnis amiserit; ea cum vel desecabitur vel uretur, dolorem quisquis esse potuisset, non manente in ea animae permixtione, non sentiet. Aut cum gravis necessitas recidendi corporis manet, medicato potu consopitur vigor animae, et in emortuam sensus sui oblivionem mens succis violentioribus occupata conficitur. Ac tum doloris nescia membra caeduntur, et omnem alti vulneris plagam sensus carnis emortuus, sensu animae in se torpentis evadit. Affert itaque dolorem per animae infirmis admixtionem, in infirmum sensum suum corpus animatum.
15 Unde Christi corpus et anima. — Si igitur homo Jesus Christus per initia corporis atque animae nostrae vixit in corpore, et non ita ut corporis sui, sic et animae suae princeps Deus, in similitudinem hominis constitutus, et habitu repertus ut homo natus est; dolorem senserit corporis nostri, animae nostrae et corporis, ut conceptu, ita et initio animatus in corpore. Quod si assumpta sibi per se ex Virgine carne, ipse sibi et ex se animam concepti per se corporis coaptavit; secundum animae corporisque naturam, necesse est et passionum fuisse naturam. Evacuans se enim ex Dei forma, et formam servi accipiens, et filius Dei etiam filius hominis nascens, ex se suaque virtute non deficiens, Deus Verbum consummavit hominem viventem. Nam quo modo filius Dei hominis filius erit natus; vel manens in Dei forma, formam servi acceperit: si non potente Verbo Deo ex se et carnem intra Virginem assumere, et carni animam tribuere, homo Christus Jesus ad redemptionem animae et corporis nostri perfectus est natus; et corpus quidem ita assumpserit, ut id ex Virgine conceptum, formam eum esse servi effecerit? Virgo enim non nisi ex suo sancto Spiritu genuit quod genuit. Et quamvis tantum ad nativitatem carnis ex se daret, quantum ex se foeminae edendorum corporum susceptis originibus impenderent; non tamen Jesus Christus per humanae conceptionis coaluit naturam. Sed omnis causa nascendi invecta per Spiritum, tenuit in hominis nativitate quod matris est; cum tamen haberet in originis virtute quod Deus est.
16 Christus qui et de coelo, et filius hominis, et in coelo. — Hinc igitur maximum illud ac pulcherrimum suscepti hominis sacramentum Dominus ipse ostendit, dicens: Nemo adscendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Quod de coelo descendit, conceptae de spiritu originis causa est. Non enim corpori Maria originem dedit: licet ad incrementa partumque corporis omne, quod sexus sui est naturale, contulerit. Quod vero hominis filius est, susceptae in Virgine carnis est partus. Quod autem in coelis est, naturae semper manentis potestas est (Vid. Tract. in psal. II, n. 11): quae initiata conditaque per se carne, non se ex infinitatis suae virtute intra regionem definiti corporis coartavit. Spiritus virtute ac Verbi Dei potestate in forma servi manens, ab omni intra extraque coeli mundique circulo coeli ac mundi Dominus non abfuit. Per hoc ergo et de coelo descendit, et filius hominis est, et in coelis est: quia Verbum caro factum non amiserat manere quod Verbum est. Nam dum verbum est, et in coelis est; dum caro est, et hominis filius est: dum Verbum caro factum est, et de coelo est, et hominis est filius, et in coelo est: quia et Verbi virtus non corporalibus modis manens, nec deerat unde descenderat; et caro non aliunde originem sumpserat, quam ex Verbo; et Verbum caro factum, cum caro esset, non tamen non erat et Verbum.
17 De terra est, ut ex Virgine; ut ex Verbo, de coelo. — Absolute autem beatus Apostolus etiam hujus inenarrandae corporeae nativitatis sacramentum locutus est, dicens: Primus homo de terrae limo, secundus homo de coelo (I Cor. XV, 47). Hominem enim dicens, nativitatem ex Virgine docuit: quae officio usa materno, sexus sui naturam in conceptu et partu hominis exsecuta est. Et cum ait secundum hominem de coelo, originem ejus ex supervenientis in Virginem sancti Spiritus aditu testatus est; atque ita cum et homo est, et de coelis est; hominis hujus et partus a Virgine est, et conceptus ex Spiritu est. Et haec quidem Apostolus ait.
18 Quae caro filii hominis quia ex Virgine, panis de coelo est quia ex sancto Spiritu. — Ipse autem Dominus hujus nativitatis suae mysterium pandens sic locutus est: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi: si quis manducaverit de pane meo, vivet in aeternum (Joan. VI, 51, 52), se panem dicens; ipse enim corporis sui origo est. Ac ne Verbi virtus atque natura defecisse a se existimaretur in carnem, panem suum rursus esse dixit: ut per hoc, quod descendens de coelis panis est, non ex humana conceptione origo esse corporis existimaretur, dum coeleste esse corpus ostenditur. At vero cum suus panis est, assumpti per Verbum corporis est professio; subjecit enim: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et sanguinem ejus biberitis, non habebitis vitam in vobis (Ibid., 54): ut quia id, quod filius hominis est, et panis de coelis ipse descendit: per panem suum de coelo descendentem, et per carnem ac sanguinem filii hominis, et conceptae ex Spiritu sancto, et natae ex Virgine carnis intelligatur assumptio.
19 Christus perfectus Deus, perfectus homo. — Hujus igitur corporis homo Jesus Christus et Dei filius, et hominis est filius, et ex forma Dei se exinaniens formam servi accepit. Non alius filius hominis, quam qui filius Dei est: neque alius in forma Dei, quam qui in forma servi perfectus homo natus est: ut sicut per naturam constitutam nobis a Deo originis nostrae principe, corporis atque animae homo nascitur, ita Jesus Christus per virtutem suam carnis atque animae homo ac Deus esset, habens in se et totum verumque quod homo est, et totum verumque quod Deus est.
20 Adae carnem et animam Christum accepisse docentes. Anima opus Dei. — Quamquam multi confirmandae haereseos suae arte, ita aures imperitorum soleant illudere, ut quia et corpus et anima Adae in peccato fuit, carnem quoque Adae atque animam Dominus ex Virgine acceperit, neque hominem totum ex Spiritu sancto Virgo conceperit. Qui si intelligerent sacramentum carnis assumptae, intelligerent etiam sacramentum ejusdem et hominis filii et Dei filii. Quasi vero si tantum ex Virgine assumpsisset quoque ex eadem et animam: cum anima omnis opus Dei sit, carnis vero generatio semper ex carne sit.
21 Christum volentes esse vocis sonum, et Catholicis quasi hominem negent affingentes. — Sed volentes unigenitum Deum, qui in principio apud Deum erat Deus Verbum, non substantivum Deum esse, sed sermonem vocis emissae, ut quod loquentibus est suum verbum, hoc sit patri Deo Filius; argute subrepere volunt, ne subsistens Verbum Deus et manens in forma Dei Christus homo natus sit: ut cum hominem illum humanae potius originis causa, quam spiritalis conceptionis sacramentum animaverit, non Deus Verbum hominem se ex partu Virginis efficiens exstiterit, sed ut in prophetis Spiritus prophetiae, ita in Jesu Verbum Dei fuerit, et arguere nos soleant, quod Christum dicamus esse natum non nostri corporis atque animae hominem: cum nos Verbum carnem factum, et se ex forma Dei evacuantem Christum, et formam servi assumentem, perfectum secundum habitum conformationis humanae, et nostrae similitudinis natum hominem praedicemus: ut vere Dei filius verus hominis filius verus sit: neque non natus ex Deo homo, neque quia natus ex Deo homo, ideo Deus esse deficiens.
22 Christi anima a Deo. Unus est in duabus naturis perfectis. — Sed ut per se sibi assumpsit ex Virgine corpus, ita ex se sibi animam assumpsit; quae utique numquam ab homine gignentium originibus praebetur. Si enim conceptum carnis nisi ex Deo Virgo non habuit; longe magis necesse est, anima corporis, nisi ex Deo, aliunde non fuerit. Et cum ipse ille filius hominis ipse sit qui et filius Dei, quia totus hominis filius totus Dei filius sit; quam ridicule praeter Dei filium, qui Verbum caro factum est, alium nescio quem tamquam prophetam Verbo Dei animatum praedicabimus, cum Dominus Jesus Christus et hominis filius et Dei filius sit? Per id vero, quod tristis est anima sua usque ad mortem, et quod potestatem habet animae suae ponendae et resumendae, volunt extrinsecus animam, non ex Spiritu sancto, ut et corpus ex eo conceptum est, deputare: cum Verbum Deus, in sacramento naturae suae manens, homo natus sit. Natus autem est, non ut esset alius atque alius: sed ut ante hominem Deus, suscipiens hominem homo et Deus posset intelligi. Nam quo modo Jesus Christus Dei filius natus ex Maria est, nisi quod Verbum caro factum est: scilicet quod filius Dei, cum in forma Dei esset, formam servi accepit? Accepisse autem formam servi eum, qui esset in Dei forma, de contrariis comparatur: ut quanta veritas est manere in Dei forma, tanta veritas sit accepisse formam servi. Ad proprietatem enim naturae intelligendam, significatione verbi ad id communis impellimur. In forma enim servi est, qui et in forma Dei est. Et cum hoc naturae, illud vero dispensationis sit; in ejusdem tamen est veritatis proprietate, quod utrumque est: ut tam verus sit in Dei forma, quam verus in servi. Ut vero assumpsisse formam servi non aliud est, quam hominem natum esse; ita in forma Dei esse non aliud est, quam Deum esse, unum tamen eumdemque, non Dei defectione, sed hominis assumptione, profitentes et in forma Dei per naturam divinam, et in forma servi ex conceptione Spiritus sancti secundum habitum hominis repertum fuisse. Itaque cum Jesus Christus et natus, et passus, et mortuus, et sepultus sit; et resurrexit. Non potest in his sacramentorum diversitatibus ita ab se dividuus esse, ne Christus sit: cum non alius Christus, quam qui in forma Dei erat, formam servi acceperit; neque alius, quam qui natus est, mortuus sit; neque alius, quam qui est mortuus, resurrexerit; neque alius, quam qui resurrexit, sit in coelis; in coelis autem non alius sit, quam qui descendit ante de coelis.
23 Christus passioni obnoxius, num et dolori. Christi in carne praerogativae. — Homo itaque Jesus Christus unigenitus Deus, per carnem et Verbum ut hominis filius ita et Dei filius, hominem verum secundum similitudinem nostri hominis, non deficiens a se Deo, sumpsit: in quo, quamvis aut ictus incideret, aut vulnus descenderet, aut nodi concurrerent, aut suspensio elevaret, afferrent quidem haec impetum passionis, non tamen dolorem passionis inferrent: ut telum aliquod aut aquam perforans, aut ignem compungens, aut aera vulnerans, omnes quidem has passiones naturae suae infert, ut foret, ut compungat, ut vulneret; sed naturam suam in haec passio illata non retinet, dum in natura non est vel aquam forari, vel pungi ignem, vel aerem vulnerari, quamvis naturae teli sit et vulnerare et compungere et forare. Passus quidem est Dominus Jesus Christus, dum caeditur, dum suspenditur, dum crucifigitur, dum moritur: sed in corpus Domini irruens passio, nec non fuit passio, nec tamen naturam passionis exseruit: dum et poenali ministerio desaevit, et Virtus corporis sine sensu poenae vim poenae in se desaevientis excepit. Habuerit sane illud Domini corpus doloris nostri naturam, si corpus nostrum id naturae habet, ut calcet undas et super fluctus eat, et non degravetur ingressu, neque aquae insistentibus vestigiis cedant, penetret etiam solida, nec clausae domus obstaculis arceatur. At vero si dominici corporis sola ista natura sit, ut sua virtute, sua anima feratur in humidis, et insistat in liquidis, et exstructa transcurrat: quid per naturam humani corporis conceptam ex Spiritu carnem judicamus? Caro illa, id est, panis ille de coelis est; et homo ille de Deo est. Habens ad patiendum quidem corpus, et passus est; sed naturam non habens ad dolendum. Naturae enim propriae ac suae corpus illud est, quod in coelestem gloriam conformatur in monte, quod attactu suo fugat febres, quod de sputo suo format oculos.
24 Passiones humanae an in Christo. — Sed forte in quo affectio flendi, sitiendi, esuriendique mansit, caeterarum quoque humanarum passionum in eo necesse sit inesse naturam. Qui sacramentum fletus, sitis atque esuritionis ignorat, sciat et vivificare flentem, nec mortem Lazari flere (Joan. II, 15), quam gaudeat, et flumina aquae vivae ex se praebere sitientem (Joan. VII, 38), neque arere siti, qui potens sit potare sitientes, et esurientem eam quae fructus suos esurienti non praebuerit damnare arborem (Matth. XXI, 19), nec naturam eam vinci inedia, quae naturam viriditatis jussa ariditate demutet (Ibid.). Quod si, praeter fletus et sitis et esuritionis mysterium, assumpta caro, id est, homo totus, passionum est permissa naturis: nec tamen ita, ut passionum conficeretur injuriis; ut flens non sibi fleret, ut sitiens sitim non potaturus depelleret, et esuriens non se cibo escae alicujus expleret. Neque enim tum, cum sitivit aut esurivit aut flevit, bibisse Dominus aut manducasse aut doluisse monstratus est: sed ad demonstrandam corporis veritatem, corporis consuetudo suscepta est, ita ut naturae nostrae consuetudine consuetudini sit corporis satisfactum. Vel cum potum et cibum accepit, non se necessitati corporis, sed consuetudini tribuit.
25 In Christo corporis humani veritas, non vitia. Non caro peccati, sed similitudo. — Habuit enim corpus, sed originis suae proprium; neque ex vitiis humanae conceptionis exsistens, sed in formam corporis nostri virtutis suae potestate subsistens: gerens quidem nos per formam servi, sed a peccatis et a vitiis humani corporis liber; ut nos quidem in eo per generationem Virginis inessemus, sed nostra in eo per virtutem profectae ex se originis vitia non inessent: dum homo natus, non vitiis humanae conceptionis est natus. Tenuit enim Apostolus demonstrandae nativitatis hujus sacramentum, cum ait: Sed humiliavit se formam servi accipiens, in similitudine hominis constitutus, et habitu repertus ut homo (Phil. II, 7): ut dum formam servi accepit, natus esse in forma hominis intelligatur; dum autem in similitudine hominis constitutus et habitu repertus ut homo est, species quidem et veritas corporis hominem testetur, sed naturas vitiorum, qui ut homo sit habitu repertus, ignoret. In similitudine enim naturae, non in vitiorum proprietate generatio est. Nam quia in eo, quod formam servi accepit, nativitatis videbatur significata esse natura, subjecit in similitudine hominis constitutum et habitu ut hominem repertum: ne nativitatis veritas naturae quoque per vitia infirmis proprietas crederetur, cum et in forma servi esset vera nativitas; et in habitu repertum ut hominem, esset similitudo naturae. Ipse quidem per virginem ex se natus homo, et in similitudine vitiosae peccati carnis inventus. Quod id ipsum ad Romanos scribens testatus est Apostolus, cum ait: Quod enim impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum misit in similitudine carnis peccati, et de peccato condemnavit peccatum (Rom. VIII, 3). Non fuit habitus ille tamquam hominis, sed ut hominis: neque caro illa caro peccati, sed similitudo carnis peccati: dum et habitus carnis in nativitatis est veritate, et similitudo carnis peccati a vitiis humanae passionis aliena est. Ita homo Christus Jesus et in veritate nativitatis est dum homo est, et non est in peccati proprietate dum Christus est: quia et qui homo est, non potuit non homo esse quod natus est; et qui Christus est, non potuit amisisse quod Christus est. Atque ita dum homo Christus Jesus est, habet et nativitatem hominis, qui homo est; nec est in vitiosa hominis infirmitate, qui Christus est.
26 Christus verus homo sine hominis vitiis Deus verus permansit. Passionis gesta expenduntur. — Quamquam igitur nos ad hujus sacramenti intelligentiam apostolica fides instruat, quae et habitu ut hominem repertum, et in similitudine carnis peccati missum hominem Christum Jesum esse testata sit: ut cum habitu ut homo est, sit in forma servi, et non sit in vitiis naturae; et cum in similitudine carnis peccati est, sit quidem Verbum caro, sed in similitudine carnis peccati sit potius, quam caro ipsa peccati sit: et cum homo Christus Jesus est, sit quidem homo, sed in homine non possit aliud esse quam Christus est: atque ita et ex corporis nativitate homo natus sit, nec sit in hominis vitiis, qui non sit in origine; quia Verbum caro factum non potuit non caro esse quod factum est, et Verbum licet caro factum sit, non tamen amisit esse quod Verbum est; et dum Verbum caro factum originis suae non potest carere natura, non potuit nisi in naturae suae origine permanere quod Verbum est, neque non vere intelligi Verbum caro esse quod factum est; ita tamen, ut quia habitavit in nobis, non caro illa Verbum sit, sed Verbi caro sit habitantis in carne: quae cum ita sint, tamen videamus an peractus universus ille passionis ordo infirmitatem in Domino corporalis doloris permittat intelligi. Dilatis enim ad modicum eorum dictorum causis, ex quibus metum Domino haeresis adscribit; res ipsas ut gestae sunt conferamus. Neque enim fieri potest, ut timor ejus significetur in verbis, cujus fiducia contineatur in factis.
27 An metus Passionis in Christo. — Timuisse tibi, o haeretice, Dominus gloriae passionem videtur? Sed ei ob ignorantiae hujus errorem et satanas Petrus et scandalum est (Matth. XVI, 23). Et ille quidem per charitatem Christi, quem ei non caro neque sanguis, sed Pater qui in coelis est revelaverat, detestatus passionis sacramentum, tali severitatis sententia confirmatus ad fidem est. Tu quid sectaberis spei, Christum Deum negando, et metum ei passionis addendo? Anne timuit, qui armatis ad corripiendum se obvius prodiit (Joan. XVIII, 6)? et in corpore ejus infirmitas fuit, ad cujus occursum consternata persequentium agmina conciderunt, et majestatem ingerentis se ad vincula non ferentes supinatis corporibus reciderunt? Quam igitur infirmitatem dominatam hujus corpori credis, cujus tantam habuit natura virtutem?
28 An doloris. — Sed forte dolorem vulnerum timuit. Quem, rogo, penetrantis in carnem clavi habuit horrorem, qui excisae auris carnem solo restituit attactu (Luc. XXII, 51)? Expone nobis tu, dominicae infirmitatis assertor, hoc in ipso passionis tempore infirmatae opus carnis. Exserente enim Petro atque adigente gladium, truncus aure servus sacerdotis adstabat. Quomodo ex decisae auris vulnere, contingente Christo, restituta caro auris est? Unde inter fluentem sanguinem et post ipsa discindentis gladii vestigia, et in ipsa trunci corporis calumnia, exiit quod non est, et sequitur quod non exstat, et rependitur quod caretur? Producens haec ergo aurem manus, clavum dolet? et sentit sibi vulnus, qui alteri dolorem vulneris non relinquit? Compungendae carnis metu tristis est, cujus attactui licet carnem donare post caedem? Quod si haec in Christi corpore virtus fuit, qua, rogo, fide naturaliter infirmus fuisse defenditur, cui naturale fuit omnem humanarum infirmitatum inhibere naturam?
29 An inde tristis. — Sed forte stulta atque impia perversitate hinc infirmis in eo naturae praesumetur assertio, quia tristis sit anima ejus usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Nondum te, haeretice, cur virtutem dicti non intelligas, arguo. Interim tamen a te requiro, cur exeunte ad proditionem Juda non memineris dictum fuisse: Nunc honorificatus est filius hominis (Joan. XIII, 31). Si enim passio honorificatura eum erat; quomodo tristem eum metus passionis effecerat? Nisi forte tam irrationabilis fuerit, ut pati timuerit 343, quae se essent glorificatura patientem.
30 An calicem transferri a se precatus sit. — Sed forte timuisse usque eo existimabitur, ut transferri a se calicem deprecatus sit, dicens: Abba pater, possibilia tibi omnia sunt, transfer hunc calicem a me (Marc. XIV, 36). Ut de caeteris non calumnier, nonne hebetudinem impietatis tuae vel hinc coarguisses, quia legeras: Reconde gladium tuum in thecam: calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan. XVIII, 11)? Quomodo enim per patiendi metum transferri a se deprecaretur, quod per dispensationis studium festinaret implere? Non enim convenit, ut pati nollet, qui pati vellet. Et cum pati eum velle cognosceres; religiosius fuerat dicti inintelligentiam confiteri, quam ad id impiae stultitiae furore prorumpere, ut eum assereres ne pateretur orasse, quem pati velle cognovisses.
31 An derelictum se conquestus sit. — Sed, credo, te ad impietatis tuae pugnam etiam dicto dominicae vocis armabis: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Marc. XV, 34)? Post contumeliam enim crucis, forte dignationem ab eo paterni auxilii existimes recessisse, et hinc desolatae infirmitatis suae querelam exstitisse. Si tibi itaque in Christo contemptus et infirmitas et crux contumelia est; oportuerat te dicti hujus immemorem non fuisse: Verum dico vobis, amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis, et venientem cum nubibus coeli (Matth. XXVI, 64).
32 Recapitulatio. — Ubi, rogo, in passione timor? ubi infirmitas? ubi dolor? ubi contumelia? Timere ab impiis dicitur? Sed ipse pati velle se praedicat. Infirmus esse contenditur? Sed se potentem, dum consternatis persecutoribus obvius non sustinetur, ostendit. Dolere vulnera carnis arguitur? Sed in eo, quod carnem auris reddit ex vulnere, caro ipse cum sit, extra carnalem tamen naturam dolendi vulneris reperitur: quia dum et manu truncam aurem attingit, manus illa de corpore est, et dum manus aurem producit ex vulnere, non esse manus illa corporis significatur infirmis.
33 An crux ei contumeliosa. — Sed contumeliosa ei esse crux dicitur. Atquin per hanc hominis filius sedere a dextris virtutis videndus est, et ex partu virginis homo natus in majestate sua cum coeli est nubibus reversus. Non tenes irreligiose rerum naturalium causas: et dum impietatis atque erroris spiritu plenus sacramentum fidei non intelligis, ex ipso saeculi sensu hebetudine haeretica disproficis. Omne enim, quod timetur, vitari necesse est dum timetur; et quod infirmum est, sumit ex imbecillitate terrorem; et quidquid dolet, dolendi in se habet indemutabilem naturam; et quidquid contumeliosum est, semper inhonorum est: tu vero quo sensu rationis intelligis, Dominum nostrum Jesum Christum ad quod festinat, timere; et consternantem fortes, infirmitate trepidare; et vulnera non permittentem dolori, vulneratum dolere; et contumelia crucis dehonestari, cui crux consessus ad Deum est, et reditus ad regnum?
34 Descendens ad inferos a coelo non recessit. Latronis alia, alia haereticorum fides. — Sed forte vel hoc tibi relictum occasionis impiae arbitraris, ut descensionem ad inferos et ipsam mortis timuerit necessitatem, dum id ipsum testari videtur hoc dicto: Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Luc. XXIII, 46). Hoc legens, et non intelligens, aut pie tacuisses, aut etiam religiose intelligentiam ejus orasses: non magis per impudentem assertionem stulto furore veritatis incapax vagareris. Anne tibi metuere infernum chaos et torrentes flammas et omnem poenarum ultricium abyssum credendus est, dicens latroni in cruce: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Ibid. 43)? Naturae hujus potestatem jam non dico metu, sed nec infernae sedis regione concludes, quae descendens ad inferos, a paradiso non desit (sicuti et hominis filius loquens in terris, maneat et in coelo), Martyri suo paradisum promittens, et consummatae beatitudinis delicias pollicens. Non habet hunc metus corporalis, penetrantem quidem inferos, sed ubique naturae suae virtute distentum. Et naturam hanc mundi dominam, ac libertate spiritalis virtutis immensam, non sibi terrore mortis gehennae chaos vindicat, qua paradisi deliciae carere non possunt. Futurus enim in inferis Dominus, et in paradiso est futurus. Deseca ad metum poenae naturae indesecabilis portionem: et de Christo et apud inferos pone quod doleat, et in paradiso relinque quod regnet. Latro enim rogat, ut sui in regno suo meminerit. Et, credo, eum ad hanc beatae confessionis fidem, auditus transeunte palmas clavo gemitus accendit: et regnum Christi per dolorem infirmati in Christo corporis didicit. Ille dignationem reminiscentis in regno postulat: tu crucis mortem ad metum deputas. Dominus communionem ei paradisi mox pollicetur: tu Christum in inferis sub poenali terrore concludis. Diversae spei fides ista est. Paradisum meruit sub cruce latro, pendentem Christum confessus in regno: in poenae vero dolore et metu mortis Christum deputans, et paradiso necesse est sis cariturus et regno.
35 Epilogus, quale Christi corpus. — Collatis igitur dictorum atque gestorum virtutibus, demonstrari non ambiguum est, in natura ejus corporis infirmitatem naturae corporeae non fuisse, cui in virtute naturae fuerit omnem corporum depellere infirmitatem; et passionem illam, licet illata corpori sit, non tamen naturam dolendi corpori intulisse: quia quamvis forma corporis nostri esset in Domino, non tamen in vitiosae infirmitatis nostrae esset corpore, qui non esset in origine, quod ex conceptu Spiritus sancti Virgo progenuit: quod licet sexus sui officio genuerit, tamen non terrenae conceptionis suscepit elementis. Genuit etenim ex se corpus, sed quod conceptum esset ex Spiritu; habens quidem in se sui corporis veritatem, sed non habens naturae infirmitatem: dum et corpus illud corporis veritas est quod generatur ex virgine; et extra corporis nostri infirmitatem est, quod spiritalis conceptionis sumpsit exordium.
36 Tristem esse usque ad mortem quid. — Sed niti adversum apostolicae fidei demonstrationem haeretici videntur hoc dicto: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38), ut professio ejus, qui se tristem ait, naturae infirmitatem, per cujus conscientiam tristis coeperit esse, testetur. Ac primum humanae intelligentiae sensum interrogo, quid sit tristem esse usque ad mortem. Non enim ejusdem significationis est, tristem esse propter mortem, et tristem esse usque ad mortem: quia ubi propter mortem tristitia est, illic ipsa mors causa tristitiae est; ubi vero tristitia usque ad mortem est, mors non jam tristitiae est causa, sed finis. Qui ergo non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est, quaerendum est unde sit tristis. Tristis autem non incerto neque indefinito humanae ignorantiae tempore, sed usque ad mortem. Adeo autem non propter mortem suscepta tristitia est, ut sit destituta per mortem.
37 Tristitiae Christi causa. Cui precetur calicem transire. Duae Christi voluntates. — Et ut causam tristitiae intelligere possimus, videamus quid hanc professionem tristitiae vel praecesserit, vel consequatur. Totius enim passionis et fidei mysterium consummatum paschae coena fuerat per Dominum. Postque universorum in se scandalum docet (Matth. XXVI, et 32), sed praecessurum se eos in Galilaeam promittit (Ibid. 33). Petrus, caeteris licet scandalizaturis, se tatamen non scandalizaturum constanti fide spopondit. Sed Dominus per naturam Dei non ignarus gerendorum, ter eum negaturum se esse respondit: ut caeterorum scandalum intelligeretur ex Petro, cum ille in tam grave fidei periculum eum ter negando recideret. Tum ille assumptis Petro, Jacobo et Joanne (Ibid. 37), duobus ad martyrium electis, et Joanne in praedicationem Evangelii firmando, tristem se usque ad mortem professus est. Deinde progressus, oravit dicens: Pater meus, si possibile est, transeat a me calix iste: sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Ibid. 39). Transire a se calicem rogat, utique jam secum manentem: qui tum in sanguine Novi Testamenti pro multorum peccatis effundi consummabatur. Non enim rogat ne secum sit, sed ut a se transeat. Deinde rogat ne voluntas sua fiat: et quod vult effici, id ipsum concedi sibi non vult. Ait enim, Sed tamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis: ut voluntate calicis deprecandi humanae in se sollicitudinis significans consortium, sententiam a se unitae sibi communisque cum Patre non discerneret voluntatis. Ut autem non pro se precari intelligeretur, et ratio significatae voluntatis ac deprecatio non obtinendae esset in absoluto; hoc totum hujusmodi petitionis suae coepit exordio, Pater meus, si possibile est. Aliquid ergo Patri relinquitur, quod ei an possibile esset incertum sit? Et si nihil Patri impossibile est, intelligendum est ad cujus conditionem id quod, si possibile est, sit relictum. Post hujus enim orationis precem sequitur: Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et ait Petro, Non potuistis una hora vigilare mecum? Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus, caro vero infirma (Ibid. 40 et 41). Anne adhuc tristitiae causa, et transferendi calicis deprecatio in obscuro est? Vigilari enim secum ob hoc jubet et orari, ne in tentationem intrent, spiritu quidem prompto, sed infirma carne. Nam qui non scandalizaturos se per constantiam fidelis conscientiae pollicebantur, in scandalo per infirmitatem carnis erant futuri. Non ergo sibi tristis est, neque sibi orat; sed illis quos monet orare pervigiles, ne in eos calix passionis incumbat: quem a se transire orat, ne in his scilicet maneat. 348 38. Cur dicat si possibile est.--Idcirco autem transferri eum, si possibile esset, a se precatus est: quia cum impossibile Deo nihil sit, sicut ipse ait: Pater, possibilia tibi omnia sunt (Marc. XIV, 36); impossibile tamen homini est passionis terrore non vinci, nec possit nisi per probationem fides nosci. Atque ideo et pro hominibus ut homo vult calicem transire, et ut Dei ex Deo voluntas effectui paternae voluntatis unitur. Id autem quod ait, si possibile est, manifeste in eo docuit quod ait Petro: Ecce satanas expetivit, ut vos cerneret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ut non deficeret fides tua (Luc. XXII, et 32). Per hunc enim calicem dominicae passionis tentandi omnes erant. Et pro Petro Pater rogatur, ne deficiat fides ejus: ut negantis infirmitati vel dolor saltem poenitentiae non abesset; quae fides in eo non deficeret, quod poeniteret.
39 Qui tristis usque ad mortem. — Tristitia igitur usque ad mortem Domino est: quia in morte, motu terrae diei tenebris, discissione veli, monumentorum reseratione, mortuorum resurrectione confirmanda jam apostolorum fides esset, quam et nocturnae custodiae terror, et in flagellis, alapis, sputis, corona spinea, crucis onere, et totius passionis ludibrium, et postremo maledictae crucis damnatio commoveret. Sciens igitur Dominus haec omnia post passionem suam destitutura, ideo et usque ad mortem tristis est: et scit hunc calicem transire non posse, nisi biberit, dicens: Pater meus, non potest calix iste transire a me nisi bibam illum: fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 42): consummata in se scilicet passione metum calicis transiturum, qui nisi eum bibisset, transire non posset: finem terroris ejus non nisi consummatae in se passionis terrore succedere; quia post mortem ejus, per virtutum gloriam, apostolicae infirmitatis scandalum pelleretur.
40 Cur apostolos dormire jam sinat. — Et quamquam in eo quod ait: Fiat voluntas tua, in calicis, id est, passionis suae scandalo, apostolos permittens paternae voluntatis arbitrio; tamen etiam repetitae tertio orationis prece usus est: postquam ait: Dormite jam, et requiescite (Ibid. 45). Non enim extra rationis alicujus internae conscientiam, qui antea eos dormientes coarguisset, nunc jam dormire et requiescere jubet. Sed intelligentiam nobis Lucas adhortationis istius tribuisse existimatur: qui cum dixisset, satanam expetisse ut apostolos modo tritici cerneret, et Dominum pro fide Petri, ne deficeret, oratum fuisse; subjecit post multam Domini precem angelum adstitisse confortantem eum; quo assistente orare prolixius coeperit, ita ut guttis sanguinum corporis sudor efflueret (Luc. XXII, et 44) Misso enim ad tuitionem apostolorum angelo, et per eum confortato Domino, ne pro his tristis esset, jam sine tristitiae metu ait: Dormite jam, et requiescite. De angelo quidem Matthaeus et Marcus et de expetitione diaboli nihil locuti sunt: sed post tristitiam animae, post dormientium objurgationem, post transferendi calicis deprecationem, non ex nihilo dormientium adhortatio subsecuta est, nisi quod cum afuturus ab his esset, et indulti Angeli confortatus auxilio, securitate custodiae custodiendos permittebat in somnum.
41 De sudore sanguinis et adventu angeli nil in pluribus libris. Infirmitas Christi perperam inde colligitur. — Nec sane ignorandum a nobis est, et in graecis et in latinis codicibus complurimis, vel de adveniente angelo, vel de sudore sanguinis nil scriptum reperiri. Ambigentibus igitur, utrum hoc in libris variis aut desit, aut superfluum sit (incertum enim hoc nobis relinquitur de diversitate librorum), certe si quid sibi ex hoc haeresis blanditur, ut infirmum affirmet, cui opus fuerit angeli confortantis auxilio; meminerit Creatorem angelorum creationis suae non eguisse praesidio; tum deinde necessario eo modo eum confortatum, quo modo et tristem esse. Nam si nobis tristis est, id est, propter nos tristis est, necesse est ut propter nos sit confortatus et nobis: quia qui de nobis tristis est et de nobis confortatus est, ea confortatus est conditione qua tristis est. Sudorem vero nemo infirmitati audebit deputare: quia et contra naturam est sudare sanguinem. Nec infirmitas est, quod potestas non secundum naturae consuetudinem gessit: neque ad haeresim infirmitatis pertinere ullo modo poterit, quod adversum haeresim phantasma mentientem proficiat, per sudorem sanguinis, ad corporis veritatem. Igitur cum et tristitia de nobis est, et oratio pro nobis est, non possunt non omnia propter nos gesta esse intelligi, cum omnia pro nobis, quibus timebatur, orata sint.
42 Tristitiam, calicis deprecationem, etc. Apostolos spectare. — Praestant autem sibi mutuam Evangelia plenitudinem: dum alia ex aliis, quia omnia unius Spiritus praedicatio sit, intelliguntur. Hanc enim tacitam ab omnibus pro Apostolis Domini orationem Joannes maxime spiritalium causarum praedicator ostendit, Dominum ita precatum esse, dicens: Pater sancte, conserva eos in nomine tuo. Cum essem cum eis, ego custodiebam eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, et custodivi (Joan. XVII, et 12). Non sibi itaque fuit oratio illa, sed apostolis: nec sibi tristis est, qui orare eos ne tententur monet: nec sibi angelus mittitur, qui si vellet, duodecim millia legionum de coelis deduceret: nec propter mortem timet, qui usque ad mortem anxius est: nec ut se transeat calix, rogat; sed a se transire calicem rogat, qui tamen transire non possit, nisi eum biberit. Transire autem non loco decedere est, sed omnino non exstare: quod quidem ipsum et evangelicus et apostolicus sermo significat, cum dicitur, Coelum et terra transibunt, verba autem mea non praeteribunt (Marc. XIII, 31). Sed et Apostolus: Ecce vetera transierunt, et facta sunt nova (II Cor. V, 17). Sed et cum ait, Et figura hujus mundi transibit (I Cor. VII, 31). Calix ergo, de quo Patrem orat ut transeat, non potest transire nisi bibatur: et quod orat Dominus; utique pro his orat, quos cum his manens ipse salvavit, quos et Patri salvandos reliquit. Nunc vero sacramentum mortis peracturus, Patrem his custodem precatur: et missi in eo angeli, si tamen ita est, non ambigua praesentia est; et obtentae precis manifesta securitas est, cum eos consummata oratione adhortatur in somnum. Effectum autem impetratae orationis, et adhortatae dormitionis securitatem, jam in ipso opere passionis Evangelista demonstrat, cum apostolis omnibus, de persecutorum manibus elapsuris ait: Ut adimpleretur verbum quod dixerat, quoniam quos dedisti mihi, non perdidi ex eis neminem (Joan. XVIII, 9). Impletur enim per se orationis precatio, et salvi omnes sunt. Sed oratur Pater, ut salvatos per se, nunc in nomine suo salvet ipse. Et adeo salvat, ut Petri fides poenitentia subsequente non deficiat, licet territa.
43 Epilogus. — Demonstrata itaque et a Joanne Domini oratio, et a Luca diaboli postulatio, et ea quae in Matthaeo atque Marco, et tristitia usque ad mortem est, et somni objurgatio, et rursum adhortatio, nihil ambiguitatis relinquunt: cum quando per precem in Joanne, qua Patri apostolos commendat, et tristitiae causa et transeundi calicis deprecatio absoluta sit; non a se passionem amoveri Domino deprecante, sed Patrem ut apostolos se passuro tueatur orante: et per Lucam ostensa adversus diabolum prece, jam de fiducia vetiti autea somni secura permissio sit.
44 Christus ab humanis vitiis liber. Sensus unde. — Non est itaque in ea natura, quae supra hominem est, humanae trepidationis anxietas: et extra terreni est corporis mala, non terrenis inchoatum corpus elementis, etsi originem filii hominis sanctus Spiritus per sacramentum conceptionis invexit. Nempe et Altissimi virtus, virtutem corporis, quod ex conceptione Spiritus virgo gignebat, admiscuit. Nam cum per transfusae in corpus animae consortium, sensus animati corporis vivat, et ipsum ad illatorum dolorem corpus anima corpori permixta vivificet; quae ubi coelestis spei ac fidei suae beato calore, terrenae in corpore suo originis despexit exordium, sui quoque sensus ac spiritus corpus efficitur in dolore, ut pati se desinat sentire quod patitur: et quid nobis de natura dominici corporis, et descendentis de coelo filii hominis adhuc sermo sit? Ipsa terrena corpora timere ac dolere interdum nesciunt, quod et doleri necesse est et timeri.
45 Tres pueri flammas non timent. Multo magis Christus. — Quaero enim an pastas ad fomenta exaestuandi Babyloniae fornacis flammas Israelitae pueri timuerint, et utrum in illud nostrae conceptionis corpus metus tanti ignis incesserit (Dan. III, 23). Quaero etiam, an circumambiri se flammis doluerint. Sed forte idcirco, quia non usti sunt, nihil doleant; et tum afuisse ignibus natura urendi existimabitur. Certe haec natura corporis erat, ut et uri se timeret, et posset uri. Quod si per spiritum fidei terrena corpora, id est, secundum elementa causarum communium initiata, neque uri potuerunt, nec timere: quae ergo per fidem Dei in homine contra naturam sunt, ea in Deo secundum virtutem Spiritus ad naturae originem inchoata, non sunt naturaliter aestimanda. Vincti pueri in medio ignis sunt: ignem non timent, dum scandunt; flammas non sentiunt, dum orant; uri non possunt, dum in igni sunt. Naturam suam in his et corpora et ignis amittit; nam neque illa uruntur, neque ille urit: et tamen in caeteris in natura sua est et ignis et corpus; nam circumstantes ardent, et poenae ministeria in poena sunt. Non vis, impie haeretice, ut transeunte palmas clavo Christus non doluerit, neque vulnus illud nullam acerbitatem teli compungentis intulerit. Interrogo cur pueri ignes non timuerint, nec doluerint: aut quid in eorum corporibus naturae fuerit, ut naturam ignis excederet. Quod si illi fidei calore, et beati martyrii gloria timere nesciunt quae timentur; Christus etiamsi vitiorum nostrorum origine esset conceptus, tamen per crucem mansurus Deus, et mundum judicaturus, et rex aeternorum saeculorum futurus, tristis metu crucis esset? et tantorum praemiorum immemor, turpis metus anxietate trepidaret?
46 Fidei vis ad arcendum dolorem. — Daniel prophetae prandio alendus, leonum lacum non timet. Apostoli caedi se pro Christi nomine et pati gaudent. Paulo libatio sua corona justitiae est. Desecanda colla sua percussoribus cum hymnis Martyres tendunt, et aedificatos sibi congerie lignorum ignes cum canticis scandunt. Usque eo sensus fidei, perempto in corporibus naturalis infirmitatis metu, corpora ipsa ad sensum non sentiendi doloris emutat, ut per animae propositum firmitas corporis invehatur, animatumque corpus in id se tantum sentiat, in quod animae studio commovetur; ut quod pati animus gloriae cupiditate contemnit, id se pati corpus anima vegetante non sentiat. Haec si in hominibus naturalia sunt per animae ad gloriam ardentis calorem, ut passiones suas nesciant, et vulnera ignorent, et mortes non intelligant: Dominus vero gloriae Jesus Christus, cujus et fimbria virtus est, cujus sputus et sermo natura corporis est, dum et mancus jam non mancus manum jubetur extendere, et caecus natus nativitatis vitia non sentit, et truncus aure non truncus est, in ea infirmitate compuncti ac dolentis corporis deputabitur, in qua gloriosos ac beatos viros fidei suae spiritus non reliquit?
47 Passiones nostras quomodo susceperit Christus. Qui peccata portet. — Passus igitur unigenitus Deus est omnes incurrentes in se passionum nostrarum infirmitates; sed passus virtute naturae suae, ut et virtute naturae suae natus est: neque enim, cum natus sit, non tenuit omnipotentiae suae in nativitate naturam. Nam cum natus sit lege hominum, non tamen hominum lege conceptus est: habens in se et constitutionem humanae conditionis in partu, et ipse extra constitutionem humanae conditionis in origine. Secundum quod ita ex infirmitate corporis nostri passus in corpore est, ut passiones corporis nostri, corporis sui virtute susciperet. Et hujus fidei nostrae etiam sermo propheticus testis est, cum ait: Hic peccata nostra portat, et pro nobis dolet: et nos existimavimus eum in doloribus esse, et in plaga, et in vexatione. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, et infirmitatus est propter peccata nostra (Esai. LIII, et 5). Fallitur ergo humanae aestimationis opinio, putans hunc ( al. hinc) dolere quod patitur. Portans enim peccata nostra, peccati nostri scilicet corpus assumens, tamen ipse non peccat. Missus namque est in peccati carnis similitudine; portans quidem in carne peccata, sed nostra. Et pro nobis dolet, non et doloris nostri dolet sensu: quia et habitu ut homo repertus, habens in se doloris corpus, sed non habens naturam dolendi, dum et ut hominis habitus est, et origo non hominis est, nato eo de conceptione Spiritus sancti. 355 Hinc itaque aestimatus est et in doloribus et in plaga et in vexatione esse. Formam enim servi accepit: et natus ex virgine homo opinionem nobis naturalis sibi in passione doloris invexit. Ipse autem vulneratus est; sed propter iniquitates nostras. Nam quamvis sit vulneratus, non tamen iniquitatis suae vulnus est: et quidquid patitur, non sibi patitur. Non enim sibi homo natus est, nec ex se iniquus est. Testatur Apostolus causam dispensationis istius dicens: Orantes per Christum reconciliari Deo: eum, qui non cognovit peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 20). Peccatum enim in carne per peccatum condemnaturus, peccati licet expers, factus est ipse peccatum, id est, per carnem peccatum in carne condemnans, carnis quidem nescius, sed pro nobis caro factus est: et idcirco propter iniquitates nostras est vulneratus.
48 Christi virtus in passione emicat. Passio Christi triumphus. — Caeterum nescit in Christo Apostolus trepidationem doloris. Nam dispensationem passionis locuturus, in sacramento eam divinitatis praedicavit, dicens: Donans vobis omnia peccata, delens quod adversum nos fuit chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis, tollens illud de medio, et affigens illud cruci, spolians se carne, et principatus et potestates traduxit cum fiducia, triumphans eos in semetipso (Coloss. II, et seqq.). Succumbere ergo tibi videtur Virtus ista vulneris clavo; et ad ictum compungentis exterrita, demutasse se in naturam dolendi? Atquin Apostolus loquente in se Christo locutus, et salutis nostrae per Dominum opus memorans, mortem Christi ita significat, ut carne se spoliet, et potestates cum fiducia dehonestet, et de his in semetipso triumphet (II Cor. XIII, 3). Si in passione sua necessitas est, et non salutis tuae donum est; si in cruce dolor compungendi est, et non decreti, quod in te mors est scripta, confixio est; si in morte vis mortis est, et non per potestatem Dei carnis exuviae sunt; si denique mors ipsa aliud est, quam potentum dehonestatio, quam fiducia, quam triumphus: adscribe infirmitatem, si ibi necessitas est et natura, si ibi vis est et diffidentia et dedecus. Sin antem haec e contrario in sacramento passionis praedicantur; quis, rogo, furor est, repudiata doctrinae apostolicae fide mutare sensum religionis, et totum hoc ad contumeliam imbecillis rapere naturae, quod et voluntas est et sacramentum, quod et potestas est et fiducia et triumphus? Triumphus plane est, quaeri ad crucem, et offerentem se non sustineri; stare ad sententiam mortis, sed inde consessurum a dextris virtutis; configi clavis, sed pro persecutoribus orare; acetum potare, sed sacramentum consummare; deputari inter iniquos, sed paradisum donare: elevari in ligno, sed terram tremere; pendere in cruce, sed solem ac diem fugere; exire e corpore, sed revocare animas in corpora; sepeliri mortuum, sed resurgere Deum; secundum hominem pro nobis infirma omnia pati, sed secundum Deum in his omnibus triumphare.
49 Derelictum objiciunt. Quam nihil inde conficiant. — Restat nobis adhuc, ut haereticis videtur, magna et gravis cofessae infirmitatis professio, et maxime ipsius Domini vocibus edita, cum ait: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth. XXVII, 46)? Quae maximae querelae esse intelligitur protestatio, derelictum se esse conqueri, infirmitatique permissum? Verum haec impiae intelligentiae violenta praesumptio, quam sibi in omni dictorum dominicorum genere compugnat: ut qui ad mortem festinat, ut qui per eam honorificandus est, ut qui post eam a dextris virtutis sessurus est, in his tot beatitudinum causis mori timuerit, et ob id ad necessitatem moriendi desertum se a Deo suo queratur, cum in beatis illis esset mortem obeundo mansurus!
50 Commenta eorum varia de Verbi et hominis conjunctione. — Quin etiam ad irreligiositatis hujus tamquam ad praeparatam sibi viam, per id ingenia haeretica contendunt, quod aut defecisse omnino Deum Verbum in animam corporis volunt, ut non idem fuerit Jesus Christus hominis filius, qui et Dei filius; et aut de se defecerit Deus Verbum, dum corpus officio animae vivificat; aut omnino nec fuerit Christus homo natus, quia in eo Dei Verbum modo spiritus prophetalis habitaverit. Sed ridiculae hujus perversitatis error in majorem se impietatis extendit audaciam, ne Jesus Christus, ante quam ex Maria natus est, Christus sit: dum non qui erat natus est, sed ad id tum primum quod natus est coeperit. Per quod etiam illud vitii adjungitur, ut Deus Verbum tamquam pars aliqua virtutum Dei quodam se tractu continuationis extendens, hominem illum qui a Maria esse coepit habitaverit, et virtutibus divinae operationis instruxerit; animae tamen suae motu naturaque viventem.
51 Errores inde consectarii. — Per hanc ergo subtilem pestiferamque doctrinam deducuntur in vitium, ut aut Deus Verbum anima corporis per demutationem naturae se infirmantis exstiterit, et Verbum Deus esse defecerit: aut rursum per exteriorem nudamque naturam hominem illum sola vita animae moventis animatum, in quo Verbum Dei, id est, quaedam quasi potestas extensae vocis habitaverit, atque ita omni modo impiissimae intelligentiae aditus pandatur, ut aut Deus Verbum in animam defecerit, nec permanserit Deus Verbum; aut omnino Christus ante partum Mariae non fuerit; quia Jesus Christus, animae solum communis et corporis homo, hoc habeat sui, quo esse homo coepit exordium, quem extrinsecus protensi sermonis potestas ad virtutem operationum confirmaverit; qui nunc a Dei Verbo contracta rursum protentione desertus, clamet: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? vel certe tum, cum in animam corporis a Dei Verbi natura demutatus est, paterno in omnibus usus auxilio, nunc inops ejus mortique permissus, solitudinem suam conqueratur, relinquentemque se arguat: omnique modo exitiabile deceptae fidei periculum comparetur, si aut in Deo Verbo significari existimetur naturae infirmitas per querelam; aut omnino nec fuerit Deus Verbum, dum Christo Jesu Mariae solum partus exordium est. 358 52. Fides vera haereticae adversa. — Sed inter has impias infirmasque sententias, Ecclesiae fides apostolocis imbuta doctrinis novit in Christo nativitatem, sed ignorat exordium. Scit dispensationem, sed nescit divisionem. Non patitur Christum Jesum, ut Jesus non ipse sit Christus: nec filium hominis discernit a Dei filio, ne filius Dei forte non et filius hominis intelligatur. Non absumit filium Dei in filium hominis. Neque tripartita Christum fide scindit, cujus de super texta vestis inscissa est (Joan., XIX, 23): ut Jesum Christum et in Verbum et in animam et in corpus incidat, neque rursum Deum Verbum et in animam et in corpus absumat. Totum ei Deus Verbum est, totum ei homo Christus est; retinens hoc in sacramento confessionis suae unum, nec Christum aliud credere quam Jesum, nec Jesum aliud praedicare quam Christum.
53 In Dei rebus mens humana deficit. Obtunditur plus volens videre quam datur. — Non ignoro autem in quantum humanae intelligentiae infirmitatem magnificentia mysterii coelestis impediat, ut haec non facile aut verbis enuntiare, aut dijudicare sensu, aut etiam complecti mente possimus. Sciens autem Apostolus arduum hoc terrenae naturae difficillimumque esse, rerum divinarum efficientiam judicio nos nostro, tamquam ad intelligendum acriore, quam ad efficiendum Deo potiore, concipere, illi legitimo sibi secundum fidem filio, sacrasque litteras ab infantia sumenti, ita scribit: Sicut hortatus sum te sustinere Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam ne aliter docerent, neque attenderent fabulis et genealogiis interminatis, quae quaestiones magis praestant, quam aedificationem Dei quae est in fide (I Tim. I, et 4). Vetat genealogiae eloquia tractari, et fabulas interminatae quaestionis attingi. Aedificationem vero Dei in fide esse ( supple, docet): ut humanae verecundiae modum fideli omnipotentiae Dei religione concludat, neque se infirmitas nostra ad perspicienda ea, quae perspiciendi naturam hebetent, extendat. Quod si contuentibus solis claritatem virtus intenti luminis obstupescit, ut si quando causam radiantis lucis solertius acies curiosae contemplationis inquirat, usque ad emortuum videndi sensum oculorum natura revocetur, accidatque nitendo magis videre ne videas; quid nobis in Dei rebus et in sole justitiae exspectandum est? Nonne incumbet volentibus supersapere stultitia? Nonne ipsum illud acre intelligentiae lumen stupor hebetis desipientiae occupabit? Non enim natura inferior causam naturae potioris intelliget: nec subjacet humanae conceptioni ratio coelestis ( id est, divina). Nam intra conditionem infirmitatis erit, quidquid infirmi conscientiae ( in 3o casu ) subditur. Excedit itaque humanam mentem Dei potestas: ad quam si se infirmitas protendet, magis infirma reddetur, dum hoc ipsum quod obtinet amittit, potiore ad obtundendam eam rerum coelestium natura; quia omnem ejus consectantis se pervicaciam ipsa complexu ejus major infirmat. Ut igitur sol ita videndus est, ut possit videri, tantusque excipiendus lumine est, quantus admittitur; ne si plus velimus exspectare, minus quoque quam possumus consequamur; ita et ratio coelestis in tantum intelligenda est, in quantum se permittit intelligi; in tantum exspectanda est, in quantum apprehendendam se dedit; ne si contenti indulgentiae moderatione non simus, amittamus indulta. Est ergo in Deo quod percipi potest: est plane, si modo quod potest velis. Sicut enim est in sole quod videas, si hoc velis videre quod possis; amittas autem quod potes videre, dum quod non potes niteris: ita et in rebus Dei habes quod intelligas, si intelligere quod potes velis. Caeterum si ultra quam potes speres; id quoque, quod potuisti, posse non poteris.
54 In ipso Christi ortu temporali caecutit homo. — Nondum intemporalis nativitatis illius sacramentum movebo: competentis loci est ille tractatus. Interim mihi assumptae carnis mysterium in verbis est. Illos nunc arcanorum coelestium scrutatores consulo, ut secundum naturam suam nati ex virgine Christi sacramentum loquantur. Unde dicent virgini conceptum? unde virgini partum? Quam hanc esse genitalium originum causam disputabunt? et quid intra secessus maternorum sinuum coaluisse? Corpus unde? et homo unde? Jam vero post haec, quid sit descendisse de coelis filium hominis in coelis manentem? Non enim ejusdem est, secundum corporales causas, descendere et manere: quorum alterum decessionis transmutatio est, alterum manendi imperturbatio est. Vagit infans, sed in coelo est: puer crescit, sed plenitudinis Deus permanet. Jam vero cum adscendit ubi antea fuit, et descendit qui manet, quo intelligentiae humanae sensu continebitur? Dominus enim ait: Quid si videritis filium hominis adscendentem ubi antea fuit (Joan., VI, 63)? Adscendit filius hominis ubi antea fuit; et quis hoc sensus concipiet? Descendit de coelo filius hominis qui in coelis est; et quae hoc ratio praestabit? Verbum caro factum est; quae hoc verba loquentur? Fit caro Verbum, id est, homo Deus: et qui homo est, in coelis est; et qui Deus est, de coelis est. Adscendit descendens: sed descendit non descendens. Est qui erat, et quod est non erat. Currimus per causas, et ratione deficimur: rationem cernimus, et causas non intelligimus. Sed Christum Jesum et ita intelligentes, sciemus; et magis putantes nos intelligere, nesciemus.
55 Lacrymarum Christi mysterium. — Jam vero quantum illud est dictorum et gestorum sacramentum, flere Christum, et per animi angorem lacrymas oculis effluere (Luc. XIX, 41)! Unde ejus animae haec vitia, ut fletum corpori tristitiae moeror eliciat? Et quae rerum acerbitas, et intolerantia doloris descendentem de coelis filium hominis in lacrymas dissolvit? Quid sit deinde, quod in eo fleverit? Deusne Verbum, an corporis sui anima? Nam quamvis lacrymarum officium in corpore sit; animi tamen eas, in ministerio corporis, quasi quidam moeror exsudat. Tum deinde quae ei ad flendum causa sit? Anne impiam parricidalemque Jerusalem, nihil dignum tantorum Prophetarum et Apostolorum caede et ipsius Domini sui morte passuram, debito lacrymarum honore prosequitur? et ut humanarum mortium deflentur calamitates, ita perditae hujus desperataeque gentis casus doletur? Et quod hoc, rogo, flendi sacramentum est? Anima, quae tristis est, flet. Sed numquid haec prophetas misit? Numquid haec totiens voluit congregatos pullos ejus pennarum integimento obumbrare (Matth., XXIII, 37). Non cadit autem in Verbum Deum moeror, neque in Spiritum lacrymae. Sed neque in animam convenit, aliquid ante corpus egisse. Et tamen vere Jesum Christum flesse non dubium est.
56 In Lazaro quid fleverit. Fletus ille an Dei, animaene, an corporis. — Pari quoque lacrymarum veritate et Lazarus fletus est (Joan. XI, 35). Et quaero primum, quid fleatur in Lazaro? Non utique mors, quae non usque ad mortem est, et pro Dei gloria est. Dominus enim ait: Infirmitas ista non est usque ad mortem, sed pro gloria Dei, ut honorificetur filius Dei per eum (Ibid. 5). Mors ergo, quae glorificandi Dei causa est, flendi tristitiam non afferebat. Sed ne in eo quidem flendi necessitas exsistebat, quod Lazaro moriente afuisset. Nam ipse ait manifeste: Lazarus mortuus est, et gaudeo propter vos, ut credatis, quod non eram ibi (Ibid. 14 et 15). Absentia itaque ejus non habuit causam lacrymandi, quae ad Apostolorum fidem proficiebat: cum aegri mortem conscientia divinae cognitionis absens pronuntiasset. Nulla ergo restat necessitas flendi: et tamen fletum est. Et tamen quaero, cui imputabitur flletus ille? Deo, an animae, an corpori? Sed corpus per se tantum non habet lacrymas, quas ad dolorem animae moerentis profundit. Longe autem minus est, ut Deus fleverit, qui glorificandus in Lazaro est. Non convenit autem, ut anima de sepulcro Lazarum vocet, et ad animae innexae corpori praeceptum atque virtutem, in mortuum suum ( supple corpus) 362 anima jam ex eo dissoluta revocetur. Dolet, qui glorificandus est? Flet, qui vivificaturus est? Non est vivificaturi flere, nec glorificandi dolere: et tamen vivificat, qui et flevit, et doluit.
57 Quis in Christo animam ponat ac resumat. Corpusne, an Verbum. — Non inopiae necessitate, vel dictorum ignoratione de multis pauca memoramus; sed ut absolutam expositionem ratio non morosa commendet. Gerit Dominus atque agit, quod cum conscientia nescitur, quod nec ignoratur et ignorabile est, dum et veritas in rebus est, et in virtute sacramentum est, ut etiam ex his quae ait, manifeste docebimus: Propter hoc me Pater diligit, quod ego pono animam meam, ut iterum accipiam eam. Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a me. Potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum accipiendi eam: hoc mandatum accepi a Patre (Joan. X, et 18). Animam suam ab se ponit: et quaero quis ponat? Christum enim non ambigimus esse Deum Verbum: neque rursum filium hominis ex anima et corpore constitisse ignoramus, Angelo ad Joseph confirmante: Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quaerebant animam pueri (Matth. II, 20). Cujus ergo haec anima est requiro, corporisne, an Dei? Si corporis; quid habet corpus potestatis, quod per animae motum animatur in vitam? Deinde utrum mandati aliquid corpus acceperit, quod sine anima hebes emortuumque est? Si vero quisquam putabit animam suam Verbum Deum ponere, ut rursum resumat; ostendat Verbum Deum mortuum, id est, ut sine sensu atque vita, emortui corporis modo, maneret, quod iterum animam suam ad vivendum, qua rursum vivificaretur, assumpserit.
58 Dei non est anima. — Sed nec Deo animam quisquam rationis particeps deputabit: quamquam frequenter anima Dei et sabbata et neomenias odisse scripta sit, et etiam in quibusdam complacere (Esai. I, 14; XLII, 1). Sed ex ea istud significatione commemorari solitum est, qua et manus et oculi et digiti et brachium et cor in corporali Deo connumerantur. Nam cum spiritus, secundum Domini dictum, carnem et ossa non habeat (Luc. XXIV, 39); ei, qui est nec demutatur (Malach. III, 6), nulla ad soliditatem sui corporalium partium membra conveniunt; sed simplex ac beata natura, unum totum quod est omnia permanet. Non ergo Deus corporalibus modis officio interioris animae animatur ad vitam, sed ipse vita sibi vivit.
59 Nec Deus ponit animam, nec corpus resumit. — Et quomodo ponit animam suam, vel positam resumit? vel quae hujus ratio mandati est? Deus ergo nec ponit ad mortem nec resumit ad vitam. Sed nec corpus mandatum ad resumendum habet: quia nec per se resumit. Dictum enim de corporis sui templo est: Solvite templum hoc, et post triduum suscitabo illud (Joan. II, 19). Suscitat ergo templum corporis sui Deus. Et quis ponit animam, ut resumat? Corpus enim non per se resumit, sed per Deum suscitatur. Suscitatur autem quod est mortuum, et nec ponit animam quod vivit. Deus itaque nec mortuus est, nec sepultus est: et tamen ab eo dictum est: Haec enim mittens unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit (Matth. XXVI, 12). Quod in corpus suum missum est, ad sepeliendum eum factum est, et non idem est se esse, suumque esse: et non unum est, ad sepeliendum se fieri, et ungi suum corpus: neque convenit corpus suum esse, seque sepeliri.
60 Quaestionis propositae solutio unde pendeat. — Sed sacramenti istud divini intelligentia est, non ignorare Deum, quem non nescias hominem; non nescire autem hominem, quem non ignores Deum; Jesum Christum non dividere, quia Verbum caro factum est; sepultum non putare, quem resuscitasse intelligas; resuscitasse non ambigere, quem negare non audeas non sepultum. Sepultus enim est Jesus Christus, quia et mortuus est. Mortuus autem est, qui et moriturus locutus est: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Marc. XV, 34)? Locutus autem haec est, qui et dixerit: Amen dico tibi, quia hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 43); paradisum quoque promittens, magna voce proclamaverit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Et hoc dicens exspiravit (Ibidem 46).
61 In eos qui Christum tripertiuntur aut in unum contrahunt. Quaestiones variae de Christi morte. — Vos nunc vel tripertientes Christum in Verbum et animam et corpus, vel totum Christum Deum Verbum in solum communis generis hominem contrahentes, hoc nobis magnae pietatis sacramentum, quod in carne manifestatum est, revelate (I Tim. III, 16): quem tradiderit spiritum Christus, et quis in manus Patris commendaverit suum spiritum, et quis in paradiso die eadem fuerit, et quis derelinqui se a Deo questus sit. Nam querela derelicti morientis infirmitas est: promissio autem paradisi, viventis Dei regnum est. Commendatio spiritus, commendantis confidentia est: traditio spiritus, morientis excessio est. Quaero itaque, quis moritur? Nempe qui tradit spiritum. Deinde quis tradit spiritum? Utique qui Patri commendavit spiritum suum. Et si idem qui commendavit, idem tradens spiritum mortuus est: interrogo utrum corpus animam commendet, an Deus corporis animam? Nam spiritu frequenter significari animam non ambiguum est: et vel ex hoc ipso, quod Jesus moriturus tradidit spiritum. Si igitur quisquam existimandum putabit, commendari animam a corpore, a dissolvendo viventem, a corrumpendo aeternam, a resuscitando manentem; et non ambigitur quin idem commendaverit spiritum Patri, qui et die eadem in paradiso fuerit cum latrone: et quaero an sepulcro receptus, in paradiso manserit; an vero in paradiso manens, derelictum se a Deo questus sit.
62 Solutio. — Unus enim atque idem est Dominus Jesus Christus, Verbum caro factum, se ipsum per haec universa significans: qui dum ad mortem derelinqui se significat, homo est; dum vero homo est, in paradiso Deus regnet, regnans porro in paradiso, Patri commendet spiritum Dei filius; commendatum vero Patri spiritum, hominis filius tradat ad mortem. Quid nunc de sacramento facimus contumeliam? Habes in conquerente ad mortem relictum se esse, quia homo est: habes eum, qui moritur, profitentem se in paradiso regnare, quia Deus est. Cur hoc quod nobis ad intelligentiam mortis suae locutus est, solum ad impietatem retinemus; et id, quod idem ad demonstrationem immortalitatis suae est professus, tacemus? Si ejusdem vox haec atque sermo est, se derelictum conquerentis, et se regnare profitentis: qua fidem nostram infidelitatis ratione dividimus, ut non idem in tempore eodem sit mortuus, qui et regnet; cum idem ipse de se utrumque testatus sit, et commendans spiritum, et exspirans? Quod si idem commendans spiritum atque tradens, et regnans moritur et mortuus regnat; habemus in sacramento filii hominis et filii Dei, et mori regnantem, et regnare morientem.
63 Epilogus. — Absistat itaque omnis irreligiosa et divini sacramenti incapax infidelitas (Confer. Ambros., lib. X, in Luc., n. 56): quae nescit Christum non sibi flere, sed nobis, ut assumpti hominis veritatem ipse quoque affectus humanae consuetudinis susceptus protestaretur: quae ignorat Christum non sibi mori, sed vitae nostrae, ut per immortalis Dei mortem, mortalium vita renovetur: quae non intelligit querelam derelicti, et regnantis confidentiam; ut quod Deus regnat, et quod se mori queritur, sit in intelligentia nostra, et homo mortuus, et Deus regnans. Non enim alius est moriens et regnans, neque alius est commendans spiritum et exspirans, neque alius est sepultus et resurgens, neque non unus est descendens et adscendens. 366 64. Christus indivisus. Hoc fugit saeculi prudentes. — Audi in hoc apostolicae doctrinae eruditam non carnis sensu, sed dono Spiritus fidem, cum Graecis sapientiam et Judaeis signa poscentibus loquitur: Nos autem praedicamus Christum Jesum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Judaeis atque Graecis Christum Jesum Dei virtutem et Dei sapientiam (I Cor., I, et 24). Numquid divisus est Christus, ut alius sit Jesus crucifixus, alius Christus virtus et sapientia Dei? Sed hoc et scandalum Judaeis, et stultitia gentibus est: nobis vero Christus Jesus Dei virtus, Deique sapientia; sed sapientia non mundo cognita, nec intellecta prudentibus saeculi. Et quam non intellecta sit, disce eodem beato Apostolo dicente: Sed loquimur Dei sapientiam, quae in sacramento absconsa est, quam praefinivit Deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo ex principibus hujus saeculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent (I Cor., II, et 8). Anne Apostolus ignorat, hanc Dei sapientiam in sacramento esse absconsam, et esse principibus saeculi ignorabilem? Anne dividit Christum, ut alius sit Dominus majestatis, alius Jesus crucifixus? Sed stultissimae huic atque impiissimae opinioni contradicit, dicens: Non enim judicavi me quidquam scire in vobis, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (Ib. 2).
65 Contra Christi divisores; quae in eo videntur opposita conciliantur. — Aliud Apostolus nescit, neque aliud scire se judicat: nos autem et infirmis ingenii, et infirmioris fidei, Christum Jesum scindimus, dividimus, duplicamus, arbitri mysteriorum et occulti sacramenti calumniatores. Alius enim nobis est Christus crucifixus, alius Dei sapientia; alius sepultus, alius descendens; et alius filius hominis, alius filius Dei. Non intelligentes docemus, et nescientes arguimus, et dicta Dei homines emendamus: et non dignamur secundum Apostolum ita credere: Quis criminabitur electos Dei? Deus est qui justificat: quis est qui condemnat? Christus qui mortuus est, imo etiam qui resurrexit, qui est in dextera Dei, qui et postulat pro nobis (Rom. VIII, et 34). Anne alius pro nobis postulat, quam qui in dextera Dei est? vel qui in dextera Dei est, non ipse est qui resurrexit? vel qui resurrexit, non idem mortuus est? vel qui mortuus est, non idem condemnat? vel qui condemnat, non idem est qui justificat Deus? Separemus ergo, si licet, a justificante Deo condemnantem Christum, a condemnante Christo mortuum Christum, a mortuo Christo Christum in dextris sedentem, orantemque pro nobis. Si itaque haec omnia Christus unus est; neque alius est Christus mortuus, alius sepultus; aut alius descendens ad inferna, et alius adscendens in coelos, secundum illud Apostoli: Adscendit autem quid est, nisi qui descendit in inferiora terrae? Qui descendit, ipse est et qui adscendit super omnes coelos, ut adimpleat omnia (Ephes. IV, et 10): quo usque impietatis nostrae extendimus stultiloquam ignorationem, ut quod in sacramento Dei absconsum est, id explicari a nobis posse profiteamur? Qui descendit, ipse est et qui adscendit. Numquid ambigitur, quin Jesus Christus homo ex mortuis resurgens, super omnes coelos adscendens, a dextris Dei sit? Numquid descendisse ad inferos corpus, quod in sepulcro jacuit, dicetur? Si itaque qui descendit, ipse est et qui adscendit, et neque corpus descendisse ad inferos creditur, et resurgens ex mortuis corpus adcendisse in coelos non ambigitur: quae hic praeter ( supple, quam) occulti sacramenti, et incogniti mundo ac principibus saeculi fides relicta est, ut cum unus atque idem sit descendens et ascendens, unus quoque nobis Jesus Christus sit, et Dei filius, et hominis filius, et Verbum Deus, et homo caro, et passus, et mortuus, et sepultus, et resurgens, et in coelos receptus, et sedens ad dexteram Dei: habens in se uno eodemque, per dispensationem atque naturam, in Dei forma et in forma servi, sine aliqua sui et partitione quod homo est, et divisione quod Deus est?
66 In uno Christo ut homine infirmitas, ut Deo virtus. — Incautae igitur atque ignorantis opinionis nostrae fidem Apostolus formans, ita confessionis hujus sacramentum locutus est: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (I Cor. XIII, 4). Praedicans enim filium hominis Dei filium, qui cum ex dispensatione homo esset, maneret tamen ex natura Deus; eumdem ex infirmitate crucifixum ait, qui ex virtute Dei viveret: ut cum infirmitas esset ex forma servi, et natura maneret ex Dei forma, et qui cum esset in forma Dei assumpsisset formam servi; non ambiguum esset, in quo sacramento et passus esset, et viveret: ut cum in eodem esset, et infirmitas ad passionem, et ad vitam Dei virtus; non alius ac divisus a se esset, qui et pateretur, et viveret.
67 Mysteriorum Christi capiendorum regula. — Passus quidem est unigenitus Deus quae homines pati possunt: sed utamur Apostoli fide atque dicto: Tradidi enim vobis in primis, quia Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas, et quia sepultus est, et quia resurrexit die tertio secundum Scripturas (I Cor. XV, et 4). Non nudis usus est ad erroris occasionem dictorum definitionibus, sed mortis et resurrectionis modum, non tantum rerum nominibus, quantum et Scripturarum virtutibus admonens confitendum: ut haec nostra esset in ejus morte intelligentia, quae esset in significatione Scripturarum. Infirmas enim cogitationes, et scrupulosas fidei calumnias non relinquens, finem hunc tantum secundum Scripturas praedicandae mortis et resurrectionis adjecit: ne inanium disputationum vento circumacti, vel fallacium quaestionum ineptis argutiis impediti infirmaremur: sed in hunc se semper religionis suae portum fides illaesa revocaret, ut mortem et resurrectionem hominis filii et Dei filii Jesu Christi secundum Scripturas crederet et confiteretur; pia adversus calumniam resistendi securitate proposita, cum ita mori ac resurgere Christus Jesus intelligendus esset, qualiter scriptus est. Non enim habet fides periculum: et omnis pia professio in occulto sacramento Dei tuta est. Natus ex Virgine Christus est: sed secundum Scripturas conceptus de Spiritu sancto est. Flevit Christus: sed secundum Scripturas; ut in eo quod flevit, gratulatus sit. Et esurivit Christus: sed secundum Scripturas sine cibo in non habentem fructus arborem Deus operatus est. Passus Christus est: sed secundum Scripturas tunc a dextris Virtutis sessurus est. Derelinqui se ad mortem questus est: sed secundum Scripturas tunc confessorem suum secum in regno paradisi recepit. Mortuus est: sed secundum Scripturas resurgens a dextris Domini Dominus assedit. In hujus igitur sacramenti fide vita est: calumniam confessio ista non recipit.
68 Fidei commendatio. — Certe Apostolus non relinquit, ut ambigi dicique liceat: Christus natus, passus, mortuus, resurgens quo modo, qua virtute, qua divisione, quibus partibus? quis lacrymans est, quis gaudens, quis conquerens, quis descendens, quis adscendens? Sed fidei in hoc meritum per confessionem incunctantis tantum religionis ostendens, ait, Ex fide autem justitia sic dicit: Ne dixeris in corde tuo, quis adscendit in coelum? hoc est Christum deducere. Vel quis descendit in abyssum? hoc est Christum a mortuis reducere. Sed quid dicit Scriptura? Juxta est verbum tuum in ore tuo et in corde tuo, hoc est, verbum fidei quod praedicamus: quia si confessus fueris in ore tuo, quia Dominus Jesus est, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortius, salvaberis (Rom. X, et seqq.). Justum fides consummat, secundum quod dictum est: Credidit Abraham Deo, et deputatum est ei ad justitiam (Gen. XV, 6; Rom. IV, 3). Numquid Abraham calumniatus est Deo, cum ei haereditatem gentium, et secundum stellarum atque arenae multitudinem mansurae ex se sobolis numerositatem pollicebatur? De omnipotentia enim Dei Fides Religiosa non ambigens, humanae infirmitatis non est detenta naturis; sed id quod in se erat caducum terrenumque despiciens, divinae sponsionis fidem ultra modum corporeae constitutionis excepit: quia nequaquam Dei virtutes lex possit humana moderari, tantum in efficiendo liberalitatis Deo promente, quantum in spondendo ostenderet voluntatis. Nihil igitur justius fide est: quia cum aequitas atque moderatio terrenorum actuum sit probabilis, nihil tamen justius homini sit, quam omnipotentiam Dei indefinitae potestatis intelligentia credidisse.
69 Descensus et adscensus Christi fides exigitur. — Hanc itaque in nobis, quae ex fide est, justitiam Apostolus exspectans, incertae atque infidae ambiguitatis irreligiositatem removit, vetans curam sollicitae in cor cogitationis admitti, dicti etiam prophetici auctoritate monstrata. Ait enim: Ne dixeris in corde tuo, quis adscendit in coelum (Rom. X, 6)? Haec a Propheta ita dicta, subjectae sententiae absolutione prosequitur, dicens: Hoc est Christum deducere. Non enim se in coelestem (divinam) scientiam humanae mentis sensus extendit: sed neque de divinis operibus religiosa fides ambigit. Non eguit Christus humanae virtutis auxilio, ut ex illa beatitudinis suae sede adscendentis cujusquam in coelum ope deduceretur in corpus: non exterior potestas eum egit ad terras. Credendus est venisse qualis et venit: et vera pietas est, Christum non deductum, sed descendentem confiteri. Sacramentum suum est, et in tempore, et in opere. Neque quia modo venit, deductus per alterum esse credendus est: nec temporalis ejus adventus potestati deducentis subditus intelligendus est. Sed ne alterius quidem ambiguitatis infidelitas sinitur. Nam continuo ex dicto prophetico subditur, Vel quis descendit in abyssum? Ac mox dicta ratio subjecta est, hoc est Christum a mortuis reducere (Rom. X, 7). Libertas redeundi in coelum, ex descendendi in terram libertate est. Ambigendi autem sublata cunctatio est: scientia in fide est, ratio in virtute est, effectus in rebus est, causa in potestate est.
70 Cordis simul et oris debet esse fides. Brevis et facilis ad salutem via, fides. — Sed non nutante ad id opus est conscientia. Apostolus enim totum Scripturae mysterium exsequens, ait: Juxta est verbum tuum in ore tuo et in corde tuo (Rom. X, 8; Deut. XXX, 14). Non tardo opus est petitoque longe verbo confessionis, nec intervallo aliquo inter cor atque os relicto, ut quod ad protestationem religionis loquendum sit, per infidelem ambiguitatem cogitetur. Sed et juxta nos esse oportet, et in nobis: ne aliqua inter regionem cordis atque oris mora, fides forte nostra non ita in sensu sit, ut in verbis; sed connexa ori atque cordi, incunctantem habeat et sentiendi et loquendi religionem. Et hujus quidem dicti prophetici, ut in caeteris, rationem Apostolus subjecit: Hoc est verbum fidei quod praedicamus: quia si confessus fueris in ore tuo quia Dominus est Jesus, et credideris in corde tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis, salvaberis (Rom. X, et seqq.).Pietas est non ambigere, et justitia est credere, et salus est confiteri. Non in incerta diffluere, neque ad stultiloquia effervere, neque ratione aliqua virtutes Dei ventilare, neque modo circumscribere potestatem, neque causas in investigabilium sacramentorum retractare, Dominum Jesum confiteri, et a Deo suscitatum a mortuis credere salus est. Quae vero insania est, qualis et cujusmodi sit Jesus calumniari: cum salus sola sit, hoc solum scire, quod Dominus sit? Tum porro qui humanae inanitatis error est, de resurrectione ejus lites movere: cum sufficiat ad vitam, quod a Deo suscitatus sit credidisse? In simplicitate itaque fides est, in fide justitia est, in confessione pietas est. Non per difficiles nos Deus ad beatam vitam quaestiones vocat, nec multiplici eloquentis facundiae genere sollicitat. In absoluto nobis ac facili est aeternitas, Jesum et suscitatum a mortuis per Deum credere, et ipsum esse Dominum confiteri. Nemo itaque ea, quae ob ignorationem nostram dicta sunt, ad occasionem irreligiositatis usurpet. Cognoscendus enim Jesus Christus mortuus erat, ut in eo viveremus.
71 Fidei nostrae eruditio est quae Christi videtur infirmitas. — Si itaque ad intelligentiam mortis suae ait: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? et, Pater, commendo in manus tuas spiritum meum (Marc. XV, 34; Luc. XXIII, 46): numquid confessioni nostrae consulens, infirmum se esse potius confessus est, quam nos ambiguos non reliquit? Excitaturus namque Lazarum orat ad Patrem: numquid prece eguit dicens: Pater, gratias ago tibi quia exaudisti me: et ego sciebam quia semper me exaudis, sed propter turbam dixi, ut credant quia tu me misisti (Joan. XI, et 42)? Nobis itaque oravit, ne filius ignoraretur: et cum sibi non proficeret deprecationis sermo, ad profectum tamen nostrae fidei loquebatur. Non inops ergo tum auxilii est: sed nos sumus inopes doctrinae. Clarificari se quoque deprecatur, ac mox de coelo vox Dei patris clarificantis auditur. Sed ad auditae vocis admirationem ait: Non propter me venit vox ista, sed propter vos (Joan. XII, 30). Nobis Pater rogatur, nobis Pater loquitur: totum ad effectum sit nostrae confessionis. Et cum clarificationis responsio non obsecrationi claritatis sit impensa, sed ignorationi audientium, quomodo querela passionis, in summa exsultatione patiendi, non confessionis nostrae eruditioni praestita intelligetur? Christus pro persequentibus rogat, quia quod agunt nesciunt. Christus de cruce paradisum promittit (Lucae XXIII, 34, 43), quia Deus regnat. Christus in cruce consummasse omnia aceti poculo gratulatur (Joan. XIX, 30), quia moriturus impleverit prophetiam. Nobis natus est, nobis passus est, nobis mortuus est, nobis resurrexit. Et cum nobis haec sola sit proprietas ad salutem, ut Dei filium confiteamur ex mortuis; cur, rogo, in hac irreligiositate moriamur, ut cum Christus intra fiduciam divinitatis suae manens, mori se per significationem assumpti hominis cum securitate morientis ostenderit, hoc maxime ad abnegandum eum Deum proficiat, quod se nobis Dei filius et hominis filium est professus et mortuum?
Liber XI
In cujus exordio Hilarius exponit, fidem apud Arianos unam non esse; et cum Christus verus Deus ac Dei filius ignorari jam non possit, eum tamen creatum, et nomine tenus Deum ab illis defendi, dum dispensationem assumpti corporis rapiunt ad contumeliam divinitatis. Objecta deinde diluit ex iis petita verbis. quae in Christum post resurrectionis gloriam conveniunt. Quod enim tum ait: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, ad Deum meum, etc. ipsum ostendet dixisse de ea natura, qua fratres habet; sicut de ea, qua participes illi sunt, dixit Propheta: Unxit te, Deus, Deus tuus prae participibus tuis. Deinceps Apostoli verba explicat, ex quibus probare se putant, Christum ut servum Patri subjiciendum, eumque regni sui cessurum esse potestate, ac naturae abolitionem passurum: cum apud Apostolum finis perfectionem et indemutabilem statum sonet, non abolitionem; nec regni traditio Filio magis adimat regnandi potestatem, quam Patri eripitur proprietas eorum quae Filio tradidit; ac demum subjectio dispensationis sit, non servitutis. Tum subjectionis illius modum ac causas exponit, eamque non Deo, cui nihil deest, nihil accedit, non Filio unigenito, qui aeque indemutabilis est, sed nobis unis proficere declarat. Non est silendum quod Hieronymus, ab Amando presbytero rogatus quid apud Paulum sibi velit illud: Oportet enim eum regnare donec ponat omnes inimicos suos, etc., rescribit epist. 147: Miror te hoc a me quaerere voluisse, cum sanctus Hilarius Pictavensis Episcopus undecimum librum contra Arianos hac quaestione et solutione compleverit.
1 Una ut Domini, ita et Dei unius est fides. Pater et Filius unus Deus. — Totum atque absolutum fidei evangelicae sacramentum multifarie Apostolus tractans, haec quoque inter caetera divinae cognitionis praecepta ad Ephesios est locutus: Sicut et vos vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, et per omnes et in omnibus nobis (Ephes. IV, 4, etc.). Non enim ambiguis nos et erraticis indefinitae doctrinae studiis dereliquit, vel incertis opinionibus ingenia humana permisit, statutis per se et oppositis obicibus libertatem intelligentiae voluntatisque concludens: ut sapere nos, nisi ad id tantum quod praedicatum a se fuerat, non sineret, cum per definitam fidei indemutabilis constitutionem credi aliter atque aliter non liceret. Unum itaque nobis Dominum praedicans, unam fidem memorat; deinde unius Domini unam fidem memorans, unum etiam baptisma demonstrat: ut cum unius Domini una fides esset, unius per hoc fidei in Dominum unum, unum esset et baptisma. Et quia sacramentum omne et baptismi et fidei, ut in uno Domino, ita et in Deo uno est; consummationem spei nostrae unius Dei professione conclusit: ut unum baptisma et fides una sicut unius Domini, ita et Dei esset unius. Unus enim uterque est, non unione, sed proprietate: dum et unicuique proprium est ut unus sit, vel Patri esse quod pater est, vel Filio esse quod filius est; et id, quod uterque in proprietate sua unus est, sacramentum unitatis ad utrumque est: quia et unus Dominus Christus Deo patri non potest auferre quod Dominus est, et unus Deus pater uni Domino Christo non intelligitur negare quod Deus est: cum si per id, quod Deus unus est, non et Christo proprium esse videtur ut Deus sit; necesse est per id, quod unus Dominus Christus est, non et Deo debitum esse intelligatur ut Dominus sit; si id, quod unus est, non sacramenti sit significatio, sed unionis exceptio. Unius itaque Domini, sicut unius Dei patris, et unum baptisma et fides una est.
2 Fides una non est de Christo dissidentibus. — Fides autem una jam non est, si non unum Dominum et unum Deum patrem in conscientiae professione retinebit. Unum vero Dominum et unum Deum patrem quomodo fides quae non una est confitetur? Una autem in tanta praedicationum diversitate jam non erit, si alius Dominum Jesum Christum, penetrante palmas clavo, infirmitatis nostrae credet dolore gemuisse, et egentem naturae suae potestatisque virtute, imminentis jam sibi mortis timuisse terrore: si etiam id, quod principale est, natum negabit, et creatum potius praedicabit: si Deum dicet magis, quam intelliget: quia et deos dici religiosum est, et Deum intelligi divinae naturae conscientia est. Jam ergo non unus est Dominus Christus si alii ut Deus non dolet, alii ut infirmus timet; alii sit ex natura, alii ex cognomine Deus: et alii ex generatione, alii ex appellatione sit filius. Et per id neque Deus pater unus in fide est, si aliis potestate, aliis generatione pater creditur, quia et universorum pater Deus sit. Jam porro quis ambiget extra fidem esse, quidquid extra fidem unam est? quia in fide una et unus Dominus Christus, et Deus pater unus sit. Unus autem Dominus Christus non nomine, sed fide, unus est filius: sed si Deus sit, si indemutabilis sit, si non aliquando defuerit vel Deus esse vel filius. Qui igitur aliter Christum quam est praedicabit, id est, nec filium nec Deum esse; alium Christum praedicabit. Sed nec in unius baptismi fide una est: quia secundum Apostolicam doctrinam ejus unius baptismi fides una est, cujus unus Dominus et Dei sit filius Christus, et Deus sit. 376 3. Christus negari jam nequit: cur. Praedicandus est qualis fide creditur. — Non enim negari jam Christus quin Christus sit potest, neque mundo ignorabilis effici. Hunc prophetiae volumina consignant, hunc temporum quotidie proficiens plenitudo testatur, hunc Apostolorum et Martyrum per virtutum operationes loquuntur sepulcra, hunc potestas nominis sui probat, hunc immundi spiritus confitentur, hunc punitorum daemonum resonant mugitus. Sed in his omnibus virtutis suae dispensatio est. Caeterum fide nostra talis, qualis est, praedicandus est; ut non nomine, sed confessione, in unius baptismi fide una, unus nobis Dominus sit: quia secundum unum Dominum Christum, unus Deus pater est.
4 Ariani alium Christum, ut alium Patrem praedicant. Patrem subdole extollunt, quo Filium dejiciant. — Sed nunc hi novi Christi praedicatores, cuncta negando quae Christi sunt, alium Dominum Christum sicuti alium Deum patrem praedicant: quia neque hic genuerit, sed creaverit; neque ille natus sit, sed creatus sit, et per id extra veritatem Deus Christus sit, cui non sit ex nativitate quod Deus est; et extra fidei conscientiam Deus pater sit, cui non sit in generatione quod pater est. Laudantes quidem merito ita, ut dignum est, Deum patrem, naturae scilicet eum esse inaccessae, inconspicabilis, inviolabilis, inenarrabilis, infinitae, providae, potentis, benignae, mobilis, transcurrentis, manentis intra extraque, et omnia in omnibus sentientis: sed cum adjiciunt ad supereminentiam laudis, solum bonum, solum potentem, solum immortalem, quis non hanc religionem laudationis intelligat eo tendere, ut Dominus Jesus Christus extra hanc beatitudinem, quae soli Deo per exceptionem solius defertur ad honorem, manens ipse et mortalis et infirmus et malus sit, dum in his Pater solus est? Et ei idcirco naturalis ex Deo patre nativitas abnegatur, ne per generationem ea in eo quae naturalis Deo patri beatitudo est maneat; quia nativitas in naturae ejus sit virtute, quae genuit. 5 Filio ut imagini conveniunt omnia quae Patri. — Nec apostolicis, nec evangelicis praedicationibus eruditi, ad impiae professionis suae usurpationem magnificentiam Dei patris, non religionis fide, sed arte impietatis extollunt: ut dum incomparabilia omnia esse naturae ejus edisserunt, degeneris infirmisque naturae unigenitum Deum per exceptionem comparationis affirment: Deum ( supple, inquam) viventis Dei vivam imaginem, et beatae naturae plenissimam formam, et innascibilis substantiae unigenitam nativitatem: quae nisi perfectam paternae beatitudinis habet gloriam, et absolutam naturae totius refert speciem, non est in imaginis veritate. Si autem innascibilis Dei unigenitus Deus imago est, perfectae atque absolutae in eo naturae veritas inest, per quam efficitur esse eum imaginem veritatis. Potens est Pater: sed si infirmus est Filius, imago jam non est potentis. Bonus est Pater: sed si in diversi generis divinitate Filius est, boni imaginem mali natura non reddit. Incorporeus Pater est: si Filius secundum Spiritum circumscriptus est corpore, jam incorporei non est forma corporeus (Vid. l. VIII, n. 48). Ineffabilis Pater est: si filium sermo complectitur, extra imaginem est inenarrabilis natura narrabilis. Verus Deus est Pater: si Filius in Dei falsitate est, jam non est veri imago qui falsus est. Non ex parte imaginem neque ex portione formam eum Dei Apostolus praedicat: sed imaginem esse eum Dei invisibilis et formam esse eum Dei loquitur (Coloss. I, 15). Non potest expressius in filio Dei divinitatis natura ab Apostolo praedicari, quam ad id, quod invisibile Dei est, invisibilis Dei imago sit Christus: qui utique in substantia conspicabili imaginem naturae invisibilis non referret.
6 Quae hominis sunt, rapiunt ad injuriam Verbi. Naturae duplicis distinctione diluta sunt hactenus objecta. — Sed ut superioribus libris docuimus, dispensationem assumpti corporis rapiunt ad contumeliam divinitatis: et impietatis causas arripiunt de salutis nostrae sacramento, Qui si apostolicae fidei tenaces essent, intelligerent eum, qui in forma Dei esset, assumpsisse formam servi; neque formam servi usurparent ad formae Dei dehonestatem, cum forma Dei plenitudinem in se Dei contineret: et quae essent temporum ac mysterium, pia ratione tractarent, ut nec contumeliam divinitas susciperet, nec dispensatio afferret errorem. Sed omnibus, ut existimo, jam a nobis absolutissime demonstratis, et sub assumpti corporis nativitate divinae naturae virtute monstrata, non relictus est ambigendi locus, quin omnia unigenitus Deus et homo virtutibus Dei gesserit, et in virtutibus Dei universa hominis veritate perfecerit: habens in se et naturam Dei potentis in gestis, dum natus ex Deo est; et perfecti hominis absolutionem, dum ei est partus ex Virgine: et cum veritate corporis subsistens in natura Dei, et cum Dei natura manens in corporis veritate.
7 Quae super sint; et unde diluenda. — Quamquam igitur usque ad ipsam mortis gloriam omnis responsionis nostrae sermo descenderit, et singulis professionis impiae propositionibus ex evangelicis atque apostolicis doctrinis sit contradictum: tamen quia etiam post resurrectionis gloriam quaedam, ad degeneris naturae infirmitatem demonstrandam, praesumere impii ausi sunt, his ipsis nunc respondendum est. Atque ita, ut in caeteris observatum a nobis est, eorum ipsorum dictorum ratio ex his ipsis dictis afferatur: ut illic veritas reperiatur, ubi negatur. Quae enim simpliciter et ad eruditionem fidei divinitus dicta sunt, necesse est ita dicta sint, ut ad id quod dicta sunt, non alienorum atque extrinsecus dictorum confirmentur exemplis.
8 Infirmum volunt, cui idem ac nobis Deus et pater, cui sit subjectus. — Inter caeteras enim impietates suas etiam hoc dicto Domini uti haeretici solent: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17): ut per id, quod pater ejus pater eorum est et Deus ejus Deus eorum est, in natura Dei non sit: dum hoc caeteris profitetur Deum patrem esse, quod sibi sit; cessante privilegio in communione et naturae et nativitatis, per quam et Deus sit natus, et Filius sit. Teneant quoque etiam illud Apostoli: Cum autem dixerit, omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit ei omnia. Cum autem subjecta ei fuerint omnia, tunc ipse subjectus erit ei qui sibi subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 26, etc.): ut quia subjectio illa infirmis naturae contestatio esse existimabitur, non sit in paternae naturae virtute, quem naturalis infirmitas, naturae potioris subjecerit potestati. Sumant autem omnis impietatis suae hanc tamquam munitissimam et inexpugnabilem defensionem, ad veritatem nativitatis abolendam: ut quia per subjectionem Deus non est; et per communem sibi atque nobis Deum atque patrem in communione sit creaturae; ipse quoque ex Deo creatio sit potius, quam generatio; quia creatio ex nihilo subsistat, generatio vero naturalem habeat nativitatis auctorem.
9 Mysterium salutis nostrae sacramentum est pietatis, non offensio divinitatis. — Omnis quidem calumnia improba est, quia veritati falsitas, cum jam effrenato pudore sit, contradicit: sed tamen interdum praetendit aliquod excusationis ambiguae velamen, ut verecunde in defensione sit, quod impudenter in sensu est. Verum nunc in his, quae impie ad infirmandam Domini nostri divinitatem praesumpta sunt, locus verecundiae vel falsae excusationis exclusus est: cum quando ipsa illa ignorationis venia cessante, sola voluntas irreligiosae intelligentiae detegatur. Ut enim paululum ipsius dicti evangelici differam demonstrationem: anne ignorabilis haec erat Apostoli praedicatio dicentis: Et quidem confessione omnium, magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, visum est angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in claritate (I Tim. III, 16). Estne adhuc quisquam tam hebetis intelligentiae, ut dispensationem assumptae a Domino carnis aliud quam sacramentum esse pietatis intelligat? Et primum extra fidem Dei est, quisque extra hanc erit confessionem. Non enim Apostolus ambigit, quin hoc ab universis fatendum sit, mysterium salutis nostrae non esse contumeliam divinitatis, sed magnae pietatis sacramentum: et sacramentum non jam in mysterio occultatum, sed in carne manifestatum; neque adhuc per naturam carnis infirmum, sed in spiritu justificatum: ut per justificationem spiritus abesset a fide nostra carnis infirmitas, et per carnis manifestationem mysterium non esset occultum, et per mysterii ignorabilem causam magnae pietatis in sacramento esset sola confessio. Atque ita Apostolus fidei totius ordinem tenuit, ut dum pietas est, sacramentum sit; dum sacramentum est, cognitio in carne sit; dum cognitio in carne est, justificatio in spiritu sit; quia sacramentum pietatis, quod manifestatur in carne, ut vere sacramentum sit, per justificationem spiritus manifestatur in carne. Ac ne illa manifestatio in carne qualis esset justificatio in spiritu ignoraretur; sacramentum, quod manifestatum in carne, et justificatum in spiritu est, et angelis visum est, et gentibus praedicatum est, et in hoc mundo creditum, hoc ipsum assumptum est in claritate: ut in omnibus sit magnae pietatis sacramentum, dum manifestatur in carne, dum justificatur in spiritu, dum visum est ab angelis, dum praedicatur gentibus, dum creditur in hoc mundo, dum assumitur in claritate. Nam et visum sequitur praedicatio, et praedicationem fides, et omnia consummat claritatis assumptio: quia et magnae pietatis sacramentum est assumptio claritatis; et per hanc dispensationis fidem, conformes assumi claritatis dominicae praeparamur. Magnae igitur pietatis sacramentum est carnis assumptio: quia per assumptionem carnis, manifestatio sacramenti in carne est. Sed tamen manifestatio in carne, non aliud quam magnae pietatis sacramentum confitendum est: quia manifestatio ejus in carne, et justificatio spiritus est, et claritatis assumptio. Et qua tandem spe in fide nostra est piae dispensationis mysterium divinitatis infirmitas; cum per claritatis assumptionem, magnae pietatis sacramentum sit confitendum? Et quia jam non est infirmitas, sed sacramentum; nec necessitas, sed pietas: dicti nunc evangelici ratio quaerenda est, ne quod salutis nostrae et gloriae mysterium est, id ad occasionem praedicationis impiae relinquatur.
10 Christum creatum et servum esse volunt, quia illi Deus et pater est nobis communis. — Gravis tibi auctoritas est, haeretice, et indissolubilis Domini de se professio, qua ait: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum; ut per id, quod et nobis et illi unus et pater pater est, et Deus Deus est (Joan. XX, 17), sit in ea infirmitate qua sumus; dum et per eumdem patrem exaequamur in filios, et per eumdem Deum comparamur in servos: et cum nos simus et creatio ex origine, et ex natura servi, tamen dum et pater nobis communis et Deus est, sit ei nobiscum et creatio ad naturam communis et servitus. Et hic impiae praedicationis furor etiam hoc prophetico utitur dicto: Unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8): ut non sit in ea naturae virtute qua Deus est, dum ei ungens se Deus in Deum suum sit ante latus.
11 Deus illi et pater est, quia natus; et quia natus, ideo Deus. — Ignorat Deum Christum, qui ignorat Deum natum. Deum autem nasci non est aliud, quam in ea natura esse qua Deus est: quia nasci cum causam nativitatis ostendat, non disproficit tamen in genere auctoris exsistere. Quod autem non disproficit in genere, debet quidem auctori causam nativitatis suae, naturam tamen ex se non amisit auctoris: quia nativitas Dei neque aliunde, neque aliud est. Quae si aliunde est, nativitas non est; si vero aliud est, non Deus est. Cum autem ex Deo Deus est; per id quoque Deus pater Deo filio et nativitatis ejus Deus est et naturae pater: quia Dei nativitas et ex Deo est, et in ea est generis natura qua Deus est.
12 Christus verba ita temperavit, ut et natum se proderet et Deum. — Hujus igitur piae ac debitae professionis modum ita in omnibus, quae locutus est, Dominus temperavit, ne divinitati suae contumeliam confessio nativitatis afferret, ne obsequii religio naturam majestatis offenderet: sed ut et honorem debitum nativitas profiteretur, quae subsistere se deberet auctori; et naturae conscientiam fiducia naturalis ostenderet, quae in Deum nascendo subsisteret. Hinc enim illud est, Qui me vidit, vidit et Patrem: sed et illud, Verba quae loquor, non a me loquor (Joan. XIV, 9, 10). Nam dum non a se loquitur, auctori eum necesse est debere quod loquitur: cum autem se viso Pater videtur, naturae conscientia est, quae ad demonstrationem in se Dei, non aliena a Deo in Deum nata substiterit. Vel illud, Pater quod dedit mihi, majus est omnibus (Joan. X, 29); et rursum, Ego et Pater unum sumus (Ibidem, 30). Nam et datio paterna sumptae nativitatis professio est: et quod unum sunt, proprietas ex nativitate naturae est. Vel illud, Sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, et 23). Nam dum judicium datur, nativitas non tacetur: dum vero exaequatur honor, natura retinetur. Vel illud, Ego in Patre, et Pater in me; et rursum, Pater major me est (Joan. XIV, et 28). In eo enim, quod in sese sunt, Dei ex Deo divinitatem cognosce: in eo vero, quod Pater major est, confessionem paternae auctoritatis intellige. Sicut et illud est, Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim ille facit, eadem et Filius facit similiter. (Joan. V, 19). Dum non ab se facit, ad id quod agit secundum nativitatem sibi Pater auctor est: et tamen cum quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter, non in aliud aliquid quam in Deum subsistit, ad facienda omnia, quae Deus pater faciat, paternae omnipotentiae in se subsistente natura. Haec itaque secundum spiritus unitatem, et naturae quae secundum nativitatem est proprietatem, ita demonstrata sunt, ut et nativitas Deum substitutionis suae confiteretur, et substitutio naturae conscientiam non taceret: profitens sibi patrem Deum Deus filius dum ex eo nascitur; caeterum ad id quod natus est, totum habens naturale quod Deus est.
13 Quem patrem habebat quia natus, coepit habere Dominum cum factus est servus. — Dispensatio itaque magni et pii sacramenti, nativitatis divinae Patrem, insuper etiam conditionis assumptae Dominum fecit: dum qui in forma Dei erat, repertus est in forma servi. Servus enim non erat, cum esset secundum spiritum Deus Dei filius. Et secundum commune judicium, ubi non est servus, neque dominus est. Deus quidem et pater nativitatis est unigeniti Dei: sed ad id, quod servus est, non possumus nonnisi tunc ei dominum deputare, cum servus est: quia si cum ante per naturam non erat servus, et postea secundum naturam esse quod non erat coepit; non alia dominatus causa intelligenda est, quam quae exstitit servitutis; tunc habens ex naturae dispensatione dominum, cum praebuit ex hominis assumptione se servum.
14 In forma servi dixit, ADSCENDO, etc. — Manens igitur in forma servi, qui manebat ante in Dei forma, homo Christus Jesus locutus est: Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17). Si igitur haec servus, et ad servos locutus est; quomodo professio ista non servi sit, et ad eam magis naturam quae non in natura servi sit, transferetur; cum ei, qui in forma Dei manens formam servi assumpsit, quasi servo ad servos communio non nisi ex eo tantum possit esse, quod servus est? Pater igitur sibi ita ut hominibus pater est, et Deus sibi ut servis Deus est. Et cum haec ad homines servos homo in servi forma Jesus Christus loquatur; non ambigitur, quin pater sibi ut caeteris sit ex ea parte qua homo est, et Deus sibi ut cunctis sit ex ea natura qua servus est.
15 In ea dixit forma qua nos vocat fratres. Christus quare vermis. — Denique hunc eumdem sermonem hujusmodi professionis coepit exordio, ita dicens: Vade autem ad fratres meos, et dices illis, Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17). Et quaero nunc, fratres ei secundum formam Dei, anne secundum formam servi esse intelligendi sint: habeatque aliquod ad eum secundum plenitudinem habitantis in eo divinitatis corporatio nostra consortium, ut in fratres ei ad id quod Deus est deputemur? Sed non ignorat et propheticus spiritus, unigenito Deo qua ex parte sint fratres: haec enim non tam homo quam vermis locutus est, Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23). Et haec vermis, vel non ex conceptu communium originum vivens, vel e profundis terrae vivus emergens, ad significationem assumptae et vivificatae per se etiam ex inferno carnis, professus est: totoque in psalmo passionis suae sacramenta prophetico spiritu praelocutus, ex ea necesse est fratres habeat dispensatione, qua passus est. Novit sacramentum in eo fratrum etiam Apostolus (Rom. VIII, 29), ut primogenitum eum ex mortuis, ita primogenitum in multis fratribus praedicans. Secundum id ergo est in multis fratribus primogenitus, secundum quod est primogenitus ex mortuis; et cum sacramentum mortis in corpore sit, sacramentum quoque fraternitatis in carne est. Fratres itaque ex carne sunt Deo; quia et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: caeterum unigenitus Deus, in unigeniti exceptione, sine fratribus est.
16 Deus et propria et communi ratione Christi est pater. — Ipse autem, universitatis nostrae in se continens ex carnis assumptione naturam, erat quod nos sumus, neque amiserat esse quod manserat; habens ex nativitate tunc, et ex constitutione nunc, Deum patrem. Secundum constitutionem nunc, quia ex patre Deo omnia. Omnibus enim Deus pater est, dum ex eo et in eo omnia sunt. Sed unigenito Deo, quia Verbum caro factum est, non hinc tantum pater est: pater enim est ad id, quod in principio apud Deum erat Deus Verbum. Sed cum Verbum caro factum est; manet et in Verbi Dei nativitate, et in carnis constitutione quod pater est. Pater enim omnis carnis est Deus; sed non secundum quod Verbo Deo pater est. Verbum autem Deus, neque Verbum esse desiit, neque caro non fuit. Nam Verbum, quod caro factum est et habitavit in nobis, neque dum habitat non vere Verbum est, neque dum Verbum caro est non vere Deus homo est: quia et habitare, ejus necesse sit esse qui maneat; et carnem fieri, ejus intelligendum sit esse qui nascitur. Et quod in nobis habitat, nostrae carnis assumptio est: quia per id quod in nobis habitat Verbum caro factum, Deus est in nostri corporis veritate. Si igitur naturam detrahit Deo Verbo homo secundum carnem Christus Jesus, vel non secundum sacramentum pietatis Deus Verbum homo Christus Jesus est; sit in naturae contumeliam, quod ei secundum nos et Pater pater, et Deus Deus est. Quod si Deus Verbum homo Christus Jesus Deus Verbum esse non destitit; communio nobis et illi ad patrem et Deum ex ea tantum est natura, qua frater est: quia adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, et ad Deum meum et ad Deum vestrum, non per id, quod unigenitus Deus Verbum est, sed per id, quod Verbum caro factum est, sit fratribus nuntiatum.
17 Christo ut Verbo qui pater est, et ut Jesu et servo Deus est. — Non incautis autem neque ad occasionem impietatis incertis significationibus sermo apostolicus loquitur. Ut nunc Evangelista dictum Domini a professione fratrum incipiens, totius dicti professionem ad ejus naturae consortium docuit, ex qua frater est, pertinere, quia sermo est destinatus ad fratres: ne ad divinitatis contumeliam reputaretur, quod ad sacramentum pietatis praedicabatur; cum communio ad eum nostra, qua pater nobis et sibi pater est, et Deus nobis et sibi Deus est, secundum dispensationem carnis exsisteret, fratribus nobis ad eum nativitate corporis deputandis. Nemo igitur ambigit, Deum patrem esse etiam Deum Domini nostri Jesu Christi: sed haec pia nostra professio non patet ad impietatis occasionem. Deus ejus est: non idcirco, ut diversi ab eo generis Deus sit. Sed quia ex Patre Deus natus est, et ex dispensatione servus est; habeat et patrem, dum ex eo Deus est; et Deum suum, dum ex Virgine caro est. Quod brevi atque absoluto Apostolus sermone consignat, dicens: Commemorans in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi, pater claritatis, det vobis spiritum sapientiae et revelationis (Ephes. I, et 17). Ubi enim Jesus Christus est, ibi Deus ejus est: ubi vero claritas est, ibi pater est. Qui itaque Christo secundum claritatem pater est, idem Christo secundum Jesum Deus est. Jesum enim Angelus Christum Dominum, quem Maria esset paritura, cognominat (Matth. I, 21). Caeterum Christum Dominum Spiritum prophetia loquitur. Et plerisque secundum latinitatem obscurius hoc dictum videtur: quia latinitas pronominibus non utitur, quae graecitas usu honesto et necessario semper usurpat. Ita enim scribitur: ὁ θεὸς τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ, ὁ πατὴρ τῆς δόξης. Quomodo nobiscum, si semper pronominum consuetudo esset, ita pronuntiaretur: Ille Deus illius Domini nostri Jesu Christi, ille pater illius claritatis. Per id enim, quod ille Deus illius Jesu Christi est, et ille pater illius claritatis, quaedam secundum capacitatem sensus nostri intelligentiae proprietas expressa est: ut Christi ubi claritas est, ibi Deus pater ejus sit; ubi vero Christus Jesus est, ibi pater Deus suus sit; habens Deum suum in dispensatione cum servus est, et patrem in claritate cum Deus sit.
18 De Christo ut homine dictum est: Unxit te, etc. — Non afferunt autem tempora vel aetates Spiritus diversitatem, ut non ipse atque idem Christus in corpore sit, qui mansit Spiritu in prophetis. Loquens enim per os sancti patriarchae David: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis (Psal. XLIV, 8), non secundum sacramentum aliud, quam secundum dispensationem assumpti corporis est locutus. Nam qui nunc fratribus mandans, patrem eorum patrem suum et Deum eorum Deum suum esse, tunc quoque unctum se a Deo suo prae participibus suis loquebatur: ut dum unigenito Christo Deo Verbo particeps non est, particeps tamen ei ex ea nosceretur assumptione qua caro est. Unctio enim illa non beatae illi et incorruptae et in natura Dei manenti nativitati profecit, sed corporis sacramento et sanctificationi hominis assumpti, Petro apostolo testante, cum ait: Convenerunt enim in veritate in civitate ista adversum sanctum tuum filium Jesum quem unxisti (Act. IV, 27). Et rursum: Vos scitis quod factum est verbum per universam Judaeam, incipiens a Galilaea post baptismum quod praedicavit Joannes, Jesum Nazaraeum, quomodo unxit illum Deus Spiritu sancto et virtute (Act. X, et 38). Jesus ergo ungitur ad sacramentum carnis regeneratae. Et quemadmodum spiritu Dei et virtute unctus sit, non ambiguum est, tum cum adscendente eo de Jordane vox Dei patris audita est: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Psal. II, 6): ut per hoc testimonium sanctificatae in eo carnis, unctio spiritalis virtutis cognosceretur. 19 De Verbo idem dictum nequit intelligi. Cum nulla illius sit causa. Cum unctus sit natura Deus. — Caeterum cum in principio apud Deum erat Deus Verbum, non habet ullam aut causam aut enarrationem naturae ejus unctio, quae nihil aliud quam esse in principio nuntiatur. Neque habuit sane ungendi se per spiritum et virtutem Dei necessitatem Deus: qui Dei et Spiritus esset et Virtus. Ungitur ergo Deus a Deo suo prae consortibus suis. Et si ante dispensationem carnis plures ex lege sunt Christi; Christus nunc, qui prae participibus ungitur, posterior in tempore est, dum unctis participibus antefertur. Denique ille prophetiae sermo posteriorem unctionem hanc, quae in tempore esset, ostendit dicens: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem; propterea unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae consortibus tuis (Psal. XLIV, 8). Consequens et posterior causa numquam refertur ut prior sit: quia meruisse aliquid, posterius est, quam esse qui possit mereri. Mereri enim ejus est, qui sibi ipsi meriti acquirendi auctor exsistat. Si igitur nativitati unigeniti Dei unctionem deputabimus, quae unctio ob meritum dilectae justitiae et perosae iniquitatis indulta sit; provectus potius per unctionem unigenitus Deus, quam genitus intelligetur: jamque per incrementa et profectus Deus consummabitur, qui non natus Deus sit, sed in Deum sit unctus ex merito; et jam per causam erit Deus Christus, et non omnis causa per Deum Christum. Et ubi illud Apostoli erit: Omnia per ipsum, et in ipso, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant (Coloss.I, et 17)? Deus enim Dominus Jesus Christus, non ob aliqua, neque per aliqua Deus est; sed Deus natus est. Et qui ex generatione Deus est, non post nativitatem in Deum per causam profecit: sed in eo, quod natus est, nibil aliud est nascendo, quam Deus est. Cum vero ungitur ex causa; non ad id, quod incremento non eget, spectat unctionis profectus, sed ad id, quod per incrementum sacramenti profectu eguit unctionis, id est, ut per unctionem sanctificatus homo noster Christus exsisteret. Si igitur nunc quoque per prophetam servi dispensatio demonstratur, ob quam a Deo suo prae participibus ungitur; et propterea, quia justitiam dilexerit et iniquitatem oderit, ungatur: cur prophetae sermo non ad eam Christi naturam pertinebit, in qua ei sunt ex carnis assumptione participes? cum praesertim ita se prophetiae Spiritus temperaverit, ut dum Deus a Deo suo ungitur, sit ei et in dispensatione unctionis quod Deus suus est, et in natura quod Deus est. Deus igitur ungitur: sed quaero an id, quod in principio Deus erat Verbum, unctum sit? Non utique; nam posterior Deo unctio est. Et cum non ea Verbi nativitas, quod in principio apud Deum Deus erat, uncta sit; id in Deo necesse est ungatur, quod posterius sit in dispensatione qua Deus est. Et cum Deus a Deo suo ungitur; id ungitur, quidquid ab eo in mysterio carnis servile susceptum est.
20 Quatenus nobis sit cum Christo communio. — Nemo igitur magnae pietatis sacramentum, quod manifestatum in carne est, sensu impio violet, nec se quisquam Unigenito per substantiam divinitatis exaequet. Sit nobis ille et frater et particeps secundum quod Verbum caro factum habitavit in nobis, secundum quod Mediator Dei atque hominum homo Jesus Christus est. Sit nobis secundum servos et communis pater et communis Deus: et prae participibus unctus sit in ea natura, cum privilegio licet unctus, qua participes unguntur. Sit in Mediatoris sacramento, ut homo verus, ita et Deus verus, Deus ipse ex Deo, communem nobiscum habens patrem et Deum in ea communione qua frater est.
21 Subjectio, regni traditio, et finis objiciuntur. — Sed forte subjectio illa, regnique traditio, deinde finis, aut naturae abolitio aut potestatis defectio aut divinitatis infirmitas sit intelligenda. Plerique enim ita volunt, ut aut dum subjectis omnibus Deo subjicitur, per conditionem subjectionis Deus non sit; aut dum regnum tradit, non sit in regno; aut dum finis est, finem ejus defectio consequatur.
22 Respondendi modus. — Congruum itaque est, omnem super his apostolici sermonis sensum pertractare: ut singulorum quorumque dictorum ratione exposita atque edita, sacramenti totius capaces peruniversitatis intelligentiam praebeamur. Ait itaque: Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Quomodo enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificantur. Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem magistratum et omnem potestatem. Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis. Deus enim omnia subjecit sub pedibus ejus. Novissima inimica devicta est ab eo mors. Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, absque eo qui illi subjecit omnia. Cum autem subjecta fuerint ei omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui subjecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, et seqq.).
23 Quaedam esse quae homo statim non capiat. — Coelestium dispensationum arcana Apostolus non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum electus gentium magister, quanta potest absoluti sermonis significatione demonstrat. Et qui inenarranda usque ad tertium coelum raptus audisset, ea tantum, quorum natura humana capax esset, sensui humanae intelligentiae revelavit: non ignorans tamen quaedam non statim posse atque audiuntur intelligi, quia infirmitas nostra serius in verum atque absolutum mentis judicium ea, quae in aures transfunderentur, acciperet; longiore ad cunctandum mora sensui potius quam auditui derelicta, cum et audisse vocis sit, et intellexisse rationis, Deo tamen intelligentiae cupidis intelligentiam revelante. Namque ad Timotheum per aviae ac matris gloriosam fidem sacris ab infantia litteris institutum scribens plurima, hoc quoque addidit: Intellige quae dico, dabit enim tibi Deus in omnibus intellectum (II Tim. II, 7). Admonitio intelligendi ex difficultate intelligentiae est. Intelligentiae vero a Deo donum, fidei munus est, per quam infirmitas sensus gratiam revelationis meretur. Si ergo Timotheus apostolico testimonio homo Dei (l Tim. VI, 11), et legitimus Paulo secundum fidem filius, ut intelligat admonetur, quia ei Dominus intelligentiam in omnibus sit daturus; nos quoque admoneri per Apostolum ad intelligentiam meminerimus, scientes Dominum nobis intelligentiam omnium praestiturum.
24 Non pudeat pravum sensum veritate percepta demutare. — Et si forte humanae conditionis errore praesumptum aliquid sensu tenebimus, profectum intelligentiae per revelationis gratiam non recusemus: Ne intellexisse aliquid semel suo sensu ad id valeat, ut pudeat rectius aliquid demutando sentire. Ob quod prudenter consulteque moderandum haec ad Philippenses quoque idem beatus Apostolus scribit: Quotquot ergo perfecti sumus, haec sentiamus: et si quid aliter sentitis, id quoque Deus vobis revelabit. Verum in quo festinavimus, in ipso ingrediamur (Philip. III, et 16). Non praejudicat sensus anterior Dei revelationi. Nam Apostolus monuit in quo sapiant, qui sapiunt perfecte: et his qui aliter sapiunt revelationem Dei, ut id quod perfectum est sapiant, exspectat. Si qui ergo profundam hanc arcanae scientiae dispensationem aliter intellexerunt, et per nos rectum aliquid et probabile afferetur; non pudeat eos secundum Apostolum per revelationem Dei sapere perfecte: Neque magis ament veritatem nescisse quam oderint permansisse non veris. Eos enim, qui aliter sapiunt, et quibus id Deus revelavit, monet in id festinare, in quo ingressi fuerint: ut relicto primae ignorantiae sensu, secundum propositae festinationis ingressum, revelationem perfectae intelligentiae consequantur. Ingrediamur itaque in quo festinavimus. Et si forte festinationem nostram devii itineris error moratur; per revelationem tamen Dei in id quod festinavimus rursum ingressi, festinationis nostrae non demutemus ingressum. Festinavimus enim ad Christum Jesum Dominum gloriae et regem aeternorum saeculorum, in quo restaurata sunt omnia in coelis et in terra, cui constant omnia, in quo et cum quo semper manebimus. In his ergo ingressi sapimus perfecte: et si quid aliter sapimus, Deus nobis id quod perfecte sapitur revelabit. Itaque secundum apostolicam fidem sacramentum dictorum praesentium retractemus; et eo modo, quo superius a nobis tractata sunt omnia, ut omnem impiae voluntatis sensum sub dictis apostolicis praeceptum ex ipsa fidei apostolicae veritate prodamus.
25 Tria in quaestionem vocata. — Tria igitur secundum dictorum ordinem in quaestionem vocantur, primum finis, deinde traditio, deinde subjectio: ut per haec aut desinat Christus in fine, aut regnum tradendo non teneat, aut extra Dei naturam Deo subjectus exsistat.
26 Objectorum Pauli verborum connexio. — Ac primum noscendum est, non hunc ordinem apostolicae esse doctrinae. Primum enim regni traditio est, deinde subjectio, postremo finis. Sed singulis quibusque causis propria quarumque causarum genera subjecta sunt: ut dum res singulae in res alias desinant, habeat semper subjacentem sibi causam causa praecedens. Finis enim erit; sed cum tradiderit regnum Deo. Tradet autem regnum; sed cum evacuaverit omnem magistratum et omnem potestatem. Evacuabit autem omnem magistratum et potestatem, quia oportet eum regnare. Regnabit autem, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis. Ponet vero inimicos sub pedibus suis; quia Deus ei subjecit omnia sub pedibus ejus. Subjecit autem Deus ita, ut novissima ab eo mors inimica vincatur. Dehinc subjectis omnibus ei, praeter eum qui subjecit ei omnia; tunc subjicietur ipse subjicienti sibi omnia. Subjectionis vero causa non alia est, quam ut sit Deus omnia in omnibus. Finis itaque est, esse Deum omnia in omnibus.
27 Quid obtendant haeretici. — Et quaerendum nunc ante omnia est, an finis defectio sit, an traditio amissio sit, an subjectio infirmitas sit. Quae si his sibi contrariis non subjacebunt, erunt in ea intelligentiae veritate qua dicta sunt.
28 Eripitur eis finem esse abolitionem. Finis quid sit. — Finis itaque legis Christus est: et quaero utrum abolitio legis Christus sit, anne perfectio? Sed si legem Christus, qui finis ejus est, non dissolvit, sed adimplet, secundum quod ait: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17); finis non defectio est, sed consummata perfectio. Tendunt enim ad finem omnia, non ut non sint, sed uti in eo, ad quod tetenderint, maneant. Et propter finem omnia; caeterum finis ad aliud aliquid non refertur. Sed cum finis omnia sit, manens ipse sibi totus est. Et quia non excedens ex sese ulli alii tempori aut rei potius quam sibi proficit; ad finem ipsum semper intentio spei omnis extenditur. Et idcirco Dominus religiosae fidei patientiam fini se reservantem, ita adhortatur: Beatus qui permanserit usque in finem (Matth. X, 22), non utique ut sit beata defectio, et non esse sit fructus, et merces fidei sui cujusque constituatur abolitio: sed quia finis propositae beatitudinis inexcessus modus est, beati sunt qui usque ad finem consummandae beatitudinis manserint, non ultra se fidelis spei exspectatione tendente. Finis itaque est manendi immobilis ad quem tenditur status. Denique Apostolus impietatis finem ad desinendi metum praemonens, ait: Quorum finis est interitus, nostra autem exspectatio in coelis est (Philip. III, et 20). Si itaque et beatis et impiis finis est, et finis intelligitur esse defectio: religionem atque impietatem finis exaequat, quia utrumque per constitutum finem sit in commune non esse. Et ubi exspectatio nostra in coelis est, si per finem esse secundum impios (ad instar impiorum) desinamus? Quod si sanctis exspectatio, impiis vero finis debitus esse dicitur: tamen ne sic quidem finis creditur esse defectio; quia quae poena impietatis est, omnino non esse ad poenarum ultricium sensum, causa in his per defectionem sui non exstante patiendi? Finis itaque est indemutandae constitutionis mansura perfectio: quae et beatitudini reservata, et impietati est praeparata.
29 Regni traditionem non esse regnandi defectionem. — Nunc igitur quia jam ambigi non potest, in fine non defectionem, sed non excessuram constitutionem esse intelligendam, quamquam adhuc quaedam in ipsa dicti absolutione sint reservata: tamen his tantum ad significationem sensus demonstratis, videamus an traditio regni defectio sit intelligenda regnandi; ut quod tradit Filius Patri, tradendo non teneat. Quod si quis stultae impietatis furore contendet; fateatur necesse est Patrem, cum tradidit omnia Filio, amisisse tradendo, si tradidisse traditis egere significet. Ait enim Dominus, Omnia mihi tradita sunt a patre meo (Luc. X, 22); et rursum: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). Si igitur tradidisse caruisse est; Pater quoque his quae dedit caruit. Quod si Pater tradendo non caruit; ne Filius quidem intelligi potest his egere quae tradit. Ergo si tradidisse omnia, his ipsis quae tradidit non videtur eguisse; reliquum est, ut in tradendo dispensationis causa noscatur, cur et Pater tradendo non careat, et Filius dando non egeat.
30 Subjectio Christi non humilitatem sonat, sed dispensationem. — De subjectione autem, ne quid in ea contumeliosum Filio deputetur, cum alia nonnulla fidei nostrae opitulentur, praecipue tamen sibi hic ipse locus aderit. Et primum communem sensum interrogo, utrum nunc subjectionem ita intelligendam putemus, tamquam servitutem dominatui, aut infirmitatem virtuti, aut honori inhonorationem contrariis qualitatibus subdimus, ut Filius secundum haec Deo patri sit dissidentis naturae diversitate subjectus. Quod si ita existimabitur, errorem hunc opinionis humanae apostolici sermonis cautela prohibebit. Subjectis enim sibi omnibus, tunc subjiciendum subjicienti sibi omnia ait: et per id, quod tunc subjicietur, dispensationem significavit in tempore. Nam si subjectionem aliud sentiemus, etsi tunc subjicietur, certe subjectus modo non est: et efficiemus eum dissidentem et insolentem et impium, quem necessitas temporis tamquam fracto et compresso tyrannicae impietatis tumore, in seram obsequelam sit subditura. Et ubi illud erit: Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui misit me (Joan. VI, 38); et rursum: Propterea Pater diligit me, quia omnia quae placita sunt ei facio (Joan. VIII, 29); sed et illud: Pater, fiat voluntas tua (Matth. XXVI, 40); vel hoc Apostoli: Humiliavit se factus obediens usque ad mortem (Philip. II, 8)? Et qui se humiliat, habet hoc in natura ne humilis sit; et qui fit obediens, suscipit ex voluntate quod obedit, dum per id, quod se humiliat, fit obediens. Unigenitus itaque Deus humilians se, et obediens Patri usque ad mortem crucis, quo genere, cum subjecta ei omnia sint, tunc subjiciendus ipse Patri intelligetur? nisi quod subjectio haec non novae obedientiae, sed dispensandi sacramenti est; quia et obsequela jam maneat, et in tempore sit ineunda subjectio? Nihil itaque nunc aliud subjectionis significatio, quam mysterii demonstratio est.
31 Christo jam subjecta sunt, quae dicuntur subjicienda. — Et quod sit, secundum hanc eamdem fidei nostrae spem intelligendum est. Nam resurgentem a mortuis Dominum Jesum Christum sedere a dextris Dei, non ignorabile est, etiam Apostolo testante, cum ait: Secundum operationem potentiae fortitudinis ejus, quam operatus est in Christo, cum eum excitavit a mortuis, et collocavit ad dexteram suam in coelis super omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed et in futuro, et omnia subjecit sub pedibus ejus (Ephes. I, et seqq). Apostolicus namque sermo secundum Dei potestatem pro factis jam futura significat. Quae enim per adimpletionem temporum sunt gerenda, ea jam in Christo, in quo omnis est plenitudo, consistunt: et quaecumque futura erunt, dispensationis in his potius est ordo, quam novitas. Subjecit enim omnia Deus sub pedibus ejus, licet adhuc subjicienda sint: ut in eo, quod subjecta sunt, Christi indemutabilis sit potestas; in eo vero, quod subjicienda sunt, secundum plenitudinem temporum succedentium ad finem aetatum profectus sit.
32 Evacuatio quid. Illius a subjectione discrimen. — Omnem autem contrariam virtutem evacuandam esse non obscura cognitio est, et hunc aeris principem et spiritalis nequitiae potestatem aeterno interitui tradendum, secundum illud: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Evacuatio autem non idem est, quod subjectio. Nam evacuare adversantem potestatem, hoc est jus potestatis auferre ne maneat, et per potestatis evacuationem, regni est abolere dominatum. De quo et Dominus testatus est dicens, Regnum meum non est de hoc saeculo (Joan. XVIII, 36): hunc eumdem regni istius potentem mundi principem ante testatus, cujus potestas desinet regni sui evacuata dominatu (Joan. XVI, 21). Subjectio vero, quae et obedientiae et fidei est, eadem vel concessionis vel demutationis demonstratio est.
33 Quatenus quod Christus sibi subjecit, subjecerit ei Pater. — Evacuatis itaque magistratibus, subjicientur inimici ejus. Ita autem subjicientur, ut ipse sibi subjiciat. Ita vero subjiciet, ut ei subjiciat Deus. Anne ignoravit Apostolus dicti evangelici virtutem, cum ait: Nemo venit ad me, nisi pater meus adducat illum ad me (Joan. VI, 41); cum tamen scriptum sit: Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6)? ut nunc ipse sibi inimicos subjicit, et tamen Deus ei subjecit; omne per hoc opus ejus, Dei in eo esse opus testans. Et cum non nisi per eum eundum ad Patrem sit; ad eum tamen, nisi Pater adduxerit, non venitur. Nam dum filius Dei intelligitur, paternae in eo naturae veritas discitur. Atque ita et cognito Filio Deus pater advocat, et credito Filio Pater suscipit: quia significatio et cognitio Patris in Filio sit per significationem in se Dei patris, religiosos nos in eum paterna religione perferentis. Adducit ergo ita Pater, dum quod principale est pater creditur. Ad Patrem autem nemo vadit nisi per Filium: quia cessante in nobis fide Filii, ignorabilis Pater est, non adituris ad paternam religionem, nisi prius Filii veneratione suscepta. Atque ita Filio cognito, ad vitae nos aeternitatem Pater adducit et suscipit: et utrumque per Filium est, dum praedicatione per eum Patris, et perducit ad eum Pater, et ad Patrem ipse deducit. Ad absolutiorem itaque dicti praesentis intelligentiam commemoratio sacramenti istius fuit necessaria, ut per Filium esset, quod Pater nos et adducit et suscipit: et per hoc intelligeremus, quatenus quod ipse sibi subjecit, Deus ei subjecit. Dei scilicet in eo natura per nativitatem manente, et ea quae ipse agit agente: dum ita agit, ut ea Deus agat; et tamen ipse ea, quae Deus egerit, agat: ita tamen, ut in eo quod ipse agit, filius Dei agere intelligatur; in eo vero quod Deus agit, paternae in eo naturae ut in filio proprietas sentiatur exsistere.
34 Qui inimici Christo sint subjiciendi. — Evacuatis itaque magistratibus et potestatibus, subjicientur ei sub pedibus inimici ejus. Et quos inimicos intelligi oporteat, idem Apostolus docuit, dicens: Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem dilecti propter patres (Rom. XI, 28). Hos ergo inimicos crucis Christi meminimus: sed quia diecti propter patres sunt, scimus eos subjectioni reservatos, secundum quod dictum est: Non enim volo vos ignorare, fratres, sacramentum hoc, ut non sitis vobis sapientes: quoniam ex parte obtusio facta est in Israel, quoad usque plenitudo nationum intret; et sic omnis Israel liberabitur, sicut scriptum est (Esai. LIX, et seqq.), Et veniet a Sion, qui liberet, et avertat impietates ab Jacob, et hoc illis a me testamentum est, cum abstulero iniquitates eorum (Ibid. 25 et seqq). Inimici ergo subjicientur sub pedibus ejus.
35 Subjiciuntur, quatenus gloriae Christi conformes. — Sed subjectionem illam quid consequatur, intelligendum est, nempe illud, Novissime devicta est ab eo mors (I Cor. XV, 26). Devictio autem mortis nihil aliud quam resurrectio ex mortuis est: cum interitus corruptione cessante, vivae jam coelestisque naturae constituatur aeternitas, secundum quod dictum est: Oportet enim corruptivum istud induere incorruptionem, et mortale istud induere immortalitatem. Cum autem mortale istud induerit immortalitatem, tunc fiet verbum quod scriptum est: Absorpta est mors in contentione. Ubi est mors aculeus tuus? Ubi est mors contentio tua? (Ibid. 53). In subjectione itaque inimicorum mors vincitur: et morte victa, immortalitatis vita succedit. Quae autem subjectionis perfecta illa post fidei subjectionem proprietas sit, idem Apostolus testatus est, cum ait, Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae; secundum efficaciae suae opera, qua possit subjicere sibi amnia (Philipp. III, 24). Subjectio itaque etiam ea est, quae est ex natura in naturam concessio: dum a se secundum quod est desinens, ei subjicitur, cujus concedit in formam. Desinit autem, non ut non sit, sed ut proficiat: fitque ex demutatione subditus, in speciem suscepti alterius generis transeundo.
36 Filii subjectio, gloriae paternae consortium. — Denique ut sacramenti hujus esset ratio absoluta, post novissime devictam mortem, tum ait: Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, absque eo qui subjecit ei omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I. Cor. XV, et seqq.). Primus igitur sacramenti gradus est, subjecta esse ei omnia; et tunc ipsum subjectum fieri subjicienti sibi omnia: ut quemadmodum nos gloriae regnantis corporis sui subdimur, eodem rursum sacramento ipse regnans in gloria corporis subjicienti sibi universa subdatur. Subdimur autem gloriae corporis sui, ut in ea simus claritate, qua regnat in corpore: quia corpori ejus conformes erimus.
37 Corporis Christi gloria. — Et quidem gloriam regnantis nunc corporis sui Evangelica non tacent. Ita enim scribitur, Domino dicente: Amen dico vobis, quoniam sunt aliqui de adstantibus istis, qui non gustabunt mortem, donec videant filium hominis venientem in regno suo (Matth. XVI, 28). Et factum est post dies sex, assumpsit Jesus Petrum et Jacobum et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum, et transfiguratus est Jesus ante eos, et resplenduit facies ejus ut sol, vestimenta autem ejus facta sunt sicut nix (Matth. XVII, et 2). Gloria itaque venientis in regnum corporis Apostolis demonstrata est: Nam in habitu Dominus gloriosae transformationis suae constitit, regnantis corporis sui claritate patefacta.
38 Consortium illius nobis promissum. — Et hujus quidem gloriae suae consortium Apostolis pollicens, ait: Sic erit in consummatione saeculi. Mittet filius hominis angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala et qui faciunt iniquitatem, et mittet eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno patris eorum: qui habet aures audiendi, audiat (Matth. XIII, et seqq.). Numquid non omnibus naturales corporalesque aures ad dictorum audientiam patent, ut ad audiendum dominica admonitione fuerit necessarium? Sed sacramenti scientiam Dominus insinuans, auditionem doctrinae fidelis exegit. In consummatione itaque saeculi de regno ejus scandala auferuntur. Habemus ergo regnantem Dominum secundum corporis claritatem, quo usque scandala auferantur. Habemus rursum conformes nos gloriae corporis sui in regno Patris, tamquam in solis claritate fulgentes: in qua habitum regni sui Apostolis in monte transformatus ostendit.
39 Gloriam impertiens, tradit nos regnum Deo sine regni sui damno. Regnum traditum, nos. Tradens Christus, et hoc quatenus homo. — Tradet ergo regnum Deo patri: non ita, tamquam tradens potestate concedat, sed quod nos conformes gloriae corporis sui facti regnum Dei erimus. Non enim ait: Tradet suum regnum; sed Tradet regnum (I Cor. XV, 24), effectos nos per glorificationem corporis sui regnum Deo traditurus. Nos itaque tradet in regnum, secundum hoc in Evangeliis dictum: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). Fulgebunt ergo justi ut sol in regno patris eorum. Tradet enim Filius Deo regnum eos, quos vocavit in regnum, quibus et beatitudinem sacramenti hujus spopondit dicens: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Regnans itaque avertet scandala, et tunc justi in regno Patris tamquam sol fulgebunt. Tradet autem Deo patri regnum: et tunc quos regnum Deo tradiderit, Deum videbunt. Et quod regnum, ipse testatus est dicens ad Apostolos: In vobis enim est regnum Dei (Luc XVII, 21). Regnans itaque regnum tradet. Et si quis quaerat quis iste sit tradens regnum, audiet: Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium; quoniam per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum (I Cor. XV, 21). Omnis enim hic nunc praesentis quaestionis sermo de sacramento corporis est, quia Christus primitiae ex mortuis est. Quo autem Christus mysterio ex mortuis resurrexit, Apostolo dicente noscamus: Memento Christum a mortuis resurrexisse, de semine David (II Tim. II, 8): mortem itaque et resurrectionem ex ea tantum docens dispensatione esse, qua caro est.
40 Subjectionis Christi causa, ut sit Deus omnia in omnibus. Qui id fiat. — Regnat autem in hoc eodem glorioso jam suo corpore, donec evacuatis magistratibus, et morte devicta subjiciat sibi inimicos. Et quidem ab Apostolo servatus hic modus est, ut magistratibus et potestatibus evacuatio, inimicis vero subjectio deputaretur. Quibus subjectis, subjicietur subjicienti sibi omnia, Dominus scilicet, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 28), naturae assumpti corporis nostri natura paternae divinitatis invecta. Per id enim erit omnia in omnibus Deus, quia secundum dispensationem ex Deo et homine hominum Deique Mediator, habens in se ex dispensatione quod carnis est, adepturus in omnibus ex subjectione quod Dei est, ne ex parte Deus sit, sed Deus totus. Non alia itaque subjectionis causa est, quam ut omnia in omnibus Deus sit, nulla ex parte terreni in eo corporis residente natura, ut ante in se duos continens, nunc Deus tantum sit; non abjecto corpore, sed ex subjectione translato; neque per defectionem abolito, sed ex clarificatione mutato; acquirens sibi Deo potius hominem, quam Deum per hominem amittens. Subjectus vero ob id, non ut non sit, sed ut omnia in omnibus Deus sit; habens in sacramento subjectionis esse ac manere quod non est, non habens in defectione ita se carere, ne non sit.
41 Praedicta ex Evangeliis confirmantur. — Et quamquam ad intelligentiae hujus religiosam securitatem sufficiat nobis apostolica auctoritas, subjiciendum esse in tempore et per dispensationem Dominum Jesum Christum primitias dormientium, ut sit Deus omnia in omnibus: per quod non divinitatis infirmitas est, sed assumptionis profectus, dum homo et Deus, jam Deus totum est: tamen ne forte, quia et clarificatum in corpore dum in eo regnat, et postea subjiciendum ut Deus omnia in omnibus sit credimus, non etiam ex Evangeliis praesumpsisse existimemur; fidei nostrae testimonium non solum apostolicorum, sed etiam dominicorum dictorum professione est adstruendum; ut quod loquente Paulo Christus locutus est, id ante Paulum Christus ipse sit jam locutus.
42 De filii hominis gloria. — Dispensationem itaque gloriae hujus Apostolis suis absoluta verborum significatione demonstrans ait: Nunc glorificatus est filius hominis, et Deus glorificatus est in eo. Si Deus glorificatus est in eo, et Deus glorificavit eum in se, et Deus protinus glorificavit eum (Joan. XIII, et 32). Habemus primum gloriam filii hominis, deinde in filio hominis Dei gloriam, in eo quod dictum est: Nunc honorificatus est filius hominis, et Deus honorificatus est in eo. Hoc enim primum spectat ad corporis gloriam, quae ex naturae divinae consociatione gloriam mutuaretur. Succedit deinde gloriae plenioris profectus, ex incremento indultae jam corpori gloriae capessendus: Si Deus honorificatus est in eo, et Deus honorificavit eum in se, et Deus protinus honorificavit eum (Joan., XIII. 32). Per hoc enim glorificavit eum Deus in se, quia jam in eo glorificatus sit Deus. Nam quod Deus in eo glorificatus est, ad corporis gloriam spectat, per quam Dei gloria intellecta per corpus est, gloria Dei per gloriam filii hominis intelligenda. Quod vero quia glorificatus in eo Deus est, et ideo glorificavit eum Deus in se; per incrementum glorificati in eo Dei, glorificavit eum in se Deus, ut quia jam regnat in gloria, quae ex Dei gloria est, ipse exinde in Dei gloriam transeat. In se enim eum Deus glorificavit, id est, in ea natura qua Deus est quod est: ut sit Deus omnia in omnibus, toto jam in Deum ex ea qua homo est dispensatione mansuro. Nec sane de tempore tacuit dicens: Et Deus glorificavit eum in se, et Deus protinus glorificavit eum (Ibidem): ut quia prodeunte ad proditionem Juda gloriam, quae sibi post passionem consecutura resurrectione futura esset, significasset in praesens; eam, qua in se eum Deus glorificaturus esset, in posterum reservaret; Dei in eo gloria per virtutem resurrectionis ostensa, ipso vero in Dei gloriam, id est, in Deum omnia in omnibus ex subjectionis dispensatione mansuro.
43 Subjectionem prave intelligentes coercentur. — Et in eo quidem quanta furoris haeretici stultitia est, desperare id Deo, quod humanis suis spebus blandiatur; ut quod in homine Deus potens sit, id in se ipso efficiendo infirmus sit? Nec sermo istud, nec sensus rationis capax loquitur, ut naturali quadam necessitate ad consulendum nobis obnoxius Deus, sibi nihil afferre beatitudinis possit: non quod profectu egeat, qui imperturbatae naturae virtutisque sit, sed quia per dispensationem et sacramentum magnae pietatis, qui Deus est, et homo est, impotens sibi sit hoc se totum praestare, quod Deus est; cum nobis non ambigue indulturus sit id quoque nos esse, quod non sumus. Vitae enim humanae atque mortis finis est resurrectio: et certissimum militiae nostrae stipendium est incorrupta aeternitas, non ad poenae perseverantiam manens, sed ad perpetuae gloriae fructum jucunditatemque non desinens. Cum igitur haec nostra terrenorum corporum origo in habitum naturae potioris excedat, et conformis gloriae dominici corporis fiat; Deus in forma servi repertus, licet jam glorificatus in corpore sit secundum quod in forma servi est, tamen conformis Deo non erit; ut qui nobis formam glorificati corporis sui tribuet, ipse corpori suo nihil ultra possit quam nobis ac sibi sit in commune praestare? Hoc enim quod dictum est: Tunc subjectus erit illi, qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor., XV, 28); plerique haereticorum ita affirmant: ut idcirco subjiciendus sit Deo patri Filius, ut Pater per subjectionem Filii Deus sit omnia in omnibus; tamquam et adhuc perfectio Deo desit, quam per filii subjectionem sit adepturus: absolutae itaque ac beatae divinitatis inops intelligendus, si Deus esse omnia in omnibus per provectionem temporum consequetur.
44 Deo pleno nil deest, nil accedit. — Ac mihi quidem Deum sola veneratione intelligenti, non minus his respondere impium videtur, quam adesse; et de natura, quae humani sensus conceptionem excedat, verbis quorum adhuc significatio angustior quam intelligentia sit, enuntiare se posse confidere ac primum ambigere, desitne quid Deo, an plenus ipse sit, vel pleno jam pleniorem esse reliquum sit. Quod si Deus, cui non aliunde est quod Deus semper est, profectum habeat, ut plus sit aliquando; non potest tamen ad id pervenire, ne sibi nihil desit: quia cui naturae profectus est reliquus, numquam intelligitur sine aliquo incremento residuo profecisse; dum natura ad profectum spectans, proficiens licet semper, semper tamen pateat ad profectum. Quod autem in plenitudine perfecta manet, semperque est, non sibi reliquit ut plenius sit: quia accessionem plenitudinis plenioris perfecta plenitudo non capiat. Et haec quidem de Deo ita opinandi piae intelligentiae species est, Deo nihil deesse, plenumque esse.
45 In cogitandis Dei rebus Apostoli exemplum. — Caeterum non ignorat Apostolus, cujusmodi de Deo confessionis voce testandum sit, dicens: O profundum divitiarum et sapientiae et scientiae Dei! quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis prior dedit, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria in saecula saeculorum. (Rom., XI, 33, etc.) Non circumscribitur Deus mente terrena (V. lib. IV, n. 14), neque hoc sapientiae suae profundum sensu intelligentiae penetrantis attingitur, nec judicia constitutionum suarum perscrutantium ingenio apprehenduntur, nec viae cognitionis ejus investigabiles se consectantium studiis derelinquunt. In comprehensum profundum demersa ejus omnia sunt, nihilque de rebus ejus reperietur, nihil consectabitur. Sensum enim ejus nemo cognovit: et consilio non eguit externo. De nobis autem nunc omnis hic sermo est, non etiam de eo, per quem omnia sunt, qui est magni consilii Angelus (Esai., IX, 6), qui et ait: Nemo novit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth., XI, 25). Sed adversum imbecillas mentes nostras, et se ad definiendae circumscribendaeque naturae divinae demergentes profundum, confessione apostolicae protestationis utendum est: ne temeraria opinio aliquid sibi de Deo, praeter quam docetur, usurpet.
46 Quae in humanum cadant intellectum. — Communis autem haec naturalium causarum intelligentia est, nihil in sensum cadere, nisi quod sensui subjacet, ut aut res aliqua proposita oculis, aut opus quodque ipso sensu nostro ac mente posterius: quorum unum, quod aut attrectatur aut cernitur, concedit intra opinionis nostrae sententiam, ipso tactu visuque moderandum; aliud vero, quod fit in tempore, et quodam juniore a nobis aut gignitur aut constituitur exordio, quia sensum intelligentiae non praevenit, judicio quoque sensus dijudicantis obnoxium est. Non enim aut aspectus noster invisibilia dijudicat, qui non nisi tantum conspecta discernat: aut mens nostra se in id, quo non extitit, tempus exstendet, et antiquiora ortu suo pervestigabit, cum non nisi earum rerum tantum opinioei, quarum ipse sit senior, relinquatur: quae plerumque ipsa per necessitatem naturalis suae infirmitatis incerta, absolutam scientiam in causarum cognitione non teneat; nedum modo earum, quae ante se sint aeterna ratione, sensu ultra nativitatem suam redeunte percipiat.
47 Deus imperscrutabile profundum. Nullus eget. — Et idcirco Apostolus, quia numquam nisi ea in cognitionem caderent, quae sensui posteriora succederent, commemorato sapientiae Dei profundo, et inexscrutabilium judiciorum infinitate, et investigabilium viarum secreto, et incogniti sensus ignoratione, et consilii non communicati inintelligentia, subjecit: Quis enim prior dedit, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom., XXI, et 36). Deus, qui semper est, non subjectus est modo, neque ab anteriore sui aliquo motu mentis aut intelligentiae praevenitur. Et idcirco investigabile et imperscrutabile ipse totus profundum est. Totus autem ita, ut non per hoc definitus in modum sit, sed intellectus sit in immenso: quia a nemine quod est sumpsit, nec prior ei dedit aliquis, ut retribui officium danti oporteat. Ex ipso enim et per ipsum et in ipso omnia sunt. Non eget ex se et per se et intra se manentibus; nec qui origo, nec qui opifex est, nec qui continens est,et internis externus, et effectis conditor: et suorum ipse egens numquam est. Nihil ante est, nihil aliunde, nihil extra se est. Quo igitur caret plenitudinis profectu, ut per tempus adhuc Deus omnia in omnibus sit? Vel unde sumet, extra quem nihil est? nihil autem ita, ut semper ipse sit. Et qui ipse semper est, et extra quem nihil est, quo incremento explendus est, vel quo augmento demutandus est, dicens: Ego sum, et non demutor (Malac., III, 6): cum non relinquatur vel ad demutationem locus, vel ad profectum causa, vel ad aeternitatem anterius, vel ad Deum aliud praeter quam Deus ipse est? Non ergo per subjectionem Filii Deus erit omnia in omnibus: neque per causam consummabitur, ex quo et per quem et intra quem omnis causa consistat. Manet itaque ut est semper Deus, nec profectu eget qui ad id quod est, ex se ac sibi semper est.
48 Filius indemutabilis. Exinaniens se non est demulatus. Deum esse omnia in omnibus profectus noster est. — Sed ne in unigenitum quidem Deum demutandae naturae cadit necessitas. Deus enim est, quod plenae ac perfectae divinitatis est nomen. Nam ut superius docuimus, et repetitae gloriae significatio, et subjectionis causa est, ut sit Deus omnia in omnibus; esse autem Deum omnia in omnibus, sacramentum est, non necessitas. In forma enim Dei manens formam servi assumpsit, non demutatus, sed se ipsum exinaniens, et intra se latens, et intra suam ipse vacuefactus potestatem: dum se usque ad formam temperat habitus humani, ne potentem immensamque naturam assumptae humilitatis non ferret infirmitas; sed in tantum se virtus incircumscripta moderaretur, in quantum oporteret eam usque ad patientiam connexi sibi corporis obedire. Quod autem se ipsum intra se vacuefaciens continuit, detrimentum non attulit potestati; cum intra hanc exinanientis se humilitatem, virtute tamen omnis exinanitae intra se usus sit potestatis. 49. Quod itaque Deus erit omnia in omnibus, assumptionis nostrae profectus est. Qui enim, cum esset in forma Dei, repertus est in forma servi, rursum confitendus est in gloria Dei patris: ut non ambigue in ejus forma manens intelligatur, in cujus erit gloria confitendus. Dispensatio itaque tantum est, non demutatio: in eo enim est, in quo erat. Sed cum medium est quod esse coepit, id est, homo natus; totum ei naturae, quae antea Deus non fuit, acquiritur, cum Deus esse omnia in omnibus post sacramentum dispensationis ostenditur. Nostra haec itaque lucra sunt, et nostri profectus, nos scilicet conformes efficiendi gloriae corporis Dei. Caeterum unigenitus Deus, licet et homo natus sit, non tamen aliud quam Deus omnia in omnibus est. Subjectio enim illa corporis, per quam quod carnale ei est, in naturam spiritus devoratur, esse Deum omnia in omnibus eum, qui praeter Deum et homo est, constituet: noster autem ille homo in id proficit. Caeterum nos in hominis nostri conformem gloriam proficiemus, et in agnitionem Dei renovati, ad Creatoris imaginem reformabimur, secundum Apostoli dictum: Exuti veterem hominem cum actibus suis, et induti novum eum, qui innovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss. III, et 10). Consummatur itaque homo imago Dei. Namque conformis effectus gloriae corporis Dei, in imaginem Creatoris excedit, secundum dispositam primi hominis figurationem. Et post peccatum veteremque hominem, in agnitionem Dei novus homo factus, constitutionis suae obtinet perfectionem, agnoscens Deum suum, et per id imago ejus: et per religionem proficiens ad aeternitatem, et per aeternitatem Creatoris sui imago mansurus.
Liber XII
Adversus solemnia haereticorum effata, Non fuit antequam nasceretur, et, De non exstantibus factus est, aeternam divinamque Christi nativitatem tuetur. Et illis quidem volentibus creaturam eum esse, quia de se Sapientiae nomine dixerit, Dominus creavit me, resistit Hilarius; 1o quia colitur Christus, cum vetitus sit cultus creaturae; 2o quia cuncta per eum condita sunt, et proprium ei Creatoris est nomen; 3o quia in eum non cadit ut speret, ut serviat, ut non sponte subjectus sit, ut liberandus sit: quibus obnoxia est, secundum Apostolum, omnis creatura; 4o quia cum forma Dei sit natura Dei, si Christus in forma Dei manens creatura est, erit quoque Pater creatura; 5o quia Patri et Filio aequalis honor est deferendus; 6o quia Pater uteri nomine illum e propria substantia sese genuisse significat: postremo quia nusquam eum Pater nisi proprium Filium appellat, nec ille Deum nisi proprium Patrem. Contra alii Filii significantur facti, non nati; nec usquam proprietatis nomine donantur. Ubi enim ait Deus, Filios genui, non addit meos. Ita vero dicit, Filius meus primogenitus Israel, ut meus in primogenitum, non in Filium cadat. Deinde aeternitatem attingit nativitatis Christi, a caeterarum rerum origine eo differentis, quod illae per causam quae ex nihilo sit, et post tempus quo non fuerint, fiant; ipse vero cum ex eo sit qui est, neque non aliquando, neque ex causa nihilo umquam obnoxia fuerit. Objectantibus, Si natus est, aliquando non fuit; non enim fuit antequam nasceretur: Respondet, Filium ab aeterno Patre natum, perinde aeternum esse. Ad id quod reponunt, Omne quod natum est, non fuit; quia in id natum est ut esset: hoc de rebus humanis concedit, negat de divinis, in quibus ut semper est Pater, ita et semper est Filius: cujus nativitas cum ante tempora aeterna sit, nec tempori subjacet, nec nostro sensui. Instant: Si non percipitur non fuisse antequam natus, sentiendus est natus esse qui erat. Quibus responsio est, eum qui natus praedicatur, non percipi prius fuisse; sicut nec intelligi aliquando non fuisse, qui semper natus sentitur. Neque efficacius Deum non semper patrem fuisse confingunt; si quidem ex Salomonis, David et Pauli verbis non ambigua est Filii aeternitas. Hanc ita evidenter demonstrat Sapientia, cum non modo se ante saecula fundatam, sed et aeternae rerum praeparationi adfuisse, et perinde aeternis coaeternam esse declarat: ut Christum ante Mariam exstitisse Judaeus hinc convinci facile possit. Moveret forte quod creatam se dicat, nisi se doceret et genitam. Neque vero idipsum duobus verbis significasse existimanda est, quae creatam se per causam, ante causam autem genitam profitetur. Ita etiam dum Patrem mundi fabricatorem esse docet, impium illum sensum enecat, quo ipsam in opera creatam ita interpretantur, ut saeculi efficiendi causa Christus primum effectus sit: cum non nativitatis, sed dispensationis suae respectu Christus dictus sit in opera creatus; quam quidem dispensationem ab initio saeculi obierit, dum per assumptam variae creationis speciem Adae, Cain, Abel, Noe, Agar, Abrahae, Moysi, Jacob aliisque Patribus se conspicabilem praebuit. Hic attingitur, neque rejicitur ut impia, sed ut indocta, quorumdam interpretatio, qui aeternam quoque nativitatem ibi creatum ea fere ratione dici putant, qua Christum ex Maria vere natum, factum tamen Paulus praedicarit: ut nimirum omnis in generatione illius passionis opinio amoveatur. Tandem Hilarius confessione fidei suae de Patre, Filio et Spiritu Sancto librum hunc ac totum opus absolvit. 1. 409 Ipsa haereticorum objecta ducunt ad veritatem. — Tendimus tandem, jam sancto Spiritu prosequente, ad tutum securae fidei tranquillumque portum. Atque ita ut multo mari ventoque jactatis accidere saepissime solet, ut cum eos circa oras portuum impediti et graves fluctus nonnumquam morentur, ad ultimum in notam sibi fidamque stationem ipse ille ingentis terribilisque undae aestus impellat. Quod nobis, ut spero, duodecimo hoc adversum haereticam tempestatem nitentibus libro continget: ut cum in eo gravissimae impietatis fluctui communitam puppim damus, ipse ille nos fluctus ad optatae quietis sinum devehat. Omnibus enim incerto doctrinae vento circumactis, hinc metus, hinc periculum, hinc etiam saepe naufragium est, quia unigenitus Deus sub prophetica auctoritate creatura esse defenditur: ut in eo non sit nativitas, sed creatio, quia ex persona Sapientiae dictum est, Dominus creavit me initium viarum suarum (Prov. VIII, 22). Hic hiemis eorum maximus fluctus est, haec tortuosi turbinis gravis unda est: quae excepta a nobis, et securo navigio infracta, usque ad ipsum nos tutissimum portum optati littoris prosequitur.
2 Certa de Filio fidei veritas. — Non incertis autem neque otiosis, nautarum modo, nitimur spebus: quos interdum votis magis quam fiducia navigantes, vagi instabilesque venti aut deserunt, aut depellunt. Caeterum nobis adest inseparabilis fidei Spiritus dono unigeniti Dei permanens, et nos indemutabili cursu ad tranquilla deducens: Non enim Dominum Christum creaturam, quia neque ipse est; neque facturam, quia facturarum omnium ipse est Dominus: sed Deum novimus, Deum Dei patris propriam generationem. Nos quidem omnes, secundum bonitatis dignationem, dicti assumptique sumus Dei filii; sed ille verus unus patri Deo filius, et vera atque absoluta, manens tantum in cognitione utriusque, nativitas. Nostra vero tantum haec sola religio est, Filium confiteri non adoptivum, sed natum; neque electum, sed generatum. Non enim aut factum, aut non natum praedicamus: quia neque Creatorem creaturis comparamus, neque nativitatem sine generatione mentimur. Non per se est, qui per nativitatem est. Neque non natus est, qui filius est. Neque qui filius est, aliter potest quam nascendo esse quod filius est.
3 Apud Arianos pugnat secum propheticus et evangelicus Spiritus. — Nemini autem dubium est, contrarias semper obnitentesque impietatis causas esse causis religionum: neque posse id pie suscipi, quod impie susceptum esse decernitur: ut aut hi nunc novi apostolicae fidei emendatores evangelicum et propheticum Spiritum in lites dividant, et in jurgia partiantur; aut hi aliter prophetaverint, et hi aliter praedicaverint: quia Salomon ad creaturae nos venerationem vocet, Paulus vero servientes creaturae coarguat. Quae utique non videntur sibi secundum impietatis intelligentiam convenire (Gal. I, 15,) ut Apostolus, et per legem edoctus, et per praefinitionem segregatus, (II Cor. XIII, 3), et per loquentem in se Christum loquens, prophetiam aut ignoraverit aut non ignoratam dissolverit: et nescierit creaturam Christum, quem creatorem nuncupaverit; et vetuerit creaturae religionem, qui soli Creatori serviendum monuerit dicens: Qui immutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturae praeterito Creatore, qui est benedictus in saecula saeculorum (Rom. I, 25).
4 Christus proprie creator nuncupatur. — Parumne arguit hanc falsiloquii impietatem, loquens in Paulo Christus Deus? Parumne demutatae veritatis mendacium damnat? Per Dominum enim Christum creata omnia sunt: et idcirco ei proprium nomen est ut creator sit. Non cadit in eum efficientiae suae et natura et nuncupatio. Testis nobis est Melchisedech, creatorem coeli atque terrae Deum ita praedicans: Benedictus Abraham Deo summo, qui creavit coelum et terram (Gen. XIV, 19). Testis est et Osee propheta dicens: Firmans coelum, et creans terram ego Dominus Deus tuus, cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Osee, XIII, 4). Testis et Petrus ita scribens: Quasi fideli creatori commendantes animas vestras (I Pet. IV, 19). Quid operis nomen opifici imponimus? Quid nostris Deum cognominamus? Creator noster est, creator omnis militiae coelestis est. 5. Christus nequit dici creatura — Haec cum ad Filium, per quem facta sunt omnia, apostolica atque evangelica fide intelligenda referantur; quomodo his ipsis quae gessit aequabitur, et in ea erit naturae nuncupatione, qua cuncta sunt? Primum quidem humanae intelligentiae sensus haec respuit, ut creator creatura sit; quia creatio per creatorem est. Qui si creatura sit; et corruptioni subditus est, et expectationi obnoxius est, et servituti subjectus est. Ait enim idem beatus apostolus Paulus: Etenim longinqua exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, sed propter eum qui subdidit eam in spe. Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem claritatis filiorum Dei (Rom. VIII, etc.). Si igitur Christus creatura est, necesse est sub spe longinquae exspectationis incertus sit, et longa ejus exspectatio nostra potius exspectet, et expectans ea vanitati subjectus sit, et per necessitatis subjectionem non sponte subjectus sit. Subjectus autem non sponte cum sit, necesse est et servus sit; servus autem cum sit, maneat etiam in corruptione naturae. Haec enim omnia creaturae propria esse Apostolus docet: a quibus per longinquam exspectationem liberanda, secundum humanam gloriam clarescet. Et o imprudentem de Deo atque impiam professionem, his eum per creaturae contumeliam ludibriis deputare, ut speret, ut serviat, ut coactus sit, ut cognitus sit, ut liberandus sit in nostra, non in sua, cum de suis nos ad aliquid provehamur.
6 Si creatura est, creatura pariter est Pater: quia Filio natura est Patris. Exinanitio Verbi est abolitio. — Sed impietas nostra cum ingenti perfidiae incremento per hanc illicitae vocis audaciam procedit: ut quia Filius creatura sit, Pater quoque non differat a creatura. Christus enim in forma Dei manens, formam servi accepit: et qui in forma Dei est, si creatura est, Deus non aberit a creatura, quia in forma Dei sit creatura. Esse autem in forma Dei, non alia intelligentia est, quam in Dei manere natura: per quod et Deus creatura est, quia in natura ejus sit creatura. Qui autem in forma Dei erat, Deo se aequalem esse non rapuit; quia ex Dei aequalitate, id est, ex forma ejus in servi formam decederet (V. lib. IX, n. 14). Decedere autem ex Deo in hominem, nisi se ex Dei forma Deus evacuans, non potuit. Evacuans autem se non abolitus est, ne esset; cum esset aliud quam fuisset. Neque enim defecit ex sese, qui se evacuavit in sese: cum virtutis potestas etiam in evacuandi se potestate permaneat; et in formam servi transisse, non sit naturam Dei perdidisse, cum formam Dei evacuasse nihil aliud quam virtus divinae sit potestatis.
7 Filio debetur honor aequalis Patri. — Adeo autem in forma Dei esse, nihil aliud est quam aequalem Deo esse: ut aequalitas honoris Domino Jesu Christo, qui in forma Dei est, debeatur, ipso dicente: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23). Numquam diversitas rerum, nisi et in honore diverso est. Res enim eaedem venerationis ejusdem sunt: quia aut summus honor indigne inferioribus deferetur, aut cum contumelia superiorum inferiora his aequabuntur in honore. Filius autem si ut creatio potius quam nativitas sit, per venerationem exaequabitur Patri; nulla nobis religio honoris ad Patrem est, cum tanta nobis ejus veneratio imposita sit, quanta est creaturae: sed quia Deo patri in eo, quod ex eo Deus est natus, aequalis est; est etiam aequalis in honore. Filius enim est, non creatura.
8 Deus partibus carens ex utero dicitur genuisse, quia ex se. Filium de nihilo volentibus non suppetit loci dicti sensus. — Et haec de illo praeclara vox Patris est, Ex utero ante luciferum genui te. Non praejudicatur autem Deo, ut saepe jam diximus, per infirmitatem nostrae intelligentiae; ut per id, quod ex utero genuisse se dixit (Psal. CIX, 5), ex partibus internis externisque per membra coeuntibus, tamquam corporalium causarum originibus consistat: cum extra naturalium necessitatum causam liber atque absolutus, naturae totius dominus manens, proprietatem nativitatis Unigeniti sui ex indemutabilis naturae suae virtute significet. Ex spiritu enim spiritus nascens, licet de proprietate spiritus, per quam et ipse spiritus est, nascatur: non tamen alia ei praeter quam perfectarum atque indemutabilium causarum ad id quod nascitur causa est. Et ex causa licet perfecta atque indemutabili nascens, necesse est ex causa in causae ipsius proprietate nascatur. Proprietas autem humanarum necessitatum intra causas uteri continetur. Sed Deo non ex partibus perfecto, sed indemutabili per spiritum, quia Deus spiritus est (Joan. IV, 24), non est internarum causarum naturalis necessitas. Sed quia nobis spiritus de spiritu nativitatem praedicabat, sensum nostrum causarum nostrarum instituit exemplo; non in exemplum nativitatis, sed ad intelligentiam generationis; ut exemplum illud non ad necessitatem proficiat, sed ad sensum. Si igitur creatio est unigenitus Deus: et quid sibi vult significatio intelligentiae, quae per consuetudinem nativitatis humanae intelligentiam divinae generationis ostendit?
9 Per membra nostri corporis significantur operationes Dei. — Plerumque enim per haec nostrorum corporum membra, operationum suarum nobis Deus momenta significans, sensum nostrum usu intelligentiae communis edocuit, cum ait: Cujus manus creaverunt omnem militiam coeli (Oseae, XIII, 4); vel iterum, Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16); vel rursum, Inveni David filium Jesse virum secundum cor meum (Act. XIII, 22). Cum enim et voluntas significetur in corde, per quam David morum probitate complacuit, et cognitio universitatis qua extra scientiam Dei nihil sit, sub oculorum vocabulo enuntietur, et operum efficientia, quia nihil non ex Deo sit, per nomen manuum intelligatur: volens et providens et agens Deus cuncta, sub significatione causarum corporalium intelligendus sine ministerio corporali, quomodo jam in eo, quod ex utero genuit, non per causam corporalem humanae originis; intelligendae etiam spiritalis nativitatis sensus affertur; cum per caeteras membrorum significationes, caeterarum quoque in Deo efficientiarum demonstretur effectus?
10 Dictum est EX UTERO ad verae nativitatis ostensionem. — Quia ergo proponitur cor ad voluntatem, oculi ad visum, manus ad effectum, cum tamen ultra partium infectam comparationem Deus et velit et provideat et peragat, et haec eadem per cor et oculos et manum enuntietur: nonne significatio, qua ex utero genuit, verae nativitatis ostensio est? non quod ex utero genuerit, sicuti nec per manum agat, nec per oculos videat, nec per cor velit: sed quia per significationem horum vere omnia et agat et videat et velit, ita per significationem uteri, vere ex se genuerit quem genuit, non per causam uteri, sed ad veritatis professionem: sicuti nec per causas corporum aut velit aut videat aut agat, sed utatur his partium nuncupationibus, ut per corporalium ministeria virtus efficientiarum incorporalium sentiatur.
11 Propheta facturam non dicit, quem Deus testatur filium. — Natura igitur humanae consuetudinis non sinit, sed nec Dominicae doctrinae sententia patitur, magistro discipulum praeesse, vel servum imperare domino: quod alterum alteri et per ignorantiam subjaceat, ut ignarus scienti; et per conditionem infirmum sit, ut dominatui servitus. Quae cum ita esse commune judicium sit; cujus nunc nos temeritatis exemplo Deum creaturam, et filium facturam et dicemus et existimabimus: cum nusquam nobis hoc de se et Magister et Dominus servus ac discipulis suis locutus sit, neque nativitatem suam aut creationem aut facturam docuerit? sed et Pater nihil umquam aliud quam filium testatus sit, et Filius nihil aliud quam proprium sibi Deum patrem professus sit? natum utique, non factum aut creatum se asserens, sicuti ait: Omnis qui diligit Patrem, diligit et Filium, qui natus est ex eo (Joan. V, 1).
12 Operi non convenit filii nomen. — Factura autem opera creaturarum sunt, non generationis nativitas. Non enim coelum filius, aut terra filius, aut mundus nativitas est, de quibus dictum est, Omnia per eum facta sunt (Joan. I, 3), et per Prophetam, Opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26): et per eumdem, Opera manuum tuarum non omittas (Psal. CXXXVII, 8). Numquid pictori pictura filius, aut gladius fabro filius aut architecto domus filius? Haec enim opera efficientium sunt; at vero patri solus, qui ex eo nascitur, filius est.
13 Nos Dei filii facti, non nati, ideoque non sui. — Et nos quidem filii Deo, sed per facturam filii. Fuimus enim aliquando filii iracundiae (Ephes. II, 3); sed filii Deo per spiritum adoptionis effecti, et dici id meremur potius quam nascimur. Et quia omne quod fit, ante quam fiat, non fuit; nos cum filii non fuissemus, ad id quod sumus efficimur. Ante enim filii non eramus: sed post quam meruimus hoc sumus. Sumus autem non nati, sed facti; neque generati, sed acquisiti. Acquisivit enim sibi Deus populum (I Pet. II, 9): et per hoc genuit. Genuisse autem Deum filios, numquam cum proprietatis significatione cognoscimus. Non enim ait: Filios meos genui et exaltavi: sed hoc tantum: Filios genui et exaltavi (Esai. I, 2).
14 Objectio quod Israel et proprius dicatur et factus. — Nisi forte in eo quod ait: Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22), quisquam hoc quod primogenitus meus dixit, ad detrahendam Filio proprietatem generationis intelliget; ut quia et de Israel dixerit meus, assumptio factorum filiorum pro nativitatis proprietate usurpata sit? et idcirco non sit nativitati Dei proprium, quod de eo dictum est: Hic est filius meus dilectus (Matth. XVII, 5); cum meus etiam illis proprium esse dicatur, quos non natos esse manifestum est. Non natos autem esse, licet nati esse dicantur, vel ex eo docetur cum dicitur, Populo qui nascetur, quem fecit Dominus (Psal. XXI, 32).
15 Israel non proprius filius, sed proprius primogenitus. Non est proprie filius qui sit cum non fuisset. — Ergo populus Israel nascitur, ut fiat: neque per id quod nasci dicitur, non intelligitur et fieri. Ex adoptione enim est filius, non ex generatione; neque ei proprietas, sed nuncupatio est. Nam licet primogenitus meus de eo scriptum sit; longe tamen multumque differt, Filius meus dilectus, et Filius primogenitus meus. Ubi enim nativitas est, ibi Filius meus dilectus: ubi vero electio ex gentibus est, et adoptio per voluntatem est, ibi Filius primogenitus meus. Hic quod suus est, ad primogenitum est: illic quod suus est, ad filium est. Et in nativitate filius primum suus et sic dilectus; et in electione filius primum primogenitus, et sic postea suus: ut, adoptato ex omnibus populis filio Israel proprium esset, quod primogenitus est; nato vero uni Deo manifestum sit proprium esse, quod filius sit. Non est itaque vera et perfecta nativitas, ubi deputatur magis, quam generatur: quia non ambiguum est eum populum, qui in filium nascatur, et fieri. Quod autem fit cum non fuisset, et per id quod factum est dicitur nasci; non est in eo vera nativitas, quia ante aliud quam natum est fuerit. Et idcirco non fuit antequam nasceretur, id est, antequam fieret: quia qui ex gentibus filius est, gens est ante quam filius: ac per id non vere filius, quia non semper filius. Unigenitus autem Deus neque non fuit aliquando non filius, neque fuit aliquid ante quam filius, neque quidquam aliquid ipse nisi filius. Atque ita qui semper est filius, non reliquit id de se intelligentiae, ne aliquando non fuerit.
16 Rebus humanis commune est aliquando non fuisse et ex nihilo esse. — Et nativitates quidem humanae habent in tempore non fuisse: primum quia omnes ex his omnibus, qui ante non fuerint, nascantur. Nam tametsi unicuique nascentium ex eo sit origo qui fuerit; tamen ipse ille, ex quo nascitur, non fuit ante quam natus est. Dehinc ipse qui natus est, post quam non fuit natus est, tempore ante manente, quam nascitur. Nascens enim hodie, in eo quod hesternum fuit non fuit; et in id quod est, ex eo quod non fuit, coepit, et intra intelligentiam nostram est, hesterno id, quod hodie nascitur, non fuisse. Atque ita nativitas ejus, per quam est, post id quod non fuit manet; quia hodie primum post hesternum tempus esse necesse est, ut ei sit in tempore non fuisse Et haec quidem communia in rerum humanarum origine sunt, ut omnia initium sui, cum antea non fuissent, accipiant: primum quidem, ut docuimus, per tempus, deinde per causam. Et per tempus quidem non ambiguum est, quin ea, quae nunc coeperint, ante non fuerint: per causam vero, quia his non ex causa constet esse quod maneant. Revolve enim omnes originum causas, et intelligentiam in anteriora converte: invenies nihil coepisse per causam, dum omnia per virtutem Dei ad id quod sunt creantur, non etiam nascuntur ex aliquo. Ex quo etiam unicuique generi per successionem ipsam naturale est, ne non fuerit et coeperit, dum et post tempus in tempore est: et cum semper universa post tempus sint, causam sui quoque de antea non exstantibus sumunt, dum ex his nascuntur quae non fuerint: ipso illo primo humani generis parente Adam ex terra, quae ex nihilo est, et post tempus id est, post coelum, terram, diem, solem, lunam et astra formato, qui et originem non habuerit nascendi et coeperit cum non fuisset.
17 Unigenitus neque aliquando non fuit, neque ex nihilo. — Sed unigenito Deo, cui non praeest tempus anterius, non relinquitur ut aliquando non fuerit, quia ipsum illud aliquando jam prius est, deinde non fuisse jam temporis est: et incipiet non post eum tempus esse, sed ipse esse post tempus, cui in eo quod ante quam nascitur non fuit, id ipsum in quo non fuit praeferetur. Deinde qui ex eo qui est natus est, intelligi non potest ex eo quod non fuit natus esse: quia ei is qui est, ad id quod est, causa est; non etiam id quod non est, origo nascendi est. Ergo cui neque in tempore est, ut aliquando non fuerit; neque in patre, id est, auctore est, ut subsistat ex nullis: non reliquit id de se occasionis, ut aut ex nihilo natus sit, aut non fuerit antequam nasceretur.
18 Arianorum contra Filii aeternitatem argutiae. — Non sum autem nescius plerosque eorum, quibus aut per impietatem obtusa mens sacramentum Dei non capit, aut per adversi spiritus dominationem sub specie religionis obtrectandi Deo furor pronus est, affirmare simpliciorum auribus id solere: nos cum semper Filium fuisse dicamus, neque aliquid aliquando fuisse, quod non fuit; sine nativitate eum per id, quod semper fuerit, praedicare: quia humani sensus opinione id quod semper fuit, non patiatur ut natum sit; « nascendi autem causa sit, ut sit quod non erat: esse vero quod non fuit, nihil aliud sub communi sensu esse, quam nasci. » Adjiciant vero haec arguta satis atque auditui placentia: « Si, inquit, natus est, coepit; et cum coepit, non fuit; et cum non fuit, non patitur ut fuerit. » Atque idcirco piae intelligentiae sermonem esse contendant, « Non fuit antequam nasceretur: quia ut esset qui non erat, non qui erat natus est. » Neque eguit nativitate qui erat, cum ad id ut esset qui non erat nasceretur.
19 Quaestionum captiosarum virus. His fides praeferenda. — Ac primum oportuerat homines religiosam divinarum rerum scientiam praeferentes, ubi evangelicae atque apostolicae praedicationis veritas praeferebat, callidae philosophiae tortuosas quaestiones abjicere, et sectari potius fidem quae in Deo est: quia sensum infirmum facile fidei suae praesidio sophisma syllogisticae interrogationis exueret, cum captiosa propositio responsionem simplicem, sibique secundum interrogationem rerum obsecundantem, ad ultimum jam sensus sui interrogatione spoliaret; ut quod professione amisisset, id jam conscientia non teneret. Quid enim tam necessario interrogationi obsecundabit, quam ut cum a nobis quaeratur, Estne aliquid antequam nascitur? In professione nostra sit, non fuisse ante quod nascitur? Neque enim aut in natura aut in necessitate est, ut quod est nascatur: cum nasci quid ob id tantum ut sit, non quia erat, necesse sit. Quod cum concessum fuerit a nobis, quia recte conceditur; exuti fidei conscientia, capti jam impiis atque alienis studiis acquiescimus.
20 Hae non cavendae tantum, sed et confutandae. Fides docta quid praestet indoctae. — Quod providens ante beatus Apostolus Paulus, sicuti frequenter ostendimus, ut caveremus admonuit, dicens: Videte ne quis vos spoliet per philosophiam et inanem deceptionem, secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum, in quo inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, et 9). Cavendum igitur adversum philosophiam est, et humanarum traditionum non tam evitanda sunt studia, quam refutanda. Neque enim his ita concedendum est, quasi vincant potius quam fallant: quia nos Christum Dei virtutem et Dei sapientiam praedicantes, aequum est humanas doctrinas non tam diffugere, quam refellere; et simpliciores, ne ab his spolientur, et obstruere et instruere. Nam cum possit omnia, in ea ipsa omnia sapienter Deus possit, nec virtuti ejus ratio, nec rationi virtus absistat; oportet eos, qui Christum praedicant mundo, irreligiosis mundi imperfectisque doctrinis per scientiam sapientis omnipotentiae contraire, secundum illud beati Apostoli dictum: Nostra enim arma non sunt carnalia, sed potentia Deo, ad destructionem munitionum, rationes destruentia, et omnem altitudinem elevatam adversus cognitionem Dei (II Cor. X, et 5). Fidem non nudam Apostolus atque inopem rationis reliquit: quae quamvis potissima ad salutem sit, tamen nisi per doctrinam instruatur, habebit quidem inter adversa tutum refugiendi recessum, non etiam retinebit constantem obnitendi securitatem; eritque ut infirmibus sunt post fugam castra, non etiam ut castra habentibus adest interrita fortitudo. 420 Contundendae sunt ergo insolentes adversum Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda, nec carnalibus armis, sed spiritalibus; nec terrena doctrina, sed coelesti sapientia: ut quanta rerum divinarum humanarumque discretio est, tanta ultra terrena studia ratio coelestis excedat.
21 Filius etsi natus, semper tamen est, quia de Patre qui semper est. — Cesset itaque sollicitudo perfidiae: neque negare nos, quia ipsa non intelligit, existimet, quod solum a nobis bene et intelligitur et creditur. Nam ipsa sermonum enuntiatione cum natum profitemur, non tamen non natum praedicamus. Neque enim id ipsum est non natum atque nasci: quia illud ab altero, hoc vero a nemine est. Et aliud est sine auctore esse semper aeternum, aliud quod patri, id est, auctori est coaeternum. Ubi enim pater auctor est, ibi et nativitas est; at vero ubi auctor aeternus est, ibi et nativitatis aeternitas est: quia sicut nativitas ab auctore est, ita et ab aeterno auctore aeterna nativitas est. Omne autem, quod semper est, etiam aeternum est. Sed tamen non omne, quod aeternum est, etiam innatum est. Quia quod ab aeterno nascitur, habet aeternum esse quod natum est. Quod autem non natum est, id cum aeternitate non natum est. Quod vero ex aeterno natum est, id si non aeternum natum est, jam non erit et pater auctor aeternus. Si quid igitur ei, qui ab aeterno patre natus est, ex aeternitate defuerit, id ipsum auctori non est ambiguum defuisse: quia quod gignenti est infinitum, infinitum est etiam nascenti. Medium enim quid inter nativitatem Dei filii, et generationem Dei patris, nec ratio nec sensus admittit: quia et in generatione nativitas est, et in nativitate generatio est. Quod utrumque sine intervallo sui est, quia sine utroque nec neutrum est. Quod ergo nisi ex utroque non consistit, id in omnibus nisi utrumque non permanet: quia in aliquo alterum non relinquatur, quod id ipsum alterum in aliquo non possit esse sine altero.
22 Objectio, Quod natum est, non fuit. — Sed inquiet quisquam divini hujus incapax sacramenti, Omne quod natum est, non fuit: quia in id natum est, ut esset.
23 In Filium semper natum non cadit non fuisse. — Et quis igitur ambiget, quin quae in rebus humanis nata sunt, aliquando non fuerint? Sed aliud est ex eo nasci qui non fuit, aliud ex eo natum esse qui semper est. Infantia enim omnis, cum antea non fuisset, coepit ex tempore. Quae rursum in pueritiam excrescens, post etiam adolescentiam coegit in patrem. Et non semper pater est, qui ante in adolescentiam per pueritiam, et in pueritiam per infantiam coeptam profecerit. Ergo qui non semper pater est, non semper et genuit. Ubi autem semper pater est, semper et filius est. Si itaque habes in cogitatione vel sensu Deum, in cujus cognitionis sacramento proprium est quod pater est, non semper patrem esse filii geniti; habes et in intelligentia et in scientia, non semper filium esse qui genitus est. Quod si semper Patri proprium est quod semper est pater; necesse est semper Filio proprium esse quod semper est Filius. Et quomodo in sermonem nostrum atque intelligentiam cadet, ut non fuerit ante quam nasceretur, cui proprium est semper esse quod natus est?
24 Filius ut omnia cum Patre habet communia, ita et semper esse. Patri proprium est esse. Filio proprium est et esse. — Formam itaque atque imaginem invisibilis Dei unigenitus in se Deus continens, in omnibus his quae propria Deo patri sunt, per plenitudinem verae in se divinitatis aequatur. Nam, ut superioribus libris docuimus, per virtutem et venerationem, sicut Pater, et honorandus et potens est: ita et in eo quod Pater semper est, ei quoque, in eo quod filius est, Filio semper esse commune est. Nam secundum ad Moysen dictum, Misit me ad vos is qui est (Exod. III, 14), Deo proprium esse id quod est, non ambigens sensus est: quia id quod est, non potest intelligi dicique non esse. Esse enim et non esse contraria sunt: neque hae diversae significationes in unum atque idem coeunt; quia manente alia, altera non erit. Ergo ubi est, non potest vel sensum vel sermonem inire non esse. Sensui nostro retroacto semperque revocato ad intelligentiam ejus qui est de eo id ipsum tantum, quod est, ei semper anterius est: quia id quod infinitum in Deo est, semper se infiniti sensus nostri recursui subtrahat: ut ante id, quod proprium Deo est, semper esse, aliquid aliud intentio retroacta non capiat; quia nihil aliud ultra ad intelligentiam Dei, aeternitate procedendi, quam Deum semper esse semper occurrat. Quod igitur et per Moysen de Deo significatum, et per communem sensum nihil aliud nobis intelligendum permittitur, id ipsum unigenito Deo esse proprium Evangelia testantur: cum in principio erat Verbum, et cum hoc apud Deum erat (Joan. I, 1), et cum erat lumen verum (Ibid. 18) et cum unigenitus Deus in sinu Patris est, et cum Jesus Christus super omnia Deus est (Rom. IX, 5).
25 Est aeternus ab aeterno: adeoque non ex nihilo, aut non aliquando fuit. — Erat igitur, atque est: quia ab eo est, qui quod est semper est. Ab eo autem esse, id est, ex patre esse, nativitas est. Esse autem semper ab eo qui est semper, aeternitas est: aeternitas vero non ex se, sed ab aeterno. Ex aeterno autem nihil aliud, quam aeternum. Quod si non aeternum; jam nec pater qui generationis est auctor, aeternus est. Quod cum illi patrem semper esse, atque hujus filium semper esse sit proprium esse, et in eo quod est, significatur aeternitas; per id quoque, cui quod est proprium est, proprium est et aeternum. Nemini autem dubium est, quin generatio significet nativitatem, et nativitas manentem doceat ( cum scil. ex quo ortum ducit natus ), non etiam non manentem. Porro autem ambigi non potest, neminem qui erat nasci. Nam nascendi ad cum non proficit causa, qui per se maneat aeternus. Sed unigenitus Deus, qui et Dei Sapientia et Dei Virtus et Verbum est, cum natus sit, patrem testatur auctorem. Cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo. Cum ante tempora aeterna natus est, omnem sensum necesse est nascendo praeveniat. Non reliquit in verbis, ut non fuerit ante quam nasceretur. Si enim sensui nostro subjacet, ut non fuerit ante quam natus est; jam nativitate ejus et sensus noster et tempus anterius est: quia omne, quod non fuit, jam et sensui obnoxium et tempori est in ea ipsa significatione qua non fuit; quia non fuisse, pars temporis est. Qui autem ab aeterno est, et semper fuit, nec est sine nativitate, nec non fuit; dum et semper fuisse supra tempus est, et natum esse nativitas est.
26 Contra nativitatem aeternam impie nititur humana ratio. — Natum itaque unigenitum Deum, sed natum ante aeterna tempora confitemur; quia confiteri necesse est, in quo nos apostolicarum ac propheticarum praedicationum dicta concludunt: cum tamen sensus humanus intelligentiam intemporalis nativitatis non apprehendat, quia aliquid in naturis terrenis ante tempora natum esse non convenit. Quod cum ita a nobis praedicabitur; quomodo rursum ejusdem intelligentiae complexu non fuisse ante quam nascitur dicemus, cum secundum Apostolum ante tempora aeterna sit unigenitus Deus (II Tim, I, 9, et Tit. I, 2)? Si igitur natum ante tempora aeterna, non ratio humanae intelligentiae, sed prudentiae fidelis professio est; quia et nativitas per auctorem est, et quod tempora excedit aeternum est, et extra sensum terrenum est quod ante tempora aeterna sit natum: certe jam impia voluntate sensum humanae rationis extollimus, ut per intelligentiam mundi non fuerit ante quam nascitur, cum ultra sensum humanum et intelligentiam mundi nascatur aeternum. Aeternum autem est, quidquid tempus excedit. 27. De nato ante tempora dici nequit, ANTE QUAM NATUS EST, nec NON FUIT ALIQUANDO.--Tempora enim omnia vel opinione complectimur, vel scientia: cum quod nunc est, scimus non etiam pridie fuisse, quia quod pridie fuerit, nunc non sit: quod autem nunc est, nunc tantum sit, non et pridie fuerit. Opinione vero ita praeterita metimur, ut ante urbem aliquam institutam non ambigatur tempus fuisse, quo urbs instituta non fuerit. Cum ergo vel scientiae vel opinioni nostrae subjacent tempora, sensu humanae intelligentiae judicamus; ut de aliqua re ratione dixisse existimemur, non fuit ante quam nascitur, quia uniuscujusque originem tempora semper antelata praeveniant. At vero cum in Dei rebus, id est, in Dei nativitate, nihil non ante tempus aeternum sit; non cadit in id, ut ante quam natus est, cuique ante tempora aeterna promissum est aeternum, sit secundum beati Apostoli dictum in spe vitae aeternae, quam promisit non mendax Deus ante tempora aeterna (Tit. I, 2), aliquando non fuisse dicatur: quia intelligi non potest coepisse post aliquid, qui esse sit ante aeterna tempora confitendus.
28 De Filii nativitate credere tenemur aliter ac de nostris. Semper natum audientes, numquam non fuisse sentimus. — Si ergo nasci aliquid ante tempora aeterna, neque in naturis humanis est, neque in intelligentia; et tamen in hoc professionibus de se Dei creditur: quomodo id quod sine sensu intelligentiae aeternae natum semper, id est, ante tempora aeterna esse, apostolica fides cum locuta sit; id rursus non fuisse ante quam nascitur, per sensum humanae intelligentiae, nostri temporis infidelitas eloquitur? cum quod ante tempus natum est, semper est natum: quia id quod est ante aeternum tempus, hoc semper est. Quod autem semper est natum, non admittit ne aliquando non fuerit: quia aliquando non fuisse, jam non est semper esse. Semper autem esse, excludit non semper fuisse. Et excluso eo, per id quod semper est natus, non semper fuisse; non cadit in sensum, ut non fuerit ante quam natus sit: quia qui ante tempora aeterna natus est, natus esse semper in sensu est; cum tamen ante tempora natum esse non subeat in sensum. Nam si, quod utique convenit, ante creaturam seu invisibilem seu corporalem, et ante omnia saecula et tempora aeterna, et ante sensum omnem natus confitendus est esse, qui per id, quod ita natus est, semper est; concipi quoque nullo sensu licet, ut non fuerit ante quam nascitur; quia et ante sensum omnem est, qui ante tempora aeterna natus est, et in sensu numquam est eum, qui semper esse confitendus est, non fuisse.
29 Reponunt, Qui igitur erat, natus est. — Sed argute hujus interrogationis calumnia antefertur: « Si, inquit, in sensum non cadit non fuisse ante quam nascitur, reliquum hoc sensui est, ut qui erat natus sit. »
30 Aliud est semper natum esse, aliud prius esse quam nasci. — Et calumnianti respondebo: Numquid a me aliud, quam natum, dici meminerit? Aut numquid ante tempora aeterna esse, id ipsum sit quod est, eum qui erat nasci? quia nasci quod erat, jam non nasci est, sed se ipsum demutare nascendo. Natum autem semper esse hoc est, sensum temporum nascendo praecurrere, neque intelligentiae patere aliquando fuisse non natum. Non est itaque id ipsum, natum ante tempora aeterna semper esse, et esse ante quam nasci. Natum autem ante tempora aeterna semper esse, excludit non fuisse ante quam nascitur. 31. 426 Filius nec est, nec non fuit prius quam natus. — Caeterum non relinquit prius esse quam nasci: quia qui ultra sensum est, in nullo subjacet sensui. Nam si ultra sensum est, natum semper esse, non licet jam esse post sensum, non fuisse eum ante quam nascitur. Cum itaque natum semper esse, nihil aliud sit confitendum esse, quam natum, id sensui, ante quam nascitur vel fuisse vel non fuisse, non subjacet: quia sensum nihil aliud, quam ante tempora aeterna natum esse, semper antevenit. Natus itaque est, et semper est: qui nihil aliud de se patitur intelligi et dici posse, nisi natum. Nam cum anterior ipso tempore sensuum est, (quia ante sensum tempus aeternum est;) non admittit sensum de se dijudicantem, esse aut non fuisse ante quam nascitur: quia et esse ante quam nascitur, non sit nativitatis; et non fuisse, jam temporis sit. Ergo et infinitas temporum aeternorum quod est temporis, id est, non fuisse, consumit: et nativitas quod suum non est, id est, ante quam nascitur esse, non patitur. Quod si aut esse aut non fuisse sensui subjacebit, jam nativitas ipsa post tempus est: quia qui non semper est, necesse est coeperit esse post aliquid.
32 Semper natus, semper esse animo sentitur. — Finis igitur et fidei et sermonis et sensus est, Dominum Jesum et natum esse, et semper esse: quia si quid de Filio mens retroacta scrutabitur, nihil aliud scrutantis sensui, quam natum esse et semper esse, semper occurret. Ut igitur Deo patri proprium est sine nativitate, ita et Filio debitum est per nativitatem semper esse. Nativitas autem nihil aliud quam patrem, neque pater aliud quam nativitatem enuntiabit. Medium enim nihil quidquam nomina ista, aut natura permittit. Aut enim non semper Pater, si non semper et Filius; aut si semper Pater, semper et Filius: quia quantum Filio temporis, ne semper filius fuerit, abnegabitur; tantum Patri deest, ne pater semper sit: ut licet semper Deus, non tamen et pater in ea fuerit infinitate, qua Deus est.
33 Deus Arianis non semper pater. — Etiam in id se professio impietatis extendit, ut non Filio tempora nativitatis, sed Patri generationem adscribat: quia generationis modus intra nativitatis sit tempora constitutus.
34 Refelluntur. Tempora secundum Arianos. — Pium tibi ac religiosum, haeretice, existimas, Deum semper quidem, sed non semper patrem confiteri? Quod si ita sentire te pium est, Paulum impietatis necesse est, Filium ante tempora aeterna esse dicentem (Tit. I, 2), condemnes: etiam ipsam testantem de se Sapientiam, quod ante saecula fundata sit, crimineris: quae Patri aderat tum, cum coelum praepararet. Sed tu, ut Deo initium tribuas quo pater est, prius temporibus initium decerne quo coepta erunt: quae si coepta sunt, mendax est Apostolus, qui ea sit professus aeterna. Soletis enim tempora de solis ac lunae creatione numerare, quia scriptum de his sit: Et sint in signa et tempora et annos (Gen. I, 14). Sed qui ante coelum est, quod secundum vos etiam ante tempus est, idem et ante saeculum est. Neque solum ante saeculum est, sed etiam ante generationes generationum saecula praeeuntes. Quid caducis et terrenis, et angustis divina et infinita concludis? Nescit Paulus in Christo nisi temporum aeternitatem. Non post aliquid se esse Sapientia, sed ante omnia loquitur. Tecum a sole ac luna tempora instituta sunt: Christum autem David ante solem permanere significat dicens: Ante solem nomen ejus (Psal. LXXI, 17). Et ne res Dei mundi istius origine inchoatas arbitrareris, idem ait: Et ante lunam generationes generationum (Ibid. 5). Despiciuntur hic tempora a tantis viris et prophetiae spiritu dignis: et nihil sensui humano relinquitur, in quo se ante nativitatem, quae tempora aeterna excedit, extendat: sed hunc modum tantum habeat religiosae opinionis fides, ut Dominum Jesum Christum unigenitum Deum, et ad perfectae nativitatis confessionem natum meminerit, et in divinitatis veneratione non ignoret aeternum.
35 Objicitur, Sapientiam se creatam testari. — Sed accusamur mendacii, et una nobiscum doctrina apostolicae praedicationis arguitur, nativitatem quidem confessa, sed aeternitatem nativitatis professa: ut et nativitas testaretur auctorem, et aeternitas in sacramento divinae nativitatis sensum humanae opinionis excederet. Profertum enim adversum nos Sapientiae de se protestatio, quae creatam se docuerit his dictis: Dominus creavit me in initium viarum suarum (Prov. VIII, 22).
36 Quae creata a saeculo, eadem ante saeculum fundata. — Et o te miser, haeretice, qui indulta Ecclesiae adversum Synagogam arma, contra fidem ecclesiasticae praedicationis invadis: et doctrinae salutaris munitissimam intelligentiam rapis adversum universorum salutem; creaturam Christum per haec verba esse contendens, non Judaeum potius, negantem Christi ante saecula aeterna divinitatem et in omnibus operibus ac doctrinis Dei efficaciam, per haec verba Sapientiae subsistentis exstinguens! quae se nunc creatam in initium viarum Dei et in opera ejus a saeculo dixerit; ne forte ante Mariam non manere existimaretur: neque tamen creatam se ad nativitatis intelligentiam referret; quia in viarum initium et in opera sit creata; at vero ne hoc viarum initium, quod utique de divinis rebus humanae cognitionis exordium est, quisque ad subjiciendam tempori nativitatem infinitam deputaret (Prov. VIII, sec. LXX), fundatam se ante saecula sit professa: ut dum aliud est in viarum initium et in opera creari, et aliud est ante saecula fundari, anterior intelligeretur esse creatione fundatio: et hoc ipsum, quod fundata in opera ante saeculum est, sacramentum creationis ostenderet; quia fundatio ante saeculum, et creatio in viarum initium atque in opera post saeculum sit. 37. 429 Non tempore, sed aeternitate saeculum praecedit. — Jam vero ne creatio et fundatio fidem divinae nativitatis offenderet, sequitur: Prius quam terram faceret, prius quam montes stabiliret, ante omnes colles genuit me (Ibid. 25 et 26). Jam genitus est ante terram, qui ante saeculum fundatus est: neque solum ante terram, sed etiam ante montes atque colles. Et in his quidem quia de se Sapientia loquitur, plus loquitur quam auditur. Omnia enim, quaecumque ad infinitatis intelligentiam significantur, istius modi esse oportet, ne rei cuiquam aut generi secunda in tempore sint. Caeterum ad aeternitatis demonstrationem nequaquam temporalia coaptabuntur: quia per id, quod posteriora sunt caeteris, per se ipsa non manifestant infinitatis exordium; cum ipsa exordium temporale sortita sint. Quid enim magnum est, ut ante terram Deus Dominum Christum genuerit; cum Angelorum origo terrae creatione reperiatur antiquior? Aut cur qui ante terram genitus diceretur, etiam ante montes, neque solum ante montes, sed etiam ante colles natus manifestaretur: cum collium significatio post montes sit, montium vero intelligentia post terram sit? Per quod existimari non potest, idcirco haec esse dicta, ut ante colles et montes et terram esse intelligeretur, qui ea, quae ante terram et montes et colles sunt, infinitatis suae aeternitate praecelleret.
38 Infinitatem suam quantum licet explicuit, per creata comprehendi non potuit. — Sed sensum nostrum sermo divinus non inopem rationis reliquit; nam causam dicti per haec quae consequuntur ostendit: Deus fecit regiones, et inhabitabilia, et cacumina quae habitantur sub coelo. Cum pararet coelum, eram cum illo, et cum segregabat suam sedem. Quando super ventos validas faciebat in summo nubes, et cum certos ponebat fontes sub coelo, et cum fortia faciebat fundamenta terrae, ego eram apud illum componens (Proverb. VIII, 26, secund. LXX). Quis hic temporum locus est? Aut quo se extendere ultra infinitam unigeniti Dei nativitatem, humanae intelligentiae sensus permittitur? Non enim per haec, quorum creationem mente concipimus, comprehendi generatio ejus potest, qui anterior his omnibus est ut quamvis praestet in tempore, non tamen infinitus sit, cui hoc solum tributum sit, ut ante temporalia natus sit. Nam cum illa tempori in sui constitutione subjaceant, ille tamen, licet anterior his omnibus sit, non sit liber a tempore: quia temporalis horum constitutio tempus nativitatis ejus, qui ante sit natus, ostendat; dum hoc ipsum ei tempus est, quod temporalibus antefertur.
39 Aeternis se coaeternam docuit. — Sed Dei sermo et verae sapientiae doctrina loquitur perfecta, et absoluta significat, docens se non temporalibus esse anteriorem, sed infinitis. Cum enim praepararetur coelum, aderat Deo. Numquid coeli praeparatio Deo est temporalis ut repens cogitationis motus subito in mentem tamquam antea torpidam stupentemque subrepserit, humanoque modo fabricandi coeli impensam et instrumenta quaesierit? Atquin alius prophetae de operationibus Dei sensus est, cum ait: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6). Praecepto tamen Dei coeli ut firmarentur eguerunt; nam apparatus et virtus eorum in hac imperturbatae constitutionis suae firmitate, non de temperatione alicujus et permixtione materiae, sed ex spiritu divini oris exsistit. Quid ergo est, praeparanti Deo coelum genitam ab eo adesse sapientiam; cum neque creatio coeli ex praeparatione consistat, neque naturae Dei sit, in apparatu eum cogitandi operis commorari? Nihil enim non semper cum Deo fuit, quidquid in rebus est: quae etsi ad creationem sui coepta sunt, non sunt tamen ad Dei vel scientiam vel potestatem inchoata. Et testis est nobis propheta dicens: Deus qui fecisti omnia quae futura sunt (Esa. XLV, 11, sec. LXX). Quae enim futura sunt, licet in eo quod creanda sunt adhuc fient, Deo tamen, cui in creandis rebus nihil novum ac repens est, jam facta sunt: dum et temporum dispensatio est ut creentur, et jam in divinae virtutis praesciente efficientia sint creata. Et idcirco nunc Sapientia natam se ante saecula docens, anteriorem se non solum his quae creata sunt docet, sed aeternis coaeternam, praeparationi scilicet coeli, et discretioni sedis Dei. Non enim tum discreta sedes est, cum effecta est: quia aliud est discerni sedem, aliud componi. Neque tum paratum coelum est, cum praeparatum est: nam erat apud praeparantem et discernentem. Postea vero componebat cum parante: aeternitatem suam cum praeparanti adest, et ministerium quando cum parante componit ostendens. Idcirco nunc etiam ante terram et montes et colles genitam esse se dixit, quia et praeparationi coeli adfuisse se doceret: ut haec jam tunc, cum praepararetur coelum, penes Deum facta esse per id, quod nihil Deo novum est, demonstraret.
40 Mundum Deus ab aeterno simul ac semet praeparavit. — Perpetua enim et aeterna rerum creandarum est praeparatio: neque partibus cogitationum universitatis hujus corpus effectum est, ut primum de coelo sit cogitatum, tum postea terrae cura et tractatus Deum inierit, cogitatumque per singula sit, ut primum in planitiem diffunderetur, deinde postea meliore consilio montibus elevaretur, rursum autem etiam collibus variaretur, quarto deinde habitabilis etiam in ipsis cacuminibus redderetur, praeparatumque coelum ac sedes Dei segregaretur, ventorumque exhalationes nubes in summo validae continerent; tunc deinde certi sub coelo fontes mearent, ac postremo fundamentis terra fortibus confirmaretur. Singulis enim his omnibus anteriorem se Sapientia esse profitetur. Sed cum omnia per Deum quae sub coelo sunt facta sint, et componendo coelo Christus adfuerit, et ipsam praeparati coeli praeveniat aeternitatem; non patitur hoc existimari in Deo minutarum rerum particulatas cogitationes, quia omnis horum praeparatio Deo est coaeterna. Nam tametsi habeat dispensationem sui, secundum Moysen (Gen. I), firmamenti solidatio, aridae nudatio, maris congregatio, astrorum constitutio, aquarum terraeque in ejiciendis ex se animantibus generatio: sed coeli, terrae, caeterorumque elementorum creatio ne levi saltem momento operationis discernitur; quia eorum praeparatio aequabili penes Deum aeternitatis infinitate constiterat.
41 Epilogus. — His igitur infinitis et aeternis in Deo Christus cum adesset, solam nobis nativitatis suae permisit conscientiam: ut quantum ad fidem proficeret Dei intellecta nativitas, tantum valeret ad susceptam religionem cognita nativitatis aeternitas: quia ex eo qui aeternus est patre, nec ratio nec sensus admittat, nisi aeternum filium praedicari.
42 Creationis in Christo nomen frustra objicitur. — Sed creationis nomen nos et professio movet. Moveat sane nomen creationis, si non nativitas ante saecula, et creatio in initium viarum Dei et in opera praedicatur. Non enim potest nativitas pro creatione accipi: cum nativitas ante causam sit, creatio vero per causam. Ante praeparationem enim coeli erat et ante saeculum fundatus, qui in initium viarum Dei et in opera est creatus. Aut numquid ejusdem intelligentiae est, in initium viarum Dei et in opera creari, et nasci ante omnia? quorum unum habet tempus in gestis, aliud vero intemporalem intelligentiam continet.
43 Mundi condendi velut minister creatus perperam obtenditur. — Aut forte velis id, quod in opera creatur, ita intelligi oportere, ut propter opera sit creatum: id est, ut Christus causa efficiendorum operum sit creatus, ut ipse servus potius et operator mundi maneret, non Dominus gloriae natus esset; et ad ministerium efficiendi saeculi crearetur, non etiam semper esset filius dilectionis et rex saeculorum? Sed quamquam hunc impiissimum sensum tuum intelligentia communis exstinguat; quia aliud sit in initium viarum Dei et in opera creari, aliud ante saecula nasci: tamen hic idem locus, ne propter operationem mundi Dominum Christum creatum esse mentireris, occurrit, cum Deum patrem effectorem atque operatorem universitatis ostendit. Tuto id quidem, quia ei qui pararet omnia adesset ipse componens. Sed cum Scriptura omnis creatorem mundi Dominum Jesum Christum esset locutura; nunc tamen Sapientia; ad enecandam impietatis occasionem, et fabricatorem mundi Deum patrem professa est, neque se fabricanti docuit afuisse, quippe cum adesset etiam praeparanti: et cum Pater pararet, et Sapientia cum parante componeret, adessetque etiam praeparanti; per id ipsum in ea quae propter opera creata esse intelligeretur, quia aeternae praeparationi futurorum operum adfuisset, neque Scripturam mendacem constitueret, quia cum parante componeret.
44 Creatam se dicit Sapientia, spectans quae post saeculum gessit. — Sed tandem doctrinae catholicae revelatione, quid sit Christum in initium viarum Dei et in opera creatum esse, in principio haeretice cognosce, et ipsius Sapientiae dictis impiae hebetudinis tuae disce stultitiam. Coepit enim ita: Si enuntiavero vobis quae quotidie sunt, memorabor ea quae a saeculo sunt enumerare (Prov. VIII, 21, sec. LXX): namque cum ante dixisset: Vos o homines obsecro, et emitto vocem meam filiis hominum. Intelligite simplices astutiam, indocti autem cor apponite (Ibid., 4, 5); et rursum: Per me reges regnant, et potentes scribunt justitiam. Per me principes magnificantur, et tyranni per me tenent terram (Ibid., 15, 16); et rursum: In viis aequitatis ambulo, et inter medias semitas justitiae conversor: ut dividam diligentibus me substantiam, et thesauros eorum impleam bonis (Ibid., 20, 21). Quotidianum opus suum Sapientia non tacet. Et primum universos obsecrans monet, et simplices intelligere astutiam, et indoctos cor apponere, ut verborum distinctas discretasque virtutes vehemens ac diligens lector expenderet. Suis itaque modis, suis constitutionibus universa agi, intelligi, laudari, obtineri ( al. teneri) docet: et intra se regna regum, et potentium prudentiam, et principum famosa opera, et jus terram obtinentium tyrannorum contineri ostendit: se quoque non admisceri iniquitatibus, neque injustitiis interesse; et hoc ob id, ut universis aequitatis ac justitiae operibus intercedendo, diligentibus se aeternorum bonorum, et incorruptorum thesaurorum opulentiam subministret. Ergo ea se, quae quotidie fiunt, enarraturam professa, memorem se quoque ad enumeranda ea quae a saeculo sunt pollicetur. Et nunc quis hebetudinis sensus est ea, quae a saeculo esse memorata sunt, quod ante saeculum gesta sint existimare? quia in his, quae a saeculo sunt, opus omne post saeculum est: at vero quae ante saeculum sunt, praeveniunt saeculi a se posterioris constitutionem. Memorem itaque se ad dicenda ea, quae a saeculo sunt, professa Sapientia ait: Dominus creavit me in initium viarum suarum in opera sua (Ibid., 22). Rerum itaque a saeculo gestarum significatio ista est: neque generationis ante saecula praedicatae, sed dispensationis a saeculo initae doctrina est.
45 Natus ante saecula, creatus a saeculo, quid. Qui initium viae operum Dei. Quando et cur creatus. — Et quaerendum est, quid sit natum ante saecula Deum, rursum in initium viarum Dei et in opera creari. Quia ubi ante saeculum est nativitas, infinitae generationis aeternitas est: ubi vero a saeculo est creatio eadem in vias Dei atque in opera ejus, operibus ac viis causa creationis aptata est. Ac primum, quia Christus sapientia est, videndum est an ipse sit initium viae operum Dei. Nec, ut opinor, ambigitur: ait enim, Ego sum via (Joan. XIV, 6); et, Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Ibidem). Via est dux euntium, festinantium cursus, ignorantium securitas, et quaedam nescitarum ac desideratarum rerum magistra. Ergo in viarum initium in opera Dei creatur: quia et via est, et deducit ad Patrem. Sed creationis hujus, quae a saeculo est, ratio quaerenda est. Nam ultimae dispensationis sacramentum est, quo etiam creatus in corpore, viam se Dei operum est professus. Creatus autem est in vias Dei a saeculo: cum ad conspicabilem speciem subditus creaturae, habitum creationis assumpsit.
46 Viae Dei a saeculo, species creatae a Verbo assumptae. Cur varias assumpserit. — Videamus itaque in quas Dei vias, et in quae opera a saeculis creata sit, nata ante saecula ex Deo Sapientia. Vocem deambulantis in paradiso Adam audivit (Gen. III, 8). Putasne deambulantis incessum nisi in specie assumptae creationis auditum: ut in aliqua creatione consisteret, qui inambulans fuerit auditus? Non requiro qualis ad Cain et Abel et Noe locutus sit, et benedicens quoque Enoch qualis adfuerit. Angelus ad Agar loquitur (Gen. XVI, 9, 13): et utique idem Deus est. Numquid speciei ejusdem est cum angelus videtur, cujus est in ea natura qua Deus est? Certe species angeli ostenditur, ubi postea Dei natura memoratur. Sed quid de angelo dicam? Homo ad Abraham venit (Gen. XVIII, 2). Numquid secundum hominem in creationis istius habitu Christus talis assistit, qualis et Deus est? Sed homo loquitur, et corpore assistit, et cibo alitur: verumtamen Deus adoratur. Certe qui ante angelus, nunc etiam homo est: ne naturalem hanc esse Dei speciem diversitas hujus ipsius assumptae creationis pateretur intelligi. Adest autem ad Jacob etiam usque ad luctae complexum in habitu humano, et manum conserit, et membris nititur, et lateribus inflectitur, et in omni motu nostro incessuque consistit (Gen. XXXII, 24). Sed idem postea et Moysi esse ignis ostenditur (Exodi III, 2): ut naturae creatae tum potius ad speciem, quam ad substantiam naturae, fidem disceres. Habuit tum in se potestatem conflagrandi, non tamen naturalem suscipiens urendi necessitatem: quia sine rubi damno conflagratio ignis apparuit.
47 Sine aeternitatis damno assumpsit. Ea virtute qua assumpsit, absumpsit. — Curre per tempora, et intellige qualis visus sit, vel Jesu Nave nominis sui prophetae, vel Esaiae etiam cum (Joan. XII, 41) evangelico testimonio visum praedicanti, vel Ezechieli usque ad conscientiam resurrectionis assumpto (Ezech. XXXVII), vel Danieli hominis filium iu aeterno saeculorum regno confitenti (Dan. VII, 13, 14), caeterisque aliis, quibus se in habitu variae creationis ingessit, in vias Dei et in opera Dei, ad cognitionem scilicet Dei et nostrae aeternitatis profectum. Quid hic nunc haec humanae salutis dispensatio tam impiam aeternae nativitatis contumeliam molitur? Creatio ista a saeculis est: caeterum ante saecula infinita nativitas est. Vim sane nos dictis afferre contende, si Propheta, si Dominus, si Apostolus, si sermo ullus ad divinitatis aeternae nativitatem creaturae retulit nomen. In his enim omnibus Deus, qui ignis consumens est, ita creatus inest, ut creationem ea virtute qua assumpsit absumeret: potens abolere rursum, quod tantum ad causam contemplationis exstiterat.
48 Christum ut hominem dixit Paulus factum. Dixit et creatum. — Beatam autem illam et veram conceptae intra virginem carnis nativitatem, quia tum creaturae nostrae et naturae et species nascebatur, creaturam et facturam Apostolus nominavit. Et certe cum eo (secundum eum) verae secundum hominem nativitatis hoc nomen est, cum ait: At ubi venit adimpletio temporis, misit Deus filium suum factum de muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege sunt redimeret, ut adoptionem filiorum consequeremur (Gal. IV, 4). Filius itaque suus est, qui est in homine et ex homine factura; neque factura tantum, sed etiam creatura, ut dicitur: Sicut est veritas in Jesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem eum, qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis. Innovamini autem spiritu sensus vestri, et induite novum hominem eum, qui secundum Deum creatus est (Ephes. IV, et seqq.). Induendus itaque novus homo ille est, qui secundum Deum creatus est. Qui enim erat filius Dei, natus erat et filius hominis. Quia non divinitatis erat nativitas, sed creatura carnis; significationem sui generis accepit novus homo, secundum natum ante saecula Deum creatus. Et cur secundum Deum homo novus creatus esset, ostendit secundum haec adjiciens: In justitia, et sanctitate, et veritate (Ibid. 24). Dolus enim in eo non fuit: et factus est nobis justitia et sanctificatio, et ipse est veritas. Hunc ergo Christum, qui secundum Deum novus homo creatur, induimur. [ Secundum Deum autem creatur: quia secundum Dei justitiam, et sanctificationem, et veritatem homo peccati nescius est creatus.] 49. Creatio nativitati aeternae nequit deputari. — Si igitur Sapientia, memorem se eorum quae a saeculo gesta sunt dicens, in opera Dei atque in vias Dei creatam esse se dixit; atque ita creatam, ut fundatam se ante saecula doceret, ne assumptae illius varie ac frequenter creationis sacramentum demutasse naturam videretur, cum fundationis firmitas convellendi status non reciperet perturbationem; at vero ne fundatio aliud quidquam quam nativitatem videretur ostendere, ante omnia professa est esse se genitam: nunc vero cur creatio ad nativitatem deputatur, cum quae genita ante omnia est, ipsa fundata ante saecula est; quae autem fundata ante saeculum est, ea ipsa in initium viarum Dei et in opera ejus creata a saeculis est: ut creatio a saeculis differre intelligeretur ab ea, quae ante saecula et quae ante universa nativitas est. Non habet saltem impietas veniam, ut praetendat impietatis errorem.
50 Quo sensu etsi imperite, non tamen impie posset deputari. — Namque etsi infirmitas intelligentiae sensum religiosae opinionis impediret, ne nunc quae creationis proprietas esset consequi posset; tamen vel secundum Apostoli dictum facturam verae nativitati deputantem, creationem quoque etsi indocte, tamen non impie, ad generationis fidem proficere oportere existimare debuerat. Apostolus enim videtur, unius ex uno nativitatem, id est, Domini ex virgine sine passionum humanarum conceptu praedicaturus, non extra rationem factum de muliere locutus esse, quem natum sciebat, frequenterque dixisset: ut et nativitas veritatem generationis ostenderet, et factura unius ex uno nativitatem protestaretur; quia humanae permixtionis conceptum facturae nomen excluderet, cum factus esse ex virgine disceretur, qui natus magis esse non ambigebatur. At vide tu, quam sis impius, o haeretice. Creatum Jesum Christum potius ex Deo, quam natum esse, sermo nullus aut propheticus aut evangelicus aut apostolicus est locutus: tu vero nativitatem negas, et affirmas creaturam, non secundum significationem Apostoli, factum esse dicentis ne natus esse ambigeretur unus ex uno; sed ad impiissimum sensum, ne Deus naturali nativitate subsisteret, cum creatura potius ex nihilo substitisset. Hoc primum infelicis mentis tuae virus est, non nativitatem creaturam nominare, sed pro nativitate fidem creationi aptare. Quamquam id quidem inopis ingenii esset, sed tamen non admodum irreligiosi, creatum idcirco dixisse, ut impassibilis ex Deo tamquam unius ex uno nativitas nosceretur.
51 Fides constans de aeterna Filii nativitate. — Sed nihil horum constans atque apostolica fides patitur. Scit enim in qua dispensatione temporis Christus creatus, et in qua temporum aeternitate sit natus. Natus autem ex Deo Deus est, et verae nativitatis in eo et perfectae generationis non ambigua divinitas est. Nihil enim in rebus Dei nisi natum et aeternum confitemur. Natum autem non post aliquid, sed ante omnia: ut nativitas tantum testetur auctorem, non praeposterum aliquid in se ab auctore significet. Et quidem confessione communi, secunda quidem ab auctore nativitas est, quia ex Deo est; non tamen separabilis ab auctore, quia in quantum sensus noster intelligentiam tentabit nativitatis excedere, in tantum necesse est etiam generationis excedat. Solus itaque hic pius de Deo sermo est, scire Patrem: scire et cum eo eum qui ex eo Filius. Neque sane aliud de Deo, praeter quam patrem eum esse unigeniti Dei et creatoris, docemur. Ultra se itaque infirmitas humana non tendat: et loquatur hoc solum, in quo solo ei salus est, ante carnis sacramentum in Domino Jesu Christo hoc se semper scire, quod natus est.
52 Huic se adhaerere profitetur Hilarius quam nec sensu suo praefinit. — Ego quidem, in quantum concesso mihi hoc a te spiritu vigebo, sancte Pater omnipotens Deus, ut aeternum te Deum, ita aeternum et patrem confitebor. Neque in id umquam stultitiae atque impietatis erumpam, ut omnipotentiae tuae sacramentorumque arbiter, hunc infirmitatis meae sensum ultra infinitatis tuae religiosam opinionem, et significatam mihi aeternitatis fidem erigam: ut te aliquando sine Sapientia et Virtute et Verbo tuo, unigenito Deo Domino meo Jesu Christo fuisse praefiniam. Non enim praejudicat de te sensui meo naturae nostrae infirmus imperfectusque sermo; ut fidem intra silentium strangulet inopia eloquendi. Namque cum verbum et sapientia et virtus in nobis interioris motus nostri opus nostrum sit, tecum tamen perfecti Dei, qui et Verbum tuum et Sapientia et Virtus est, absoluta generatio est; ut inseparabilis semper a te sit, qui in his aeternarum proprietatum tuarum nominibus ex te natus ostenditur: natus autem ita, ut nihil aliud quam te sibi significet auctorem; non etiam fidem infinitatis amittat per id, quod ante tempora aeterna natus esse memoratur.
53 In multis naturalibus rebus, quarum latet causa, succurrit fides, quanto magis in divinis. — Multa enim istius modi in rebus humanis praestitisti, quorum cum causa ignoretur, effectus tamen non nescitur. Et religiosa est fides, ubi est etiam naturalis inscientia. Nam cum erexi in coelum tuum hos luminis mei infirmes oculos, nihil aliud esse quam coelum tuum credidi. Hos enim astriferos in eo circulos, et annuos recursus, et vergilias, et septemtrionem, et luciferum, diversa ministeriorum suorum sortitos officia conspiciens, Deum te in his, quorum intelligentiam non complector, intelligo. Cum vero mirabiles elationes maris tui vidi; non solum aquarum originem, sed nec motum dimensae hujus vicissitudinis assecutus, fidem tamen rationis, mihi imperspicabilis licet, apprehendens, in his te quoque quae ignoro, non nescio. Jam vero cum in terras mente convertor, quae occultarum virtute causarum sata omnia suscepta dissolvunt, dissoluta vivificant, vivificata multiplicant, multiplicata confirmant; nihil in his reperi, quae intelligere sensu meo possem: sed ignoratio mea ad intelligendum te proficit, dum famulantis mihi naturae imperitus, usu te tantum meae utilitatis intelligo. Ipsum me quoque nesciens, ita sentio: ut te magis eo, quod mei sum ignarus, admirer. Nam dijudicantis mentis meae aut motum aut rationem aut vitam et non intelligens sentio, et sentiens tibi debeo, cui ultra intelligentiam naturalis exordii, sensum naturae oblectantis impertias. Et cum te meis ignorans intelligam, et intelligens venerer: nec ego in tuis rebus fidem omnipotentiae tuae laxabo, quia nesciam; ut sensus meus originem Unigeniti tui occupet, et sibi subdat, et aliquid in me sit, quod ego ultra et Creatorem et Deum meum tendam.
54 Filius ex Patris substantia natus, adeoque secundus ab eo, sed aeternus et individuus. — Nativitas ejus ante aeterna tempora est. Si aliquid in rebus est, quod antevenit aeternitatem; erit aliquid profecto, quod sensum aeternitatis excedat. Tua enim res est, et Unigenitus tuus est: non portio; non protensio, non secundum efficientiarum opinionem nomen aliquod inane; sed filius, filius ex te Deo patre Deus verus, et a te in naturae tuae unitate genitus; post te ita confitendus, ut tecum: quia aeternae originis suae auctor aeternus es. Nam dum ex te est, secundus a te est; dum vero tuus est, non separandus ab eo es: quia nec sine tuo fuisse confitendus aliquando es, ne aut imperfectus sine generatione, aut superfluus post generationem arguaris. Atque ita ad id tantum nativitas proficit aeterna, ut unigeniti ante aeterna tempora ex te filii patrem te sciamus aeternum.
55 Spiritus sanctus non est creatura. — Et mihi quidem parum est hoc, fidei meae ac vocis officio, Dominum et Deum meum unigenitum tuum Jesum Christum creaturam negare: hujus ego nominis consortium ne in sancto quidem Spiritu tuo patiar, ex te profecto, et per eum misso. Magna enim mihi erga res tuas religio est. Neque, quia te solum innascibilem, et unigenitum ex te natum sciens, genitum tamen Spiritum sanctum non dicturus sim, dicam umquam creatum. Hujus ego dicti, quod mihi cum caeteris a te substitutis commune est, ad te quoque prorepentes timeo contumelias. Profunda tua sanctus Spiritus tuus, secundum Apostolum (I Cor. II, 10), scrutatur et novit, et interpellator pro me tuus inenarrabilia a me tibi loquitur: et ego naturae suae ex te per unigenitum tuum manentis potentiam creationis nomine non modo eloquar, sed etiam infamabo? Nulla te nisi res tua penetrat: nec profundum immensae majestatis tuae, peregrinae atque alienae a te virtutis causa metitur. Tuum est quidquid te init: neque alienum a te est, quidquid virtute scrutantis inest.
56 Inenarrabilis est. — Mihi autem inenarrabilis est, cujus pro me mihi inenarrabiles sunt loquelae. Nam ut in eo, quod ante aeterna tempora Unigenitus tuus ex te natus est, cessante omni ambiguitate sermonis atque intelligentiae difficultate, solum quod natus est manet: ita quod ex te per eum sanctus Spiritus tuus est, etsi sensu quidem non percipiam, sed tamen teneo conscientia. In spiritalibus enim rebus tuis hebes sum, Unigenito tuo dicente: Ne mireris quod dixerim tibi, oportet vos nasci denuo. 443 Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis; sed nescis unde veniat, et quo eat. Sic est omnis qui natus est ex aqua et Spiritu sancto (Joan. III, 7, 8). Regenerationis meae fidem obtinens nescio: et quod ignoro, jam teneo. Sine sensu enim meo renascor, cum efficientia renascendi. Modus autem Spiritui nullus est, loquenti cum velit, quod velit, ubi velit. Et cujus adeuntis atque abeuntis causa; sub assistentis licet conscientia, nesciatur, hujus naturam inter creaturas referam, et originis suae definitione moderabor? Omnia quidem facta per Filium, qui apud te Deum in principio erat Deus Verbum, Joannes tuus loquitur (Joan. I, 1, 3). Sed creata omnia in eo in coelis et in terra visibilia et invisibilia Paulus enumerat (Coloss. I, 16). Et cum universa in Christo et per Christum creata memoraret; de Spiritu sancto sufficientem sibi significationem eam existimavit, quod hunc Spiritum tuum diceret. Cum his ego proprie electis tibi viris haec ita sentiam, ut sicut nihil aliud ultra sensum intelligentiae meae secundum eos de Unigenito tuo dicam, quam esse natum; ita quoque ultra ingenii humani opinionem secundum eos nihil aliud de sancto Spiritu tuo loquar, quam Spiritum tuum esse. Neque sit mihi inutilis pugna verborum, sed incunctantis fidei constans professio.
57 Oratio. — Conserva, oro, hanc fidei meae incontaminatam religionem, et usque ad excessum spiritus mei dona mihi hanc conscientiae meae vocem: ut quod in regenerationis meae Symbolo, baptizatus in Patre et Filio et Spiritu sancto, professus sum, semper obtineam: Patrem scilicet te nostrum, Filium tuum una tecum adorem: sanctum Spiritum tuum, qui ex te per unigenitum tuum est, promerear. Quia mihi indoneus ad fidem testis est, dicens: Pater, omnia mea tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10), Dominus meus Jesus Christus, manens in te et ex te et apud te semper Deus: qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.